[9,0] LIBER NONUS. [9,1] EPISTOLA PRIMA. ENNODIUS ARATORI. Velim ita labori meo faueas, ut ieiuno ueniam praestes ingenio, quia nefas est in deuotionibus despici amabilem discendi cupiditatem: quando quod gratiosus obtulerit, durus rerum interpres euacuat. Laudandus est in studiis, uel qui facundum aequare non putatur eloquio. Inter benignos et eruditos, quid eligatur incertum est, cum pars utraque det pretium. Ergo crede diligenti, et amaritudinem temporibus legitimi amoris amollire. Nolo rem uoti facias necessitatem: et desideria quibus humanum genus natura peperit, digeras in moerorem. Non habiturus continentiam, nisi nuptias optet, in culpa est: coniugalis copulae uitans remedium, electurus est aut uirtutes, aut crimina. Tu te ut metiaris, imploro, ut nec supra hominem plenum casibus iter arripias, nec intra hominem quae sunt plectenda mediteris. Vix delinquit, qui a natura et lege non deuiat. Ergo post Musarum castra, et inanes aetate nostra cantilenas, ad curam te serendae sobolis muta: uita quod uiluit, quia inter imperitorum exercitus furor est nolle rusticari: iuuat sapientem, hoc esse quod plurimos. Facessat philosophia in nostrorum nota conuentibus: ego donasse curis cupio, quotiens infelicem inscitiam sequitur qui praecedit. Ergo honorem salutati accipiens, rescribe mihi quid cum animo tuo pagina mea egerit. Nam si quae mihi sit sententia flagites, ego ipsa studiorum liberalium nomina iam detestor. [9,2] EPISTOLA II. ENNODIUS FAUSTO. Stat apud conscientiam culminis uestri quid sublimis uiri Faustini uoto debeam et generi: et ideo quamuis apud uos credat sufficere quod pro filio pater rogauit, per me tamen quia parum putat eius sollicitudo quod egerit, preces frequentat, sperans ut noster adolescens ad maturos, Deo auspice, mores erigatur: uos detis praecepta, quid sequi debeat, quid cauere, uos apud quos necessarium credideritis scriptione prosequamini. Hoc scio culmen uestrum etiam si taceam, esse facturum: sed nec debui tanti uiri precibus deesse, nec potui: qua de re permotus lacrymis superius comprehensi, et ego flens supplico per illam quae uobis a Deo concessa est, conscientiam (sic petitiones uestras pia martyrum Saluatori nostro commendet assertio), ut efficaciter apud uos et creator pro filio et domnus Faustinus pro Ambrosio supplicet: et ordinate praedictum iuuenem, et orate pro ipso, ut adolescentem Roma nec uitiis possit, nec moribus exstinguere. Scio uos plura apud homines, sed maiora apud Deum praeualere. Et ideo securus iam effectum illis polliceor quos commendo. Ergo reuerentiam salutationis exsoluens, paucis multa contexui. Sufficit Deo placentis uiri instructam esse pietatem: et causa et persona, cum Dei solatio, uestro disponatur studio. [9,3] EPISTOLA III. ENNODIUS MERIBAUDO. Quasi solem facibus adiuuet, et mare exiguo humore locupletet, ita superfluis laborat impendiis, qui per se placitura commendat. Sed stultum est perire occasionem beneficii, quando auxilium fortis implorat; opum largus supra copias ditatus est, si credit subsidium quod pauper obtulerit. Regale munus fit, cui insigne pretium praestat accipiens. Domnus Faustinus de prolis suae profectu supra quam poscit paterna cura, sollicitus, Ambrosium nostrum hac apud uos credidit prosecutione communiri: aestimans quod sanguis eius, quod prudentia, quod census, intra Liguriae angusta delitesceret; et quod artis fama nobilis arctaretur obstaculis: alieno praesidio claritatem suam in Romanam lucem putat erumpere. Facessat ab studiis meis negare testimonium quod plus opitulatur auctori: qui enim bonos asserit, approbatur. Videte quae de uobis fiducia sit, cui quidquid praecipuum habet nobilis terra commisit. Nolo putet apud nos quod hac sit familia potius inueniri. Sufficit honorum cupidis sic plures uincere, ut potissimis comparentur. Honestatem iuuenis uulgatus natalium pudor ostendit: faciat diuinitatis dispensatio ut per uos principia eius hic bene locata solidentur. Ergo honorem salutationis accipite, et petitioni meae paterna, sicut praeceptores uocauit antiquitas, pietate respondete. [9,4] EPISTOLA IV. ENNODIUS PROBINO. Si apud eminentiam uestram supplicatio mea recordatione subsisteret, crebra scriptione patuisset: nec quos apud Liguriam uestros dignatione uocabatis, sepeliret obliuio. Sed quia loco et opibus diuisi, nec diligentiae lege comparantur; ideo perfectam subiectis caritatem, si digni sint allocutione, praestatis: hac in amicitiam discretione coeuntes, ut uos cogamini tantum respicere, nos amare. Erit uilium superba conditio, si plus a potentibus quam uerba praestolantur. Ad querelam descendi caritatis imperio: debuistis me post periculum quod uideratis, dignum putare colloquio, uel quia recentis mysterii reuiuiscentem commendabat assertio: puto quod digni sint bonorum gratia de sepulcris Redemptoris nostri potentia restituti. Ego tamen, quamuis sim prodigus frontis et garrulus, nec dum de me fiduciam gerens, propinquos insinuo. Praesentium portitor, domni Faustini filius, sufficienter bona pollicetur merita de parente: hunc ut uos foueatis, imploro: quia bene nostis qua sit creator eius morum luce conspicuus: nec debet ad alios festinare, nisi ad uos, quemcunque uitae auctoritas armat et generis. Ergo, domne mi, obsequio salutationis impenso, rogo ut prosperitatem uestram epistolaris cura manifestet. [9,5] EPISTOLA V. ENNODIUS HORMISDAE DIACONO. Coelestis dispensatio epistolaribus beneficiis iunctos caritate consociat: dum quos discernit itinerum prolixitas, in remedio sollicitudinis iungit affectio, si sit cura sermonis. Silentium tamen uestrum nimis admiror, quod post depositae sarcinas aegritudinis nulla me allocutione subleuastis. Sed quia loquendo opportune cogimus, ut loquaris, uel garruli imitatione responde. Bene enim res