[6,0] LIBER SEXTUS. [6,1] EPISTOLA PRIMA. ENNODIUS PARTHENIO. Nisi te efflictim diligerem, et pii cordis soliditas indemutabili radice constaret, posset iniuriarum dolore prouocatus, uel cum pueriliter irasceris, uel cum arroganter supplicas, commoueri. Nihil enim inuenio, quod sit fabricata humilitate superbius. Praefero contumelias fucatae frontis obsequiis: transit amaritudinem dulcedo simulata. Non opus est deprecationibus, si quae te catena nectat intelligis. Poscant pro excessibus ueniam, quibus est liberum non parere. Ita famulos nobis coelestis iudicii claritudo deputauit, ut in quacunque mens parte deflexerit, illorum necessitas inclinetur. Ille exspectat clemens, qui destrictum, si uelit, refutare possit imperium. Haud procul te ab hoc ordine euagari potestas mihi a Deo attributa patietur. Optare te conuenit ne mansuetudinem quam in me praedicas meritorum tuorum consideratio iusta deuenustet, et pietatis tramitem culparum multitudo depretiet. Licet, ni fallor, misericorditer uindicta comitatur errantem, nec ulla est potior patientia nisi quae uitiis aditum non recludit, a te tamen facessat indignatio nostra: quia quod deliqueris, non inclusus dolor et gratia fallente seruatus, sed uerbera castigabunt. Nunc uno modo in cicatricem cogere uulnera intemperatis sermonibus ingesta praeualebis, si te per culmina liberalis studii ingenuum doctrina monstrauerit. Veniam, nisi peritia suffragante, non exiges: mutata, qua notus sum, lege parcendi, circa desidem saeuitiam sub perennitate seruabo. Quod restat, Deum precor, ut ualeas, et de uersibus tuis, coelesti fauore comitatus, spem augeas quam dedisti. [6,2] EPISTOLA II. ENNODIUS FAUSTO. Summa gaudiorum est opportunitas perlatoris, qui minister diligentiae per necessitates suas desideriis obsequium praestat alienis. Hunc quidem honestas commendat, et peregrinus ab officio mercatoris pudor insinuat: iungitur, quod ei notitia culminis uestri ad fidem probitatis accessit. Nam scriptionis uenerandae frugibus ipso commeante satiatus sum. Refundo ergo depositum, officii lege constrictus; et quem in Liguria positum pro uirium mediocritate suscepi, ad potissima patrocinia tabella prosequente transmitto. Quod superest, reuerentiae uestrae quidquid habet humilitas deuotionis offerimus, supplicans ut litteras uestras uel pro mearum assiduitate iam merear. [6,3] EPISTOLA III. ENNODIUS EUPREPIAE. Rerum omnium cursus obsequiis corporis, animarum constat imperio: aliud nobilitat coelestis affinitas, aliud abiectio terrena submittit. Nec liberum est ut quo mens Deo parente collata deflexerit, quod de ultimis assumptum est non sequatur: nec licet militem obuiam manum decretis imperatoris afferre. Hinc Crispus asseruit aliud nobis cum diis, aliud cum belluis esse commune Huius secreti ratione cum absentibus peregrinamur, et salua membrorum ualetudine, amantum febribus aestuamus: per haec uincula nulla itinerum interiectione diuidimur, et segregati habitaculis, in unum studiis conuenimus. Nosti, soror uenerabilis, et omnem apud me transgressa dulcedinem, quae praefationem exegisset occasio. Nunc aperta tecum et prodiga pudoris fronte congrediar. Vix quae ante direxeras blandimenta sustinui: post admonitionem meam duplicia in litteris mella fudisti, quae tota pectoris secreta concuterent et ad desiderium tui captiuam animam relicta corporis sede transferrent. Quam timeo ne rursus ad incertum remittatur affectio; et cum tota mens diligentiae uela laxauerit, subducta periculum statione patiatur! Animus meus quia fuci sit nescius cognouisti; nec detestabilem inter amantes urbanitatem possit assumere. Tua rursus diuersum sexus et natura pollicetur, ut dicit sapientissimus Salomon: "Anima quae in saturitate est, fauis illudit" . Scit uerborum meorum testis et iudex, disposuisse me (nisi forte subdolo gratiae sapore decipiar, et degustatae caritatis sitienti pocula oblata submoueris) spiritalis coniugii non simulacrum, sed ipsam implere ueritatem. Ut dum inter nos unum uelle, et unum nolle constiterit, uel quod bonos ad imitationem stimulet, uel quod malos afficiat, omnium oculis et mentibus exhibere. Tu tantum, Deo medio, aduersus omnem quae ex inuidia nascitur