DE SINGULARITATE CLERICORUM. TRACTATUS CYPRIANO PERPERAM ADSCRIPTUS. NECNON AUGUSTINO ET ORIGENI IUXTA QUOSDAM. Promiseram quidem uobis ante tempus epistolam, filii charissimi, quae omnium morum instituta de lege commendans, summatim omnia etiam contineret, quaecumque uniuersis clericis generaliter ad dirigendam regulam competunt disciplinae. Sed quia nunc de feminarum commoratione uulgariter inter uos quidam ad ignominiam deuoluti sunt, etiam de hac re specialiter uobis, Domini correptione scribere compulsus sum, qui miserum me pro uestra negligentia cum seueritate corripiens, mandare praecepit, ne clerici cum feminis commorentur. Et licet haec admonitio sola litterarum mearum auctoritate sufficeret, tamen ne me somniatorem irrideat quisquam, sicut Ioseph fratres irriserunt, Scripturarum addimus [0836C] firmitatem: ut omnes sciant hoc etiam modo per reuelationem Dominum iubere, quod litteris cognoscitur ante iussisse; nec nos esse adulterantes uerbum Domini, aut uolentes iactanter de reuelationibus gloriari, sed sic ante conspectum Domini referendo non mentiri quod loquimur; sicut a Domino confidimus nos non audisse mendacium, praesumentes uocem apostoli Pauli protestantis: Non enim sumus, inquit, sicut plurimi adulterantes uerbum Dei, sed ex sinceritate, sicut ex Deo, coram ipso in Christo loquimur. In dolore itaque maximo constituti de quibusdam putrefactis membris corporis nostri, et in gemitu iacturam lamentantes Ecclesiae, quae per segnitiem nostram redigitur per dies singulos ad nimiam paucitatem; [0837A] credimus nos ex parte aliqua subleuari, quod diligentiae nostrae negligentia quorumdam obesse non possit, quibus numquam nostrae litterae defuerunt, quae per absentiam nostram frequentiam omnibus pensauerunt dissimulationis suae: ut unusquisque contemptor reum semetipsum conscribat, nos autem libera fronte contemptoribus exclamemus, quod Salomon confidenter exprobrat: Quoniam quidem uocabam, inquit, et non obaudiebatis: et extendebam uerba mea, et non intendebatis, sed irrita faciebatis mea consilia, meis autem increpationibus non intendebatis: itaque et ego uestrae perditioni superridebo Gratulabor ergo aduersum uos, cum aduenerit uobis interitus, et cum aduenerit uobis subito tumultus: euersio autem simul et procellae, et [0837B] cum aduenerit uobis pressura et expugnatio. Erit enim cum me inuocaueritis, ego autem non exaudiam uos. Quaerent me mali, et non inuenient: oderunt enim sapientiam. Verbum autem Domini non assumpserunt, neque uoluerunt meis consiliis intendere. Spreuerunt enim meas correptiones: ideoque edent uiae suae fructus, et sua impietate satiabuntur. Ad uos nunc mea exhortatio conuertitur, quos nolumus experiri talia praecipitia ruinarum. Metuite quantum potestis eiusmodi casus exitia: et in ista subuersione, labentium uos experimenta perterreant. Nimium praeceps est qui transire contendit, ubi alium conspexerit cecidisse: et uehementer infraenis est, cui non incutitur timor alio pereunte. Amator uero est salutis suae, qui euitat alienae mortis incursum. Et [0837C] ipse est prouidus, qui sollicitus fit cladibus caeterorum, sicut Salomon approbat, dicens: Astutus uidens malum puniri, uehementer erudietur. Et iterum: Cadentibus impiis iusti uehementer terrebuntur. Aduersaria est confidentia, quae periculis uitam suam pro certo commendat. Et lubrica spes est, quae inter fomenta peccati saluari se sperat. Incerta uictoria est, inter hostilia arma pugnare. Et impossibilis liberatio est, flammis circumdari, nec ardere. Quod Salomon non negat, dicens: Quis alligabit in sinu suo ignem, uestimenta autem sua non comburet? Aut qui ambulabit super carbones ignis: pedes uero non comburet? Sic qui introierit ad uxorem proximi sui, non erit immunis, neque omnis qui tangit eam. Credite, quaeso uos, credite diuinae fidei, quinimo quam nostrae: [0837D] quia omne quidquid pollicetur, non potest fallere, dicente Domino: Facilius est, inquit, coelum et terram praeterire, quam de lege unum apicem cadere. Et iterum: Coelum et terra transibunt, uerba autem mea non praeteribunt. Ipsi ergo nos fallimus, quotiens inordinaliter credimus, aestimantes per fidem nostram [0838A] legis praecepta mutari: ut inter masculos et feminas speremus passim castitatem immobilem custodiri. Difficile quis uenenum bibet et uiuet. Verendum est dormienti in ripa, ne cadat, cum dicat Apostolus: Qui se putat stare, uideat ne cadat. In hac parte expedit plus bene timere, quam male fidere. Et utilius est infirmum se homo cognoscat, ut fortis existat; quam fortis uideri uelit, et infirmus emergat. De qua re praesumptores obiurgat Apostolus, dicens: Si quis putat se aliquid esse, cum nihil sit, seipsum implanat. Pro certo implanator proprius suam animam decepit, qui non cauendo contraria, noxiis rebus semetipse commiserit. Ille autem tutius sibi consulit, qui circa malos semper infidus species quascumque noxias extimescit. Quorum distantiam Salomon disseruit, dicens: [0838B] Sapiens timendo declinabit ab omni malo: insipiens autem confidens sui miscetur iniquo. Magnum sapientiae diuinae consilium inuentum est, ubi timoris auxilio liberemur. Magna compendia prouidentiae, ut aliquando fiat uirtus et uictoria per timorem. Magna remedia Dominus contulit ad salutem, ut habeat et timidus laudem, sicut Salomon repetit, dicens: Beatus uir qui ueretur omnia per metum. Inaestimabilis Domini misericordia, quae unicuique homini suam contulit gloriam: et incomprehensibilis pietas, quae secundum pugnas dedit et palmas, ut confitendo masculorum saeuitiam superemus, et timendo feminarum blandimenta uincamus; dummodo et de uirtute et de infirmitate super nos Dominus glorias operetur: ut in omnibus et per omnia omnipotentem [0838C] semetipse testetur, diuidens differentias triumphorum; ut tam consiliis quam uiribus a nobis bella uincantur, ne si uicerimus solius fidei fortitudine, contra Salomonem uacua essent opera sapientiae. Nunc igitur sapientiae arma gestanda, ubi feminei et uirilis sexus certamen indicitur. Unde Salomon sic instruit, dicens, Prudentiam, inquit, fac notam tibi, ut te seruet a muliere aliena et pessima. Videte nunc prudentiam in isto bello, non fidem nobis datam esse uictricem, quae nos timiditatis remedio liberasset: et contemplamini quae sunt modo arma