[4,0] LIBER QUARTUS. [4,1] EPISTOLA PRIMA. ENNODIUS SYMMACHO PAPAE. Boni imperatoris est probatam in acie militis animare uirtutem; ut fortitudo laudis pabulis inuitata, in secundis congressibus dediscat lucis affectum. Cuius robur ducis praeconio non nutritur? quibus se denegent etiam minus ualida tironis membra conflictibus, quando rectoris testimonio uidet sibi non perire quod gesserit? Sola uia est qua ad praeliandum crescat intentio, quotiens bene gesta non delet obliuio. Utinam diuinitas uestris mota precibus diabolicum certamen interimat! utinam deuotionem meam in pace manifestet! ut cuius studium resignauit aduersitas, illius concordia commendet obsequium. Ad Marcellianum episcopum directa est a fratre uestro instructa legatio: sed quid promouerit ipse rescripsit. Quod restat, porrectis salutationis precor officiis, ut quidquid aegrum est medica oratione curetis: et inter latentium secreta morborum, qui in generalem necem seruatur, ferro spiritali resecetis errorem. Vale. [4,2] EPISTOLA II. ENNODIUS ALICONI. Venerabilis Amantius presbyter, dum ad uos paginas exigit, rem deuotionis meae sui esse fecit imperii. Felix necessitas, quae uotis praestat obsequium: libera praeeminentis iussio, quae seruit affectui. Debet mihi coactor, quod meae praestitit uoluntati: prospera est scriptio, quae testimonium tribuit bis amori: dum et nouum in ius diligentiae attrahit, et amici senioris pectus obligat. Qui dum magnitudinis tuae fidelis praeco est, prius uos per astipulationem suam fecit eligi, quam agnosci. Raro notitiam praecessit affectio: cui contigit ante placere, quam inspici? Quantum apud me pondus est perlatoris, aduertite, ad cuius nutum iudicia nostra flectuntur: uidimus quem didicit: quem laudat amplectimur. Saepe in solido constituta mens propria amico cedit examini. Merito ergo suspicimus, quos probatus extollit. Nunc si ubertatem gratiae ingenii macies explicaret; si ad fontem foederis aridi sermonis non lassaretur infantia; si epistolaris qualitas quae etiam copiosis eloquentia frenos imponit, progredi me ad longiora permitteret: assererem quanta nobilitas tua mihi debeat, quod ad epistolare commercium primus accessi, et ianuam diligentiae reseraui claue sermonis. Baiulus tamen precor ut pro his quae tribuit redametur. Ecclesiae causas insinuo: quia quod spei meae impenditur, uobis crescit ad meritum. Domine mi, effusissimae salutationis munus impendens, quaeso ut si uobis cordi est oblationem meam de libamine caritatis accipere, religionem amicae conscientiae reseretis alloquio. [4,3] EPISTOLA III. ENNODIUS EULALIO EPISCOPO. Trinitati gratias Deo nostro, qui fascem quo deprimor peccatorum, fortis apud se uiri alacritate sustentat: qui memoriam mei in illo sancto pectoris tui templo quo gaudet Christus, subtilis fabricator interserit: ut quod propriae conseruationis nube fuscaui, splendida conscientiae serenitate detergeat. Iam noui quia non inefficaciter funduntur lamenta peccantium. Hoc mihi principe loco oratio mea, hoc lacrymae contulerunt, ut robustus pro me precator exsurgeres, ut labantibus humeris coelesti munitum auxilio dexteram subrogares. Verum est quia sola apud Deum desperatio perdit errantem. Ecce iam lolium nostrum, spinae uel tribuli, hordea, triticum, uineas pollicentur. Age, electe Dei, pro me humili quod coepisti; et partibus tuis adesto, dum precum in me assiduitate diluis, quod ego collegi ubertate culparum. Frequentibus etiam susceptum pasce colloquiis: ut insulsum pectus, nec ulla uirtutum stabilitate subnixum, admonitionis sale confortes. Ad obsequia salutationis reuertor, et epistolarem transgressus terminum, unum uelut garrulus, sed pro necessitatibus importunus adiungo, ut me sine cessatione tantum iuues precibus, quantum confirmas alloquiis. Vale. [4,4] EPISTOLA IV. EXEMPLAR EPISTOLAE QUAM IPSE DICTAVIT. FRATRI SOROR. Quamuis summatim gratiam aliqui debeant etiam malis in affectione pignoribus, nec illud quod posteritati tribuitur beneficium, putetur esse debitum: cum malignus interpres iudicium cordis naturae subdit imperiis, et tollens saporem diligentiae, sola uiuendum putet obiectione pariendi: quando plus creditur filii uocabulum ualere quam obsequium, et non quaeritur quid in amoris lance promoueas, sed quale ad praeiudicium aestimanti nomen opponas: cum apud prudentes frustra sobolem dicimus, nisi exhibet quod uocatur. Nam qui in prole censuram negligit, conceptum magis designat sibi placere, quam meritum. Facessat in posteris hoc solum nos cogitare quod libuit. Etenim fructus uteri, nisi honestate respondeat, plus