impugnationem, firmam promitte et indemutabilem seruandam esse constantiam. Quocirca uale, mi domina, et breui pro maximis admonitione contenta, quia nec epistolaris concinnatio plura patitur, nec ratio penetralium paginis debere committi, si ad haec quae indicata sunt uoto et fide respondes, propriae scriptionis testimonio pollicere. [6,4] EPISTOLA IV. ENNODIUS FAUSTO. Non scripsi, ut amaro incommoditatis meae indicio uos grauarem; sed ut sollicitudinem uestram, quatenus insistat orationibus, conuenirem. Male oculos meos ante receptae ualetudinis substantiam impositus labor accepit, omne a me uobiscum lumen abscessit. Satis sit significasse quod patior. Vestrum est prosperitatem meam a Deo quem precibus placatis exigere, et reseranti litterarum fores crebris opem ferre colloquiis. Domine mi, Deum quaeso, ut illud a uobis indicari faciat quod me delectet agnoscere. [6,5] EPISTOLA V. ENNODIUS AURELIANO. Non est fiducia mea praecognitis nudata successibus. Validus in affectione est, quem animo meo diligentiae memorem iusta sum aestimatione pollicitus. Gratias tibi, superna dispensatio, quae humanis rebus prosperorum fructum de aduersitatis occasione largiris, nec pateris in ordine suo tristia permanere. Nescio quid magnitudini uestrae hostilis malitia de patrimonii ubertate decerpserit; tamen sub hoc titulo inuictissimi domini multum locupletem gratiam comparauit. Bona est iactura substantiae, si inclyti notitia principis dispendiis inuenitur. Non est facultatum formidanda decessio, si per eum qui omnes uincat diuitias, summi Domini amor acquiritur. Huc accedit quod nec illa imminutio, dum facta est lucri mater et honorum uia, impactae humilitatis potuit tenere substantiam. Sic reparata sunt quae inimicus eripuit, ut adhuc gaudiorum cumulum praestoleris. Supersunt quae in spe habeantur, cum culmini tuo contigerit maxima iam tenere. His beneficiis, coelo auctore collatis, notitiae et communionis nostrae bona iungamus. Quando mihi tantum uirum, nisi per illa quae praefatus sum, contigisset agnoscere? Sed augeant superna quae tribuunt; et ad quae desideria porriguntur, diuina nos cura perducat. Quod restat, uale, mi domine, et amantem tui crebris foue colloquiis: quia nisi epistolaris concinnatio teneret terminum lege praescriptum, gaudia me in multa uerba diffunderent. [6,6] EPISTOLA VI. ENNODIUS BOETIO. Par quidem fuerat unis litteris magnitudinis tuae respondisse simpliciter, nec geminare debere colloquia semel obnoxium: sed cautione ad hoc, non inscitia deuolutus sum. De utriusque enim epistolis, una obsequitur debito, altera praestatur affectui. Credite, nefas putaui non cum fenore suo restituere quod mens uenerabilis prima contulerat. Dulciora sunt ante exemplum bona diligentiae: nec tantum habet uirium aut genii qui amicitiarum callem fecundus ingreditur. Summatim sibi gratiam non potest uindicare, cui in amore forma praestatur: impudentiae est non respondere caritati, cum manifestet res bene orta uirtutem. Haec in festinatione perlatoris celer scripsi. Latius posthac uerba diffundam: nec maciem ingenii mei, dum merita uestra respiciuntur, aspiciam: si tamen desideriis meis tabellarum frequentiam commodetis. Domine mi, salutationis uberrimae seruitia dependens, quaeso, ut memoriam proximitatis uos habere signent promulgata sine intermissione colloquia. [6,7] EPISTOLA VII. ENNODIUS AVIENO. Diu est quod desideriis ueracibus suspensus solo litterarum pascor officio: dum enim magnitudinem uestram alloquor, uotiuo me aestimo non deesse conspectui. Sed remediis suis animus aegrescit afflicti; et quod diligentiae pabulum inuenitur, hoc magis macerat de amoris fruge ieiunium. Vere, domine, sic uos lumina mea Deus seruet incolumes; quia si aut uires corporis mei siuissent, aut festinatio domni, Rauennam totis intentionis meae uiribus expetissem. Sed si Deus uoluerit, salua uita domni mei patris uestri, et domnae matris, post Pascha cum adiutorio superno ueniam, ut uobis uisis ad opem uitae reualescam. Domine mi, salutationem uberrimam dicens precor, ut omnes sanctos orare pro me instantissime procuretis. [6,8] EPISTOLA VIII. ENNODIUS SENARIO. Quamuis pro peccatis meis etiam litterarum uestrarum solatia