desiderii et poscitur, et impetratur exemplis. Ergo honorem salutationis impendens, indico me, Deo propitio, iam ualere, supplicans, ut uicaria mihi styli promulgatione benedicas. [9,6] EPISTOLA VI. ENNODIUS BEATO. Si proferenda temporibus de eruditionis messe pectoris horreo condidisses, ieiunae ab epistolis tuis commeantium dexterae non uenirent. Sed quia negligentiam et sterilitatem tuam sermonis prodit abstinentia, nos necesse est iterum ad culturam admonitionis assurgere, et terga iactis infecunda seminibus recidiuis ad ubertatem sulcis urgere. Ubi sunt monita quae apud te asserebas esse uictura? ubi studium colloquendi, per quod et scientia patescat et caritas? Clamant silentia tua, te non assecutum quod boni dignum possit esse iudicio. Nam sicut rara doctos, ita continua prodit taciturnitas imperitos. Ergo erubesce, et tandem aliquando rumpe uincula, et impedimenta sermonum. Ostende quid ualeas, ostende quid promoueris, si tamen te iuxta uotum nostrum gratia superna non deserit. Nunc salutationis honorem accipe, et breui contentus epistola, agnosce patri tuo quae longa correptione reserentur fuisse mandata. [9,7] EPISTOLA VII. ENNODIUS AVIENO. Benedico Dei nostri triplicem in maiestatibus unitatem quae me inter angustias meas, perfectae sanitatis loco, de coniunctionis uestrae munere subleuauit. Venit ad me sera quidem relatio, sed uotiua: adsit Redemptor noster, et impleat quod inclinatus supplicatione concessit. Domine mi, salutationis reuerentiam soluens, rogo ut actionis uestrae summam de suburbano illo cum parente uestro domno Liberio, Christo uobiscum adnitente, compleatis: quatenus si euenit commutatio, pretium dignetur accipere, ne diutius sub promissionis nutemus ambiguo, quia uos nostis nihil plus esse quod in hac supplici uestro mundi conuersatione praestetis. [9,8] EPISTOLA VIII. ENNODIUS VICTORI. Dum inscitiam sublimitas tua praeloquitur, eruditionis secreta patefecit: impugnas perfectione quod asseris. Nam dum te saluo pudore illitteratum esse confirmas, quid naturae uigor, quid studiorum lima contulerit, declarasti. Credat mihi sublimitas tua, imbuendum liberalibus disciplinis iam suis bonis ditauit. Si talis lingua prosequitur fratris Pauli filium, facunda astipulatio et commendat et edocet. Nihil longe degentibus magistris opus est, quando digna laude loquitur, qui dirigit ad docentem. Erubesco insinuatum minus inuenisse quam detulit: Deum rogans ut quod de me per affectionem praesumitis, ingenii ualeam uirtute complere. Vos tamen, honore salutationis accepto, quibus libet officium sermonis impendite; dummodo sollicitudini meae de prosperitate multiplex scriptionis cura respondeat [9,9] EPISTOLA IX. ENNODIUS CAMILLAE. Intercepisti nostrum, nescio quem secuta, consilium. Nam paruulum tuum quem studiorum liberalium debuit cura suscipere, ante iudicii conuenientis tempora, religionis titulis insignisti. Veneranda quidem ecclesiastici forma seruitii, sed quae ad duas partes animum non relaxet: unum et difficile iter est quo itur ad Christum, nec occupatos multipliciter aliquando uita arcta suscepit. Properantes ad se de disciplinis saecularibus salutis opifex non refutat; sed ire ad illas quemquam de suo nitore non patitur. Iam si eum mundo subtraxeras, mundi in eo schemata non requiras: erubesco ecclesiastica profitentem ornamentis saecularibus expolire. Annueram quod per Patricium diaconum, quantum ipse asseruit, postulasti: quid oportuit eum aliter ad me, quam diebus ipsis inuentus est, destinari? Si iudicium meum consulis, uolo ad me pertinentes magis merito sanctos esse quam titulo. Vere animum meum de quietis statione ad cogitationum pelagus expulisti. Suscepi tamen, Deo auspice, sanguinis mei uernulam. Nunc restat ut conatibus meis fauor coelestis arrideat, et negligentias hominum piae moderationis ubertate componat. Domina, ut supra, salutem debitam dicens, precor ut nunc geminam sollicitudinem pro utrisque suscipias, et Deo nostro commendare assiduis precibus non omittas. [9,10] EPISTOLA X. ENNODIUS CELSO. Lenocinium est, non gratiae sacramentum, quod tantum praesentibus exhibetur: amicitiae sinceritas et longe positos non relinquit. Quid possit uera fides, intelligat qui tunc adipiscitur beneficia, quando desinit supplicare; ego mihi debeo quod ad stationem precum trans Gargara positus peruenisti. Tu luce conscientiae amicos et litteras uno a te tempore diuisisti, sectans non solum longinqua, sed abdita, ita ut nusquam te sagacis boni persecutor inueniat. Semper et hic quidem latentia inter lepores cubilia diligebas; sed saepe latebram tuam, qui presso ore uestigia rimatus est inuenit. Nunc altiori consilio, credo, ut maiores accenderis, te hominum coetibus submouisti. Ergo solam pueritiam debuisti Mediolanensibus tuis? et uirum te tenere debuerant, qui puerum possederunt; et quos laetificasti de amplexibus, debuisti iuuare consiliis. Sed hinc alias; tu tibi prouisionum tuarum aut gaudia debebis aut lacrymas. Ego interim salutationem praefatus, memor debiti, donationem de puero destinaui; hoc apud me reputans, ut nec importunus in tempore diffidentiae suae uinceret, et cessans inter desperationis mala gauderet. [9,11] EPISTOLA XI. ENNODIUS FAUSTO. Suscepi litteras multiplici gaudiorum dote locupletes, et gratiam circa uos Dei quam noueram nuntiantes. Protinus testibus Christi nostri, cum lacrymis quas suggerebat hilaritas, indicata patefeci: et quod per ipsos impetratum fuerat, gratias referens, quasi nouus relator asserui. Vere, domne Fauste, simpliciter in hac causa uulgatum est, quid haberet meriti, quid uirium in precibus illa sancta anima quae praecessit. Nam etsi sit spes nostra adhuc caeca mundi luce uestita; sed quod conueniens esse nouerat sine nostrae actionis labore promeruit; cum a nobis diuideret