in testimonio lasciuiae uidetur euenisse quam gratiae. Fas enim est germanitatis semper fidele consortium etiam partubus anteferri: datur participem originis sic haberi, ut nec consideratio sanguinis negligatur, et descendens a merito laudetur examen. Et ideo ne sinuosis in longum procedant uerba praeloquiis, et quod re angustum est, crescat affatu; dono in fraternitatem tuam confero, et iuri tuo perpetua liberalitate transfundo mancipium iuris mei illud, et caetera. Vale. [4,5] EPISTOLA V. ENNODIUS FAUSTO. Sublimis uir Dalmatius, animae meae portio non defraudata, sed solida, cui ad praerogatiuam sanguinis morum splendor accessit, hoc negotio suo credidit conuenire, si meis apud culmen uestrum iuuaretur alloquiis. Quod supersedendum eius conscius non putaui, faciens urbanitate quadam personae tribui, quod uos noui debere iustitiae. In Sicilia enim praedicti praedium, bono hactenus iure possessum: a consortibus perhibetur inuasum. Nunc ad iuuamen ciuilitatis impenditur, quidquid ego promouero supplicando. Domine mi, salutationis obsequia plena humilitate persoluens, deprecor ut circa memorati nobilis uiri compendia pudorem, leges, ac reliqua quae per conscientiam uestram subsistunt, reipublicae ornamenta muniatis. Vale. [4,6] EPISTOLA VI. ENNODIUS AGAPITO. Credidi, postquam magnitudo uestra bonis est impensa generalibus, et otium migrauit in gloriam; postquam Rauennatibus excubiis occupati, dum quietem uestram negligitis, nostram omni soliditate firmatis; et priuatus genius ad regni decora transiuit; quando nouam lucem, de domesticis abstractam sinibus, Palatinus sibi fulgor adiecit; et angustiorem fuisse regni sui pompam rerum dominus cum uos non habuit, recte metitus est; pro uicinitate regionum, crebris me releuandum esse colloquiis. Sed inefficacibus spei meae luserunt peccata consiliis; nulla paginas ad diligentiae testimonium mens serena transmittit. Graue est, si amorem non merui: grauius, si quem exegeram forte turbaui. Scio tamen haec congruentibus ueritati excusationum nubibus esse claudenda. In priuatis inueniri munera litterarum: non recte ab occupatis ista disquiri. Sed noui firmam in affectione conscientiam inter quaeuis pondera et aduersa districtam debita sua gratiae non negare. Nunc nolo esse prodigus in querelis. Salutationis reuerentiam soluens, deprecor, ut suggestionem quam apud uos deposuerit praesentium portitor, ad uotiuum perducatis effectum. [4,7] EPISTOLA VII. ENNODIUS IULIANO V. I. C. P. Suscepi litteras gemino splendore radiantes: quibus purpura dictatoris uestrae iuncta dignationi creuit in pretium: gratias omnipotenti Deo restituens, qui uotorum maciem beneficii ubertate transgreditur: ut quando in desideriis, meritorum conscii, sectamur angustiam, diuitis indulgentiae copias non refrenet. Credidi satis esse, si me feceritis amplissima scriptione sublimem. Sed uos non hoc tantum contenti praestare, quod habet mendica postulatio, linguae idoneas et laude locupletes paginas destinatis: magni more fluminis, qui quotiens ab alueis, ut ariditatem finitimam temperet, ad obliqua inuitatur, optanti tenuem riuulum totus illabitur, et marcida profundo squalore terga per ebrietatem undae salutaris infundit. Fortium tamen seruans consuetudinem personarum, magnitudo tua circa exiguitatem meam bene coepta non deserat: ut in testimonio diligentiae cura paginalis habeatur, et puri amoris astipulationem deferant blandimenta colloquii. Occasum nesciat caritas, quam ante culmina promisistis: tantum circa me crescat gratia, quantum uobis inuicta sunt fastigia dignitatum: ne amicitiam quam fouit mediocritas, uideatur abiurasse potentia. Nam qui fastum in sublimitate castigat, docet se meruisse quod adeptus est. Resignate per probitatem conscientiae, felicitatem submitti posse amoris imperiis. Illa libera procerum colla, dum formam tribuitis, subiugate diligentiae. Fas sit de uobis assuesci, ut amplissimus in societate retineat, quem minor acquiret. Ludit de illis casus, quibus obliuionem suorum indicet, quos ad celsa perducit. Apud scientem rerum relegere bona, non est admonitionis necessitas, sed laudis occasio. Noui fabricatam ad bona studia ingenii uestri tranquillitatem: quam ideo speciatim commemoro, ut ostendam, ubi affectio solida est honoribus nil licere. Sed epistolarem transcendi terminum, dum commendationi meae multus inhaereo: redeo ad officia paginalis alloquii, et ualere me nuntians, prosperitatis uestrae actutum secunda disquiro. [4,8] EPISTOLA VIII. ENNODIUS SYMMACHO PAPAE. Usque ad temeritatem me apostolica dignatione