subducantur, ego tamen memor debiti quo me per gratiam uestram, ut Dei memores, obligastis, scribere non omitto: sperans, domne Senari, ut Deum quem in me cogitasti, semper attendas et frequenter mihi litterarum uestrarum munus impertias. Domne mi, saluto plurimum reuerentia consueta, et imploro ut per omnes sanctorum basilicas pro afflictione mea Deum rogare non desinas. [6,9] EPISTOLA IX. ENNODIUS FAUSTO. Quamuis ad tutelam pontificis innocentia officii eius comes assistat; nec opus sit humanis solatiis ei qui humanitatem professione superauit, scit tamen omnipotens Deus, me sancti episcopi portitoris praesentium iussioni exactum impendisse colloquium. Diu enim renisus sum, ne arrogans uideretur, si minister antistitem, et apud sanctissimam conscientiam potissimum uix mediocris assereret. Sed perfecta obedientia est, quidquid summus exigit, non negari. Et ideo praelato debitae salutationis obsequio, precor, ut ad consolationem multis impugnationibus praegrauati subsidium conferatis: quatenus singularis boni rem facientes, non patiamini immeritum sacerdotem diuturnae subiacere moestitiae. [6,10] EPISTOLA X. ENNODIUS FAUSTO. Deus, qui bonorum operum animo uestro inseruit affectum, ipse obsequentem sibi longa felicissimum aetate tueatur: quia quamuis innocentia quam fouetis, indesinentes pro uobis ducat excubias; obligati tamen beneficiis uestris non possunt quae pro uobis Deo debent uota comprimere: quia pro impensis gratias non referre et Deus in carne constitutus exhorruit. Utinam tantum ualerem pro rebus uerborum tribuere, quantum sentio me debere! His tamen, quod ad aliam mercedem uestram pertineat, suggerere non omitto, ut chartam quam in causa Laurentii tabularii comensis fecistis, impletam mihi transmitti iubeatis; et pro illa caeca muliere quam Martinus conductor de Moditia opprimit, comitis patrimonii litteras tollatis, quibus iubeatur, quod ei abstulit mancipium, sine dilatione reformare: quia quod in praesenti in mandatis accepit, facere pro rustica temeritate contemnit. [6,11] EPISTOLA XI. ENNODIUS AVIENO. Digresso de Mediolanensi urbe communi domino, sola in consolatione remanserunt solatia litterarum: quia dum sermo ad uos dirigitur, aliqua praesentiae uestrae desideriis meis imago blanditur. Quod et a uobis dominis meis, ut crebro faciatis, exposco; cogitantes absentiam uestram hac sola posse assiduitate sustineri. Habeant felicissimi uotiuam praesentiam: mihi delicta mea cogitanti epistolaris cura sufficiet. Domine mi, salutem uberrimam dicens, precor, ut per sanctos Domini pro me preces fundere minime desistatis, et Domino gratias referte, cuius circa me beneficia etiam insperata tribuuntur. [6,12] EPISTOLA XII. ENNODIUS LIBERIO, EUGENETI, AGAPITO, SENARIO, ALBINO. Uberioribus opus est paginis, ubi fides claudicat perlatoris: per amantem mei cultorem uestrum Stephanum diaconum, sufficit parca collocutio: qui transgrediens epistolas in multa uerba diffusas, praefert affluentibus necessaria, dum compendio fidelis arcani alleganda non supprimit. Quod restat, ualere me, Deo auspice, nuntians, prosperitatis uestrae bona disquiro, et plenum reddo salutationis obsequium, deprecatus, ut fiduciam meam incorrupta dignationis uestrae non denudet integritas. [6,13] EPISTOLA XIII. ENNODIUS AVITO. Importunum me facit aliena necessitas, quia debeo pro deprecante sermonem. Lex propositi intercessionis refutat auaritiam. Nam ad conscientiae meae sarcinam iungitur, si respuam supplicantem. Exspectandae memoriae Sabini filius ad diem constitutum sententiam praestolaturus occurrit: sed agellum suum utilitatis ratione est coactus expetere; quia et fideiussor et exsecutor defuncta die defuerunt. Abiurantem me de praefati negotio ultra uilescere baiulus impulit, ut ad eum nuntios, quatenus rursus occurreret, destinarem: quod me fecisse significo. Nunc salutationis meae dicens obsequia, in potestate est culminis uestri, in praedicti causa, quid iustitia quam fouetis, quid fiducia quam dedistis mereatur ostendere. [6,14] EPISTOLA XIV. ENNODIUS AVITO. Scio mea apud uos clamare silentia; nec quidquam fieri, quod non secreta interpretatione teneatur. Ego tamen a scriptione non destiti; nec sublimis memoriae