res in manibus collocatas, obtulit longa statione distantes, felicius tribuens necessaria quam cupita. Ergo mundus iste ueri aliquid habet; aut si non habet, non de eius ditione mox rapitur. Mentiti sunt homines qui se iurabant accipere beneficia, si dedissunt: etiam superna dispensatione coniuncti sunt, a quibus nec accepimus blandimenta, nec dedimus: certa de desperatione confidentia, et nebulosum de publicata promissione constitutum. Vere dicerem, si doleret ista discissio quod tales homines nec illa quam dicitis nutricem mendacium esse, Liguria potuisset mittere. Quid arguam prius in illis? fallaciae, aut fatuitatis obscena? perdiderunt duos, qui inter se sanctorum impetratione sociantur, per quos potuisset diu iacentis et in umbram coactae familiae scintilla reparari. Memores estis, domnum Auienum uobis in ecclesia dixisse, Deum se de illa puella specialiter non rogare. Vide progeniem sanctis creatoribus ad usuram uitae procedentem. Intelligebat plus se parentum fletibus quam actione promoturum. Gratias tibi, omnipotens Deus, gratias, rector fidelium, qui ancillae tuae uota respiciens, prophetiae in ea pollicitationes implesti, dicentis: Anima eius in bonis demorabitur, et semen eius haereditabit terram. Perfice, pie arbiter, quod remansit, et in alterius serui tui copula serenus aspira. Mihi si haec uidenda morbus qui iam uitalem praeoccupauit substantiam, non relinquit, uideat de illis bona pater, et aui proauique ante transitum suum nomen accipiat. Me tamen, quamuis peccatorem, adhuc gratia superna non deserit, qui admonitionem cautione praeuenio. Nam desideria mea ne legati prouincialis nomen acciperem, licet cum dolore, suspendi. Timui ne aut rerum dominus, uobis disponentibus, haec a se exigi crederet, quae cogit necessitas postulari; et ego redderer officiis onerosus et actionibus infecundus, quamuis nec exsequi nec iniunctis par esse sufficerem. Rogo ut supplicetis Deo, ut me uel usque ad uotorum communium tempora in mundi istius seruet incerto. [9,12] EPISTOLA XII. ENNODIUS MESSALAE. Fero uestrarum absentiam litterarum, si sic ad incrementa gaudii mei pertinet quod tacetis. Non est molesta paginalis intermissio, si cum splendidis dictionibus iunguntur rara colloquia. Quod de gratia circa uos Dei, quod de sanctis parentibus praesumatur accipio. Iam suffragiis amicorum Dei qui tibi pater et frater est, agnouisti. Vere dictionem tuam sine lacrymis quas dabant gaudia, non relegi. Nolo apud te quae de te sentio uerborum importunitate producere. Labora ut quod suggerente in sensibus uena inuenis, componas eloquentia. Nihil tibi a domni Fausti et domnae meae matris tuae filio minus est, nisi quod ipse studiose subtraxeris. Parcat tibi tamen Deus, ut credas me immemorem esse tui, dum impedientibus morbis frequenti te scriptione non ueneror: debes nosse dignum esse uenia quidquid necessitate delinquitur. Domine mi, salutationem plenissimam dicens, benedicere me Deum in operibus eius de domni Auieni coniunctione significo; et de te quod eius pietas pollicetur, exspecto. [9,13] EPISTOLA XIII. ENNODIUS PANFRONIO. Peregrinari me in solo patrio uobis absentibus crederes, etiamsi ualerem. At cum aegritudo mihi et quorumdam insistat infirmitas, inter utraque quid faciam? quis uno tempore, et morbos ferat, et perfidos? Scias nulla cautione, nulla innocentia, in ciuitate nostra, quae Deo medio promissa sunt, custodiri: totum felicitati tribuitur, nil amori: circa humiles rara dignatio; optimus ille, qui celsior. Sed hanc ego non pro mei, cui nihil superest quod sperem, consideratione suspiro, dolet mihi illos perire quos diligo. Plenius uobis rem omnem, et quam propter studium uestrum inuidiam contraxerim, homo uestet insinuabit. Ego honorem salutationis impertiens, rogo ut scripta mea, et domno Auieno, et domno Liberio protinus contradatis; et per ipsum qui uobis Pamfroniam nostram sanam contribuat, coniuro, ut uos me quid responsi dederint instruatis; quia si regius occupatione aliqua negatur aduentus, ego ad uos, Deo meo suffragante, sub quauis membrorum meorum fragilitate uenire festino. [9,14] EPISTOLA XIV. ENNODIUS ELPIDIO DIACONO. Deus sanctitatem tuam misericordiae suae et gratiae prosequatur insignibus; qui de humilitate mea, rem amici faciens, dignaris esse sollicitus, et me meosque promittis peculiari affectione te colere. Scio quia Deus propitius tibi sic gratiam inuicti principis contulit, ut humilitas ecclesiastica non periret. Vere, domne Elpidi, si dignatur pius rex de seruo suo esse sollicitus, tu fecisti, cuius animo nullus amicorum uicem poterit repensare. Scias me tamen quotidie diuersa affligi qualitate morborum, ita ut de uita desperem. Rogo tamen, honore salutationis accepto, ut domnum Faustum et filios ipsius, memor animae tuae, sinceriter diligas; et pro anima mea, quantum praeuales, orare non cesses: quia non remansit in luce quod sperem. Rogo etiam ut me frequenti digneris alloquio, et si domnus noster ad Liguriam uenturus est, intimare procures. [9,15] EPISTOLA XV. ENNODIUS STEPHANIAE. Bene est animo meo, quod grauatum peccati fasce meministis; et inter illas sacri pectoris curas, quantum epistolae ad domnum Auienum destinatae manifestant, personae meae non emergit obliuio. Deo gratias ago, qui per indebitam delinquentibus clementiam solita miseratione succurrit, dum eos sanctarum animarum intercessione sustentat. Non credo quod inter orationes deseratur, quem nobilitatis alloquio. Saluto ergo humilitate qua dignum est, et rogo ut illi assidua orationum donetis suffragia, quem commemorationis pascitis ubertate. [9,16] EPISTOLA XVI. ENNODIUS ADEODATO. Olim ad beatitudinis tuae scripta responderam, si facile fuisset Romam pergentium itinera deprehendi. Ecclesiastica humilitas a mundi potentibus quasi res