[5,0] LIBER QUINTUS. [5,1] EPISTOLA PRIMA. ENNODIUS LIBERIO PATRICIO. Dum pro uenerandae religione conscientiae uerba dirigitis in Aquileiensis electione pontificis, et diuinis initiata lingua cultibus militat consecrando, in ignoti nos diligentia sermonum uincula tenuerunt: quia nihil superat iudiciis, quotiens aliquid probatus extulerit. Quid enim sententiae sequacium derelinquat, quando iustitiae obsequitur, cuius in examen definitio non uocatur? Agitis bono conscientiae quod uestro uix negaretur imperio. Exhibuit inter arbitros Marcellini uenerabilis collegam maximus hominum, humilitate sublimior: et ne potestati fauor per obliquos ascriberetur interpretes, quod de proprio decerpsit genio, laudati iunxit ad pretium. Egistis mediocrem, ne praecelsi esset suspecta praedicatio. Clarissimorum testimonia ut uires accipiant, culmina castigantur. Felix sacerdotium, cui facem praetulit plena mens luminis. Beata conuersatio, quae idcirco in discussionem deducta est, ut tanto uiro astipulante superaret: quae non didicisset saporem uictoriae, nisi subiacuisset incertis. Semper innocentibus gloriam aduersa pepererunt: prouidet defensores fortissimos mediocris impugnatio. Sed quid epistolae terminos loquacitate produxi, coactas lege paginas in humana concinnatione transgressus? Iungo et ego, amplissimi, partibus uestris pro modulo exiguitatis propriae, coelo uobis obsequente, consensum: et quod mirabile inter homines habetur, consideratione uestri attrahor ad amorem. Inspirata mihi per alterum placet affectio; dum manet caritas imis inserta uisceribus peregrinante persona. Comitem se tamen coelestis gratia desideriis iungat: et dum cupitis datur effectus, aut inueniat bonum pontificatus, aut faciat. Valete, mi domine, et amantem uestri crebris releuate colloquiis: ut si non exigat negotiosas frequentia paginas, praestentur affectui. [5,2] EPISTOLA II. ENNODIUS MARCIANO. Dum inter spem et metum animus meus de te anxio iactaretur incerto, solida profectus tui indicia colloquii melle reserasti: quia domesticam origini tuae facundiam fidelis doctrinae haeres insequeris. Non degenerat, ut uideo, uena linguarum; et peritiae successio illo quo patrimonia iure discurrit. Putabam scientiae dotes rem tantum ingeniorum esse, non familiae, nec duci per stemmata quod labor continuus et indefessus sudor adipiscitur. Sed, quantum apparet, ordines suos seruat eloquentia, et oris pompa quae exundauit in ueteribus, migrat ad posteros: concordat scientiae cursus et fluminum: per consuetos alueos et dicendi unda praelabitur. Venit ad te cum censu patris eruditio; et bono sobolis Asterium sepulcra restituunt. Inuidi, fateor, hactenus annis senioribus. Et aetatem cui ille concessus fuerat suspiraui. Beneficiorum coelestium negligens aestimator, quando potui desperare de togae fructibus, radicis manente substantia? Sed superna dispensatio, ut det genium beneficiis, improuisum facit esse quod tribuit: et dum uota transgreditur, potentiam suam liberalitate manifestat. Non est bonis partubus infecunda Liguria: nutrit foro germina, quae libenter amplectatur et curia. Nota proximitate sociantur causidicus et senator: his qui bene toga usi fuerint, reseratis susceptura sinibus palmata blanditur. Vale, dulcissime, et ad haec decora multus incumbe: totum te studia honesta suscipiant: festina, ut ad messem patriam uenias, linguam lectionis sarculo, mores bonorum imitatione purgando. [5,3] EPISTOLA III. ENNODIUS OPILIONI V. I. Debeo equidem prioribus responsa colloquiis, et in obsequio propositi uel pudoris, nisi pagina rusticante displiceam, accepta geminare; ne potioris dignatio ad poenitentiam redeat de abiuratione fastidii. Nostro enim uitio in culmine constituti supercilii memoriam non amittunt, si illud male genus sectari et humiles suspicentur. Cum enim eminentissimos attollat castigatio sua, et honorum plenitudo saecularium hoc solo artificio patiatur augmenta, considerandum est quid abiectis detrimenti pariat status angustia non metiti. Ergo sufficiat magnitudini uestrae quod post duplicem scriptionem sentio quid per silentium erroris incurrerim. Sed timui, confiteor, ne ad uitium me duceret fuga culparum; et sermo deputatus ad gratiam, dum nulla peritiae lima