uiri Sabini filium fabricato ingenio a iudicatione subtraxi, qui uiolentias in agello suo perpessus, hactenus operam dicitur nauasse cum barbaris. Credite mihi, aderit secutus examini, et disceptationem uestram sine aliqua formidine ueniet ingressurus. Domine mi, salutati reuerentiam dicens, precor ut personam meam tanti habeatis insitae dudum affectionis recordatione fulcire. [6,15] EPISTOLA XV. ENNODIUS FAUSTO. Bene prouidentia superna disponit, ut dum a me beneficia postulantur, sic sollicitudo mea uotiuos inueniat perlatores. Facessat negare aliis quod mihi tribuo: et illud auaritia sordente continere, quod subleuat largientem. Simplicianus praesentium baiulus, adolescens nobilissimus, natalem scientiae sedem Romam conatus expetere, hoc sibi credidit pro singulari euenire compendio, si ad notitiam culminis uestri duce pagina perueniret. Cui ego nequaquam uolui cupita subtrahere, sciens consuetudinis uestrae esse quod reliqui faciunt exorati. Nunc, mi domine, seruitia salutationis accipientes, facite ut praefatum peregrinationis dura non onerent: meque crebra scriptionis uestrae per hanc impetratam frequentiam releuare munia non desistant. [6,16] EPISTOLA XVI. ENNODIUS LUMINOSO. Non deberent esse negotiosa colloquia quae pro remedio sibi amor inuenit, nec religionis stipendium ad necessaria nos oporteret euocare commercia: quia dulce esset epistolarum munia soli militare concordiae, nec rem diligentiae in aucupia transferre compendii. Sed res ad hoc rediit, ut nisi senior caritas quae inter nos ab ipso uitae lumine sumpsit exordium, et per uarias profectuum uires messem gratiae perduxit ad aream, compulsa pro meis partibus stimulo scriptionis assurgat, grandi ingratitudinis et detrimentorum sterilitate percutiar. Meminit amplitudo uestra, quae de expensis quae apud Rauennam episcopus meus fecerat, me ei redhibitionem promittente, pro sedis apostolicae utilitate, uobiscum fuerit collocutus. De qua restituenda celerem promiseratis effectum: sed pro peccatis meis nescio qui casus opposuit manus. De qua ad me praedicti antistitis se conuertit intentio, ut uix inducias ad sacratissimam urbem tribuerit destinandi. Nunc post Deum in uobis causa est; qui potestis et personam meam offensione pontificis mei et detrimentis eripere; ne officium fidei mihi uni peperisse uideatur aduersa. Domine mi, salutationis munera persoluens, Dominum precor, ut animum uestrum ad utilitatis meae considerationem incunctanter inuitet. Ego quid amplius facerem inuenire non potui, nisi ut cum allegatione manifesta fidum mihi dirigerem perlatorem. [6,17] EPISTOLA XVII. ENNODIUS MARCELLINO EPISCOPO. Magnifici uiri domni Stephanioni filii uestri facit dignatio ut beatitudini uestrae legendus occurram, cuius beneficio itineris caritas detrimenta non patitur, et quod praesentia non ualet, sermone compensat. His ergo seruitia apostolatui uestro debita repraesentans, quaero ut me orationum suffragio subleuetis: quatenus insertus uenerabili conscientiae, de omni merear dignationis uestrae fruge gratulari; quia fiduciae meae coronam uestram non ambigo responsuram. [6,18] EPISTOLA XVIII. ENNODIUS DOMINICAE. Fecit magnitudo uestra quod et sanctis moribus suis debet et sanguini, ut propinquitatis memoriam silentii non patiatur torpore languescere. In quacunque terrarum parte uiuit affinitas, nec separantur regionibus parentelae catena sociati. Credite mihi, dilectio sancta non deperit, nec ullum patitur per diuisionis itinera natura dispendium. Nam generum uestrum tantum mihi noueritis caritatis impendere, quantum ad uicissitudinem nulla satisfactio existat idonea. Quod superest, domina mi, accipientes debitae salutationis affectum, Deum precor, ut in bono mutuo felicitatis uidendi uos occasionem conferre dignetur; quatenus sub confabulatione uotiua pia desideria subleuentur. [6,19] EPISTOLA XIX. ENNODIUS FAUSTO. Postquam desideriis meis uidendi uos facultas elapsa est, iterum ad litteras mens reuertitur: cogitur abiuratum poscere paginale subsidium, et institutam melioribus copiis animam, quasi uilioris cibi alere aut sustentare commercio. O quam graue est, quotiens uariis necessitatibus obsequentem fugitiua libertas ad noua