peregrina transitur. Ut primum tamen domnus Dioscorus Romam perfunctus pii laboris remeauit officio, ad restitutionem debiti, reuerentiam uestram suspiciens, aspiraui. Hos filios uestros, domnum Paulum, uel sanctam progeniem ipsius redire Romam cupitis, nos manere: dispar sententia ad unum affectionis callem sine errore reuertitur. Deus tamen optimus dispensator, quod felicitati eius scit conuenire, disponat. Mihi domni Fausti, suorumque prosperitas praesentiae uice blanditur. Domine mi, salutationis cultum pleno amore dissoluens, codicem quem dedistis, filio uestro domno praefecto remeante, transmitto: uos meum, aut illum quem promisistis, si placuerit, destinate. Illud tamen specialiter conferentes, ut orationum uestrarum nunquam me propugnatione nudetis, quia nullus mihi murus potior esse aduersus peccati arietem poterit, quam si illarum me tutela defenderit. [9,17] EPISTOLA XVII. ENNODIUS APODEMIAE. Non clauda fides opinionis antiquae, quae perhibet quod propinquitas generis non defraudetur longinquitate regionis. Manent familiarum suis iura cardinibus; nec quae sunt diuisa habitaculis, dissociantur animabus: percurrit aetherius uigor, ubicunque carnis cognatione producitur; et illa coelestis portio unius patriae non continetur angustiis. Sic tu, domna mea, longe a corpore degentem Ennodium perquisisti, efferendo desideratis nobile munus aspectibus. Accepi cucullam qualem debuit dirigere religionem profitenti. Sanctissima, ora, ut dignum me humilium indumentis, et si non inuenerunt dona uestra, tamen meriti sui nobilitate perficiant. Domina mi, salutem largissimam dicens, rogo, ut crebro uenerandis releuetis alloquiis. Laenam et racanas, cuius uos uolueritis coloris rubei aut fusci, mihi sub celeritate dirigite. [9,18] EPISTOLA XVIII. ENNODIUS STEPHANIAE. Sufficeret equidem pro epistolari commercio meritum portitoris, cui et uena sua quod loquendum est et pura circa me ministrat affectio. Sed animus meus ad duplicatum festinat obsequium; nec simplici quam reuerentia uestra exigit humilitate contentus, domno Auieno scripta coniungit, illi quem de stirpe uestra procreatum et uita prodit et oratio. Grauiter tamen fero quod rusticas uoces nimis urbana et subtili elocutione narratis. Non ita circa familiam uestram gratia coelestis innotuit, ut aliquem in ea liceat maioribus suis aut lingua esse aut actione dissimilem, nisi forte quod uos supra claritatem seniorum sanctae uiduitatis in uobis fulgor irradiat. Nempe illius domni Fausti germana es, in cuius praefectura quod monachos instituat, inuenitur, quem plus est actione uenerabilem esse, quam titulo. Rogo uos, seruitio salutationis exhibito, ut nunquam scholasticorum indociles compositiones sanctis dictationibus misceatis: sufficit mihi quod admirer, quod si mereor sequi debeam, in uestris sensibus inuenire. [9,19] EPISTOLA XIX. ENNODIUS AGNELLO. Longo animus meus pependit incerto, utrum pro diligentia notitiae uestrae ianuam scriptionis amabili praesumptione pulsarem, et excellentissimi hominis per hunc callem pectus ingrederer, an per homines uestros, uaga salutatione contentus, secreta quibus obsidebar irrumperem, quia uisum mihi est non esse in hominum numero computandus, quem hominum potissimus ignoraret. Et plane illi nec mores suggerunt fiduciam, nec natura, qui in arce locatis absconditur: uobis praecipue, quos uterque orbis amica et socia diuersitate complectitur, quod Dei timor gratiae suae comitate firmatos fecit iam honorum summa largiri, et ad quod uix praecipui perducuntur ad opinionis gloriam dare subiectis. Laudandi sunt apices, sed ad eos sudore maximo uix uenitur. Quod tamen feliciter dictum sit, et inter munera uestra sunt culmina. Ergo salutans reuerenter, epistolam breuitate concludo, ne ante dignationem uestram uideatur importuna laudatio. Latius post responsum paginale, quod moribus, quod potentiae uestrae conuenit, critis mundo mecum attestante lecturi. [9,20] EPISTOLA XX. ENNODIUS MASCATORI. Et me sperare quod pium est, et uos decet annuere. Nam disparibus uiis ad unum finem remuneranda tendit intentio. Vos solatia rebus impenditis, a me tenui sermonis praestolatur auxilium. Sic fit ut cui incumbit per officii considerationem praestare potiora, uix possit exigua. Reddat ingenuitatem homo palatii, quia Ecclesiae nihil amplius sufficit quam precari. Scitis pro ascinis a quo ueniat retributio, si iuuentur. Succurrite his quos et patria terra captiuat, quibus et inuidia est cum originariis et conditio dolenda cum profugis. Pluribus Christianum et sapientem non decet admoneri, ne longa deprecatio fructum sibi uideatur ascribere laboris alieni. Saluto ergo humilitate qua dignum est, et ut praefatos cum gaudio ad me remittatis, imploro. [9,21] EPISTOLA XXI. ENNODIUS ELPIDIO. Etsi te immemorem mei Pontica facit inhumanitas, me tamen imitari non decet quod accuso. Sic de ciuitate Mediolanensi quasi Icarus auolasti, et nec mandati me salutatione dignatus es. Sic faciunt quos potentium lateribus iungit inopinata sodalitas. Musca moritura iustum est, ut si per naturam non potes, ad effectum meo inuiteris exemplo: possunt tibi alii pro abundantia facultatum utiliores existere, esse tamen non ualent dulciores. Sed redeo ad considerationem patriae, cui debes bonorum obliuionemet miseriam qua laboras. Nunc ergo, honore salutationis impenso, seruum tuum ad hoc direxi, ut filio tuo domno praefecto et tibi nuntiaret in Christi nomine, me de suburbano illo documenta legitima suscepisse, ut uos cum filio uestro domno Triggua, quod necessarium uideris, agere non omittas {sic}. [9,22] EPISTOLA XXII. ENNODIUS FAUSTO. Spero in Trinitate Deo nostro, per suffragia ueneranda sanctorum, quod seruos in quocunque loco positos, quemadmodum munitur oculi pupilla, custodiat, et ad bonam ualetudinem