sumenda, si uultis habere legis auxilia. Estote timidi, ut sitis intrepidi, et licet timor in certamine infirmitas esse uideatur; tamen secundum uerbum Apostoli, uirtus in infirmitate perficitur. Separamini deprecor, sepamini [0838D] contagione pestifera. Quantumcumque fuerit unusquisque longius ab aduersis tantum non sentit aduersa. Minus uoluptatibus stimulatur, qui non est ubi frequentia est uoluptatum. Et minus auaritiae molestias patitur, qui diuitias non uidet, si admittimus Apostolum pollicentem: Qui uolunt, inquit, diuites fieri, incidunt in tentationem et in muscipulas, et desideria multa et inutila et noxia, quae mergunt hominem in perditionem et in interitum. Non aliter tentationibus subiacet qui iunctus est feminae; in qua nihil est aliud nisi quod feriat proximantem. Aculeus peccati facta est forma feminea; et mortis conditio non aliunde surrexit, nisi de muliebri substantia. Quod Salomon ad nostram sollicitudinem memorat, dicens: A muliere factum est initium peccati, propter hanc omnes morimur. Inde mortales tenemur, nec timemus. Quid si iam mortales essemus? Per mulierem liberauit nos equidem Christus, sed unde adhuc morimur formidare debemus. Tunc liberatio ipsa constabit in femina, si a nobis mors reuincatur, quae per feminam [0839B] uenerat. Caeterum si adhuc per mulierem circa nos scandala dominantur, liberationis Christi fecimus pro certo dispendium. Siquidem in futurum spes ista libertatis manet, quam fidei nostrae Christum credimus contulisse: ut tunc nobis omnino mulier non noceat, cum et ipsa mors fuerit euacuata. Nam si modo putamus nos intentabiles esse muliebribus iaculis; quid ergo restat coelestibus regnis? Non immerito tales sensus Apostolus increpat, dicens: Iam satiati estis, iam diuites facti estis: sine nobis regnatis, et utinam regnetis. Tempus ergo luctaminis adhuc geritur, et mors per feminam adhuc usque grassatur. Mentior, si non uidemus exinde interitus plurimorum. Quanti et quales Episcopi et clerici simul et laici, post confessionum uictoriarumque calcata [0839C] certamina, post magnalia et signa uel mirabilia usquequaque monstrata, noscuntur cum his omnibus naufragasse, cum uolunt in naui fragili nauigare? Quantos leones domuit una muliebris infirmitas delicta, quae cum sit uilis et misera, de magnis efficit praedam? Quod Salomon loquitur, dicens: Pretium meretricis tantum est unius panis, mulier autem pretiosas animas capit. Ante nos ista tractantur, et nullis terroribus coercemur, quid faceremus, si opinionibus tantummodo gestas historias audiremus? Sed haec est semper incredulitas humanae duritiae, ut non solum, audiendo, sed etiam uidendo non credat alteros interisse, nisi et se ipsam uiderit interire; nec sociorum mortibus quatitur, dum illos promeritos aut inualidos opinatur. [0839D] Se autem multum mereri, aut multum ualere fiducialiter putat, nesciens praeberi cunctis exempla, cum fuerint quibusdam irrogata supplicia, sicut Dominus in Euangelio proponit et dicit: Putatis quod [0840A] hi Galilaei prae omnibus Galilaeis fuerint peccatores, qui talia passi sunt? Non. Dico uobis: Nisi poenitentiam habueritis, similiter perietis, sicut illi supra quos cecidit turris in Siloa, et occidit eos. Putatis quoniam et ipsi debitores fuerunt prae omnibus hominibus habitantibus in Hierusalem? Non. Dico uobis: Si non poenitueritis, similiter perietis. Miramur si Adam per Euam seductus est, quem nulla morientium exempla praecesserant, et nisi iussio una constrinxerat, cum modo nos nec innumerabiles mortes, nec infinita iussa compescant. Quibus conuenienter dicitur secundum increpationem Domini: Si Adam uidisset mortes, quae factae in uobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egisset. Dico autem uobis, quoniam Adae tolerabilius erit in die [0840B] iudicii, quam uobis. Longe sit pestis illa, et lues, et clandestina pernicies. O quam inordinabilis feminae propinquitas iaculatur, cuius uicina est delictorum latrocinium Non est in hac societate sinceritas approbabilis, quae collisiones habet uelut quibusdam fluctibus turbulentas. In hac familiaritate non habitat amica concordia, quoniam non nisi discordantes inimicitias creat. Fecit equidem uiro Dominus mulierem adiutricem, sed serpentis inuidia personam sumpsit hostilem. Quod si illa de uiro suo nata, usque hodie ipsum cui iungitur, tentat: quanto magis illa quae copulatur, nulla lege coniuncta? Et si illi qui duo sunt in carne una concreti, tentationibus mutuis inuicem pungunt, quid facient hi qui in una carne nec nati nec iuncti sunt? Praesertim quia nec [0840C] Deum iam inuocare permittitur, qui charitate alterius auocatur, nec sinitur cogitare diuina, qui sibi quaesiuit cui exiberet domesticam curam. Propter quod sic Apostolus consulit, dicens: Volo uos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quomodo placeat Deo: qui autem habet uxorem, cogitat quae sunt huius mundi, quomodo placeat uxori. Quid est nunc quod in hac coniunctione delectet, in qua sunt solae pugnae? aut quae utilitas fauet, ubi non sunt officia coniugalia, quando nec ipsa possunt esse secura. Causale est omne quod feminae est: et copulatio eius semper infesta est. Foedere suo magnas molestias praestat; et cui adhaeserit contra fas, insanabilem ingerit plagam. De carbonibus scintillae dissiliunt, [0840D] de ferro rubigo nutritur, morbos aspides sibilant, et mulier fundit concupiscentiae pestilentiam, quam Salomon sic comparat, dicens: De uestimentis procedit tinea, et a muliere iniquitas uiri. Volo scire quae sit affectio ista communis, quae morbi dissensio semper ambigua, quae propositum suum nutantibus consiliis impugnando conturbat. Ut quid sibi adhibuit mulierem qui ducere contempsit uxorem? Omnis qui non manducauerit carnem, ut quid habitationem suam carnis apparatibus replet? Et qui non biberit uinum, quid uidendi oblectatione perfruitur? Quasi non aliquoties uidendo nec gustando copia esculentorum animus pascitur, et uini odoriferi sola fragrantia suscitatur saepius animus. Quid per hypocrisin uult ab hominibus abstinens dici, et in secreto carnibus et ebrietate distendi? Habent multi diuitias quas suis usibus negant, sed pro cupiditate conseruant; quibus si nulla cupiditas inhaesisset, nec cupiditatis insignia possiderent. At uero quia cupiditate [0841B] possessi