promouistis: fiducia concessa exstitit mater audaciae. Sed qui me humilitatis putat ignarum, obedientem probabit, si iussa consideret. Praesumptio est, si dominorum beneficia famuli non sequantur: obsequium aestimandum puto, quod pariturus impendo. Ecce causam scriptionis asserui, quia ueritus sum ne post imperatam styli curam tacens praecepta respuerem. Huc accessit quod in causa uenerabilis memoriae Marii, dum apud Urbem essem, spem meis precibus uos dedistis. Cuius negotium cum sancta Ecclesia uestra legitima pactione decisum est; sed haeredes eius per annos plurimos, debitos sibi fructus deflent fuisse subtractos. Pro quibus uestri conscius precator accedo: quia cui mos est pia iugiter facere, iusta non despiciet; et qui largitur proprium, aliena non subtrahet. Errat qui Deo proximam conscientiam commodis credit inuitari: detrimentum est sanctae uoluntati non exhibere beneficium. Sola putatis lucra, quae uobis de liberalitate nascuntur; qui diuitias dum tribuitis, accipitis. Auara est dispensatio sanctorum, quae nil reseruando, uniuersa proprium reducit ad meritum: nulla sunt potiora, quam quae uobis eueniunt de largitate compendia. Ergo securus comprehensi superius, haeredibus laboris promisi uestra contemplatione iacturam: uos pollicitationem meam benigna dispositione complete: et illos effectu, me releuate colloquio. [4,9] EPISTOLA IX. ENNODIUS FAUSTO. Solet epistolaris concinnatio, quando fauore rapitur, iudicia non amare, et copiosius facere beneficium dum attollit immeritos. Ille enim debet amplius asserenti, qui quod moribus non exigit, gratia scriptoris suffragante consequitur: quia nullis adiutus conscientiae dotibus, iure ad allegantem reportat, si quid adipiscitur. Aliud est in eo qui commendatur, tanquam nobile germen, ita peregrinantia bona uerbis inserere; aliud innata uulgare: quemadmodum si rusticum pecus Tyria confirmes purpura sponte uestiri; et uirus generosum, quod uellus abeno inebriante non sorbuit, dicas rura diffundere. Tingunt alii linguae murice, quae nullus ad regalem usum fucus exhibuit, et discreti maris ignota cochleis lana solam lucem bibit eloquii: redditur dignum principalibus indumentis, quidquid in uili munere relatorum uerba colora uerint. Sed ab huiusmodi me urbanitate uires pariter et uota subducunt. Nulla clarioris fuci flamina per me splendore rutilabunt: nemo dictum de aliquo inueniet, quod in eius actibus non agnoscat. Hinc pudori meo uel proposito manum porrigo, quod illi praeuium impendo oris officium, qui ad notitiam uestram rebus bene gestis occurrit. Venantium V. C. loquor idcirco a me paginale impetrasse obsequium, ut in se oculos uestrae magnitudinis inuitaret; ne eum inter curarum moles contingeret ignorari. Sunt illi suffragia sua, per quae inter susceptos uestros mereatur ascribi. Exhibuit uobis modestiam, religionem, innocentiam, quibus penetralia serenae mentis comitibus introiret. Exuberant, mihi credite, apud eum insignia quae fouetis: non laudatorem me continuo in eo probabitis fuisse, sed testem. Vos, mi domine, perlatori dignationem principe loco tribuite, ne uir bonus nouitate turbetur: liquido aderit partibus suis, et uitae opibus pensabit damna uerborum. [4,10] EPISTOLA X. ENNODIUS TRASIMUNDO V. I. Non temeritas me ad paginale duxit officium, quando ad omnem communionem subditum suum regiae stirpis germen inuitat. Est enim haec claritas dominorum inserta natalibus, ut culmina sua dignatione subliment. Vultis quasi aequales tractare famulos, ut ab ipsa uobis per amorem conditione plus debeant. Unde, piissime domine, obsequium exhibens cum generalitate soluendum, significo me ad aliqua suggerenda perlatorem praesentium destinasse: uos effectu donate supplicem, quia spe fultus precator accessi. [4,11] EPISTOLA XI. ENNODIUS LUMINOSO. Qui amicam conscientiam manifestis pandit indiciis, tollit otium, quibus gratiae praestiterit dignitatem. Vix enim feriata sint ora eius, qui consueuit audiri: quia magnum dispendium pudoris est, uerborum retinere beneficium, ut dum linguae parcimus, honestatis prodiga frons laboret. Vos me garrulum fecistis, qui preces meas consuestis admittere. Sed ne praestanda circumloquar, et epistolae prolixitate impetranda suspendam, ad rem redeo. Sublimis uir Laurentius reditus sibi debitos, quos Romana Ecclesia facta cum auctore eius est pactione pollicita, a domno papa asserit sub nescio qua oppositione denegari. In quo negotio fauorem per me uestrae defensionis implorat: ut rem quam debetis legibus, uideamini exhibere diligentiae, et illud crescat affectui, quod denegari non