[0] {77} CONSTANTII FELICII DVRANTINI HISTORIA CONIVRATIONIS CATILINARIAE, NON PAVCA A SALLVSTIO PRAETERMISSA CONTINENS, EXCVSATIO IPSIVS AVTORIS EX EIVS AD LEONEM X- PAPAM PRAEFATIONE DECERPTA. Aiunt me temere et arroganter fuisse quod de iis rebus scribere ausus sum de quibus tam diligenter Salustius historiarum scripserit. De quo inquam tete, o Cicero, obtestor, me quod uiderent, res tuas gestae partim obscuras et uarias, et multis locis sparsas partim minus quam oportuit, celebratas, iccirco rerum tuarum commentarios confecisse. Audieram ego Salustium tuum fuisse inimicum; legeram illius in te inimicissimam orationem, uideram illum in Catilinario multa de silentio transisse. Quid enim gloriosius M- Ciceroni contingere potuit, quam ut pater patriae nominaretur ? nullum de hoc fit a Salustio uerbum. Siletur de supplicatione, qui honos tunc maximus putabatur. Muta est illa S- P- Q- R- praeclara et uera laudatio. Reticetur de illa inaurata statua, qua Cicero a Capuae decurionibus donatus fuit. Atque ut ego quod sentio, iam apertius dicam : Quoties ego Salustium lego, toties rempublicam casu magis et felicitate quam uirtute conseruatam iudico. Cum uero Ciceronem alias que reuoluo, tum existimo, quod bellum nullum maius magisque periculosum commemorari possit, neque maiore consilio et uirtute restinctum. Nunquam enim improbi paratiorem ducem habuerunt, neque maius odium unquam in rep- uersatum est. Mihique uidetur (ut ad Crispum redeam) illa Salustiana coniurationis descriptio lamentatio quaedam et querela temporum suorum. Dixit enim multa de magnitudine animi, de liberalitate multa, de iustitia, de fortitudine, pietate, constantia, religione, de ceteris uirtutibus multa. De luxuria uero suorum temporum, de libidine, de corruptelis, de proteruitate, de sumtibus, de uitiis iuuentutis, de corruptis ciuitatis moribus, immensa fuit oratio. Caetera uero magis Caesaris et Catonis praeconia uidentur quam Ciceronis laudatio. Quamquam Caesar iudicio meo cum omnibus fere aliis in rebus sit laudandus in Catilinario tamen (si id lex historiae pateretur ) silentio magis praetereundus esset, neque enim caruit ille cum Catilina societatis suspicione. Quod si nihil de Cicerone fuisset a Salustio praetermissum, si tantum ille laudis M- Tullio dedisset, quantum ei Senatus et omnes boni concesserunt, quantum conseruatori reipublicae impertiendum fuit, profecto nunquam Cicero tanto studio efflagitasset a L. Luceio, ut res suas perscriberent. Nunquam ille consulatus sui commentarium Graece et Latine edidisset neque res suas tot uersibus complexus atque utinam illi exstarent libri. Tua esset, o Cicero, maior gloria: neque ego duabus aestatibus laborassem neque nunc uitio temeritatis accusarer. Sed iniuria temporum perierunt illa et multa alia. Quae quidem si deplorare uellem, lamentationum et querelarum finem non inuenirem, cum tot et tanta scripta perierint, quae omnibus Italiae thesauris redimi non possent. Desinant igitur homines, desinant me reprehendere, desistant me crimine arrogantiae accusare. Non enim, si scripsi ea, quae Salustius scripsit, me cum illo conferre uolui. Moriar ego potius quam ut suspicer aliquem tam amentem fore, qui me cum illo ulla in re conferendum putet. Cum his me conferre decet, qui nunc uiuunt non cum illis quorum sermo est melle dulcior. Sed ut aurum positum iuxta plumbum magis enitescit, ut gemmae nitorem et uirtutem suam {78} magis ostendunt, si contra aliquid eis fictum aut simulatum apponatur, sic cum liber iste Salustio apponetur, magis ille uirtutes suas ostentabit, magis elucescet. Quanquam cum iam ad summum gloriae cumulum peruenerit, magis ille clarus effici non potest, quam quod eum uir acerrimi iudicii Fabius Quintilianus Thucydidi comparat cuius tanta est in dicendo breuitas, tanta uis, tanta iucunditas, ita densus, ita acer, ita in concionibus eminens, ita crebris clarisque sententiis spissus, ut non immerito a doctissimis uiris Crispus in historia princeps sit dictus. Et infra : Itaque si paulum nunc ius ciuile intermitterem et me ad scribendum reuocarem, historiam hanc de coniuratione Catilinae deque exsilio ac reditu M- Tullii Ciceronis, omnibus dicendi ornamentis et artis coloribus facile superarem. Nam cum multa me hodie adiuuarent, quae tunc mihi praesto non fuerunt, tum certe aetas prudentiorem in scribendo efficeret. Quare peto a uobis, qui iusti, qui docti, qui ab omni inuidia et odio remoti estis, peto inquam ut si quaedam in hoc libro uitiosa et docto homine non digna inueneritis, primum cogitetis, quod nemo repente sit summus nihilque adhuc esse inuentum, in quo aliquid non desideraretur. Deinde detis aliquid adolescentiae meae, permittatis multa occupationibus, tribuatis plurima angustiae temporis. Nam (ut conferam parua magnis) Salustium paucissima una die scribere solitum et maximo cum labore, autor est Quintilianus. Quanquam hoc loco uere mihi gloriari licet, me librum hunc scripsisse stylo altiori quam adolescentulo nondum decem et octo annos nato et ualde in iure Ciuili occupato, par esse uidebatur. Est enim in nostro libro (ne fallimur) maiestas quaedam atque lumen optimorum uerborum. Narrantur deinde plurimae reconditae et quae non minus omnibus notae sunt historiae. Interponuntur etiam conciones, ualde temporibus arque personis accommodatae. His accedit oratio plerumque numerose cadens et explicandarum historiarum non intricatus ordo. Quid multa? Ea quae scripsimus, non uereor ne cum recentissimorum scriptorum industria et gloria conferri possint. Hactenus autor ipse.