comeretur, inueniret offensam. Refugi horrorem, qui ignaris de parendi occasione generatur. Ecce asserui habuisse me et animam depositum confitentis, et bene de uiribus conscii in restitutione uerecundiam. Restat autem, emendatissimi hominum, et illud placere uobis allegationis meae inspectione cognoscam, quod hactenus accepta non reddidi. Fida enim index est possibilitatis nostrae consideratio; et sicut in omnibus praecipua, ita fama muniens circa linguae maciem custodita, quasi crescit eloquentium dos pudore: facile prudentiae nomen adipiscitur, cum per ipsum conticescat infantia. Causae tamen quam iniunxistis, iacturam frontis exhibeo, et dum imperata exsequor, opinionem ad incerta transmitto. Agnellus de casis per uarias promissionum mihi illudit effigies, uolens a nobis summam pretii designari. Sed mali hominis ardorem insatiabilem esse didicistis, qui nisi contemptu pecuniae non sanetur. Domine mi, saluto et rogo ut religio circa me pii amoris seruetur et foederis. [5,4] EPISTOLA IV. ENNODIUS HELISEAE. Diu quaesitus desideriis meis euenit effectus: ut detur genius beneficiis, transmissa in longum exspectatione tribuuntur. Viuit in quacunque terrarum parte proximitas: sequestratione corporum sanguinis catena non rumpitur: per discreta regionum caritas damna non sentit; quando inter eos qui habitatione separantur, praesentiae uice tenetur affectio. Deo omnipotenti gratias refero, quia uos memores fecit esse pietatis, et prosapiae sub religiosa occasione reminisci. Teste Deo, postquam mihi domna Cynegia meritum uestrae conuersationis exposuit, uisionem uestram speciali ardore requisiui, si uotis copiam dedisset optata occasio. Domina, salutationis reuerentiam dicens, in designato litteris uestris negotio ministerium deuotionis spondeo: quia tantum praestatur animae, quantum sanctis exhibetur studiis. Vere dico me nunquam dilexisse quem detestamini; et ueritum ne ad diri hominis profectum uester quoque inclinaretur assensus. Adsit Deus, ne ad ecclesiasticam dignitatem ueniat nulla bonae institutionis incude formatus. [5,5] EPISTOLA V. ENNODIUS AVITO. Vellem produci causam, si propositum non grauarem, per quam frequentia amantis scripta promerui. Dum enim negotiosas paginas destinatis, ministerium praebetis affectui. Sed apud prudentes et animorum conscios sufficiunt parca colloquia. Urbanus in promissionibus esse non sapio: nec eis quibus animam debeo, fucata fronte blandiri. Vos tantum coeptis insistite, et mandatis coelestibus obsequentes, malum hominem quem dicitis, a desideriis deducatis. Me conuenit plus rebus ostendere, quam sermone polliceri: quia quod tribuo, hoc mihi restitui incunctanter exspecto. Domine mi, salutationem plenissimam dicens rogo, ut domnae Heliseae communi matri pro me gratias agas; quae dignata est litteris suis uincula proximitatis ostendere. [5,6] EPISTOLA VI. LEONTIO ABBATI ENNODIUS. Supra meritum meum summa circa me beneficii coelestis adoleuit, dum qui poena dignus sum, iustorum praemia consecutus exsulto. Frustra delinquentes periculi mater desperatio ad extrema praecipitat. In errore maximo constituti, meo ad solidam spem reparentur exemplo. Nescio de quo opere mihi, de qua innocentia epistolarum uestrarum fructus accesserit; et animam peccati ubertate locupletem coelestis boni melle satiarit: nisi quia ille qui uulnera nostra suscepit et pro nobis doluit, mutata meritorum conditione, quos flagellis dignos uiderit, castigat muneribus: et uersa uice noxiorum animas, dum secundis replet, pudore meliorat. Superni ergo secreti dignatione confabulationis uestrae fruges elicui. Vos de corporis mei sanitate sollicitos ille reddidit, quia animae meae curam per spiritales medicos ad statum indultae ualetudinis redire compellit. Quae sit in me substantia membrorum, religiosae sollicitudinis inuestigatione perquiritis: quorum status animae partem negligens, toto mundi istius grauatur imperio. Agite me talem oratione fieri, qualem asseritis blandimentis: quia fuci nescia propositi uestri claritudo, quem bonum esse praedicat ante tempus innocentiae, annuntiat mox futurum. Fratribus meis et conseruis quos direxistis, quantum exhibere solatii potui, uoto potius quam re idoneus, non negaui. Superest ut accipientes obsequia