instituta transducit! Quae dura sunt, continuatione franguntur: multum de grauitate oneris usus incidit; flebilis conditio ad optata quae non sunt mansura perducit; leuior sors est curis iugibus occupati. Hoc sum infelicior peccatorum fasce, quod de bonarum rerum sapore gustaui. Sed hinc alias. Deo relinquenda sunt, quae humano remedium nesciunt habere consilio. Vobis interim reuerentiam salutationis impendens, reditus mei facere indicia non omisi, cupiens pari scriptionis uestrae hilaritate releuari. [6,20] EPISTOLA XX. ENNODIUS FAUSTO. Ignoratur bonorum sapor in prosperis; uix dignoscitur superni qualitas beneficii, dum tenetur; post migrationem cupita dulcescunt; desiderii pretia in manibus constituta nescimus. Vere fateor, quandiu Rauenna uos habuit, sinistrum omen credidi cogitare quae patior; nec inter res secundas, quasi malignus propriae felicitatis interpres, quae per absentiam uestram euenire poterant suspiraui. Non debui merita mea, si ab homine non separarer, agnoscere, nec intelligere fugitiuum esse, quod sectanti peccata blanditur. Sed quid epistolaris concinnatio castigatae terminum dictionis excedit? Ferat his rebus medelam, cuius imperio uniuersa famulantur. Ego tamen propter quod attributae sunt paginae, ualeo substantia corporali; et per haec munia, sub Dei ope, ut prosperitas uestra nuntietur exspecto. Accipite ergo obsequia mea; et si quid inter haec quae mecum geri didicistis, euentus dexter attulerit, sine dissimulationis obstaculo nuntiate. [6,21] EPISTOLA XXI. ENNODIUS FAUSTO. In occasione rapui soluendae humilitatis personam domestici perlatoris. Desideriis meis militabit, quod in aliorum negotiorum efficacia prouidistis. Fateor, durum credidi uicinior litteras denegare, qui nunquam potui in longinquo constitutus abstinere colloquiis. Visum enim mihi sum, Rauennatibus occupatus excubiis, magnitudinem uestram quadam mentis dextera contigisse. Idcirco ad leuamen desiderii scripta prorogaui, ut quod uiuis subtrahebatur affatibus, lectione pensarem. Ergo honorem salutati exhibens, rogo, ut me huiusmodi, quotiens opportunitas ingesta fuerit, remediis subleuetis, in quibus absentia unicum habet diuina prouisione subsidium. Agnouistis quae sit curatio affectione languenti: uestrum est medelam aegris animis non negare. [6,22] EPISTOLA XXII. ENNODIUS EUGENETI. Diligentia est multiplicium causa paginarum. Reuerentiae uestrae debetur, quod a scriptione non tempero: testis gaudii non patitur uox defectum, quia statum ualetudinis uestrae laetus excepi. Valete. [6,23] EPISTOLA XXIII. ENNODIUS PARTHENIO. Deo auspice dilectionis tuae primordia conualescant: adsit desideriis communibus, per quem uires studia sortiuntur. Declarasti te scriptionis luce urbem amicam liberalibus studiis iam tenere: praemisisti in foribus quod auara parentum uota superaret. Non sum dictionis tuae rigidus aestimator, nec respuo tenuitatem praesentium, cui secutura blandiuntur. Quotiens uomeribus terram scribimus, animus de spe uenturae frugis eleuatur: semper de herbis aristarum diuitias amicus rationis intelligit: diligens rusticandi adhuc in cano flore pomorum populos iam metitur. Facessat aduersitas, et quidquid pariunt peccata discedat. Ductus mihi oratiunculae tuae et si eloquentiae nitore non subsistit, Latiaris tamen uenae sapore radiauit. Fluxit sermo non absonus; lectionis tamen opibus ampliandus. Sed quid ego post tantum iudicem, cuius oribus operis tui concinnationem placare signasti, quasi post olores anser, strepui? Illi quicunque placuit, examen securus ingreditur, facundia ab illo praedicata praeualet fauorem etiam ab inimicis exigere. Labora ergo, ut felix bene coepta euentus extollat: honestorum te obsequiis indesinenter impende; eos qui consortio se suo polluunt, debens monitis nostris reuerentiam, uelut ueneni poculum fuge; profectum tuum paginis scire cupido semper annuntia. Quod superest, uale, et omnibus superni fauoris adiutus auxiliis, familiae tuae de peritiae messe responde. [6,24] EPISTOLA XXIV. ENNODIUS ARCHOTAMIAE. Quamuis ius affectionis, consanguinitatis lege constrictum, regionum prolixitate non pereat, nec catena generis quae animas nectit, terrarum separatione diuidatur, attamen