licet aequitati. Vos hanc rem iuxta desideria mea tribuite: ut quantum nominato uiro commoditatis accesserit, tantum me muneris accepisse confitear. Salutem ergo dicens, spero, ut circa munia litterarum, nec sincerus amor uacationem accipiat, nec facundia totius orbis celebrata testimonio conticescat. [4,12] EPISTOLA XII. ENNODIUS IOANNI. Natura partum est, ut cura migret in gaudium, et mutetur querela praeconiis, quotiens cupita tribuuntur. Incertus animi fui quid sibi uellet sublimitatis tuae tam longa cessatio: sed cum potiri datur optato, ipse pro partibus tuis honestum excusationis genus inquiro. Vide quid faciant serena diligentiae: quasi totum mihi ex sententia fluxerit, ita simplici munere placatus, errata concessi. Habes unde pii amoris formam possis assumere, et circa amicitiam constantiae exempla mutuari. Me si sequeris, nec plura te a coniunctione peccata retrahunt, et unum benefactum sodalis tui culpas absoluet. Me silentii, frater, me obliuionis incessis? Ubi erat iste animus, quando nec promulgata colloquia meruere responsum; nec ad styli imperandam sollicitudinem praeuius existebas? ubi fuit inabstinentia tabellarum non circa omnes in Liguria custodita? Multis a desiderio tuo peregrinantibus, in solatio doloris paginas exhibendo, et mihi taciturnitatem continuasti, et illis praebuisti contra uota colloquium: quia est ista humanarum rerum ratio, ut pro magna cognatione par studium semper exstat. Cuius ordinis immemor, uoluisti sociare quaedam imperita cum litteris; putans coire posse in affectum toto calle distantia. Quid promouit suada oratio tua, elucubratis concinnata sermonibus, quando bonarum artium nescios appellabat amante posthabito? Sed hinc alias; nolo excessuum multitudinem relegere, qui breui satisfactione delinitus sum. Nam parcitate in eloquendis illis usus fueram, nisi nosse uos crederem, de offensis illud remanere quod tegitur, et quod in uocem erumpit amoueri. Domine mi, precor, ut posthac ad ea quae male haberi didicisti, non tanquam emendationis contemptor aspires, sed crebro mihi dulces paginas dirige, ut crescat dos facundo, dum seruat sacramento concordiae. [4,13] EPISTOLA XIII. ENNODIUS CONSTANTIO V. I. Seruat magnitudo tua circa amicos et saeculares proprios illud quod sibi iungit ad gloriam. Dum enim nos memoria dignos ducitis, uos probatis. Nam diu in consolationem scripta suscipiens, absentiae uestrae damna suspiro. O artificem scientiam bonis coelestibus institutam! ne liceat aliquid prolixae sequestrationi de affectu decerpere, praesentantes sacram imaginem litteras promulgatis. Nouit Deus discussor sensuum, me culminis uestri recordatione macerari, et nullum inuenire de optimi uiri peregrinatione subsidium. Reddo tamen epistolari cura salutationis obsequium, et dignationi uestrae gratiam referens, fratrem quoque meum Ioannem per uos mihi restitutum esse confiteor. Cuius hactenus in obliuionem mei silentium quid gereret non tacebat: is nunc uestro mihi reformatus affectu ad abiuratam styli curam reuertit. Rogo tamen uos ut maturetis reditum; aut si felix mora detinet, dilectionem manifestetis alloquio. [4,14] EPISTOLA XIV. ENNODIUS FAUSTO. Quae saepe mediocriter gratis impensa sunt, quotiens exhibentur uerba coniunctis, quidquid fauori obsecutum est, sereno mancipetur affectui. Non depictis amorem mentitur alloquiis, qui perlatori caro reddenda dominis scripta committit. In sublimis et magnifici uiri Panfronii mei commendatione, ore feriato mens dictat epistolam. Nescio enim in quale culmen merita apud me uiri, quem sum praefatus, extollam: in quo linguae macies debitum pectoris nequit exprimere. Sed abdicandum esset mihi, etiam si suppeteret, facundiae lenocinium: quia pauper sermo uberem diligentiam rectius confitetur: et si eleuamus per effusas paginas illos, quos arcana nesciunt, iure tribuenda amantibus in artum tabella concluditur. Causam ergo modici sermonis elocutus, foederatum fratrem quanquam paucis uerbis insinuo: tamen multis obsequiis: ut iutus magnitudine uestra, in negotio suo circumstrepentium aliquando uideatur superasse commenta. Quod restat, famulantem salutationem exhibens, me ualere significo; si tamen prospera uestra certis indiciis mihi dispensatio superna concedat. [4,15] EPISTOLA XV. ENNODIUS FAUSTO. Procliuior ad impetrandum uia est, quotiens a religioso aliquid exigit abiectio deprecantis: coactus enim praestat affectum, qui miseriis supplicis inuitatur: non potest afferre obuias manus, cui imperat propositum afflictos audire. Perlator praesentium auito se cespite deflet abiectum, qui