[11,0] REGULA XI. Postquam aliquot propositiones simplices sumus intuiti, si ex illis aliquid aliud concludamus, utile est easdem continuo et nullibi interrupto cogitationis motu percurrere, ad mutuos illarum respectus reflectere, et plura simul, quantum fieri potest, distincte concipere: ita enim et cognitio nostra longe certior fit, et maxime augetur ingenii capacitas. [11,1] 1. Hic est occasio clarius exponendi quae de mentis intuitu ante dicta sunt ad regulas tertiam et septimam: quoniam illum uno in loco deductioni opposuimus, in alio uero enumerationi tantum, quam definiuimus esse illationem ex multis et disiunctis rebus collectam; simplicem uero deductionem unius rei ex altera ibidem diximus fieri per intuitum. [11,2] 2. Quod ita faciendum fuit, quia ad mentis intuitum duo requirimus, nempe ut propositio clare et distincte, deinde etiam ut tota simul et non successiue intelligatur; deductio uero, si de illa facienda cogitemus ut in regula tertia, non tota simul fieri uidetur, sed motum quendam ingenii nostri unum ex alio inferentis inuoluit; atque idcirco ibi illam ab intuitu iure distinximus. Si uero ad eandem, ut iam facta est, attendamus, sicut in dictis ad regulam septimam, tunc nullum motum amplius designat, sed terminum motus, atque ideo illam per intuitum uideri supponimus, quando est simplex et perspicua, non autem quando est multiplex et inuoluta; cui enumerationis, siue inductionis nomen dedimus, quia tunc non tota simul ab intellectu potest comprehendi, sed eius certitudo quodammodo a memoria dependet, in qua iudicia de singulis partibus enumeratis retineri debent, ut ex illis omnibus unum quid colligatur. [11,3] 3. Atque haec omnia ad huius regulae interpretationem erant distinguenda: nam postquam nona egit de intuitu mentis tantum, decima de enumeratione sola, haec explicat, quo pacto hae duae operationes se mutuo iuuent et perficiant, adeo ut in unam uideantur coalescere, per motum quendam cogitationis singula attente intuentis simul et ad alia transeuntis. [11,4] 4. Cuius rei duplicem utilitatem designamus, nempe ad conclusionem, circa quam uersamur, certius cognoscendam, et ad ingenium aliis inueniendis aptius reddendum. Quippe memoria, a qua pendere dictum est certitudinem conclusionum, quae plura complectuntur quam uno intuitu capere possimus, cum labilis sit et infirma, reuocari debet et firmari per continuum hunc et repetitum cogitationis motum: ut si per plures operationes cognouerim primo, qualis sit habitudo inter magnitudines primam et secundam, deinde inter secundam et tertiam, tum inter tertiam et quartam,ac denique inter quartam et quintam, non idcirco uideo qualis sit inter primam et quintam, nec possum deducere ex iam cognitis, nisi omnium recorder; quamobrem mihi necesse est illas iterata cogitatione percurrere, donec a prima ad ultimam tam celeriter transierim, ut fere nullas memoriae partes relinquendo rem totam simul uidear intueri. [11,5] 5. Qua quidem ratione ingenii tarditatem emendari nemo non uidet, et illius etiam amplificari capacitatem. Sed insuper aduertendum est, maximam huius regulae utilitatem in eo consistere, quod ad mutuam simplicium propositionum dependentiam reflectendo, usum acquiramus subito distinguendi, quid sit magis uel minus respectiuum, et quibus gradibus ad absolutum reducatur. Ex. gr., si percurram aliquot magnitudines continue proportionales, ad haec omnia reflectam, nempe, pari conceptu et non magis uel minus facile me agnoscere habitudinem inter primam et secundam, secundam et tertiam, tertiam et quartam, etc., non autem me posse tam facile concipere, qualis sit dependentia secundae a prima et tertia simul, et adhuc multo difficilius eiusdem secundae a prima et quarta, etc. Ex quibus deinde cognosco, quam ob causam, si datae sint prima et secunda tantum, facile possim inuenire tertiam et quartam, etc., quia scilicet hoc fit per conceptus particulares et distinctos; si uero datae sint prima et tertia tantum, non tam facile mediam agnoscam, quia hoc fieri non potest, nisi per conceptum, qui