pabulum caritatis est, aut uidere, aut officio sermonis appellare quem diligas: nescirentur secreta mentium, nisi proditione linguarum. Haec in usu uocauit antiquitas, ut illa quae pectoribus clausa sunt, non laterent. Ego Gallias quae totum me propter uos sibi uindicant, si oculis non inspicio, affectione non desero. Gratias tamen praesentium perlatori, qui necessitatis suae occasione desideriis meis praestitit, ut inter aestus animarum quibus baiulus deerat, optatum praeberet officium. Salutans ergo seruitio debito, precor ut portitor beneficii sui uicem recipiat, et qui in gaudio meo opitulatus est, suis uotis restitutum per me credat effectum. [6,25] EPISTOLA XXV. ENNODIUS FAUSTO. Scit magnitudo uestra quo me honorent praeiudicio studiorum liberalium sectatores, tanquam rem sibi debitam commendationis meae scripta poscentes. In usu est, uos beneficia, me uerba conferre, et magnitudinem rerum desiderium uincere postulantis. Si ab his muniis temperem, saluo munerum uestrorum genio, ego uotum beneuoli non habebo. Perlator praesentium Pertinax teste apud uos natalium suorum pudore uulgabitur: qui in astipulatione stemmatis usurus est bono uerecundiae, per quem, indiciis ualetudinis meae pro uestro desiderio factis, precor ut fiduciae suae fructum capiat ex dignationis uestrae messe locupletem: et quotiens uotiuus commeantum cursus accesserit, ad subleuandum me, quas in amoris solatio accipitis, paginas destinate. [6,26] EPISTOLA XXVI. ENNODIUS EUPREPIAE. Debentur quidem necessitati silentia, sed scripta diligentiae. Exigit metus abstinentiam tabellarum; sed interdum cedet affectui. Vix aliquibus acquiescit obstaculis mens amantis, seruet ad redhibenda gratiae stipendia potius cum uetatur. Ecce praelocutus quae me causa ab his muniis suspenderet; relinquo conscientiae uestrae quae faciat obsequentem. Deum tamen precatus, in bona me ualetudine, uel Lupicinum nostrum esse significo: hoc de uobis cupiens, quae a me sunt prorogata cognoscere. Nolo tamen curam uestram sequestrati pignoris fasce deprimatis: credite conscientiae meae; plus illi per studium debeo, quam ipsa exhibere poteras per naturam. Utinam ingenium illius beneficia superna meliorent! Vere dico, uobis ad longiora digredientibus, utriusque parentis sollicitudo me respicit, quam potuimus in unum positi cum ambitione partiri. Domina mi, salutationem plenissimam dicens, precor ut tantum mihi caritatis et orationis suffragium concedatis, quantum me ad desiderii uestri effectum tendere comprobastis. [6,27] EPISTOLA XXVII. ENNODIUS SENARIO. Uber conscientiam uestram pro superna dispensatione uicissitudo comitetur; reddat pro paruitate mea Altissimus quod agnoscit a uobis, qui semper amantibus fideles exstitistis, fuisse collatum. Certus portus est, pectoris uestri inuenisse diligentiam: estis hac conuersatione praediti, ut amicorum spem beneficii collatione uincatis. Secundam admonitionem desidero, ut iniunctum iter arripiam. Date felicem dexteram humilitati meae, et prospera mecum uestra diuidite. Domine mi, salutationis obsequia praestans, quaeso, ut si rerum dominus apud Rauennam feliciter commorabitur, indicetis quatenus sine ambiguo praecepta uestra perficiam. [6,28] EPISTOLA XXVIII. ENNODIUS GUDILEVO. Solent quibus felicitas et potentia, Deo ordinante, conceditur, humiles consolari officio litterarum, et prospera sua paginarum promulgatione partiri. Ego multo tempore ut his subleuarer muniis, exspectaui. Sed cessantibus uobis necessarium credidi non tacere, ut quod amor non exigit, iuxta euangelicam lectionem mereatur importunitas. Domine mi, salutationem plenissimam dicens, quaeso, ut me antiquum cultorem uestrum illo foueatis quo olim promisistis affectu: et prospera uestra paginarum me faciatis directione cognoscere. [6,29] EPISTOLA XXIX. ENNODIUS FAUSTO. Quamuis sublimi uiro et omni integritate praedito, Sabino Romam properante, tute paginarum officia commisissem, ut resignanda per litteras fidelis relator assereret, attamen sollicitudini meae debui duplicibus magnitudinem uestram indiciis informare, ut perlator ex litteris secutus principium narrationis assumat. Haec scripto degustata sufficiant: ad illud reuertor, propter