spei suae residuum in uestro ponit examine: ne aduersarii eius potentia de lucro et securitate gratuletur. Vos legum sacramenta, uos defensio respicit submissorum. Ego partes meas commendatione muniui. Venerabile ergo nomen augete beneficiis: quia dum iusta tribuitis, nec illa quae ad misericordiam pertinent posthabetis. Domine mi, reuerentiam salutati accipiens, ita precibus meis effectum tribue, ut proprium desiderium, dum honestas asseritur, possit impleri. [4,16] EPISTOLA XVI. ENNODIUS AGAPITO. Iure responsum multiplicibus posceretur alloquiis, si non ingratas exstitisse paginas meas magnitudinis tuae silentium testaretur. Clamat enim taciturnitas uestra, garrulum displicere; et nouum uindictae genus, ut opinor, inquirit, quando se non uidet promouisse quod siluit. Agitis epistolari abstinentia, ne ab imperitis ad uos scripta mittantur. Ademptus tamen est effectus: prouidentiae uestrae profutura tractate: crebrior factus sum, in scriptione contemptus. Sed breuem sermonem decet cohibere eum, qui magna doluerit. Cultorem uestrum fratrem meum Paufronium, epistolaris apud culmen uestrum cura comitatur: cui quidquid gratiae concessum fuerit, me quoque impensorum uinculis obligabit: cui etiam aliqua de uicariae dignitate suggerenda commisi. Vos petitionem meam ad effectum perducite; quia adsum partibus meis quotiens apud emendatissimos hominum cogor subire testimonium, dum certis exhibeo. [4,17] EPISTOLA XVII. ENNODIUS DECORATO. Recte creditur enuntiatrix lingua esse penetralium, quae latentis secreta animae ad lucem uocat eloquio: nesciretur amor pectorum, nisi illum proditor indicaret. Iure ueterum sapientia epistolis usa, quasi clauibus, repositum per eas uulgauit affectum. Tracta est in testimonium scriptionis mens testata diligentiam: mutari caritatem non licuit, quam desiderans pagina interueniente promisisset. Huic me ego consuetudini uel legi potius mancipaui, asserens litterarum fide, quod de magnitudine tua sensibus inoleuit. Vos si mecum pari cura in deuinctionem conuenientes, si fida interpres amicitia se aestimans uotum uidet alterius, responsum deferens tabella significet. Ego munera salutationis impartiens, deliberationem meam non tanquam uerborum auarus occului. [4,18] EPISTOLA XVIII. ENNODIUS FAUSTO. In asserendis quibus suum non denegat honestas plena suffragium, multiplicibus non utor alloquiis: ne prolixus sermo tanquam a negaturo uideatur impetrasse beneficium: soletis enim quae poscenda sunt, precibus anteferre. Ad sublimem et magnificum uirum Opilionem, parentes eius in Africa consistentes direxerunt certam diligentia inspirante personam: qua ad patrium solum remeante, hoc mihi muneris praefatus iniunxit, ut ad magnificum uirum Agnellum pro commendatione suorum a uobis scripta mereatur. Quam rem emendatissimi hominum non negabitis, non contenti benignitatem uestram solos in Italia positos agnouisse. Nunc obsequia mea litteris reddens, causam scriptionis uerborum compendiis indicaui. Vos dicenti pauca praestate praecipua. [4,19] EPISTOLA XIX. ENNODIUS APOLLINARI. Producendo circa amantem uestri silentia ad absentiam corporalem animum transmisistis: retinendo paginas, in immensum creuit, quae hactenus diuisio nil ualebat. Res eo rediit per abstinentiam tabellarum, ut ueteris aeui prouidentia conferat nil amori. Rancessit caritas, quam uerborum auarus despicit uentilare: sine cultura est diligentia in usum non reducta per paginas: styli frequentia uiuaci pabulo insitam pectoribus nutrit amicitiam. Facilius, frater, fuerat desideriis meis te nullo tempore cupita tribuisse, quam saepe indulta subtrahere: quia corda nesciunt, quae cibis dulcibus pastor artifex irritasti. Aliquanto enim tempore continuando scriptionem, immemorem me sequestrationis effeceras, dum effigiem uenerabilem placido inserebas alloquio: at nunc commeantium uacuas manus nudus inquisitor inspicio. Ego tamen nolo errore meo alienas culpas asserere, ut quod factum doleo, admisisse conuincar. Accipe ergo, emendatissime hominum, desideriorum solatia, per coelestem gratiam absentibus attributa, et perlatores, si mei estis memores, subleuate; ut nesciant peregrinationis incommoda, dum nominatis patriam commendatio amica contulerit. Quibus remeantibus, nuntio me uestrae ualetudinis subleuate. [4,20] EPISTOLA XX. ENNODIUS IULIANO V. I. Exercetur diligentiae bonum scriptione multiplici: linguae enim indicio animorum secreta panduntur. Assiduis curam impendit eloquiis, qui otium amore commutat. Haec sunt officia, per quae tacitus innotescit affectus. Familiaris perlator, nisi reddendas