duos ex prioribus simul inuoluat. Si prima et quarta solae sint datae, adhuc difficilius duas medias intuebor, quia hic tres simul conceptus implicantur, adeo ut ex consequenti etiam difficilius uideretur ex prima et quinta tres medias inuenire. Sed alia ratio est quare aliter contingat, quia scilicet, etiamsi hic quatuor conceptus simul iuncti sint, possunt tamen separari, cum quatuor per alium numerum diuidatur, adeo ut possim quaerere tertiam solam ex prima et quinta, deinde secundam ex prima et tertia, etc. Ad quae et similia qui reflectere consueuit, quoties nouam quaestionem examinat, statim agnoscit, quid in illa pariat difficultatem, et quis sit omnium simplicissimus modus; quod maximum est ad ueritatis cognitionem adiumentum. [12,0] REGULA XII. Denique omnibus utendum est intellectus, imaginationis, sensus, et memoriae auxiliis, tum ad propositiones simplices distincte intuendas, tum ad quaesita cum cognitis rite comparanda ut agnoscantur, tum ad illa inuenienda, quae ita inter se debeant conferri, ut nulla pars humanae industriae omittatur. [12,1] 1. Haec regula concludit omnia quae supra dicta sunt, et docet in genere quae in particulari erunt explicanda hoc pacto. [12,2] 2. Ad rerum cognitionem duo tantum spectanda sunt, nos scililo cet qui cognoscimus, et res ipsae cognoscendae. In nobis quatuor sunt facultates tantum, quibus ad hoc uti possimus, nempe intellectus, imaginatio, sensus, et memoria: solus intellectus equidem percipiendae ueritatis est capax, qui tamen iuuandus est ab imaginatione, sensu, et memoria, ne quid forte, quod in nostra industria positum sit, omittamus. Ex parte rerum tria examinare sufficit, nempe id primum quod sponte obuium est, deinde quomodo unum quid ex alio cognoscatur, et denique quaenam ex quibusque deducantur. Atque haec enumeratio mihi uidetur completa, nec ulla prorsus omittere, ad quae humana industria possit extendi. [12,3] 3. Ad primum itaque me conuertens, optarem exponere hoc in loco quid sit mens hominis, quid corpus, quomodo hoc ab illa informetur, quaenam sint in toto composito facultates rebus cognoscendis inseruientes, et quid agant singulae, nisi nimis angustus mihi uideretur ad illa omnia capienda, quae praemittenda sunt, antequam harum rerum ueritas possit omnibus patere. Cupio enim semper ita scribere, ut nihil asseram ex iis, quae in controuersiam adduci soleant, nisi praemiserimeasdem rationes, quae me eo deduxerunt, et quibus existimo alios etiam posse persuaderi. [12,4] 4. Sed quia iam hoc non licet, mihi sufficiet quam breuissime potero explicare, quisnam modus concipiendi illud omne, quod in nobis est ad res cognoscendas, sit maxime utilis ad meum institutum. Neque credetis, nisi lubet, rem ita se habere; sed quid impediet, quominus easdem suppositiones sequamini, si appareat, nihil illas ex rerum ueritate minuere, sed tantum reddere omnia longe clariora, non secus quam in Geometria quaedam de quantitate supponitis, quibus nulla ratione demonstrationum uis infirmatur, quamuis saepe aliter in Physica de eius natura sentiatis. [12,5] 5. Concipiendum est igitur primo, sensus omnes externos, in quantum sunt partes corporis, etiamsi illos applicemus ad obiecta per actionem, nempe per motum localem, proprie tamen sentire per passionem tantum, eadem ratione qua cera recipit figuram a sigillo. Neque hoc per analogiam dici putandum est, sed plane eodem modo concipiendum, figuram externam corporis sentientis realiter mutari ab obiecto, sicut illa, quae est in superficie cerae, mutatur a sigillo. Quod non modo admittendum est, cum tangimus aliquod corpus ut figuratum, uel durum, uel asperum, etc., sed etiam cum tactu percipimus calorem, uel frigus, et similia; item in aliis sensibus, nempe primum opacum, quod est in oculo, ita recipere figuram impressam ab illuminatione uariis coloribus induta, et primam aurium, narium, et linguae cutem, obiecto imperuiam, ita nouam quoque figuram mutuari a sono, odore, et sapore. [12,6] 6. Atque haec omnia ita concipere multum iuuat, cum nihil facilius sub sensum cadat