reducat quidquid inimica fregit inaequalitas. Ego tamen, et si corpore nequeo, sequor officiis. Nam imperio sollicitudinis uerba congessi, deprecans ut quam sani sitis edocear. Ecce uix fero breuem, absentia longa fatigandus: sed potentes sunt et amici domni, quibus uos anima sancta commisit. Ego memores, ut depositum seruent, sine cessatione conuenio: aderunt partibus suis, et quod ab eis susceptum est, sine imminutione seruabunt. His addo, praestante omnipotentis Dei misericordia, seruos uestros de Venetiis iam regressos exhibuisse documenta confirmata de legibus, hic introductionem solemnem illico fuisse confectam. Nunc utrum amico a uobis dici aliquid debeat, illa qua soletis maturitate consulite. [9,23] EPISTOLA XXIII. ENNODIUS LIBERIO. Datum est mihi, coelestis infusione mysterii, libera habere iudicia, etiam cum sim beneficiis obligatus. Est enim superni muneris ut ingenuam sententiam ferat obnoxius, nec delectetur immanitate gratiae uigor examinis. Diuinum est, quando sine corruptione de te loquitur cui mula contuleris, nec iniquum ponit aliquid in lance ueritatis donorum tuorum opibus subiugatus. Nam ubi de potissimis sermo est, et in aures mundi itura formantur, publicum testimonium priuata actio cur obumbret? Debeo quidem celsitudini uestrae plus quam uniuersitas; sed nolo maius aliquid quam uniuersitatis possunt ora depromere: et epistolaris angustiae lege contentus, satis modicum de illa meritorum messe praelibo. Felicissime hominum, hoc totis hostilitas uirium suarum laborat impendiis, ut per totum orbem tu solus dissipata componas. Aestimationi remanet qualis sit ille cui militas, quando lapsa, exusta, perdita, cum te aspexerint, conualescunt.Vix pascebatur Italia publici sudore dispendii, quando tu ea sine interuallo temporis, et ad spem reparationis, et ad praebitionem tributariam commutasti. Laeti coepimus te moderante inferre aerariis publicis quod cum maximo dolore solebamus accipere. Fuit semper ubertas nostra dispensatio tua. Iuuerunt uenerabile superna consilium. Nam uires uectigalium tu uel nutristi pro bono publico, uel dedisti. Culminibus omnibus sublimior, tu primus fecisti regales copias sine malo priuatae concussionis affluere. Tibi post Deum debetur, quod apud potentissimum dominum et ubique uictorem, securi diuitias confitemur: tuta enim est subiectorum opulentia, quando non indiget Quid quod illas innumeras Gothorum cateruas, uix scientibus Romanis, larga praediorum collatione ditasti? nihil enim amplius uictores cupiunt, et nulla senserunt damna superati. Taceo, consideratione paginalis eloquii, communionis et blandimentorum tuorum mella praeceptis coelestibus instituta, non minus rebus nobilitata quam uerbis: orationem meam ad ea quae eminentiae tuae debentur, uota transduco, quia mecum Galliae in hac astipulatione conueniunt, ut, Christo Deo uiuo disponente, ordinatis illis quibus ciuilitatem post multos annorum curriculos intulisti, quos ante te non contigit saporem de Romana libertate gustare, ad Italiam tuam, et poscentibus nobis, et illis tenentibus, reducaris. Sic utriusque orbis per sanctas actiones indigena, uenerabilem domum et summates filios cum uniuersis Italiam possidens uidentibus, felicis praesentiae tuae dote sublimes. Ego autem, seruitiis salutationis exhibitis, ualere me nuntio, et de uobis quod uoto meo satisfacere possit, exspecto. [9,24] EPISTOLA XXIV. ENNODIUS AVIENO. Bene erat animo meo, si uel ad scriptionem frequens portitorum suggereretur occasio, quia in remedio desiderii senior prouidentia munus litterarum comparauit, in quo ad uicem praesentiae formato aestuantibus blanditur alloquio: et licet de ipsis remediis meus aegrescat absentium, et de medicina sollicitudinis cura geminentur, attamen non sunt deserenda quae sola sunt. Ergo infante Valentino Romam petente, quantum sub celeritate potui, de his quae erant loquenda subripui, breuiter significans ualetudinem corporis mei fuisse turbatam. Satis est tamen, si nuntio prosperitatis uestrae, dum fit hilaris anima, conualescam. Domine mi, salutationis muniis, sicut reuerentia uestra postulat, exsolutis, rogo ut iam me de uotorum effectu et de bonis uestris epistolaris subleuetis promulgatione colloquii. [9,25] EPISTOLA XXV. ENNODIUS AGNELLAE. Gratum mihi est ad magnitudinem uestram litterarum munera promulgare, quia et generi et conscientiae uestrae, non tam exhibetur honor iste, quam redditur. Iustum est ut religiosi homo propositi sanctam uiduam et nobilem ueneretur ingenuus. Ago Deo meo gratias, quia bonus opinionis uestrae, ad nos odor emanauit. Ille usque ad consummationem uitae fructus tribuat, qui bonam radicem in hac saeculi conuersatione plantauit. Bene fecisti, domna Agnella, mundi istius blandimenta respuere: et dum celsiora sequeris, etiam quae potuerunt uenire a legitimis remediis, non habere: scisti non solum ueniam quaerere, sed coronam. Gaudeant de medicina languentes: prope est ut proximior sit integritati, cui conceditur ut feliciter dediscat illecebras. Ergo, domina mi, salutationis gratiam honorificentiamque persoluens, rogo ut pro me amico et parente tuo apostolorum liminibus non desinas supplicare, ut merear seruare quod praedico, et quod in aliis extollo ipse non negligam. [9,26] EPISTOLA XXVI. ENNODIUS MESSALAE. Scio equidem uos pro desiderio meo fuisse subtractos: sed aliud spei de sollicitudine uestra praeceperam. Nam et qualiter domnus Deo praestante ualedixerit, et qui uobis itineris ordo fuerit, si mei memor esses, agnoueram. Sed quid facio, qui negligentiam uestram, nec suggerendo formam affectionis expugno? Ergo si te, Christo Deo nostro tribuente, spes nuptialis afflauerit, Ennodii memoriam non fugabis: quando nulla sic cessit maior diligentia, et pius amor exclusus est, tantum a pectore