mea cum uniuerso cui praeestis concilio, per Dei omnipotentis misericordiam coniurati, Deo pro paruitate mea precibus insistatis, ut cui deest per actiones suas fiducia, bonorum per suffragia uestra contingat. [5,7] EPISTOLA VII. EUPREPIAE ENNODIUS. Quamuis saepe ingenii mei maciem cognouisses, periclitari tamen ieiunia oris olim probati iussionis celeritate uoluisti. Sed ego non abnuo obedire diligenti, ut si facundiae deest meritum, gratia ueniat obsequendi. Variae sunt donorum coelestium, licet ab uno auctore progrediantur, species. Alium commendat perfectio, alterum insinuat quod sine tarditate aliqua uult parere. Domnae meae Cynegiae epitaphium uix una hora habens tractandi spatium inelimata uelocitate composui. Vide necessitatem, ut illam tantorum meritorum feminam uerborum saltibus explicarem. Parcat sterilitati meae uenerabilis anima, suscipiens pro schemate dictionis studium sine nube dictoris. Tu, domina, epistolam praesentiae meae uice complectens, ora ut spiritus illius scabridis nequaquam laedatur officiis. EPITAPHIUM CYNEGIAE. Nil sexus, nec busta nocent, nil fila sororum Ultima, fallaci pollice quae tenuant. Mixta Deo mulier uiuit post funera factis, Mascula femineo tramite gesta ferens. Sanguis, honor, genius, probitas, constantia, uultus, Vicerunt tantis exitium pretiis. Moribus asseruit magnorum stemma parentum, Indicium generis mens cui clara fuit. Instituit natos uitam seruare serenam, Dum docet exemplis semper amare Deum. [5,8] EPISTOLA VIII. ENNODIUS PETRO. Postquam uenerabilis iudicium principis, periclitatis moribus magnitudinis tuae, donauit te honorum germine pro messe uirtutum, per linguae ferias fouens irreligiosa silentia, et in eloquentia tua et in meo amore peccasti. Quia naturalibus adolescit elocutio munita superciliis, quotiens prosperum famulatur indicio: copiosior facundia honorum militat incrementis: profectus suos non imparibus significant peritorum ora successibus. Ecce inamabilis taciturnitas, et uobis dicendi abstulit genium, et mihi laetitiae inuidit effectum. Referatis forsitan: Posses me, amice, de ignoratione culpare, si quid tibi de apice meo promiscuis dedicata nuntiis fama suppressit. Sed ego agnoscere carorum culmina rumore non patior: et manifesta gaudii colligere de opinionis inconstantia. Noueram quam mihi deuinctionis spem simplex eruditi dudum fecisset allegatio: credebam frustra me in illa parte serenis animum auribus committere, unde tu me hilarem esse non iubebas. Illam ipsam mille alarum fabricatam remigiis scriptionis tuae aestimabam pedibus potuisse superari, ne amanti exspectata bona tibi fructum praeripiens alter ingereret. Ecce, mi domine, honorem salutati accipiens, agnitis dolorum causis, remedia praeparata non deneges: quia, quantum praesumo, nec fides in diligentia, nec ad unguem ductus sermo uos deserit in loquela. Non contentus tamen uno dicendi genere displicere, carmen adieci: ut post epulas Antenorei gurgitis, quas lauacra Aponi, coacta in artum carnis lege, castigant, dum illud quod aquarum fetibus distenditur, aqua desecat; ego quoque qui Heliconis fluenta non tetigi, poeta nouus admiscear. Accipe ergo risum motura poemata; et Glouidenum tuum te solum agnouisse contentus, a publico rigore me subtrahe: quia si est quod forte placeat, sententia mihi uestra sufficit: si quod morsu dignum sit, secretum puto quod de amici culpis agnoueris. Dabis etiam ueniam, quia oculorum pressus angore poemata fortasse clauda composui. Non enim possunt esse uersuum solidata uestigia, luminis officio destituta. Lege ergo aquas calidas, quas inuises. VERSUS. Tollitur adcliui tellus subnixa tumore, Leniter elato fulta supercilio. Verticibus nullis caput admouet illa superbum, Nec similis pressis uallibus ima petit. Fumiger hic patulis Aponus fuit undique uenis, Pacificus mixtis ignis anhelat aquis Unda focos seruat, non sorbet flamma liquorem; Infuso crepitat fons sacer inde rogo. Ebrius hic cunctis medicinam suggerit ardor. Heic pyra gurgitibus, scintillis fluctuat humor: Viuitur alternae mortis amicitia. Ne pareat, nymphis Vulcanus mergitur illis, Foedera naturae rupit concordia pugnax. [5,9] EPISTOLA IX. ENNODIUS FAUSTO. Secundet desideria honesta diuinitas: felix auspicium bonis