[3,0] Liber III. PRAEFATIO. Hoc quicumque uelis carmen cognoscere lector, Cum praecepta ferat, quae sunt gratissima uitae: PRAEFATIO. Commoda multa feres, sin autem spreueris illud, Non me doctorem sed te neglexeris ipse. l. Instrue praeceptis animum, nec discere cesses; Nam sine doctrina uita est quasi mortis imago. 2. Cum recte uiuas, ne cures uerba malorum; Arbitrii non est nostri, quid quisque loquatur. 3. Productus testis, saluo tamen ante pudore, Quantumcumque potes, celato crimen amici. 4. Sermones blandos blaesosque cauere memento; Simplicitas ueri fama est, fraus ficta loquendi. 5. Segnitiem fugito, quae uitae ignauia fertur; Nam cum animus languet, consumit inertia corpuC. 6. Interpone tuis interdum gaudia curis, Ut possis animo quemuis sufferre laborem. 7. Alterius dictum aut factum Me carpseris unquam, Exemplo simili ne te derideat alter. 8. Quod tibi sors dederit tabulis suprema notato; Augendo serua, ne sis, quem fama loquatur. 9. Cum tibi diuitiae superant in fine senectae Munificus facito uiuas, non parcus amicis. 10. Utile consilium dominus ne despice serui; Nullius sensum, si prodest, tempseris unquam. 11. Rebus et in censu si non est, quod fuit ante, Fac uiuas contentus eo, quod tempora praebent., 12. Uxorem fuge ne ducas sub nomine dotis, Nec retinere uelis, si coeperit esse molesta. 13. Multorum disce exemplis, quae facta sequaris, Quae fugias; uita est nobis aliena magistra. 14. Quod potes, id tempta, operis ne pondere pressu Succumbat labor et frustra temptata relinquas. 15. Quod nosti haud recte factum, nolito tacere, Ne uideare malos imitari uelle tacendo. 16. ludicis auxilium sub iniqua lege rogato; Ipsae etiam leges cupiunt, ut iure rogentur. 17. Quod merito pateris, patienter ferre memento, Cumque reus tibi sis, ipsum te iudice damna. 18. Multa legas facito, perlectis neglege multa; Nam miranda canunt, sed non credenda poetae. 19. Inter conuiuas fac sis sermone modestus, Ne dicare loquax, cum uis urbanus haberi. 20. Coniugis iratae noli tu uerba timere; Nam lacrimis struit insidias, cum femina plorat. 21. Utere quaesitis, sed ne uidearis abuti; Qui sua consumunt, cum deest, aliena sequuntur. 22. Fac tibi proponas mortem non esse timendam, Quae bona si non est, finis tam!n illa malorum est. 23. Uxoris linguam, si frugi est, ferre memento, Namque malum est, non uelle pati nec posse tacere. 24. Dilige non aegra caros pietate parentes. Nec matrem offendas, dum uis bonus esse parenti.