[2,0] Liber II Praefatio. Telluris si forte uelis cognoscere cultus, Virgilium legito; quod si mage nosse laboras Herbarum uires, Macer tibi carmina dicit. Si romana cupis et punica noscere bella, Lucanum quaeras, qui Martis proelia dixit. Si quid amare libet, uel discere amare legendo, Nasonem petito; sin autem cura tibi haec est, Ut sapiens uiuas, audi, quae discere possis, Per quae semotum uitiis deducitur aeuum; Ergo ades et, quae sit sapientia, disce legendo. l. Si potes, ignotis etiam prodesse memento; Utilius regno est meritis adquirere amicos. 2. Mitte archana dei caelumque inquirere quid sit; Cum sis mortalis, quae sunt mortalia cura. 3. Linque metum leti; nam stultum est tempore in omni, Dum mortem metuis, amittere gaudia uitae. 4. Iratus de re incerta contendere noli; Impedit ira animum, ne possit cernere uerum. 5. Fac sumptum propere, cum res desiderat ipsa; Dandum etenim est aliquid, dum tempus postulat aut res. 6. Quod nimium est, fugito, paruo gaudere memento; Tuta mage puppis est, modico quae flumine fertur. 7. Quod pudeat, socios prudens celare memento; Ne plures culpent id, quod tibi displicet uni. 8. Nolo putes prauos homines peccata lucrari; Temporibus peccata latent, sed tempore parent, 9. Corporis exigui uires contemnere noli; Consilo pollet, cui uim natura negauit. l0. Cui scieris non esse parem te, tempore cede; Victorem a uicto superari saepe uidemus. 11. Aduersum notum noli contendere uerbis; Lis minimis uerbis interdum maxima crescit. 12. Quid deus intendat, noli perquirere sorte; Quid statuat de te, sine te deliberat ille. 13. Inuidiam nimio cultu uitare memento, Quae si non laedit, tamen hanc sufferre molestum es1 14. Esto animo forti, cum sis damnatus inique; Nemo diu gaudet, qui iudice uincit iniquo. 15. Litis praeteritae noli maledicta referre; Post inimicitias iram meminisse malorum est. 16. Nec te collaudes nec te culpaueris ipse; Hoc faciunt stulti, quos gloria uexat inanis. 17. Utere quaesitis modice, cum sumptus abundat, Labitur exiguo, quod partum est tempore longo. 18. Insipiens esto, cum tempus postulat aut res; Stultitiam simulare loco prudentia summa est. 19. Luxuriam fugito, simul et uitare memento Crimen auaritiae; nam sunt contraria famae, 20. Noli tu quaedam referenti credere semper; Exigua est tribuenda fides, quia multa loquuntur. 21. Quae potu peccas, ignoscere tu tibi noli; Nam crimen nullum uini est, sed culpa bibentis. 22. Consilium archanum tacito committe sodali; Corporis auxilium medico committe fideli. 23. Noli successus indignos ferre moleste; Indulget fortuna malis, ut laedere possit, 24. Prospice, qui ueniant, hos casus esse ferendos; Nam leuius laedit, quidquid praeuidimus ante. 25. Rebus in aduersis animum submittere noli; Spem retine; spes una hominem nec morte relinquit. 26. Rem, tibi quam noscis aptam, dimittere noli; Fronte capillata, post haec occasio calua. 27. Quod sequitur specta, quodque imminet ante uideto; Illum imitare deum, partem qui spectat utramque. 28. Fortius ut ualeas, interdum parcior esto; Pauca uoluptati debentur, plura saluti. 29. Iudicium populi numquam contempseris unus, Ne nulli placeas, dum uis contemnere multos. 30. Sit tibi praecipue, quod primum est, cura salutis; Tempora nec culpes, cum sis tibi causa doloris. 31. Somnia ne cures; nam mens humana, quod optat, Dum uigilat, sperat; per somnum cernit id ipsum.