sunt perfruuntur animo quod usu non tangunt. Ita is qui despexit uinculum nuptiarum, et aliter uinculis femineis obligatur; quamuis nullo concubitu misceatur, desiderio tamen, uisu, colloquio, coniunctione semper oblectatur. Nam si desiderium feminae non haberet, numquam feminam suis oblectamentis assumeret. Immo uero insuper mihi suspectum placitum dedit: qui non legitimam duxit, et legitimam recusauit: nisi fallor, in publico argumentatus est hominibus promittere sanctitatem, et in occulto sine uxore non esse. Duo argumenta sanctitatis et libidinis hinc et inde miranda sunt, quae utraque inuicem tegunt, et utraque inuicem produnt. Ingeniosus eunuchus et moechus inuidet sibi dum consulit, et dum quaerit [0841C] utrumque, neutrum facit; ut sanctus minime deputetur, qui non uera coniunctione perfruatur, cum Paulus apostolus dicat: Alligatus es uxori? ne quaesieris solutionem. Solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem. Sed consentio non esse castitatis huius pudicitiam uiolatam: suspiciosis tamen malam porrigit famam; et pudicitiae bonum frustra intrinsecus laborioso agone custodit; qui illud forinsecus efficit infamari, destruens magisterium Pauli prouidentis pariter et monentis: Ut quid, inquit, libertas mea iudicatur ab infideli conscientia? Si ergo gratiae participo: ut quid blasphemor pro eo quod gratias ago? Peius est quam moechia, continentiam ducere criminosam, et infamem facere sanctimoniam. Blasphemiam ingerit religioni quam colit, [0841D] qui quod confitetur, non ante omnes impleuerit; ne Christianitas credatur esse fallacia, et moechatio uideatur esse sanctitatis uelamento uestita. Propter quod Dominus in Euangelio sic praemonet, dicens: Sic luceat lumen uestrum coram hominibus, ut uidentes [0842A] opera uestra bona, magnificent Patrem uestrum qui in coelis est. Hoc sequitur et Paulus apostolus, dicens: Non ergo blasphemetur bonum uestrum. Et iterum: Prouidentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Et alio loco: Siue ergo manducatis, siue bibitis, siue aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Et estote sine scandalo Iudaeis, et Graecis, et Ecclesiae Dei, sicut et ego per omnia omnibus placeo. Sed opponitur forsan, quid est quod ipse iterum dixerit? Si hominibus placere uellem, Christi seruus non essem. Numquam se quaecumque dicta legis excludunt, sed certis locis responsa uniuersa defixa sunt. Illic placere hominibus non licet, ubi uoluntas hominum non capit Domini uoluntatem. Ubi uero acceptant [0842B] homines quod ad gloriam proficit Dei; innotescere omnibus ipse Paulus apostolus praecepit. Unusquisque, inquit, nostrum, proximo suo placeat ad bonam aedificationem. Quale ergo praemium sanctitatis exspectat, qui non solum blasphemiam sanctitatis ab infidelibus prouocat, sed etiam fidelibus perniciosum praebet exemplar; ut infirmi sub praetextu dilectionis subtiliter fornicentur, et pudicus impudicisimae castitatis praebeat magisterium, destruens quod Paulus apostolus comminatur: Periit, inquit, frater infirmus in tua conscientia, propter quem Christus passus est? Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Et quidem non hoc iuuenibus tantum, sed et senibus congruit, fratrum imbecillitati consulere; ne senectus [0842C] perire prouocet iuuentutem, ex qua debent omnia salutaria documenta procedere: sicut Eleazarus in libro Machabaeorum profitetur et dicit: Praemitti malo in infernum, quam patrias leges deserere. Non enim aetate nostra dignum est fingere; ut multi adolescentium arbitrati Eleazarum nonaginta annorum, transisse ad uitam alienigenarum, et ipsi propter meam simulationem, et propter modicum et corruptibile tempus uitae, per me seducantur, et odium ac maculam senectuti meae acquiram. Ille maluit uitam suam tormentis obiicere, quam cuiquam magister perditionis existere: et nos ubi nulla tormenta sunt, fluxibus solis, nolumus saluandos fratres anteponere: nec contenti sumus sine ullis cruciatibus tam nobis prodesse quam caeteris, cum ille noluit uiuere moriturus: [0842D] sicut inferius prosecutus est; dicens: Quamobrem fortiter uita excedens, senectute dignus apparebo, adolescentibus quidem exemplum forte relinquam, ut prompto animo ac fortiter pro grauibus et sanctis legibus honestae morti succedant. Cum hoc etiam laicos deceat, ne aut extraneis occasionem blasphemandi, aut fraternitati opportunitatem fornicationis opponant; tum maxime clericos uehementer necessitas ista constringit; quibus aut religio blasphemata, aut fraternitas perdita poenas duplices irrogabit. Nec inuenient in iudicio Domini ullum omnino solatium, qui alienigenis et fratribus peccandi fomitem ministrarunt. Propter quod sic Paulus apostolus Titum instruit, dicens: Teipsum bonorum factorum praebens exemplum in doctrina, in integritate, in grauitate, in uerbo sano atque irreprehensibili: ut aduersarius reuereatur, nihil habens de nobis dicere mali. Et iterum: Omnibus, inquit, fidem bonam ostende, ut bonam doctrinam Saluatoris Domini nostri praeferant in omnibus. Sic et ad Timotheum [0843B] scribit, dicens: Forma esto fidelibus in sermone, in conuersatione, in charitate, in fide, in castitate. Quod et Petrus apostolus hortatur, dicens: Conuersatio, inquit, uestra in gentibus bona sit, ut in eo quod detrahunt de uobis tamquam de malefactoribus, de bonis operibus uestris glorificent Deum. Et iterum: Quoniam sic est, inquit, uoluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis stultorum hominum ignorantiam. Nec quisquam sibi proponat et dicat: Habere uolo quod uincam: hoc est enim dicere, uiuere desidero sub ruina. Quis tam stultus qui arctari cupiat ad laborem, cui offertur delicatus triumphus? Neque enim duplex triumphus est sub feminae praesentia probari uictorem, quam est in singularitate seruare integram sponsionem sanctimoniae. Et cum sit unus [0843C] titulus gloriarum, hoc loco unus fortis est, qui satis laborat; et cum illo qui parum laborando uicerit, pariter muneratur. Quid quod ille quinimmo consummatus adscribitur, qui se omni tempore femineis affectibus ostentat abscissum? quia eum Dominus in Euangelio perfectum uocat, qui totum suis usibus amputauerit patrimonium. Certe etiam soli cuicumque, quotidiani triumphi pro castitate non desunt; quia numquam desideriis carnalibus spiritum cessat