quam figura: tangitur enim et uidetur. Nihil autem falsum ex hac suppositione magis quam ex alia quauis sequi demonstratur ex eo, quod tam communis et simplex sit figurae conceptus, ut inuoluatur in omni sensibili. Verbi gratia, colorem supponas esse quidquid uis, tamen eundem extensum esse non negabis, et per consequens figuratum; quid igitur sequetur incommodi, si, cauentes ne aliquod nouum ens inutiliter admittamus et temere fingamus, non negemus quidem de colore quidquid aliis placuerit, sed tantum abstrahamus ab omni alio, quam quod habeat figurae naturam, et concipiamus diuersitatem, quae est inter album, coeruleum, rubrum, etc., ueluti illam, quae est inter has aut similes figuras, etc.? Idemque de omnibus dici potest, cum figurarum infinitam multitudinem omnibus rerum sensibilium differentiis exprimendis sufficere sit certum. [12,7] 7. Secundo concipiendum est, dum sensus externus mouetur ab obiecto, figuram quam recipit deferri ad aliam quandam corporis partem, quae uocatur sensus communis, eodem instanti et absque ullius entis reali transitu ab uno ad aliud: plane eodem modo, quo nunc, dum scribo, intelligo eodem instanti quo singuli characteres in charta exprimuntur, non tantum inferiorem calami partem moueri, sed nullum in hac uel minimum motum esse posse, quin simul etiam in toto calamo recipiatur, atque illas omnes motuum diuersitates etiam a superiori eius parte in aere designari, etiamsi nihil reale ab uno extremo ad aliud transmigrare concipiam. Quis enim putet minorem esse connexionem inter partes corporis humani, quam inter illas calami, et quid simplicius excogitari potest ad hoc exprimendum? [12,8] 8. Tertio concipiendum est, sensum communem fungi etiam uice sigilli ad easdem figuras uel ideas, a sensibus externis puras et sine corpore uenientes in phantasia uel imaginatione ueluti in cera formandas, atque hanc phantasiam esse ueram partem corporis et tantae magnitudinis, ut diuersae eius portiones plures figuras ab inuicem distinctas induere possint, illasque diutius soleant retinere; tuncque eadem est quae memoria appellatur. [12,9] 9. Quarto concipiendum est, uim motricem siue ipsos neruos originem suam ducere a cerebro, in quo phantasia est, a qua illi diuersimode mouentur, ut sensus communis a sensu externo, siue ut totus calamus a parte sui inferiore. Quod exemplum etiam ostendit, quomodo phantasia possit esse causa multorum motuum in neruis, quorum tamen imagines non habeat in se expressas, sed alias quasdam, ex quibus isti motus consequi possint: neque enim totus calamus mouetur, ut pars eius inferior, quinimo, secundum maiorem sui partem, plane diuerso et contrario motu uidetur incedere. Atque ex his intelligerelicet, quomodo fieri possint omnes aliorum animalium motus, quamuis in illis nulla prorsus rerum cognitio, sed phantasia tantum pure corporea admittatur; item etiam, quomodo fiant in nobis ipsis operationes illae, quas peragimus absque ullo ministerio rationis. [12,10] 10. Quinto denique concipiendum est, uim illam, per quam res proprie cognoscimus, esse pure spiritualem, atque a toto corpore non minus distinctam, quam sit sanguis ab osse, uel manus ab oculo, unicamque esse, quae uel accipit figuras a sensu communi simul cum phantasia, uel ad illas, quae in memoria seruantur, se applicat, uel nouas format, a quibus imaginatio ita occupatur, ut saepe simul non sufficiat ad ideas a sensu communi accipiendas, uel ad easdem ad uim motricem iuxta puri corporis dispositionem transferendas. In quibus omnibus haec uis cognoscens interdum patitur, interdum agit, et modo sigillum, modo ceram imitatur; quod tamen per analogiam tantum hic est sumendum, neque enim in rebus corporeis aliquid omnino huic simile inuenitur. Atque una et eadem est uis, quae, si applicet se cum imaginatione ad sensum communem, dicitur uidere, tangere, etc.; si ad imaginationem solam ut diuersis figuris indutam, dicitur reminisci; si ad eandem ut nouas fingat, dicitur imaginari uel concipere; si denique sola agat, dicitur intelligere: quod ultimum quomodo