culmini uestro paginas accepisset, me oblitum reuerentiae uestrae testaretur. Nescio enim caritatis esse negligens, nec partam labore gratiam quieti seruiens effugare. Multa debeo uerba foederi: sed ad breuitatem cogit epistola. Vale, mi domine, honorem salutati accipiens, et circa me adultam serua dignationem. Sic bono in medium ascitus reipublicae, de felicitatis tuae diuturnitate gratuleris. [4,21] EPISTOLA XXI. ENNODIUS CONSTANTIO EPISCOPO. Vigilius subdiaconus uester experiri uoluit quanta mihi a uobis caritas redderetur; et ad occasionem profectus sui coniuctionem nostram conatus adducere, statum inter nos amicitiae, dum augetur honoribus, uult metiri: quatenus ad ipsum fructus redeat, quem ex diligentiae messe condidimus. Hunc si mereor, ad diaconii sacramenta perducite: ut dignitas praefati ad spem mihi proficiat maiora poscendi. Sed ne petitionem negatus frustretur effectus, sic concessum meritis uestris locum per longa temporum interualla teneatis. [4,22] EPISTOLA XXII. ENNODIUS SYMMACHO PAPAE. Quamuis sublimi uiro Laurentio assistat pro pignorum commendatione probitas sua, et patris prudentia causas sobolis exsequatur: attamen sollicitudine genitali ad ampliora procedit, et uix credit pro filiis sufficere quod meretur. Adiutricem in astipulatione germinis paginam quaerit: et trepidante diligentia patrum ardorem nititur cum uniuersitate partiri. Cogitate si uiro optimo negari effectus potuit, et pia et iusta poscenti. Tribuat diuinitas effectum precibus eius, et hunc beatitudinis uestrae nominatis conciliare dignetur affectum, ut erigat paruulos implorata coronae uestrae miseratio: quatenus anxii circa ipsos genitoris uota superentur. Domine mi, spero ut promissa dudum benignitas in ea parte testimonium ferat, si comprehensis superius geminatam impendi gratiam, qui per me precatur, intelligat. [4,23] EPISTOLA XXIII. ENNODIUS DOMINATORI. Oportuerat quidem desideria uestra, quae fratris Agnelli patefecit allegatio, ut tabella reseraret, et ad elicienda colloquia formam sermo praeuius exhiberet: quia potuit tibi restitui quod debebis: nec ullo me colore defenderem, te loquente, a paginis abstinendo. In tuo iure fuit, linguae nostrae ferias exercitio commutare, et rubiginem rusticantis eloquii fabrilibus studiis amouere: sicut damnum caritatis est primum cupienti non dedicare sermonem: ita promulgatae scriptioni silentium reddere, nec amicitiae suadet memoria nec pudoris. Nunc tamen accessit ad genium meum, quod paginas imperasti; et si subtrahitur testimonio, quod nunquam in amore uires interrogo. Facessat ab ingeniis liberalibus, ut credas fascem esse intolerabilem, quem amicus imponit. Tu tantum exacta complectere, et censuram castigans rancida iudicantium depone fastidia. Absit a te eum non fouere qui paruit. In spem altioris meriti trahitur, etiamsi ueniat a moneta triuiali, qui tibi impositum oris mancipauit obsequium. Ergo uale, mi domine, quia nolo fieri prolixa, quae non sunt ad perpendiculum fabricata colloquia. Tu messem gratiae iuxta fiduciam meam, tanquam uber solum restitue: quia in tuo posthac erit arbitrio, si crebro epistolas meas accipere uolueris, his me muniis inuitare. [4,24] EPISTOLA XXIV. ENNODIUS FAUSTO. Aeger animus sicut silentia non patitur, ita processum narrationis abiurat: contestationi moeroris nec taciturnitas, nec colloquia prolixa conueniunt: arctatur pagina, cui uix inter gemitus uerba tribuuntur. Sed quid assero linguae ferias plus loquendo, et coactam necessariis epistolam terminis garrulitate polliceor? Deum quaeso, ut anxietati meae de manifesto prosperitatis uestrae succurrat indicio. Ille admittat lacrymas meas, cui clausa ora fabulantur: cui ad plenam legationem sufficit ex compunctione defluens imber oculorum. Ego labefactatam non solum quietem meam, sed et salutem, inimicorum ualetudine et rumorum procellis agnosco. Potens est diuinitas immensae tempestatis incerta bono serenitatis amouere. Vos, si de Deo mereor, saluete: et amanti in uobis conscientiam, non Rauennates excubias, tabellarum promulgatione consulite. [4,25] EPISTOLA XXV. ENNODIUS BASSO. Si uetus diligentia quae a parentibus meis erga amplitudinem tuam fructus uberes de gratiae messe condebat, circa personam meam pro fidei memoria seruaretur, monstraret frequentia litterarum, et insepultam caritatem testis pectoris sermo recluderet. At nunc oblitum mei te sentio; nec aliquam melioris saeculi retinere concordiam; quando nulla quae sollicitudinem tuam resignet, scripta diriguntur. Sed ego desiderii impatientiam ad uerba conuerti: qui scio