infestare corpus humanum, quod Apostolus affirmat, dicens: Caro, inquit, concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem: haec enim inuicem aduersantur sibi, ut non quaecumque uultis illa faciatis. Habes nunc carnem tuam, quam superes semper: quid tibi uis alteram uel conducere? [0843D] Nemo super unam febrem cupit adhibere peiorem; ne incipiat hemitritaeo insanabili laborare, cui nullus ualeat medicus subuenire. Neque aliquis super onus proprium tollit insuper alienum; ne oneribus duobus oppressus, usque ad inferos demergatur. Unde sic Hieremias propheta docet sanctitatis pondus singulariter sustinendum. Bonum est, inquit, uiro cum [0844A] portauerit iugum graue in iuuentute sua; sedebit singulariter et silebit, quoniam tulit super se iugum graue. Sed quisquam malignus obsecutor ad dictum apostoli Pauli confugiet dicentis: Onera uestra sustinete inuicem, et sic implebitis legem Christi: Non haec sunt onera, quae Paulus apostolus imperat subuehenda; sed ut tolerantes nosmetipsos discordia nulla discernat; et in tentationibus constitutis fratribus praebeamus auxilia: non ut ipsi nobis tentamenta per feminas procuremus, sed ut tentamentorum magis pondera subleuemus; cum sciat quale sit sanctitatis iugum, quod uix singulare portetur. De quo non solum ipse, sed et Dominus noluit certum definire praeceptum, dicens: Non omnes capiunt uerbum [0844B] istud, sed quibus datum est. Et iterum: Qui potest capere, capiat. Si ergo difficile singulariter magnitudo istius ponderis toleratur; quomodo tolerabitur, si geminatis ponderibus praegrauetur? Et si singulares pene omnes uix durant carnales insidias sustinere; quid faciunt illi qui ex utroque latere gladiis impendentibus non cunctantur incumbere? Plus dico. Si mariti et uxores desideria coniugalia quotidie gerentes, sibi non sufficiunt; quid agunt illi qui ad augendas impugnationes feminis sociantur? Ex improuiso uel transeunter ad horam femineus aspectus occurrens, uelut sagittas alienis oculis iactat. Quando libera non est simplex reuerentia; quid illic geritur, ubi libertatis sumit mulier in contubernalitate constantiam? quando in domesticis negotiis nunc lacertos [0844C] ac femora lanificis operibus nudat, nunc aestuans detegit membra, nunc fatigata iactatur, aut in usu aliquando dissoluitur, nunc blanditias exhibet, et quod est uenenosius super cuncta psallere delectatur, aut canere? Cuius cantu tolerabilius est audire basiliscum sibilantem. Contra quam Salomon sic nos cautos efficit, dicens: Cum cantatrice noli assiduus esse, nec audias illam, ne forte dispereas in efficacia eius. Taceo reliqua, quae magis pudenda sunt quam dicenda: solum hoc dico, in dolore uel in ira mulierem frangi conspicere, iam non est sine mulcedine. Quid dicimus si uideas iucundantem, aut quod est deterius blandientem? Semel dixerim, omnis inconueniens sodalitas mulierum, gluten est delictorum, et uiscum toxicatum, quo diabolus aucupatur. Incongrua [0844D] est sodalitas feminarum, quarum sodalitatem ita nos rursum Salomon docet in omnibus praecauere: Cum aliena, inquit, muliere ne sedeas omnino, et ne alterceris cum illa in uino, ne forte declinet cor tuum in illam, et sanguine tuo labaris in perditionem. Postremo si animum nostrum confidimus in hac communitate durare semper, uel illud apud nos debet esse suspectum; ne ipsae quae nobiscum conueniunt, in nos ipsos forsitan moueantur, aut in alteros amores prae rapida aetate incitamentis furialibus stimulentur, et erit nobis causa aut quod peius est, sine causa ut fornicatio nos maculet aliena, apud quos suggeritur caeteris occasio lupanaris; et crimine alieni reatus absorbebimur, cui nos ipsi subornamus immunditiae lenocinium. Propter quod apostolus Paulus de similibus ita nos instruit, dicens: Si propter escam frater tuus scandalizatur, iam non in charitate ambulas. Noli esca tua illum perdere, propter quem Christus mortuus est. Et iterum: Bonum est non manducare carnem, neque bibere uinum, neque ostendere in quo frater tuus [0845B] offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. Et alio loco: Hoc, inquit, iudicare magis, ne ponatis offendiculum aut scandalum fratri. Et de semetipso sic ait: Propter quod si cibus scandalizat fratrem meum, iam non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem scandalizem. Cum ergo nos pulsat coniunctionis huius molestia detestabilis; et si adulteros non potest facere, facit tamen peiores adulteris et incestis. Quis enim cordis alterius scrutator qualitatem uniuscuiusque perpendat; et pro altera persona contra Satanam repugnator, circa Deum uero idoneus fideiussor esse praesumat? De semetipso demens est, qui aliquid pollicetur, ne dicam si etiam pro femina sponsionem ponere uideatur; cum Paulus apostolus sic de se pronuntiet, dicens: Non quia iam accepi, aut [0845C] iam iustificatus sum, aut iam perfectus sum: sequor autem si quomodo comprehendam, in quo et comprehensus sum a Christo. Fratres ego me non arbitror comprehendisse: unum tamen, posteriora quidem obliuiscens, ad ea quae sunt ante pedes, ad regulam sequor, ad palmam supernae uocationis Domini nostri Iesu Christi. Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus. Mihi, inquit, pro minimo est, ut a uobis iudicer, aut ab humano die: sed neque meipsum iudico, qui autem iudicat me, Dominus est. Et alio loco: Beatus, inquit, qui non iudicat semetipsum, in quo probat alium. Quamuis ergo nos nec de nostra stabilitate certum aliquid habeamus, qui sine cessatione concutimur, inter fluctus saeculi sustinentes procellosos incursus; tamen si alicui tanta [0845D] fiducia est de immobilitate propriae firmitatis; saltem sollicitus reformidet, ne ipse sit scandalum uisibus alienis, sed terreatur uoce Domini comminantis: Vae, inquit, huic mundo ab scandalis: uerumtamen uae homini illi per quem scandalum uenit. Si has Domini comminationes religioso corde metuimus et ueremur, plus de aliis quam de nobis extimescamus periculum nostrum, qui mutuis (ab apostolo Paulo) utilitatibus obligamur: Non quae sua sunt, inquit, [0846A] singuli cogitantes, sed quae aliorum. Et iterum: Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. Sed aliquis arripiens de ipso Paulo quod opponat: Unusquisque, inquit, uestrum pro se rationem reddet Deo: et unusquisque suam sarcinam