fiat, fusius exponam suo loco. Et eadem etiam idcirco iuxta has functiones diuersas uocatur uel intellectus purus, uel imaginatio, uel memoria, uel sensus; proprie autem ingenium appellatur, cum modo ideas in phantasia nouas format, modo iam factis incumbit; consideramusque illam ut diuersis istis operationibus aptam, atque horum nominum distinctio erit in sequentibus obseruanda. His autem omnibus ita conceptis, facile colliget attentus Lector, quaenam petenda sint ab unaquaque facultate auxilia, et quousque hominum industria ad supplendos ingenii defectus possit extendi. [12,11] 11. Nam cum intellectus moueri possit ab imaginatione, uel contra agere in illam; item imaginatio agere possit in sensus per uim motricem illos applicando ad obiecta, uel contra ipsi in illam, in qua scilicet corporum imagines depingunt; memoria uero, illa saltem quae corporea est et similis recordationi brutorum, nihil sit ab imaginatione distinctum: certo concluditur, si intellectus de illis agat, in quibus nihil sit corporeum uel corporeo simile, illum non posse ab illis facultatibus adiuuari; sed contra, ne ab iisdem impediatur, esse arcendos sensus, atque imaginationem, quantum fieri poterit, omni impressione distincta exuendam. Si uero intellectus examinandum aliquid sibi proponat, quod referri possit ad corpus, eius idea, quam poterit distinctissime, in imaginatione est formanda; ad quod commodius praestandum, res ipsa, quam haec idea repraesentabit, sensibus externis est exhibenda; neque plura intellectum iuuare possunt ad res singulas distincte intuendas. Ut uero ex pluribus simul collectis unum quid deducat, quod saepe faciendum est, reiiciendum est ex rerum ideis quidquid praesentem attentionem non requiret, ut facilius reliqua possint in memoria retineri; atque eodem modo, non tunc res ipsae sensibus externis erunt proponendae, sed potius compendiosae quaedam illarum figurae, quae, modo sufficiant ad cauendum memoriae lapsum, quo breuiores, eo commodiores existent. Atque haec omnia quisquis obseruabit, nihil omnino mihi uidebitur eorum, quae ad hanc partem peftinent, omisisse. [12,12] 12. Iam ut quoque secundum aggrediamur, et ut accurate distinguamus simplicium rerum notiones ab illis quae ex iisdem componuntur, ac uideamus in utrisque, ubinam falsitas esse possit, ut caueamus, et quaenam certo possint cognosci, ut his solis incubamus: hic loci, quemadmodum in superioribus, quaedam assumenda sunt, quae fortasse non apud omnes sunt in confesso; sed parum refert, etsi non magis uera esse credantur, quam circuli illi imaginabiles, quibus Astronomi phaenomena sua describunt, modo illorum ope, qualis de qualibet re cognitio uera esse possit aut falsa, distinguatis. [12,13] 13. Dicimus igitur primo, aliter spectandas esse res singulas in ordine ad cognitionem nostram, quam si de iisdem loquamur prout reuera existunt. Nam si, uerbi gr., consideremus aliquod corpus extensum et figuratum, fatebimur quidem illud a parte rei esse quid unum et simplex, neque enim hoc sensu compositum dici posset ex natura corporis, extensione, et figura, quoniam hae partes nunquam unae ab aliis distinctae exstiterunt; respectu uero intellectus nostri compositum quid ex illis tribus naturis appellamus, quia prius singulas separatim intelleximus, quam potuimus iudicare, illas tres in uno et eodem subiecto simul inueniri. Quamobrem hic nos de rebus non agentes, nisi quantum ab intellectu percipiuntur, illas tantum simplices uocamus, quarum cognitio tam perspicua et distincta est, ut in plures magis distincte cognitas mente diuidi non possint: tales sunt figura, extensio, motus, etc.; reliquas autem omnes quodammodo ex his compositas esse concipimus. Quod adeo generaliter est sumendum, ut nequidem excipiantur illae, quas interdum ex simplicibus ipsis abstrahimus, ut fit, si dicamus figuram esse terminum rei extensae, concipientes per terminum aliquid magis generale quam per figuram, quia scilicet dici potest etiam terminus durationis, terminus motus, etc. Tunc enim, etiamsi termini significatio a figura