tunc nouellam amicitiam habere dulcedinem, si annosa seruetur; et illud esse in affectione purius, quod nostri examinauere maiores: sciens quia si Camillum mente retines, Ennodium non omittes. Qua de re salutationis munera epistolari cura persoluens, precor ut baiulum praesentium, clericum meum, quem ad Gallias et suae utilitatis et meae iussionis causa perduxit, susceptum habere digneris. Quo remeante prospera uestra scriptione signate: ut si quid in amore damni fecit obliuio, epistolaris sollicitudo restituat. [4,26] EPISTOLA XXVI. ENNODIUS EUGENETI V. I. Faustum coelo omen adueniens auspicia uestra corroboret, et tirocinia canae dignitatis suis muniant diuina consiliis. Per uos supernus fauor regat dominum libertatis: ut ex pectoris uestri fonte ad aures principis defluat, quod in uobis aeternus imber infuderit. Ecce quae debui uota rudimentis, licet coactis in artum sermonibus, enarraui. Vos mementote promissi amoris et foederis, ut sine mutationis dispendio debitum mihi quaestura dissoluat. Tenete circa me animum decessoris: dignitatis uestrae pollicitatio non frangatur uariata personis. Domini mei, saluete pro desiderio supplicis, et in magna beneficiorum promulgatione suscipite parca colloquia. Talis enim est usus felicium et natura meliorum, ut linguae copias rebus et praestitis antecellant. [4,27] EPISTOLA XXVII. ENNODIUS SENARIO. Festinatio perlatoris in artum coegit epistolam, dolentem magna fecit pauca dictare. Apud eum tamen ista non grauant, qui inter sermonum angustias interpres est sensuum. Super tarditate enim domni Fausti et opinionum uarietate discrucior. Vos post Deum anxietati meae celeri rescriptione succurrite: quia deterius est incerta macerari spe, quam manifestam desperationem indicio amantis agnoscere. Valete, mi domini, et aduertentes quid cupiam, uotiua uel necessaria promulgate colloquia. [4,28] EPISTOLA XXVIII. ENNODIUS AGAPITO. Si mihi ex sententia dies fluerent, non negotiosis operam paginis potius quam obsequentibus exhiberem; nec munus caritatis ad officia peregrina transducerem. Sed coactus rem diligentiae necessariis commutaui. Sublimis enim et magnificus uir pro dolosis inimicorum laborat insidiis: qui per me aequitatis uestrae implorat patrocinium; ne praua concinnatio opinionem eius permittatur incessere, et fabricati rumoris ferat forte compendium. Domine mi, salutationem largissimam dicens deprecor, ut ille qui in uobis notus est uigor assurgat, et quod a patribus uestris poscitur mei sermonis obsequio, ad impetrationem congruam perducatur. [4,29] EPISTOLA XXIX. ENNODIUS PAPAE. Coelestis utilitatem sequacium cura disponit. Inauspicata bene de Deo merentibus dona tribuuntur. Ingerit superna dispensatio etiam quod supplicare humanitas non praesumit. Agnouerunt aduersarii sedis uestrae, quo propugnante uincantur: quod proxime de Aquileiensi redemptor noster persona reserauit. Et ideo inter excellentia munerum diuinorum peto, ut mei corona uestra meminisse non abnuat. Inuitat enim ad famulandum plurimos, qui quamuis longe positum diligit obsequentem. Vale. [4,30] EPISTOLA XXX. ENNODIUS EUGENETI V. I. Postquam prima spei meae effectum dedere colloquia, ad usum sermonis ora diu feriata laxaui. Animatur enim successibus, etiam cui per conscientiam non suppetit Latiaris eruditio. Cessantibus studiis saepe facundum gaudia reddiderunt: moeroris nubila hilaritas depellit, mox rutilantia per sudum uerba discurrunt. Itaque aut perfectos nos laetitia monstrat, aut infantes facit aduersitas. Haec, mi domine, uobis etiam astipulantibus confirmantur. Ergo tempus prosperitatis amplexus, reddo debendae salutationis affectum; sperans ut circa me nobilis promissio quae a plenitudine gratiae sumpsit exordium, quasi incrementis egena geminetur. Vale. [4,31] EPISTOLA XXXI. ENNODIUS AVITO. Licet multam nobis per litteras magnitudinis tuae occasionem gaudii elementa pepererunt, cum ad hilaritatis obsequium index funeris sermo militasset, non tamen par lacrymis incunditas contigit, nec moeroris turbidum ex toto colloquii serena depulerunt. Retinet afflictionem mens de tanti decessione pontificis, etiam post desiderata colloquia; ab hoc, quia natura rerum est, ut quaelibet laetitia uel modici angoris collatione superetur. Sed quid noua commemoratione facimus, quae animum clandestina hactenus iactatione domuerunt? Votis uestris cum Dei adiutorio comitem me promitto: dummodo salua domni papae nostri incolumitate, talem uos elegisse cognoscam, quem eum cui animae cura est, laudare non pudeat. Nefas est enim credentem ad obliqua prouocare, et quem