non negetur studiis: ingenuae intentiones prosperorum fructibus conualescant. Votorum obsidem tradidit honestati, qui ad liberales aspirat, superis fauentibus, disciplinas. Bonarum affectus artium dirum dedignatur ingenium, ad eloquentiae ornamenta non tendunt nisi moribus instituti. His Parthenius noster, germanae filius, incitatus stimulis Romam in qua est naturalis eruditio, festinat inuisere: cui magnitudinis uestrae suffragia sum paterna pollicitus. Datur culmini uestro per supplicantem genius, dum quod usus exigit, precibus imploramus: ceu si quis credat se ortum solis, cursum fluminis oratione promereri. Non est beneficium, ubi ordo seruatur: mori obsequitur quod obligat uniuersos. Ego tamen supra cursum a quo nequaquam disceditis, aliquid accepturus occurro. Direxi personam, in qua meritorum meorum status aestimetur. Alios forsitan commendatio iuuet indebita: parentibus minus est quidquid superare non possumus. Domine mi, seruitia salutationis repraesentans, portitorem paucis eiusque negotium elocutus, restat ut agnoscam quid mereatur persona, causa, proximitas. [5,10] EPISTOLA X. SYMMACHO PAPAE ENNODIUS. Dum sedem apostolicam coronae uestrae cura moderatur, et coelestis imperii apicem regitis, blanditur profectibus parentum, quod meis promissum tenetur officiis. Spem sine labore obtinet apud constantem uirum fideliter obsecutus. Grandis est pompa praestantis, quotiens quod unus meruit pluribus repensatur. Superiorum instituta sectantur, per quos generatio recipit quod persona condiderit. Sic Israelitici delicta populi propter Dauid poena non tetigit, dum genti opitulata est praecessoris integritas, et fides hominis aut eripuit de errore populum, aut iuuit in gratia. Parthenius igitur praesentium portitor, germanae filius, hac ad coronam uestram fiducia animante directus est; quem sollicitudo liberalis Romam coegit expetere. Sancta sunt studia litterarum in quibus ante incrementa peritiae uitia dediscuntur. Hoc itinere cana ad annos pueriles solent uenire consilia: dum quod aetas refugit norunt instituta praestare. Fouete ergo: ueniendi causas patefacta consanguinitate didicistis. Habetis obsidem, in quo dilucide meritorum apud uos meorum qualitas innotescat. Domine, ut supra, salutationis reuerentiam obsequiorum deuotione restituens, precor ut perlator praesentium famulus uester felici sorte peregrini apud uos nomen excipiat: quia quod attributum fuerit precibus meis, uestrum supra dotes suas ornat officium. [5,11] EPISTOLA XI. ENNODIUS LUMINOSO. Videor apud quos plurimis asserendus est, quem instituti liberalis cura sollicitat: uos patronos meruit causa communis. Non ignari peregrinos suscipitis, nec erudiendos animatis. Expertis manus necessitatibus frequenter adhibetur, dum ad eloquentiae palmam feriato ore eos qui titubant inuitatis. Exemplis hortatur ex peregrino potens, ex insipiente perfectus. Utraque Parthenio, germanae meae filio, pars conuenit: cui ad uenerabiles disciplinas Romam petenti, pro ferratis calcaribus sufficit uos uidere. Si ab humanitate non discrepat, sublimitatem tuam gerens ante oculos, rebus ad uirtutem potius quam monitis excitatur. Magistra laboris est laudis ambitio, praecipue quando in illo exuberat, quem similis retineas fuisse fortunae. Sed si uobis cordi sum, circa memoratum patrem reddite, ut amor mutuus de uicaria impensione gratuletur: ut quidquid in magnitudine tua dudum laboris exhibui, mihi per alterum reformetur. Domine, ut supra, salutationis obsequia dependens, satis esse ad commendationem credidi, si qui esset portitor non lateret. Precum prolixitate utitur de impetratione diffidens: argumentum est nil merentis, diu rogare. Facessat a moribus tuis, ut perdas beneficiorum genium, dum longa supplicatione producitur de effectu celeri subleuandus. [5,12] EPISTOLA XII. ENNODIUS FAUSTO IUNIORI. Deo gratias praefatus, qui oculorum meorum quas inexplicabilis dolor pepererat nubes abstersit: iure ad ipsum beneficia sua referens, qui lumen dedit et reddidit. Vix enim post innumeros dies sanitatis fiducia animante respiro. Et hoc ad sententiam culminis uestri prolixiorem respicit, ut quem genius suus de uicinitate deseruit, nil uideret: sed potens est ille qui corporis tollit nebulas, rerum