abstrahatur, non tamen idcirco magis simplex uideri debet quam sit figura, sed potius, cumaliis etiam rebus tribuatur, ut extremitati durationis uel motus, etc., quae res a figura toto genere differunt, ab his etiam debuit abstrahi, ac proinde est quid compositum ex pluribus naturis plane diuersis, et quibus non nisi aequiuoce applicatur. [12,14] 14. Dicimus secundo, res illas, quae respectu intellectus nostri simplices dicuntur, esse uel pure intellectuales, uel pure materiales, uel communes. Pure intellectuales illae sunt, quae per lumen quoddam ingenitum, et absque ullius imaginis corporeae adiumento ab intellectu cognoscuntur; tales enim nonnullas esse certum est, nec ulla fingi potest idea corporea, quae nobis repraesentet, quid sit cognitio, quid dubium, quid ignorantia, item quid sit uoluntatis actio, quam uolitionem liceat appellare, et similia; quae tamen omnia reuera cognoscimus, atque tam facile, ut ad hoc sufficiat, nos rationis esse participes. Pure materiales illae sunt, quae non nisi in corporibus esse cognoscuntur, ut sunt figura, extensio, motus, etc. Denique communes dicendae sunt, quae modo rebus corporeis, modo spiritibus sine discrimine tribuuntur, ut existentia, unitas, duratio, et similia. Huc etiam referendae sunt communes illae notiones, quae sunt ueluti uincula quaedam ad alias naturas simplices inter se coniugendas, et quarum euidentia nititur quidquid ratiocinando concludimus; hae scilicet: quae sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se; item, quae ad idem tertium eodem modo referri non possunt, aliquid etiam inter se habent diuersum, etc. Et quidem hae communes possunt uel ab intellectu puro cognosci, uel ab eodem imagines rerum materialium intuente. [12,15] 15. Caeterum, inter has naturas simplices placet etiam numerare earundem priuationes et negationes, quatenus a nobis intelliguntur, quia non minus uera cognitio est, per quam intueor, quid sit nihil, uel instans, uel quies, quam illa, per quam intelligo quid sit existentia, uel duratio, uel motus. Iuuabitque hic concipiendi modus, ut deinceps possimus dicere reliqua omnia, quae cognoscemus, ex istis naturis simplicibus esse composita; ut si iudicem aliquam figuram non moueri, dicam meam cogitationem esse aliquo modo compositam ex figura et quiete, et sic de caeteris. [12,16] 16. Dicimus tertio, naturas illas simplices esse omnes per se notas, et nunquam ullam falsitatem continere, quod facile ostendetur, si distinguamus illam facultatem intellectus, per quam res intuetur et cognoscit, ab ea qua iudicat affirmando uel negando; fieri enim potest, ut illa quae reuera cognoscimus, putemus nos ignorare, nempe si in illis praeter id ipsum quod intuemur, siue quod attingimus cogitando, aliquid aliud nobis occultum inesse suspicemur, atque haec nostra cogitatio sit falsa. Qua ratione euidens est nos falli, si quando aliquam ex naturis istis simplicibus a nobis totam non cognosci iudicemus: nam si de illa uel minimum quid mente attingamus, quod profecto necessarium est, cum de eadem nos aliquid iudicare supponatur, ex hoc ipso concludendum est, nos illam totam cognoscere; neque enim aliter simplex dici posset, sed composita ex hoc quod in illa percipimus, et ex eo quod iudicamus nos ignorare. [12,17] 17. Dicimus quarto, coniunctionem harum rerum simplicium inter se esse uel necessariam uel contingentem. Necessaria est, cum una in alterius conceptu confusa quadam ratione ita implicatur, ut non possimus alterutram distincte concipere, si ab inuicem seiunctas esse iudicemus: hoc pacto figura extensioni coniuncta est, motus durationi, siue tempori, etc., quia nec figuram omni extensione carentem, nec motum omni duratione, concipere licet. Ita etiam si dico, 4 et 3 sunt 7, haec compositio necessaria est, neque enim septenarium distincte concipimus, nisi in illo ternarium et quaternarium confusa quadam ratione includamus. Atque eodem modo quidquid circa figuras uel numeros demonstratur, necessario continuum est cum eo, de quo affirmatur. Neque tantum in sensibilibus haec