quod epistolae destinantur. Valere me corpore nuntio; Deo supplicans, ut statum animae de uestra faciat prosperitate reparari. [6,30] EPISTOLA XXX. ENNODIUS FAUSTO. Non potest doloris magnitudinem eloqui oris infantia, qui mihi de illa re contigit, quod harum perlatoribus ad Liguriam destinatis a scriptione temperastis: quorum commeationem uos ignorasse non credidi, et praesentiam magnitudinis uestrae a petitionis qualitate deprehendi: datur enim inueniri a dispositis tractatorem. Me tamen urunt epistolarum feriae, quas ad leuamen moeroris mei etiam occupatissimi repulistis. Nunc ad uota redeo. Valete, mi domini, et coelestem circa uos gratiam multiplici resignate colloquio. Partum est enim actibus uestris, quietis tempore de ea quae in laboribus sata est, innocentiae messe gaudere. [6,31] EPISTOLA XXXI. ENNODIUS DOMNO PAPAE. Peruigil beatitudinis uestrae cura, quasi coram positos, in quocunque loci sint, obsequentes attendit, et sine ullis feriis, dum gratiae suffragium praestat expertis, inuitat extraneos. Etenim plures de spectaculo fructus capiuntur laboris alieni: quia discit operam nauare in cuius oculis redduntur praemia sudoris et fidei. Atque utinam par uotis esset effectus! et quod didici pro religione, cuperem daretur implere. Domine mi, famulatus mei humilitatem exhibens, parca in maximis elocutione contentus, quid domnus episcopus frater uester super directa legatione senserit, patefaciendum praefati litteris derelinquo. [6,32] EPISTOLA XXXII. ENNODIUS AVIENO. Cum semper sint litterarum inter amantes iucunda commercia, et ex his muniis, etiam si spartana adhibeatur breuitas, gaudia prolixa nascantur; sintque huiusmodi officia remedio absentibus, uotiua sollicitis: attamen aeger animus super eorum de quibus pendet, prosperitate iactatur, et hac tantum curatione respirat; quam cum negat anxiis is qui nullo labascit incerto, resignat se diligentia non teneri. Pauerunt diu animum meum a magnitudine uestra destinata colloquia, et hilaritati congrua pabula praestiterunt. Quorum nunc abstinentiam non affert tristitiam, sed cogit ad exitium. Potuit enim saluti opem tribuere, quod ante militauit affectui; abiurata est caritatis religio, quando profutura meae ualetudini uerba denegantur. Agnouistis quid fecerunt silentia uestra; quibus emendatione succurrite: nam apud uos si mei non dominatur obliuio, scriptione mutantur. Domine mi, salutem largissimam referens, Deum deprecor, ut aestibus meis superni dispositio fauoris occurat, et in solatio moerorum meorum illa a uobis indicari faciat, quae delectet agnosci. [6,33] EPISTOLA XXXIII. ENNODIUS HORMISDAE ET DIOSCORO. Scio conscientiam religiosam grande aestimare compendium, si praestandi nascatur occasio, his maxime quos deuotos exstitisse meminerunt. Ergo quamuis prima reuerentiae uestrae causa sit scripta mittendi, et utilitatis allegatio sit subiicienda diligentiae, attamen anxius animus saepe necessaria praeponit affectui. Retinet fraternitas uestra domnum papam de expensa, quam episcopus meus apud Rauennam pro eius utilitate me spondente fecerat, restitutionem fuisse pollicitum. Sed actum est ut uix ad uos dirigendi praestaret inducias, et de mea sibi satisfaciendum esse substantia protestatur. Nunc quia grandis summa non est quae reposcitur, et summum est beneficium me ab ingratitudine eius quae uidetur iusta, subtrahere, ordinate quod uobis retributio superna compenset. Domine mi, salutem abundantissimam reddens, Deum quaeso, quo animis uestris, quod me subleuare possit, inspiret. Ego autem adfui partibus meis, qui cum contestatione moeroris per paginas indicati direxi fidelissimum perlatorem, qui nobis perferenda sine imminutione suscipiat. [6,34] EPISTOLA XXXIV. ENNODIUS FAUSTO ALBO. Quamuis magnitudo uestra per longum silentium obliuionem mei fuerit contestata, et dum ab epistolaribus muniis temperat, memoriam obsequentis abiecerit, attamen prouidentia coelestis desideriis meis prospera uestra non patitur occultari, et uariis indiciis successum circa uos resignat optatum. Nunc tamen animus meus usque ad hoc deuinctione productus est, ut proprium ad uos dirigerem perlatorem, qui uiuis pastus aspectibus, bona ad me manifesta