portabit. Qui non uult ergo pro altero reddere rationem, nec causis eius, nec negotiis debet particeps illicitus interesse: et qui liber uel immunis circa sarcinas alienas conatur existere, nihil alienum contraria conditione teneat infra se. Nam necesse est ut rationi alterius subiiciatur, qui negotium tractauerit alienum. Oportet eum damno perstringi uel dispendio sarcinarum, apud quem sub intuta custodia fratris sarcinae perierunt; quia quicquid in domo nostra sub minus idonea tutela perditum fuerit, aut latrones [0846B] effregerint, nostrum est, et a nobis exigetur quicquid per inertiam nostram male commissum custoditur. Tunc uero ab inuicem liberi sumus, si nihil apud nos de re alterius reseruetur. Forsitan aliquis dicat: Ergo nec ad domum orationis debemus pariter conuenire, ne aliquis aliquem scandalizet. Haereticae professionis est ista contradictio calumniosa, quae de bonis praescribit, ut asserat mala; et de sanctitate praeiudicat, ut immunditiam subtiliter introducat; de licito calumnias facit, ut obtinere illicitum possit. Propter quod apostolus Paulus haeresi huic ante praescribit, dicens: Verumtamen neque mulier sine uiro, neque uir sine muliere in Domino. Absit, absit, ut ubique feminae praescribantur, aut ubique permissio tribuatur. Habent [0846C] loca sua circa maritum, circa filios, circa fratres, circa parentes, circa seruos; et in domo orationis tantummodo iuxta cunctos clericos. In mansione autem una, sine cognatione competenter non habent socios. Haec est libera quae stat. Stare uero non potest quicquid inclinauerit libera, dicente Scriptura: Non declinabis in dextram, neque in sinistram. Et Dominus in Euangelio: Quod amplius est, a malo est. Disce nunc temperantiae modum, qui per licentiam quaeris excessum. Ama feminas inter sacra solemnia, et odio habe in communione priuata; si uis Salomonis tenere doctrinam: Tempus, inquit, amandi, et tempus odiendi. Tunc ergo cauenda sunt feminae participia, quando geritur carnalium curarum continua unanimiter frequentia: [0846D] quoniam inter curas suas caro semper incitamenta cupidinis prouocat; et illic parit fomenta peccandi, ubi pertractans commoda sua temporalis uitae cogitationibus senserit paululum relaxari; sicut Salomon asserit, dicens: Deprimit terrena cogitatio sensum multa cogitantem. In conuentu uero sacrorum, ubi spiritus dominatur, ancilla semetipsam cognoscens perdit suae uoluptatis usum; perdit et luxum dum tractantur coelestia, dum celebrantur sancta mysteria; tota humanitas occupatur, ubi non humana, sed diuina sunt omnia: ubi ueneratio uel tremor et terror incutitur; animis uniuersis sepulta est perfecta substantia carnalis. Inter ipsa fere carnis mercimonia multi uoluptatem corporis negligunt, scilicet quando a legionibus exercitia meditantur armorum, aut crepat litibus forum, aut resonant litteris auditoria, aut negotiatores commerciis instanter incumbunt, aut artifices in artificia ipsa propensi sunt: quanto magis ubi non carnale opus hominum; sed spiritale geritur Angelorum? Nihil illic impugnationes possunt, ubi et ipsi daemones cedunt; et nulla sexus alicuius permittitur considerari distantia, ubi nec aetas, nec dignitas, sed sola aequalitas regnat: atque ut plenius dicam, omnes illic [0847B] tales sensus accipiunt; ut et ipsa coniugalitas ignoretur, ubi Christus loquitur, auditur, attenditur, et per omnia et in omnibus solus est totum, testante Apostolo et dicente: Ubi non est, inquit, Iudaeus et Graecus, circumcisio et praeputium, Barbarus et Scytha, masculus et femina, seruus et liber, sed omnia et in omnibus Christus. Hunc plane conuentum gloria est celebrare cum feminis, in quo nulla est discretio qualitatis, ubi tantum licet omnes aequare sine aliqua differentia: ut nec in ipso Baptismate cuiusquam nuditas erubescat, ubi Adae et Euae renouatur infantia: nec exponit, sed potius accipit tunicam. Quod si et illic sit aliquis diabolo peior, qui feminarum aspectibus feriatur, de nullo tamen congregatio [0847C] uestra culpatur, quae propter coelestia, non propter terrena colligitur. Verumtamen si quis illic luxuriosis obtutibus fuerit, nullo modo aiterum laedit, qui non ad hominem, sed ad Christum pro salute processit. Quinetiam de suis contradictionibus contradictores excludam, ut non meis, sed suis propositionibus cedant. Si inter festa sancta potest communis conuentio scandalizari, ubi tentator ipse diabolus tremuit; quis illic stabilem se esse promittit, ubi tentator audenter occurrit? et si illic periclitamur, ubi Dei praecepta nos congregant, quid agimus ubi Dei iussa nos separant? et si turbamur illic, ubi Dei uoluntate munimur; quanto magis ubi non solum diabolum, sed etiam Dominum habemus aduersum? Cum sacrosanctis enim iussis nobis [0847D] diuina protectio ministratur, sicut Esaias ait: Legem, inquit, in adiutorium dedit; sine iussionibus uero diuinis nullum potest esse praesidium. Aliud est quod Deus imperat facere, et aliud uoluntati eius obsistere: cuius ita sunt mandata seruanda, ut si aliquid iusserit quod secundum homines iniustum esse uideatur, iustum credatur et fiat; et si iustum iusserit, iustum reputetur et fiat: cum sine [0848A] iustitia non potest esse quod mandat, qui potens est iniustitiam iustificando uocare iustitiam, et iustitiam reprobando iniustitiam probare transuersam, cuius uoluntas est sola et uera iustitia. Si enim totum quod gerimus, ad hoc tantummodo gerimus, ut Domino placeamus; profecto hoc solum erit iustum quicquid uoluerit, et iusserit, et probauerit Deus cui placere gestimus. Nam cum serui non possint a semetipsis scire quid suis dominis placeat, nisi dominorum sequantur imperia; et utique homines hominum similium sibi non ualeant uoluntates agnoscere, nisi acceperint quod obseruent: multo magis mortales nesciunt immortalis Dei iustitiam comprehendere, nisi ipse iustitiarum suarum dignetur indicia demonstrare, sicut Salomon approbat, dicens: Quis enim [0848B] hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid uelit Deus? Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae prouidentiae nostrae. Corpus enim quod corrumpitur, aggrauat animam: et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Difficile aestimamus quae in terra sunt, et quae in prospectu sunt inuenimus cum labore: quae in coelis autem sunt, quis inuestigabit? Sensum autem tuum quis scit, nisi tu dederis ei sapientiam, et miseris Spiritum sanctum de altissimis? Et si correctae sunt semitae eorum qui in terra sunt, et quae tibi placent didicerint homines, et per sapientiam sanati sunt: ambulantes in tenebris sibimetipsis lumen non possunt ostendere, nisi ultroneum seipsum non uidentibus offerat lumen. Ita humana caecitas ad [0848C] Deum non dirigit uiam, nisi ipse lucernam legis ostendat. Unde Dauid sic loquitur, dicens: Lucerna est, inquit, pedibus meis uerbum tuum, et lux semitis meis. Et iterum: Praeceptum Domini lucidum illuminans oculos. Hoc est ergo luciferum quodcumque fuerit a Deo intimatum: et hoc Deo dignum, quod ipse Deus uoluntati suae fatetur acceptum, ut exerceat per omnia dominatum. Alioqui nec nos serui adscriberemur, nec ipse Dominus haberetur; si secundum uoluntatem nostram permitteremur impendere seruitutem, et arbitrio nostro non Dei eligeremus exercitamenta iustitiae. Tales Paulus apostolus uanificat; dicens: Ignorantes, inquit, Dei iustitiam, et suam uolentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti. Tollantur nunc e medio ambages istae tam uanae, [0848D] et querimoniae inaniter calumniosae. Ad spiritales actus cum feminis, Deo iuuante, non metuimus adunari, qui per Dei iussionem iustitiam nos credimus operari, ex qua nobis scimus munimenta supponi. Priuatim uero, continentibus quamplurimum clericis et uirginibus, hospitia separanda sunt, quia quod Deus iniquum iudicat, iustum esse non potest. Contubernium tamen etsi nulla in ipso contubernio turpis consuetudo noscatur, accendit; quia impossibile est integritatem ad uictoriam peruenire, quae contendit contra Dei iussa pugnare. Quantum enim lex obedientibus suggerit adiutorium, tantum inobedientibus incitat peccatum, dicente Apostolo: Virtus, inquit, peccati, lex. Qui nos ergo iussit ut in sacris suis cum feminis triumphemus, ipse iubet ut priuatim pugnas femineas caueamus. Sunt equidem necessitates aliae, quae nos quoque priuatim feminas uidere compellant, sed etiam ipsae diuini operis uel praecepti imperant efficaciam, ut uisitemus, ut solatia praebeamus, ut hortamenta uitalia salubriter intimemus: nec tamen et in his officiis minor cura agenda est pro moribus nostris, ut clarescant in nostra operatione indicia puritatis. Seueritas [0849B] non desit, quae sub clerico feminam possit astringere, ut ipsam consolationem nostram suscipiat cum tremore, et ita sentiat uisitationis affectum, ut clericum ueneretur. Ac ne tardius sit euagari per singula, tecum quicquid agimus, honestum esse potest, si semper in nobis signa honestatis eluceant: sicut Paulus apostolus uniuersa complexus est, dicens: Omnia uestra honeste fiant. Et iterum: Sicut praecepimus, inquit, uobis, ut honeste ambuletis. Non bene succedit quidquid agitur passim: et sanctum non est quod geritur sanctum, nisi sancte quod sanctum est peragatur, sicut Salomon asserit, dicens: Qui enim custodierint iuste iusta, iustificabuntur. Sinceriter ergo sinceritas ipsa seruanda est; et omne quod uoti est, etiam in actu signandum, ne aliud [0849C] uota commendent, et aliud actus insinuent. Undique probanda est institutio uoluntatis, et undique consummandus est cursus uniuscuiusque certaminis; ne minus sit aliquid ad triumphum, si non plenius dimicetur. Hinc Paulus apostolus introducit documenta certaminum: Sed et qui in agone, inquit, certat, non coronabitur, nisi qui legitime certauerit. Et iterum: Nescitis, inquit, quoniam qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accepit brauium. Sic currite, ut comprehendatis. Omnis enim qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet: et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, uos autem incorruptam. Plenitudo est ergo sanctitatis, et palma perfecta, ut ex omni parte secum non habeat quod recuset; ne quod profitetur odisse, tenendo uideatur amare. [0849D] Quod si aliquis dicit: Captiuum teneo aduersarium meum, cui semper insultem, uideat ne forte [0850A] aduersus eum captiuus incipiat praeualere. Numquam securus cum thesauro latro tenetur inclusus: nec intra unam caueam habitans cum lupo tutus est agnus. Ipse se uoluit superari, qui hostem proprium in suas portas induxit; et intestinum gladium sibi ipse supposuit, qui locum habitationis suae aduersarii ingressibus reserauit; et qui fretus est conuersari cum scandalo, sine causa dicit: Pacatus esse uolo cum diabolo; contra Apostolum dicentem: Nolite locum dare diabolo. Omni ergo modo muniendus est locus, ubi fuerit thesaurus absconditus, ne per unam cauernam totum parietem latro suffodiat. Nam si deforis expugnans uix muris expellitur, quantum ualebit si intra muros acceperit habitaculum? Et si illi qui contra eum claudunt, aliquotiens ab eodem capiuntur; [0850B] quanto magis ille, qui ultroneus illi patefecerit ingressum, decipitur? Cum dicat Salomon: Si iustus uix saluus fit, iniustus ubi parebit? Omnes ergo rimae, ne dicam portae, claudendae sunt, ne per unum foramen castra omnia penetrentur: et uniuersa componenda sunt munimenta, ne per modicum non munitum tota ciuitas ruat, sicut Salomon repetit, dicens: Qui spernit modica, paulatim cadet. Fit studio autem huius peruersitatis arbitror, ut a clericis ad communitatem femina magis quam masculus eligatur. Numquid tantum mulier utilior est commodis clerici, quantum prodest masculus contineus, uel puer masculo continenti? Aut ipsa erit decens utilitas, quam indecens communitas facit? Et ubi erit quod Salomon ait: Omne animal diligit simile [0850C] sibi? Et iterum: Volatilia ad sibi similia conueniunt. Sed et si femina utilior existimatur, non oportebat carnalia emolumenta praeponere utilitatibus spiritalium commodorum: et expediebat qualemcumque uirum inutilem sustinere pro existimatione munienda, quam bonos effectus mulieris cum existimatione turpissima. Quod Salomon comparat, dicens: Melior est, inquit, iniquitas uiri, quam benefaciens mulier. Artificialia sunt itaque semper diaboli ueneficia, quibus ingenium suae calliditatis exercens, sanctimoniae deditos dolosis commoditatibus iuuat ut perdat: et inter continentes quasi necessaria emolumenta mutuis adiuuaminibus subministrans, agit prius masculum et feminam pariter conuersari; ut postquam inseparabiles fecerit per