serenitate mutare tristitiam. Post elocutionem necessitatis, ad negotium redeo quod coactum impetrauit alloquium. Amabitis, ut spero, baiulum quem asserit causa ueniendi. Parthenius, sororis meae filius, per liberalis studii disciplinas ingenuus uult uideri: optat, ni fallor, peculii uestri habere testimonium. Magnitudo igitur uestra praeteritorum tenax, memor praesentium, prudens futuri, perlatorem pro mea commendatione suscipiat: et qui erit per uisionem uestram scribente felicior, peregrinationis non patiatur aduersa sentire. Domine mi, debitum seruitium reddens precor ut uel per hanc occasionem qua illinc Parthenius susceptas poterit paginas destinare, desiderati multiplicetur forma colloquii. [5,13] EPISTOLA XIII. ENNODIUS HORMISDAE. Scimus religiosi sacramenta propositi ab obnoxia peccatis multitudine, innocentia et fide separari, et titulos uenerabilis officii mores potius insignire quam corpora. Quis bonum conscientiae inter homines quaerat, si mundi adhibenda est circa pontificum statuta necessitas, si sacerdotum promissio circumspecta cautione seruabitur? Nunquam habuit in affectu constantiam, cui facere aliud de pollicitatione non licuit. Saeculi conuersatio legum metu retinetur: Dei famulos quod bonum est exhibere conuenit non formidini, sed amori. Dudum dum nobis metus instaret, et de clementia pii regis dubio meritorum aestimatione penderemus incerto, camelos tot dandos domno papae tali reuerentiae uestrae conditione tradidimus, ut si nobis animalia ipsa non essent necessaria, iustum pro ipsis pretium mitteretur. Et quia nouit optimedomno papae tali reuerentiae uestrae conditione tradidimus, ut si nobis animalia ipsa non essent necessaria, iustum pro ipsis pretium mitteretur. Et quia nouit optime sanctitas uestra, nos, dum potuimus, per allegationem tuam utilitates sanctae Romanae Ecclesiae subleuasse, nunc pro uicissitudine facite de ueritate beneficium. Quaesumus etiam, salutatione praefata, ut quid super hac parte deliberatio uestra habeat, indicetis: quia credimus nec praefatum sedis apostolicae praesulem, nec uos qui mediatores existitis, aliud cogitare, nisi quod et proposito et iustitiae sine dubitatione conueniat. [5,14] EPISTOLA XIV. ENNODIUS SERVILIONI. De perfectione confidunt discipuli, quotiens magistrorum praesentiam praestolantur. Spes eruditionis manifesta est, ut fruatur genio suo, inuitare doctorem: clara sunt ingenia, quae instruentum agitantur desideriis: monitorem requirunt, qui felici sorte didicerunt. Sic ergo sanctitatis tuae affectione possessus, quanquam me de peritia iactare non audeam, uultum tamen praeceptoris exspecto: ne degeneri te credas ecclesiasticum germen filio commisisse: quia quamuis memoria mea ad centenos se non ualeat fructus extollere; scit tamen semina multiplicata redhibere cultori. Veni ergo, ut coram positus segetem tuam boni agricolae uice respicias. Deus procul auertat inuidiam. Ita uomeribus tuis ecclesiasticae fecunditatis planta conualuit, ut nulla saeuientis procellae possit impulsione subuerti. Nolo praeiudicio laudi sanctitatis tuae grauare conscientiam: inspicies quae litterarum testimonio declarantur. Superest, salutatione praelata, ut ad gaudia tua iam properes: quia diuina beneficia gradibus semper accedunt, et quibus bona conferunt, meliora pollicentur. [5,15] EPISTOLA XV. ENNODIUS SENARIO. Nunquam apud Deum fusa deprecatio uotiuo nudatur effectu, apud quem hilaritas lacrymis obtinetur, et moeror transit in laetitiam. Adfuit Diuinitatis auxilium desideriis meis, et te, animae meae maior portio, de prolixis gentium finibus gratia duce reuocauit. Vere non possum epistolam in multa uerba diffundere, impeditus fletibus, quos gaudia in cumulum adducta pepererunt. Fac, mi domine, paruitati meae coelestis doni plenitudinem non perire. Unum uterque habeamus hospitium: nec de parietum angustia sollicitudo generetur; quando unum pectus sufficiens animabus nostris praestat habitaculum. [5,16] EPISTOLA XVI. ENNODIUS PANFRONIO. Magna sunt gaudiorum imperia: expers est continentiae hilaritas, et in uocem gestit erumpere. Venit optatis desideriis dies, et ille quem nunquam de meritis meis, sed semper de superna pietate postulaui, magnitudini tuae splendor accessit: redditus est generi