necessitas reperitur, sed etiam, uerbi gr., si Socrates dicit se dubitare de omnibus, hinc necessario sequitur: ergo hoc saltem intelligit, quod dubitat; item, ergo cognoscit aliquid esse posse uerum uel falsum, etc.: ista enim naturae dubitationis necessario annexa sunt. Contingens uero est illorum unio, quae nulla inseparabili relatione coniunguntur: ut cum dicimus, corpus esse animatum, hominem esse uestitum, etc. Atque etiam multa saepe necessario inter se coniuncta sunt, quae inter contingentia numerantur a plerisque, qui illorum relationem non animaduertunt, ut haec propositio: sum, ergo Deus est; item, intelligo, ergo mentem habeo a corpore distinctam, etc. Denique notandum est, plurimarum propositionum, quae necessariae sunt, conuersas esse contingentes: ut quamuis ex eo quod sim, certo concludam Deum esse, non tamen ex eo quod Deus sit, me etiam existere licet affirmare. [12,18] 18. Dicimus quinto, nihil nos unquam intelligere posse praeter istas naturas simplices, et quandam illarum inter se mixturam siue compositionem; et quidem saepe facilius est plures inter se coniunctas simul aduertere, quam unicam ab aliis separare: nam, ex. causa, possum cognoscere triangulum, etiamsi nunquam cogitauerim, in illa cognitione contineri etiam cognitionem anguli, lineae, numeri tertii, figurae, extensionis, etc.; quod tamen non obstat, quominus dicamus trianguli naturam esse compositam ex omnibus istis naturis, atque easdem esse triangulo notiones, cum hae ipsae sint, quae in illo intelliguntur; atque in eodem praeterea aliae fortasse multae inuoluuntur, quae nos latent, ut magnitudo angulorum, qui sunt aequales duobus rectis, et innumerae relationes, quae sunt inter latera et angulos, uel capacitatem areae, etc. [12,19] 19. Dicimus sexto, naturas illas, quas compositas appellamus, a nobis cognosci, uel quia experimur quales sint, uel quia nos ipsi componimus. Experimur quidquid sensu percipimus, quidquid ex aliis audimus, et generaliter quaecumque ad intellectum nostrum, uel aliunde perueniunt, uel ex sui ipsius contemplatione reflexa. Ubi notandum est, intellectum a nullo unquam experimento decipi posse, si praecise tantum intueatur rem sibi obiectam, prout illam habet uel in se ipso uel in phantasmate, neque praeterea iudicet imaginationem fideliter referre sensuum obiecta, nec sensus ueras rerum figuras induere, nec denique res externas tales semper esse quales apparent; in his enim omnibus errori sumus obnoxii: ut si quis fabulam nobis narrauerit, et rem gestam esse credamus; si icterico morbo laborans flaua omnia esse iudicet, quia oculum habet flauo colore tinctum; si denique laesa imaginatione, ut melancholicis accidit, turbata eius phantasmata res ueras repraesentare arbitremur. Sed haec eadem sapientis intellectum non fallent, quoniam, quidquid ab imaginatione accipiet, uere quidem in illa depictum esse iudicabit; nunquam tamen asseret, illud idem integrum et absque ulla immutatione arebus externis ad sensus, et a sensibus ad phantasiam defluxisse, nisi prius hoc ipsum aliqua alia ratione cognouerit. Componimus autem nos ipsi res quas intelligimus, quoties in illis aliquid inesse credimus, quod nullo experimento a mente nostra immediate perceptum est: ut si ictericus sibi persuadeat res uisas esse flauas, haec eius cogitatio erit composita, ex eo quod illi phantasia sua repraesentat, et eo quod assumit de suo, nempe colorem flauum apparere, non ex oculi uitio, sed quia res uisae reuera sunt flauae. Unde concluditur, nos falli tantum posse, dum res, quas credimus, a nobis ipsis aliquo modo componuntur. [12,20] 20. Dicimus septimo, hanc compositionem tribus modis fieri posse, nempe per impulsum, per coniecturam, uel per deductionem. Per impulsum sua de rebus iudicia componunt illi, qui ad aliquid credendum suo ingenio feruntur, nulla ratione persuasi, sed tantum determinati, uel a potentia aliqua superiori, uel a propria libertate, uel a phantasiae dispositione: prima nunquam fallit, secunda raro, tertia fere semper; sed prima ad hunc locum non pertinet, quia