affectu obligastis, per incerta deducere. Vale. [4,32] EPISTOLA XXXII. ENNODIUS EUGENETI. Non aestimo rem obsequii frequentia posse rancessere: nec culturam diligentiae uitio garrulitatis ascribi. Suppetat forte de abstinentia tabellarum excusatio illis, qui publicae utilitatis muniis occupantur: ueniam non meretur, si a scriptionis assiduitate temperet absolutus. Liquido confitetur amoris negligentiam, qui cum possit, epistolas in quibus est affectionis pabulum, non ministrat: error otiosi est, si bene comperta mens per linguae ferias desideratis attenuetur impasta colloquiis. Sed sicut nos religionem gratiae fouere conuenit, curis saecularibus nil debentes: ita nisi magnitudo uestra partibus suis adfuerit promulgatione responsi, damnatis probe facta reticendo: quia si tollantur uirtutibus praemia, quem laborasse non pudeat? Ecce quantum, aestimo, breui elocutus utrorumque propositum; animo meo male esse confiteor, quod remeante Montanario, cum dedissem paginas, non recepi: quod debitum posco lege restitui, pudore geminari. Nunc uale, mi domine, et uestram quaerens, propriam nuntians sospitatem, Deum precor, ut si mei memor est, prospera uestra multiplicet. [4,33] EPISTOLA XXXIII. ENNODIUS SENARIO. Si amor pudori acquiesceret, si caritatis impatientia uerecundiae lege teneretur, a paginalibus officiis temperarem, et silentii formam uestri imitator assumerem: non improuidus aestimator coniiciens, illa quibus remuneratio a uobis subtrahitur, non amari: nec suaderi facilius tabellarum abstinentiam, quam tacendo uiros comitatensis exercitii per linguae ferias clamare, quid respuant. Sed non ita est magnitudo tua lineis quadrata fabrilibus, ut quolibet tecta uelamine amantis oculos possit effugere: quia sine obstaculo uestium penetralia respicit mens amici. Nemo aestimet, quod latentis interna consilii apud caros aulicis excocta fornacibus celet urbanitas. Sed credo, querelis meis illud ordinis uestri aptum excusationibus genus opponas: Non recte ab occupatis otiosorum munia postulari; uix ad haec officia posse descendere obsequiis principalibus adhaerentes. Audiui quidem saepe talia: sed confiteor, non recepi: quia frequentes necessitates desideria transcendunt, et sine intermissione timor cedit affectui. Voluntas in culpa est, quae concinnata excusatione defenditur. Ecce, mi domine, quam magna doleam, cum officio salutationis asserui; perlatorem utrique carum, pro fide sua et nobilitate commendans, ut beneficio culminis uestri inimicorum insolentia technis suis oppressa subiaceat. Vale. [4,34] EPISTOLA XXXIV. ENNODIUS HORMISDAE. Postquam uotiua mihi necessitas uestra beneficio proximitatis desiderii coepit spondere effectum, animo ad longiora transiistis; et cum Liguriam pene manu contingitis, linguam feriis deputastis. Minus licuit absentiae dum sanctitatem uestram prolixa uiarum interualla tenuerunt: pensabat confabulatio dispendia uisionis, et in remediis prouisa diligentiae litterarum commercia praestabantur: per quae officia inter habitatione discretos nil peribat affectui. Sed, credo, eligitis amicis difficiliora tribuere: non putantes beneficium, si pascar in tanta uicinitate colloquiis. At ergo casum meum uersa aestimatione suspiro, ne beatitudo tua retulerit ad iudicium, quod exhibuit blandimentis; dum quod praecessit, ascribit tempori, non amori. Facessat a nostro in amicitiis frons picta proposito: nos ad hanc fabricam nulla praecedentium studiorum lima composuit: nudam scimus ad coniunctionem afferre concordiam: urbanitatem inter caros ut uenena respuimus. Ergo, mi domine, salutationem accipiens, amantem tui in hac potius parte sectare, et ut culturam fidei per frequentiam sermonis impendas, et ex secreto pectoris infucata exspectanti uerba concedas. Vale. [4,35] EPISTOLA XXXV. ENNODIUS APRONIANO. In usu est uiris morum claritate fulgentibus religionem amicitiae per culturam nutrire colloquii: ut dum gratiae germina fotu confabulationis animantur, ad messem coniunctio foederata perueniat. Per haec enim munia uoluit senior prouidentia absentiae nil licere. Merito de uobis emendatissimus hominum domnus Faustus praedicat singulare testimonium. Sine nube datur agnosci, nihil de eo dubitandum, quem probatus attollit. Sed nunc ad epistolae angustias me reducens, secretis debitam laudem claudo penetralibus, ne quod apud externos faciendum est, apud uos importunitate rancescat. Vale, mi domine, salutationem obsequentissimam accipiens: Deum precor, ut prospera uestra in longum producens, mihi quoque secundis amicorum successibus spondeat auctionem. Vale.