et moribus tuis apex, per quem conscientiae fidelis in lucem prodire non formidet integritas. Deus bone, indulta custodi: auge successibus quod dedisti: fac circa seruum tuum primum esse gradum, qui summus est. Praecipio spe futura, quae deprecor: nesciunt in foribus haerere, quae coelo auctore tribuuntur. Semper incrementis ad culmen ascenditur, ubi supernus fauor praestat exordium. Quis hoc in uita hominum uel eorum qui conuersationem suam nulla custodiunt nube sordentem, accessisse sibi die una gratuletur; te honorum auspicia ingressum, et dulce meum Senarium ab ultimis terrarum partibus restitutum? Breuis horarum cursus interfuit, ut et tu palatio natus, et ille sit redditus. In ueritate dico, et de Dei misericordia mihi securus spondeo, fragilitati meae praesidia coelo obsequente concedi. Spondetur mihi, quod uobis est praestitum. Domine mi, salutationis obsequia suscipiens, rogo ut si quid amori meo tribuis, dominum animae meae Senarium, ut apud me maneat, exorare pleniter non omittas. Quod nisi obtinueris, multum mihi de hilaritatis cumulo decerpsisti. [5,17] EPISTOLA XVII. ENNODIUS AVIENO. Bene magnitudo uestra, dum origini et moribus praestat obsequium, emendationem sine interuallo coniungit errori: et quod peccatum sapienter intelligit, priusquam altero denuntietur, auertit. Quis credat deliquisse in correctione uelocissimum? pene non uocandus est sectator excessuum, qui obuiam manum ponit in subreptione culparum. Haec, mi domine, ad ea quae dignatus es scribere, gratia uestra duce respondeo. Caeterum humiliorem me proposito actuum meorum pondera reddiderunt: uix miseria remansi idoneus reformare colloquia. Domine mi, salutationis obsequia praesentans, Deum rogo, qui culminibus uestris fructum pro hac qua humilem nonspernitis, consideratione restituat. [5,18] EPISTOLA XVIII. ENNODIUS FAUSTO. Vix est ut intentus rebus felicibus aduersa praenoscat: uelut sinistrum enim animi omen repudiat, si quid de austeritate futurorum intellectu praecedente respexerit: certe ne et alieno tempore amarae se misceant, ipsa molestiarum horret agnitio. Nullo credebam interuallo nunc inamabilem Rauennam, dum erat thesauris meis plena, distare: non me sic sitientem fons, aestuantem aura, ut illa ad se non lassum requies inuitabat. At nunc ipsa Roma puto ad longiora, pro peccatorum meorum fasce, translata est. Ubi est illa, quae rara putabatur, frequentia litterarum? ubi crebra uisio? ubi tot solatia diligentiae? Vere pro meis partibus loquor: detestor uitam, quae nec in aerumna constitutis est odio. Allegat forsitan culmen suum, sibi pro superna dispensatione cupita contigisse. Non est plena felicitas, quando nostrorum aliquis miseriis durae sequestrationis affligitur. Deo credite, non sunt fucata quae defleo; nec ad explicandam cordis tragoediam, aut epistolaris concinnatio sufficit, aut sermonis angustia. Christe, rerum arbiter, propriae succurre necessitati; ne humana fragilitas, ad immensi fascem doloris non sufficiens, pressa succumbat. Domine mi, salutationis seruitia dependens, rogo, ut paginalis circa me cura seruetur: ut uel hoc remedio inter aestus mens constituta respiret. [5,19] EPISTOLA XIX. ENNODIUS PARTHENIO. Non in te admiror sermonis abstinentiam: quia qui exigua condiderit, nil producit. Credis sub hac occasione profectus tui latere substantiam? et taciturnitatis imperitiam prodit, et infabricata confabulatio manifestat infantiam. Interea ante inops gratiae non fuisti, sciens quid diligentia, quid amantis sollicitudo flagitaret: factus es bonarum rerum nescius, postquam te ad obtinenda quae putantur maxima, transmisimus. Quod restat, uale, et accipiens monitoris uerba, melioratum te scriptionis assiduitate diuulga. [5,20] EPISTOLA XX. ENNODIUS AVITO. Dum remedia sua quaerit affectio, et aestum sollicitudinis colloquio cupit mediante releuari, ardescit animus prouisionis beneficio: unde exstingui creditur, geminatum diligentiae surgit incendium. Saepe mihi baiulorum copiam perquirenti inde aegrescere contigit, unde opinabar quod prodesset accidere. Ecce medetur desideriis meis, qui suorum ad uos causa properauit: fit adiumentum necessitatis alienae, quod propriae consideratione suscipitur. Videro quid commendatione mea Bonifacius