alterutra solatia, [0850D] possit occidere dantes simplices animos ad castitatis uota seruanda: et impugnationis suae arma subducens interim, quasi placidus fautor suggerit sanctitatis argumenta, donec diutius inter ambos inimicam nutriat concordiam. Facit affabiles sibi inuicem et deseruire, et assentator infestus impedimenta remouens uniuersa, commodis eorum gaudet efficaciam commodare; ut tota eos sibimetipsis necessitate commendans, exhibere eos possit in alterutrum solita consolatione pendere. Non uult eos in aliquo impedire, ne separet tam spiritaliter quam carnaliter. Inconcussos efficit uiuere, ne ipsa societatis initia immaturo tempore foedera coepta conturbent. Usque adeo illos, uidentibus cunctis, ad perfectum sanctitatis inuitat, fouet, subleuat: ut Dei esse computent beneficia ipsa contraria, quibus inducuntur ut pereant; nescientes numquam Deum iuuare quod uetat. Quibus in tantum diabolus blandiens securitatem [0851B] praeparat sanctimoniae, ut coniunctos se magis aestiment quam disiunctos, immobiles circa libidinem perdurare: quos cum omni tranquillitate deducens, nullis procellis aut fluctibus inquietat; et uelut in medio mari minus cautos inducit relaxare uela, nec quaerere gubernacula, ut subita tempestate concitatos, naufragos ex insperata commotione submergat. Hanc primo exhibet lenitatem, ut duas naues oblectet ad inuicem conuenire; quas cum fecerit iunctas, repentinis turbinibus in semetipsas elidere possit et frangere: et his utitur blandimentis, ut subtractis omnibus iaculis compescens aduersa, suggerens prospera, tamdiu sopitum ignem sine ullis flammis occultet, donec duas faculas iungens, simul ambas accendat: et tamdiu cessat saeuitiae suae tela [0851C] supponere, donec sicut peritus uenator quos occisurus est laquei sui uinculis alliget. At ubi indissolubili catena deuinctos adstrinxerit; uelut lanista protinus duos gladiatores aduersus inuicem compellit armari; et subinde stimulans membra, statim gladios aptat, statim succendit insaniam, et uulnificos amplexus impingens, utrumque simul uno ictu mortificat. Sic explicat quod ante praestare uidetur, sic de simplici charitate amorem conflat illicitum, sic per sanctitatem sibi inducit interitum; dum contentus est cedere, sic ualet fortius occupare; et dum summissus patitur semetipsum praebere deuictum, sic plenius deuincere gloriatur. Cuius uersutias Paulus apostolus sic intelligit, dicens: Non enim ignoramus, inquit, astutias eius. Male itaque in hac participatione [0851D] pacati sunt, qui ad bella pacificante diabolo perducuntur, et non bene in sanctitate proficiunt, quibus ad detrimentum profectus ipse inimici artificio subornatur; nec recto cursu moliuntur continentiae scalas [0852A] ascendere, quos ut de alto praecipitet, elaborat ad culmen aduersarius protelare. Sed necesse est caducis lapsibus elidantur, qui uiam lubricam tenuerunt, de qua Salomon sic praedicat, dicens: Est uia quae uidetur apud homines recta esse; nouissima autem eius ueniunt in profundum infernorum. Sed aiunt: Si de hac coniunctione clerici denotantur, notandi sunt etiam sancti plerique nobiscum. Sicut Helias, qui mansit apud uiduam: siue Apostoli, qui mulieres secum comites circumducebant: ut Ioannes, qui matrem Domini assumpsit, eodem Domino delegante; aut ipse Dominus, cui de suis facultatibus alimenta praestabant aliquae mulieres religiosae, cui etiam Martha ministrabat ad mensam, et qui singulariter locutus est ad puteum sedens cum alienigena [0852B] muliere Samaritana, uel cui recumbenti femina lacrymis pedes lauit, et capillis extersit. Callidi argumentatores et iurisperiti fallaces: qui dum cupiunt praeuaricari controuersias actionesque causarum, etiam ipsa iura transuertunt; et cum nolunt competentibus coerceri iussionibus legum, ad illudendos iudices inconuenientibus exemplis uelut similes coniecturas iuris obiiciunt: qui per Salomonem ipsius legis sagacitate produntur: Peccator, inquit, homo euitat correptionem, et ad uoluntatem suam inuenit comparationem. Tales ergo non per orationem, sed per correctionem potius reuincendi sunt, ut non ante interpretatis orationibus instruantur, quam admiserint quod ad defensionis solatium repererunt; sicut nos aduersus huiusmodi homines Salomon [0852C] edocet, dicens: Noli, inquit, respondere insipienti ad ipsius insipientiam, ne similis fias illi; sed responde insipienti contra ipsius insipientiam, ut non uideatur sibi sapiens esse. Reuera magni homines qui se comparant sanctis, et eximia conuersatio nostra, quae Prophetis uel Apostolis uideatur aequalis. Ad occasionem luxuriae nostrae in peruersum sanctos uolumus imitari; et in caeteros actus uestigia iustorum nolumus sequi. In quibusdam infirmos nos excusamus ad imitande facta maiorum; et in aliis nos aequales maioribus protestamur: cum Helias ipse in angustia constitutus, imparem se patribus suis ante Deum fateatur. Numquid, inquit, melior sum patribus meis? Hoc Helias de antecessoribus suis in infirmitate sua cogitur exclamare: [0852D] et nos Heliae uel Prophetis, et Apostolis, et Domino uirtutem nostram non dubitamus aequare? Video plane sic apud uos calcari auaritiam, sicut Apostoli propria cuncta dimiserunt. Video crapulam et ebrietatem sic uestris conuiuiis abesse, sicut Apostoli nihil habentes frequenter coacti sunt esurire. Cognosco taliter in nobis ieiunia, sitim, famem, nuditatem propter instantiam doctrinae solius ubique pollere, sicut in Apostolis legimus triumphasse; et approbantur apud nos eadem exercitia feruere uirtutum, quibus Apostoli omnia uitia tremuerunt. Plane quadraginta dierum ieiunium Domini meditamur, et orationes excubiasque quibus ille per solitudines etiam nocturna silentia rumpebat. Numquid similes agones frequentamus contra luctamina uitiorum, et sic agimus rigore, austeritate, uigiliis, passionibus, labore, necessitate, afflictione, abstinentia, quibus peccata calcantur, ut nemo de nobis mali aliquid suspicetur? Per quae Paulus apostolus conscientiam [0853B] suam innotuisse omnibus gloriatur: In omnibus, inquit, commendantes nosmetipsos quasi Dei ministros, in sustentatione multa, in pressuris, in tentationibus, in tribulationibus, in angustiis, in plagis, in custodiis, in carceribus, in seditionibus, in inuocationibus, in laboribus, in