tuo, quantum ab oculis submouebor. Sanus esto, salua uita patris et fratris tui, Deus uobis benefaciat: agnoscant quod pascat auditum, quale uultis circa me exhibete propositum. Unum te rogo, honore salutationis exhibito, ut apud domnos apostolos pro me digneris preces offerre; ut ipsi miserias meas medicinaliter curent, nec patiantur me quidquam uelle quod non decet: castigent praesumptiones mentis et corporis. Quod si facias, credo pro innocentia et puritate tua te melius pro me, quam si essem coram positus, audiendum. [9,27] EPISTOLA XXVII. ENNODIUS AURELIANO EPISCOPO. Debeo equidem dolori meo uocem, sed reuerentiae taciturnitatem. Et forte melius moerorem de abstinentia sermonis uestri sequeretur muta dissimulatio: urbanum enim et subtile erat ut eisdem lineis quibus in me delinquitur potiorum delicta ferirentur, ut secum haberet culpa uindictam. Sed quo me uertam qui immemorem mei, et humilium notitiam respuentem, pertinacia amoris insequi non desisto? Nunquid non repudiati importunitas mater horroris est, cum placendi per assiduitatem desiderium materiam exigit displicendi? Nam quidquid mente fugimus, ingestum oculis uix uidemus. O si mihi liceret adhuc aequali cum beatitudine tua sorte contendere! sed dormiunt apud coronam tuam propinquitatis priuilegia, postquam pater esse meruisti. Retinet quisquam hominum perire suis iura necessitudinis incrementis, et accessione piae dignitatis, et generis et diligentiae uincla dissolui? Ergo decuit euectionem meriti uestri instabili mihi esse rumore compertam, et de communibus gaudiis adhuc pendere opinione contentum? Electus sum cui bonum generale taceretur, ut rem aurei saeculi solus pro conscientiae meae obscuritate nescirem. Nobilis uita et genere apicem ecclesiastici honoris ascendit, et me dedignatur alloquio. Vere tale factum, aut studio aut negligentia euenerit, non probatur. Ego tamen seruitia salutationis impendo, et Italica simplicitate, unde tristitiam habuerim, sine dissimulatione manifesto. [9,28] EPISTOLA XXVIII. ENNODIUS AGAPIO. Duriter officium gestientis animi ad memoriam tristium mens recordatione stimulanda reuocauit. Nam semper remedium obliuio doloris est; quia quod ratione non possumus, temporum prolixitate sepelimus. Bene est, quia diuturnitate senescit afflictio, et magni doloris consolatio per silentium procuratur. Nam in huiusmodi negotiis plus agitur nil agendo. Sed quid facio, quia epistolae lectio iam obducta cicatricis penetralia rescindit, et sepultam immaturi funeris recordationem amara sorte uiuificat? Ergo ego communi fratri consolationem dare poteram, cum si quid humanitatis in me esse creditur, sic dolerem? aut unquam flens placuit consolator? ergo exspectatur medicina de morbidis? Non de me, domne Agapi, bene iudicas, si et in germani tui moeroribus, et in obitu spiritualis filii, ego quasi opinioni tuae disputator occurro. Sana pectora iter curationis inueniunt, nemo alterum unde ipse laborat absoluit. Sed hinc alias: potens est Deus, qui solus ad ista ualet occurrere, et communis mali subleuare pressuram. Vos tamen honorificae cultu salutationis impertiens, rogo, ut crebro mihi epistolaris commercii mune a conferatis, ad quae studia pigrum esse nec amantem conuenit, nec facundum. [9,29] EPISTOLA XXIX. ENNODIUS LIBERIO. Si poetarum spiritus disciplina paginalis admitteret, centena ora, et uox ferrea uix quod celsitudini uestrae a me debetur uerborum ubertate reseraret. Sed quia magnis obnoxius uix ad pauca sufficio, prouidi post Dei misericordiam uestrae gratiae repensorem. Nam frater uester domnus Faustus, cum debere se beneficium quod mihi tribuis is eloquitur, ab imbecillis ceruicibus grauis oneris sarcinas amolitur. Sunt inter duos praecelsos ista communia: uos uobis et dare digna nostis, et reddere; me sub fasce uestri muneris constitutum sola manet de obnoxietate confessio, dum praeuentum gratiae uestrae mole quod uoti compotem fecit, hoc imparem. Adsum tamen partibus meis, et inter orandum, quamuis peccator, Deum, ut pro me quoque uobis reddat, imploro. Ecce duo ista sufficiunt: nam et de coelo pro me exspectatis quod uos exhibuisse meministis: et est aequalis, qui se debere fateatur in terris. Exspecto tamen beneficii uestri celeriter supplementum, ut litteras, quales per sublimem uirum Tranquillinum sum precatus, accipiam. His tamen aliam uobis miserendi uiam bene morum uestrorum conscius exhibebo. Camilla parens mea intra Gallias, et uiduitatis miseria et geminae iam captiuitatis succubuisse fertur incommodis. Nemo est qui tam multiplices necessitates praeter celsitudinem uestram possit auertere, generis mei patronus quod in Italia positis praestitit, non neget in Gallia, ut de casellulis ipsius, ordinatione uestra, dum ab eis fisci onera deriuantur, ad praefatae alimenta sufficiant. Domine mi, salutationis seruitia dependens, rogo ut portitorem praesentium, hominem meum quem ad haec exsequenda destinaui, Deo uobis inspirante, meum effectum eminentia uestra iubeat commeare. Nunquid dubitare de postulationibus suis eum conuenit, qui se nouit et illa quae non poposcerat, impetrasse? [9,30] EPISTOLA XXX. SYMMACHO PAPAE. Natura rerum est ut etiam idoneus ore uel pe tore possit de praesumptione culpari, quia omnis uerborum commoditas humilitatis terminos egressa calcatur: et sicut habenda sunt quae exiguntur in pretio, ita ingesta uilescunt. Importunitas cum facundos opinionis nobilitate dispoliet, dedecore uestit indoctos. Sed hac me ratiocinatione sustento, quia est quidem audax, sed amabile praeuium praestitisse sermonem: et sicut uicimum temeritatis, ita proximum diligentiae ad caritatem pertinens iter aperire. Inter Ecclesiarum homines nunquid reatus est, si pari amori contenderint dispares dignitate? aut excedunt modici honoris angustiam, qui