sub artem non cadit. Per coniecturam, ut si ex eo, quod aqua a centro remotior quam terra sit etiam tenuioris substantiae, item aer aqua superior sit etiam illa rarior, coniiciamus supra aerem nihil aliud esse quam aethereum aliquod purissimum, et ipso aëre longe tenuius, etc. Quidquid autem hac ratione componimus, non quidem nos fallit, si tantum probabile esse iudicemus atque nunquam uerum esse affirmemus, sed etiam doctiores non facit. [12,21] 21. Superest igitur sola deductio, per quam res ita componere possimus, ut certi simus de illarum ueritate; in qua tamen etiam plurimi defectus esse possunt: ut si ex eo, quod in hoc spatio aëre pleno nihil, nec uisu, nec tactu, nec ullo alio sensu percipimus, concludamus illud esse inane, male coniungentes naturam uacui cum illa huius spatii; atque ita fit, quoties ex re particulari uel contingenti aliquid generale et necessarium deduci posse iudicamus. Sed hunc errorem uitare in nostra potestate situm est, nempe, si nulla unquam inter se coniungamus, nisi unius cum altero coniunctionem omnino necessariam esse intueamur: ut si deducamus, nihil esse posse figuratum, quod non sit extensum, ex eo, quod figura necessariam habet cum extensione connexionem, etc. [12,22] 22. Ex quibus omnibus colligitur primo, distincte atque, ut opinor, per sufficientem enumerationem nos exposuisse id quod initio confuse tantum et rudi Minerua potueramus ostendere: nempe nullas uias hominibus patere ad cognitionem certam ueritatis praeter euidentem intuitum, et necessariam deductionem; item etiam, quid sint naturae illae simplices, de quibus in octaua propositione. Atque perspicuum est, intuitum mentis, tum ad illas omnes extendi, tum ad necessarias illarum inter se connexiones agnoscendas, tum denique ad reliqua omnia, quae intellectus praecise, uel in se ipso, uel in phantasia esse experitur. De deductione uero plura dicentur in sequentibus. [12,23] 23. Colligitur secundo, nullam operam in naturis istis simplicibus cognoscendis esse collocandam, quia per se sunt satis notae; sed tantummodo in illis ab inuicem separandis, et singulis seorsim defixa mentis acie intuendis. Nemo enim tam hebeti ingenio est, qui non percipiat se, dum sedet, aliquo modo differre a se ipso, dum stat in pedes; sed non omnes aeque distincte separant naturam situs a reliquo eo, quod in illa cogitatione continetur, nec possunt asserere nihil tunc immutari praeter situm. Quod non frustra hic monemus, quia saepe litterati tam ingeniosi esse solent, ut inuenerint modum caecutiendi etiam in illis, quae per se euidentia sunt atque a rusticis nunquam ignorantur; quod illis accidit, quotiescumque res istas per se notas per aliquid euidentius tentant exponere: uel enim aliud explicant, uel nihil omnino; nam quis non percipit illud omne quodcumque est, secundum quod immutatur, dum mutamus locum, et quis est qui concipit eandem rem, cum dicitur illi, locum esse superficiem corporis ambientis? cum superficies ista possit mutari, me immoto et locum non mutante; uel contra mecum ita moueri, ut quamuis eadem me ambiat, non tamen amplius sim in eodem loco. At uero nonne uidentur illi uerba magica profene, quae uim habeant occultam et supra captum humani ingenii, qui dicunt motum, rem unicuique notissimam, esse actum entis in potentia, prout in potentia est? quis enim intelligit haec uerba? quis ignorat quid sit motus? et quis non fatetur illos nodum in scirpo quaesiuisse? Dicendum est igitur, nullis unquam definitionibus eiusmodi res esse explicandas, ne loco simplicium compositas apprehendamus; sed illas tantum, ab aliis omnibus secretas, attente ab unoquoque et pro lumine ingenii sui esse intuendas. [12,24] 24. Colligitur tertio, omnem humanam scientiam in hoc uno consistere, ut distincte uideamus, quomodo naturae istae simplices ad compositionem aliarum rerum simul concunant. Quod perutile est annotare; nam quoties aliqua difficultas examinanda proponitur, fere omnes haerent in limine, incerti quibus cogitationibus mentem debeant praebere, et rati quaerendum esse nouum