promoueat: interim opitulatur studiis meis, quod prolixis a me precibus impetrauit. Hunc bonis ortum natalibus testis sanguinis mens designat. Germanum suum praefatus in uicinitate Aquileiensis ciuitatis asserit esse captiuum: qui ut a uobis iuuetur, exposcit. Sanctae domus uestrae consuetudo uulgata est: talem uitam bonorum actuum obsidem iam dedistis, a qua uelut debitum poscat, qui calamitate deprimitur. Domine mi, accipientes plenae salutationis obsequium, facite exorari, quod sponte consueuistis, ut qui uestris supplex est, alteri eum esse non liceat. [5,21] EPISTOLA XXI. ENNODIUS AVITO. Astipulatorem me opinionis suae magnitudo uestra ita supplicatione postulat, quasi ad amicitias recenti adhuc sim incude formatus: aut non genio suo defraudet, qui propositum diligentiae sub quacunque occasione commutat. Facessat a Christianis moribus uaria de amante sententia: qui officium oris sui dedicauerit laudibus, liberum non habet inchoata deserere, ne deuenustet praefati mella praeconii uilitate sequentium. Videro qui ngenium credat esse sectari nouitatem; ego ut tarde amicos eligo, ita in his indemutabiliter perseuero. Mihi adsum, quotiens opinionem uestram astris aequauero: quia apud quos ignoti sumus moribus nostris, de sodalibus aestimamur. Vere fateor splendorem conscientiae uestrae, famae uice, copiosius effudi. Ante aduentum culminis tui, obsequio sermonis mei in Liguria, quanti essetis, innotuit. Deo gratias, qui cum sententia mea generalitatem fecit habere concordiam. Utinam me non humiliaret paupertas eloquii! plus habent uota de meritis tuis, quam proferat lingua de laudibus: inops facundiae per quoscunque strepitus quae gloriae tuae potuerunt conuenire, non tacui. Facta est lux genii uestri conscientiae meae demonstratio. Procul auertat diuinitas, ne unquam testimonio meo fragilitas claris moribus inimica subripiat. Nulla est, quam opime texuistis, in uobis erroris causa quam recolam: et si pro meritis meis exstitisset, bonorum ueterum recordatione sopiretur. Quod restat, ualete, mi domine, et iter meum uotorum benignitate prosecuti, caritatis recordatione absentiae meae damna pensate. [5,22] EPISTOLA XXII. ENNODIUS VENANTIO. Si proximitas sanguinis ad diligentiam mentes inuitat, pii amoris obsecutus imperiis, gestio me praeuium praestitisse sermonem, et orditum paginas amplectendis uiam reserasse colloquiis. Diu quidem cassa exspectatione maceratus, dum operior paginas, non emisi. Sed calcaribus suis animum meum fodit affectio, et ad tabellarum munia priorem fecit accedere Habes praerogatiuam, si bene coniicio, plus amantis: qui et post productum silentii uestri studium loquor, et debeo uerecundia commendare quod tacui. Nunc tamen, ne epistolaris concinnatio transgressa terminum deuenustet auctorem, salutationis seruitia deponendo, etsi mereor, dignationi uestrae conciliandus occurro: quia potiorum sublimitas communione geminatur, et facem praefert eminentissimo gratia concessa subiectis. [5,23] EPISTOLA XXIII. ENNODIUS CONSTANTIO. Si liceret cum magnitudine uestra aequa sorte contendi; si honores, aetas, meritum quod uobis facem praetulit, nos non in umbram cogeret, ego potius culmen uestrum de tabellarum abstinentia iure culparem; qui postquam ad urbem Romam profecti estis, nulla me recordationis fruge subleuastis. Sed uide, per rerum prouidentiam quam cauta est seniorum dispensatio, et fabricatis plena sermonibus: praeuenitur querelis innocentia: et ne dolorem suum in lucem producat, arguitur: fit rea, ne faciat. Ergo haec mihi digrediens promissa contuleras? haec deosculatum fiducia subleuasti, ut crederem mei immemores uos futuros? an ad aliud attributae sunt paginae, nisi ut secreta pectorum oris claue manifestent? Sed abstineo prolixitate paginali, ne grandiorem generet confabulatio producta rancorem. Ad salutationis obsequia me reduco, rogans ut pro me apud apostolos Dei preces effundas, ut corum beneficiis mortalis angustiae superetur obscenitas, et de puro mandatorum coelestium tramite mens serena gratuletur. [5,24] EPISTOLA XXIV. ENNODIUS LACONIO. Bene cupitis superna dispensatio dedit effectum, et de negotiosi occasione colloquii fraternam refouens diligentiam, quod putabatur necessarium, fecit optabile. Hinc