desiderant suffragio gratiae summatibus comparari? Non habet superbi conscientiam, qui se tantum in affectionis muniis non metitur. Praesumo dicere, subditorum error est, qui in hac re praecedentem anteuenit. Ecce sic partes meas quasi uoluntariae allocutionis fuscatas nube purgaui. Sed dico quod ad defensionem spectat uberrimam. Filius uester domnus Rhodanius coegit a me in usum styli praesentis erumpere. Fateor tamen, in studio meo fuisse quod iussit: quia qui uolentem coegerit, non laborat. DEO GRATIAS principe loco, et tota epistolae concinnatione referamus, quia in societatem capitis sui aliquando Romana membra coierunt. Iustum erat ut et beatus Petrus apostolus sedi suae Ecclesias et senatui liberiori per Dominum partes debitas reformaret. Dignus regnator, dignus in quo cum aetate uotorum summa contigerit. Nam etsi itura ad posteros felicitas perseueret, litandum illi est laudatione praecipua a quibus sumpsit exordium. Deo efficaciter supplicastis, ut illius uos uirtus erueret, cuius potest seruare clementia. Didicistis eius euentus prosperos, quem uidetis dum mandat secutam bella uictoriam. Parum superest, ut mansuetudinem mentis illius ita profundam teneatis, quasi sit ignara procinctuum. Deo tribuente, nec pax eius turbari dubiis potest, nec fortitudo qualibet obiectatione confringi. Nihil apud illum tutius supplicante: solus euasit praeliares ac es, qui rogauit: uicit armorum impetus qui obtulit deuotus ob equium. Quod uix ueteres principes praesentiae suae sudore pot ti sunt, hoc semper regis nostri breuis procurauit epistola. Per excursus dirigitur felix exercitus ad triumphum. Quis credat militem eius in labore et perfectione habere quidem superantis gloriam, sed continentiam subiugati? Consummatis congressionibus de irae haereditate nil remanet: uno tempore, quos perniciosos aduersarii uiderint, blandos sentiunt tributa pendentes. Et haec quidem coelesti praeparantur pro hac repensione suffragio: quia fides nostra apud eum, (cum) aliud ipse sectetur, in portu est. Mirabilis patientia, quando tenax propositi sui, claritatem non obumbrat alieni: nam et Ecclesiarum nostrarum patrimonia relabi, nisi aucta fuerint, ingemiscit. Sic factum est, ut et statum suum locupletes pauperum substantiae teneant, et mediocres ad supremam opulentiam conualescant. In sacerdotibus uirtutes et innatas colit, et non repertas inspirat. Sed cur beatitudinem uestram praeiudicio diffusi sermonis anticipem? Continuo experientia uestra et spiritalis illa perfectio ieiunum me fuisse in filii uestri laudibus accusabit: et cum soleant amplificari facta colloquiis, sterilem me relatorem de uirtutum eius messe causabitur. Iam saeculares apices, curules et trabeas, patricias etiam dignitates qualiter aut naturae reddat aut moribus, domestici perlatoris astipulatione uulgetur. Nam et ueteres in antiqua generis luce durare facit, et nouos splendore inopinati fulgoris irradiat. Facilius respublica eius bono dispensationis in priuatam migrat opulentiam, quam famulantum census in palatina lucra commutetur. Nunc quod superest, meae seruitiis salutationis acceptis, prospicite ut Christus Redemptor noster quae in praefato clementissimo rege seruientibus sibi contulit, longa aetate conseruet. Det etiam regni de eius germine successorem: ne bona tanti hominis in una aetate ueterescant, et antiquata temporibus pro sola aurei saeculi commemoratione nominentur. [9,31] EPISTOLA XXXI. ENNODIUS AVIENO. Dum iucundis adhuc, Deo dispensante, fruerer de praesentiae uestrae uicinitate conspectibus, et amabilia colloquiorum mella uenerabili mendacio retineret auditus, occasio mihi scriptionis oblata est. Fateor, diu nolui medicinam desiderii, dum altera procuratur, irrumpere. Delectabat series animo meo pia ludificatione blandita, nolebam conscius deprehendere quae pascebat in amore fallaciam. Bene enim sapit studiis nostris obsecuta seductio, et pro uero libenter admittimus dulcium imagines nuntiorum: grata somnia quoties fugantur uigiliis, ingemiscimus, et illud mortis simulacrum de placidis deceptionibus plus amatur. Ergo nunc mihi, quia illud quod praefatus sum stare non licuit, exsequendum est quod remansit. Aliquis hominum pro peccati sui onere sic laborat? affligerer nisi uos uiderem: ad cupita perductus maceror, quia quae poscebamus, Deo tribuente, concessa sunt. Nunquid alicui accessit de laetitiae occasione quod torqueat, aut de messe gaudiorum egressa est planta tristitiae? Gratias inseparabili Trinitati, Deo uero, qui ut uota impleat, aliquotiens uota contemnit. Ipse ergo coniunctionis tuae copulam respiciat: ipse unum faciat ex duobus, in primi hominis corpore, dum adhuc natiua et intemerata immortalitate gauderet, utrosque formauit. Iungatur tibi uxor, ut Abrahae Sarra, ut Isaac Rebecca, ut Iacob Rachel coelesti benedictione sociata est. Habeas continentis praeuiam frugem, et dulcedinem coniugati: legi Dei pareat solutio uirginalis, dum quod in se subtrahit, reddit in sobole. Nesciat externam diligentiam bene in uobis solidata communio: illa matrem tuam moribus et conuersatione restituat, tu parentem. Non pareat mundo maiorum tuorum, dum in te renascitur, amplectenda formatio. Nequaquam peregrina uitae exempla, nec non aduentitia postulantur: in oculis locata sectamini. Ecce ego, qui hymenaeis tuis interesse non potui, hac te precum mearum prosecutione conuenio: uos ad uicissitudinem exhibete crebra colloquia. Salutationis amorem et reuerentiam persoluens, rogo ut si memoriam mei de illa locupleti recordatione non truditis, et orationibus me et colloquiis subleuetis. [9,32] EPISTOLA XXXII. ENNODIUS ADEODATO PRESBYTERO. Quantum a me merito, quantum actione sis clarior, orationum tuarum reserabit effectus. Ecce domni Fausti filii tui abstractam de solatio meo partem