aliquod genus entis sibi prius ignotum: ut si petatur quae sit magnetis natura, illi protinus, quia rem arduam et difficilem esse augurantur, ab iis omnibus quae euidentia sunt animum remouentes, eundem ad difficillima quaeque conuertunt, et uagi exspectant utrum forte per inane causarum multarum spatium obenando aliquid noui sint reperturi. Sed qui cogitat, nihil in magnete cognosci posse, quod non constet ex simplicibus quibusdam naturis et per se notis, non incertus quid agendum sit, primo diligenter colligit illa omnia, quae de hoc lapide habere potest, experimenta, ex quibus deinde deducere conatur, qualis necessaria sit naturarum simplicium mixtura ad omnes illos, quos in magnete expertus est, effectus producendos; qua semel inuenta, audacter potest asserere, se ueram percepisse magnetis naturam, quantum ab homine et ex datis experimentis potuit inueniri. [12,25] 25. Denique colligitur quarto ex dictis, nullas rerum cognitiones unas aliis obscuriores esse putandas, cum omnes eiusdem sint naturae, et in sola rerum per se notarum compositione consistant. Quod fere nulli aduertunt, sed contraria opinione praeuenti, confidentiores quidem coniecturas suas tanquam ueras demonstrationes asserere sibi permittunt, atque in rebus; quas prorsus ignorant, obscuras saepe ueritates quasi per nebulam se uidere praesagiunt, quas proponere non uerentur, conceptus suos quibusdam uerbis alligantes, quorum ope multa disserere et consequenter loqui solent, sed quae reuera nec ipsi, nec audientes intelligunt. Modestiores uero a multis examinandis saepe abstinent, quamuis facilibus atque apprime necessariis ad uitam, quia tantum se illis impares putant, cumque eadem ab aliis maiori ingenio praeditis percipi posse existiment, illorum sententias amplectuntur, quorum auctoritati magis confidunt. [12,26] 26. Dicimus quinto, deduci tantum posse, uel res ex uerbis, uel causam ab effectu, uel effectum a causa, uel simile ex simili, uel partes siue totum ipsum ex partibus ---. [12,27] 27. Caeterum, ne quem forte lateat praeceptorum nostrorum catenatio, diuidimus quidquid cognosci potest in propositiones simplices, et quaestiones. Ad propositiones simplices non alia praecepta tradimus, quam quae uim cognoscendi praeparant ad obiecta quaeuis distinctius intuenda et sagacius perscrutanda, quoniam hae sponte occurrere debent, nec quaeri possunt; quod in duodecim prioribus praeceptis complexi sumus, ac quibus nos ea omnia exhibuisse existimamus, quae rationis usum aliquomodo faciliorem reddere posse arbitramur. Ex quaestionibus autem aliae intelliguntur perfecte, etiamsi illarum solutio ignoretur, de quibus solis agemus in duodecim regulis proxime sequentibus; aliae denique non perfecte intelliguntur, quas ad duodecim posteriores regulas reseruamus. Quam diuisionem non sine consilio inuenimus, tum ut nulla dicere cogamur, quae sequentium cognitionem praesupponunt, tum ut illa priora doceamus, quibus etiam ad ingenia excolenda prius incumbendum esse sentimus. Notandumque est, inter quaestiones quae perfecte intelliguntur nos illas tantum ponere, in quibus tria distincte percipimus, nempe, quibus signis id quod quaeritur possit cognosci, cum occurret, quid sit praecise, ex quo illud deducere debeamus, et quomodo probandum sit, illa ab inuicem ita pendere, ut unum nulla ratione possit mutari, alio immutato; adeo ut habeamus omnes praemissas, nec aliud supersit docendum, quam quomodo conclusio inueniatur, non quidem ex una re simplici unum quid deducendo (hoc enim sine praeceptis fieri posse iam dictum est) sed unum quid ex multis simul implicatis dependens tam artificiose euoluendo, ut nullibi maior ingenii capacitas requiratur, quam ad simplicissimam illationem faciendam. Cuiusmodi quaestiones, quia abstractae sunt ut plurimum, et fere tantum in Arithmeticis uel Geometricis occurrant, parum utiles uidebuntur imperitis; moneo tamen in hac arte addiscenda diutius uersari debere et exerceri illos, qui posteriorem huius methodi partem, in qua de aliis omnibus tractamus, perfecte cupiant possidere.