coelestis cura nepti meae procum non omnino a sanguine nostro peregrinantem iussit accedere: ut dum consulendi instat opportunitas, sancto amori pabula praestarentur. Vix sustinebam, fateor, procurati studia longa silentii: sed interpres mitior putabam applicandum timori quod subducebatur affectui. Deo gratias qui ad usum styli fraternitatem uestram reduxit et gratiae. Diuinis tamen legibus cognationem indiculo comprehensam in matrimonio licere sociari, sine dubitatione noueritis. Sed continuo ad urbem Romam homines meos dirigo, exacturus a uenerabili papa super hac parte responsum, ut animum uestrum potioris praecepti firmet auctoritas. Domine, ut supra, salutationem plenissimam accipientes, sanctum quoque et communem patrem parilis noueritis esse sententiae: cuius ad uos per hominem meum, si diuinus fauor annuerit, cum sedis apostolicae apicibus litteras destinabo. [5,25] EPISTOLA XXV. ENNODIUS AVITO. Quam saepe aliena peccata nos ingrauant, et quod a nobis non oritur, iure nostro imputatur excessui! Ex me didici fidem ueterum non perire, dum per negotia nouella cana poetarum reparatur annuntiatio. De me dictum aestimo, "Decidit infelix alieno uulnere". Super exspectandae memoriae uiri Sabini filio exhibetur praefata concinnatio: qui hactenus aegritudinis tentus obstaculis, sine uitio suo constituta uiolauit. Fateor, pene animum meum reum fecerat magnitudinis uestrae diues assertio, et credebam culpam esse propriam, quam conscientia non habebat. Ecce, ut primum in bonam ualetudinem reductus est, Mediolanum cum summa properatione commeauit. Caetera apud uos alleganda esse non credidi: quia qui commendat magnis uiris iustitiam, obliuionem uidetur aequitatis opponere. Domine mi, salutationis plenissimae munus exhibeo: et quod superest, quaeso ut status circa me gratiae uestrae, quamuis sit plenissimus, adhuc tamen recipere cogatur augmenta. [5,26] EPISTOLA XXVI. ENNODIUS AGAPITO. Resistunt peccata desideriis, et ut meritorum status delinquentibus innotescat, a labiorum proximitate cupita subtrahuntur. Acrius affligunt oblata, cum pereunt: potior sitis est, quam undarum gustus exaggerat: non urunt memoriam prima fronte negata beneficia: quis ferat ingestam oculis aequo animo se perdidisse dulcedinem? Sed recte ista ad supernam remittuntur prouidentiam: quae coelestis dispensatio mysterii idcirco humanis dispositionibus manus opponit, ut uotorum praestet effectum. Sanctus pater uester libenter se pariturum iussioni magnitudinis uestrae fuerat de mea occasione pollicitus: sed animum eius in diuersam partem pro utilitate, quantum dicit, Ecclesiae superuenientia rapuere consilia; sicut praefati pagina ad uos directa declarauit. Praestolatur tamen super negotio designato magnitudinis uestrae secunda colloquia: quo manifestius in fratris uestri Fausti patricii utilitate me esse necessarium reseretur: cuius gratiae nihil sibi aestimat liberum derogare. Quod restat, obsequii mei humilitate suscepta precor, ut opifex qui culmini uestrae paruitatis meae curam est dignatus infundere, ipse per uos sequenda disponat. [5,27] EPISTOLA XXVII. ENNODIUS EUGENETI. Supra modum me sollicitant procurati studia indefessa silentii: et licet animus in statione sit positus, contristat sermonis abstinentia, quae uiuis imaginibus secretum pectoris oris claue manifestat. Patior quidem interdum caritatem sub paginarum promulgatione simulari: nunquam tamen credo his muniis abstinere qui diligunt. Referat forte magnitudo uestra publicae occupationis curam locum scriptis familiaribus non dedisse. Sed idem status erat, cum praecedente tempore colloquia culmen uestrum crebra praestabat: nec aulicis deputatus ita premebatur excubiis, ut promissi amoris memoriam non haberet. Quis fauis toxica, quis coenum fontibus clandestinus susurrator admiscuit? aut forte quod fuerat de affectione subreptum ad iudicium retulistis? Sed ego occupare uos paginarum promulgatione non differo: ut ad usum ueterem, cessantibus promissae dignationis stimulis, uel garrulitatis meae prouocati fruge redeatis. Domine mi, salutationis obsequium plena humilitate persoluens, indico me uestris cupidum esse aspectibus praesentari; si tamen faciendum, perpensis quae uobis cordi esse non dubito, rescribatis.