maximam tu tenebis. Ego quidem sanctis et legalibus desideriis precum impedimenta non attuli: sed tanta me domni Auieni perculit pro eius caritate discessio, ut lacrymis prosequerer et ad optata tendentem. Patuit humanarum rerum in hac causa de diuersitate formatio. Illum euocant, Christo duce, uotiua; me feriunt. Illi blanditur de coniunctione uicinitas, me de sequestratione compungit. Ecce de precam mearum fruge sollicitor: et adeptos nos, si quid in hac parte postulatum est, quod cum Christi pace dici liceat, ingemisco. Sed inter haec tali diligentiae curatione sustentor, quia domnum Auienum superantem uota reddidimus. Habet de origine eius Roma iactantiam, Liguria de profectu: ibi domno Fausto filius naturae lege concessus est, hic eruditione patefactus. Minus fuit cum generalitate hominem nasci, quam quod inimitabile uidebatur, Fausti sobolem comprobari. Referamus ad Deum beneficia sua, et ipsi pro illo redhibeamus gratias, a quo poposcimus quae tenemus. Vos salutationis meae obsequia pro sancti pectoris uestri puritate suscipite; et codicem recipientes meum, cum illo qui a uobis promissus est, destinate. [9,33] EPISTOLA XXXIII. ENNODIUS CAESARIO EPISCOPO. Quod spe praeceperam, litteris indicastis. Nam uenerandi promulgatione colloquii, quid coelestis imperator domnum regem circa uos facere compulisset, agnoui: ego sum, cui postquam meritum uestrum patuit, nequaquam se felicitas actionis abscondit. Qui hominum nobilissimo in Christi seruitute pontifici terrenas dominationes nesciat esse subiectas, et minacem reis potentiam innocentiae obiectione superari, quando principalis purpura aut cilicia despexit, aut pallium; quando libertas illa potissima credidit, sibi ante Christianam humilitatem licere quod uoluit; aut quando ei licuit uelle quod laederet? Quod si inter haec canae aetatis exempla recolantur, et saeuitiam circa cultores Dei tyrannicam reducas in medium, scimus quia ab illis nostri dogmatis sectatores, ne unquam morerentur, occisi sunt. Tunc militibus suis uitam, aeternitatem, obsequente gladio perpetuus ille dux contulit. Illi inimicorum suorum ministerio perdiderunt originariam uilitatem. Te, mi domine, in orbe iam Christiano diua lex peperit, et apostolici uberis lacte nutriuit: tu caeteros uelut solis magnitudo astris minoribus comparata transgrederis: te qui interioris hominis oculis inspexit, instructus est. Nam et cum facie ipsa foueas puritatem, delinquentes feriato ore castigas. Boni de conuersatione tua, quocunque processeris, imitanda inueniunt: malis fugienda demonstrantur. Beatus tu, cui a Deo tributum est ut et monitis doceas et exemplis: qui ad pii iti eris directum semper existens praeuius inuitasti: quis non optet, te loquente, ut sciat plura, non legere? Tu dum libris genium relatione concilias, et magistros informas: tibi debet quicunque ille sc iptorum maximus, quod eum dote elocutionis amplificas. In te lux conuenit sermonis et operis. Unde haec praerogatiua Transalpinis? unde parentibus meis inauspicata sublimitas, ut talem uirum miserint? Sed cur inter terrena quaeritur res coelestis? Potuit ergo ante te quodlibet palatii supercilium non iacere? potuit tibi cupita subtrahere, quem mitiorem ouibus sola faciunt errata pugnacem? Latius me et meritum uestrum uocat et diligentia: sed loquacitatem meam lex epistolaris includit. Quod superest, benigni seruitutis meae munus accipite, et me Deo nostro orationum suffragiis intimate, frequenter de his quae uobiscum aguntur uel acta sunt, informantes. Deprecor etiam ut quid apud uos promouerit Rustici supplicat, qui, quantum audio, fornicationes suas nomine uestit uxorum, et uocabulo legis putat excusari posse rem criminis, mihi manifestes ministerio litterarum. [9,34] EPISTOLA XXXIV. ENNODIUS AVIENO. Ubi sunt, qui dicunt inter habitatione discretos diligentiam non durare, et affectionis calorem terrarum diuisione tepescere, nec longius procedere mentes posse, quam oculos? Ecce amoris mei plenitudo uiolentia sequestrationis exaestuat, et colloquii medicina languidior corporis sedibus non tenetur. Deum tamen qui, circa uos respexit uota nostra, benedico, qui uos non solum nobili, sed, quantum fama nuntiat, sancta moribus uxore donauit. Cultores Christi perfecta omnia promerentur, ipsis solis in coniunctione, opum, mentium et sanguinis claritas non negatur. Ipse praecipiebam quod possit talis effici, qualem ad te audio iam uenisse. Transit aestimationem meam quid de eius hominis profectu sentiam, quem audio ab optimis inchoasse. Domine mi, gratiam salutationis impertiens, spero ut petitionem tancti episcopi patris uestri dignemini incunctanter efficere, et homini ipsius classici illum de quo securus sum, grate animum condonare. [9,35] EPISTOLA XXXV. ENNODIUS MESSALAE. Solent inauspicata felicitate superbarum mentium colla mollescere, et rigidioris propositi nouo gaudio supercilia temperari. Nam benignitatem seminat quidquid uotis obsequitur, nec plus aliquid humiliat potissimos quam optata sublimitas. Indicium communionis et obsequii est, ad apicem peruenisse. Tu postquam ad cupita prouectus es, ignorato hactenus tumore me despicis: et quid in melle tuo respicias oblitus, de sola amicos ueteres futurae uxoris opulentia contemnis, nesciens sarcinam uenire unde aestimas commeare rem praemii: primum quod mobilem esse non decet, qui originis suae radios non obumbrat: deinde, quia unde despicior, uindicabor. Ergo ad usum promissionis benigne reuertere, ne uidear manifesta suspicatus. Ego, quia hactenus ab scriptionis munere temperastis, in haec uerba prorupi: uos aut factum diluere, aut affirmare innocentiam conuenit nobilitate sermonis. Domine mi, salutationis plenissimae officia persoluens, spero ut qui diligentem neglexisti, saltem alioquiis facias dignum arguentem.