perducat. Credite, domini, magna me uobis esse obligatione constrictum, nec ullas pectori meo ferias dari, quibus uisionem uestram non plena intentione disquiram. Superest ut, reducta in Ecclesia Romana concordia, occurrendi uobis contingat occasio. Domine mi, salutationem reuerentiae uestrae plenissimam dicens, deprecor ut suggestionem portitoris, hominis mei, grato suscipiatis auditu, et de felicitate uestra uel totius domus statu recurrenti nos instruatis alloquio. [6,35] EPISTOLA XXXV. ENNODIUS DOMNINAE. Inter curas et molestias quibus pro peccatorum fasce subiicior, elegi singulare subsidium, ut ad uos domnas meas litteras destinarem; quarum precibus omnia mihi secunda contingerent, et ad serena laetitiae, depositis angustiarum nubibus, reformarer. Prima enim moeroris causa est, quod prospera uestra, dum in longinquo degitis, uix datur agnosci: ex qua nascitur circa personam meam omnis aduersitas. Adeste ergo supplici precibus uestris, ut per sanctorum Dei suffragia aegro animo medela tribuatur. Domina mi, seruitium salutationis impendens, deprecor, et per Deum uos, quem colitis, obtestor, ut continuis me postulationibus et lacrymis, quibus regnum coeleste uim patitur, Domino commendetis: quia hoc munus speciale computo, et omnibus commodis antepono. [6,36] EPISTOLA XXXVI. ENNODIUS ADEODATO PRESBYTERO. Coelestis dispensatio religiosis desideriis nunquam negat effectum: nam quod pie cupimus, maturo praestat studio. Desideranti enim mihi per litteras orationum uestrarum postulare suffragia, perlatorem domesticum uota pepererunt; ut stimulo scriptionis admoniti, pro suscepti anima supplicetis, quia doctor gentium clamat, Orate pro inuicem (Iac. V, 16) . Nihil enim est quod Deum diligens, etiam pro delinquentibus obtinere non possit. Laborate ergo promissis dudum patrociniis, et gaudia mihi per lacrymas comparate. Veniat ad me fructus innocentiae meritis ignoratus. Haec sunt de quibus sanctum Dei admonere praesumpsi. Timeo enim facere prolixa colloquia, quia res necessaria strictis est postulanda sermonibus. Nunc in Christo ualete, mi domine, et sentire me deprecationis uestrae munera prosperis indicate. [6,37] EPISTOLA XXXVII. ENNODIUS IOANNI. Ergo falso creditur amorem reddi diligentiae, et tacitis animas se interrogare colloquiis, fidem mentium sensus asserere, ut quod impendimus uicaria nobis relatione debeatur? Vocem montium secreta restituunt, et in obsequio humanitatis muta famulantur: sed magnitudinem tuam in contemptu mei contigit silentium pro scriptione reddere; et in astipulatione artificis genii, temperando a paginis, pertinaciam garrulitatis opprimere, naturae lege calcata. Facessat a moribus meis, sequi quod admissum doleo, et subleuare culpas imitando. Ecce iterum appello linguae ferias fouentem, et in longioribus persequor, habens promissae caritatis memoriam. Domine, ut supra, salutationem largissimam offerens, quaeso, ut debitum gratiae uel nunc exigat importunitas, dum prouidetur quatenus ardorem desiderii prolixis satietis alloquiis. [6,38] EPISTOLA XXXVIII. ENNODIUS FIRMINAE. Quotiens uotiua res repente contigerit, pretium de ipsa temporis breuitate sortitur. Coelestis enim ut crescat beneficii genius, subitum facit esse quod tribuit, ne deuenustet sperantum prolixitas misericordiam largitoris; quis enim affectum desiderii repente suscipiens non auidius impetrata ueneretur? Sic litteras magnitudinis uestrae sitiens, tempore profectionis accepi. Dolebam, fateor, et uehementer angebar, dum nec obsequiorum meorum perlator existeret, nec sospitatis uestrae digressurus bona cognoscerem. Ecce utrumque frons bona concessit: accepi pariter indicia optata quae refero, et uno eodemque tempore regressum me de Alpibus Cottiis, et Rauennate significo iter arrepturum. Orate ut uariis laborum iactato incommodis patientiam supernae benedictionis munus infundat. Me autem quod ad custodiam gratiae culminis uestri splendor hortatur, facilius credo cursus fluminum in diuersa reuocari, et relictis fluentorum alimoniis aether uacuum pisces expetere, quam tantorum me immemorem delicta restituant. Quod superest, ualete, mi domina, et redemptori nostro pro persona suscepti incessabiliter supplicate.