uigiliis, in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in bonitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta, in uerbo ueritatis, in uirtute Dei, per arma iustitiae a dextris et a sinistris. Ad has imitationes infirmi sumus; et ad mulieres circumducendas possibilitatem nobis comparandae imitationis adsciscimus: quod si etiam cuncta illorum quisquam se implere iactasset; me tamen nullius suadela poterat inclinare, ut alios nunc Apostolos crederem, contra apostoli Pauli professionem: Numquid, [0853C] inquit, omnes Apostoli? Numquid omnes Prophetae? Si Christus seipsum comparare ausus est Deo, qui ait: Pater maior me est: aut si Apostoli coaequare semetipsos ausi sunt Christo: nos hodie Apostolis aequales facit consimilis fortitudo. Misera humanitas in hac aequalitate non times fulminari, quae de Filio Dei, aut de filiis tonitrui, non cunctaris peccatis tuis exempla uelut similia mutuare? Cum superbiae sit elata iactantia, etiam minimis Ecclesiae quemquam comparabilem uelle conscribit, cum Paulus moneat et dicat: Alter alterum superiorem sibi existimantes. Et inferius addidit, dicens: Hoc sentite de uobis quod et in Christo Iesu, qui cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinaniuit, [0853D] formam serui accipiens. Minus itaque de nostris uiribus sentiendum est, nec fortitudini sanctorum nostra infirmitas comparanda est, sicut nobis apostolus Paulus de semetipso magisterium proponit, et dicit: Non enim audemus, inquit, comparare nos aut conferre quibusdam qui seipsos commendant, sed ipsi in nobis ipsis nosmetipsos nobis commendantes: non supra mensuram [0854A] gloriantes, sed ad mensuram gratiae, quam nobis mensus est Deus. Etenim contemplamur quod iterum dixit: Plus ab illis omnibus laboraui, nihil melius, nihil aptius mihi proponitur, unde uincam, nisi ut de ipso de quo mihi praescribitur, ego ipse praescribam. Certe plus omnibus ipse laborauit, et tamen ad mulieres circumducendas collegas suos imitari contremuit, ne se ad interitum subiiceret tentationi carnali. Unde ipse rationem sic reddidit, dicens: Ego, inquit, sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aerem caedens, sed affligo corpus meum et in seruitutem redigo, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus inueniar. Huic ergo te compara, qui Apostolum iactas; et ex ipso disce quid metuas, qui clamat et dicit: Oro uos, imitatores mei estote. Noluit [0854B] itaque de mulieribus circumducendis habere fiduciam; qui non ignorabat quantum aliae uirtutes ab aliis uirtutibus differant, et aliam claritatem solis, et aliam lunae, aliam uero stellarum, de charismatibus Ecclesiasticis similitudinem comparans intimauerat. Sed nos contra de apostolica nobis coaequatione blandimur, non intendentes penitus quid Apostoli et sancti omnes inuicta uirtute gesserunt, et difficilem rumpere quaerimus uiam, cum per facilia planior sit nobis apposita; contra Salomonem dicentem: Non te credas, inquit, uiae laboriosae, ne ponas animae tuae scandalum. Nec ullus considerat, quoniam unus securus in lubrico graditur, et alius qui impar est, labitur: unus per rupes cursu montes ascendit, alius si se coarctauit, cadit. Uni contingit per tempestates [0854C] nauigia feliciter explicare, et alteri talis felicitas non potest euenire; quod Paulus apostolus decernit, dicens: Unusquisque, inquit, proprium donum habet ex Deo, unus quidem sic, alius uero sic. Sed qui mihi de sanctorum exemplo praeiudicant, quid aliud exemplum nolunt contemplari, quod metuant: et qui Apostolis coaequari contendit, quare non magis presbyteros adulteros apud Danielem ad formidinem sibimetipse proponit? Haec autem non ideo propono, ut quasi Apostolorum imitatoribus contradicam, sed ut illos confundam, qui se sanctis exaequent. Nec nego ipsos esse sectandos, quos doctores accepimus cuncti; sed aduersus eos contendo, qui cupientes ad mala sua bonorum historias deprauare, [0854D] legem Dei sibi aestimant suffragari; sicut omnes qui perire festinant, et sub obtentu sanctorum dedecora sua uolunt esse celata, ut sub imitatione maiorum contraria quaeque committant; quos apostolus Paulus prodit et publicat, dicens: Quod autem facio, et facturus sum, ut amputem occasionem; eorum qui uolunt occasionem; ut in eo in quo gloriantur, tales inueniantur quales et nos sumus. Nam et huius modi pseudo-apostoli sunt operarii dolosi, transfigurantes se in Apostolos Christi. Hoc addunt ad cumulum perditionis cumulandum, ut bonos infament, quorum exemplo utuntur ad malum; quibus utile esset satis et salubre, si cuiuscumque historiae seipsos magis crederent non intellexisse rationem, quam aliquid inhonestum arbitrarentur in lege: quos apostolus Paulus corripit et confundit, dicens: Non intelligentes neque quae loquuntur neque de quibus affirmant. Et iterum: Si quis putat se scire aliquid, necdum cognouit quemamodum eum oporteat scire. Vacant itaque praeiudicia petulantium, quos ingenia suae peruersitatis errabunda transducunt; et quaerunt competentes suis sensibus historias quas exponant, qui male agentes mutuant legalia patrocinia. [0855B] Bene agentibus bona sunt omnia, quaecumque scripta sunt, qui benedicta bene suscipiunt; sicut Paulus apostolus pollicetur: Scimus quoniam bona est lex, si quis ea legitime utatur. Obtinuimus confundendo contradictores. Conuertamur subinde eosdem quos uicimus insuper erudire, ne aut ut sanctos remanere patiamur in crimine, aut ignari deputemur in reddendo rationem, ut publice uicti poenitentiam gerant: aut si noluerint, nos expunximus quod ad nostram pertinet diligentiam; ut quomodo satisfecimus supra dictae sententiae Salomonis, ita satisfaciamus Paulo apostolo concionanti: Seruum, inquit, Domini non oportet litigare, sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, cum omni modestia corripientem eos qui resistunt ueritati; ne [0855C] forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam ueritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captiui tenentur secundum eius uoluntatem. Omne quidquid ab auctoribus nostris gestum est, rationabiliter gerebatur: ut posteris nobis aduersus praeuaricatores munita undique auctoritas traderetur, propter haeresin amputandam quam superius taxauimus, de assumendis feminis; quam siue per semetipsum, siue per seruos suos Dominus paululum relaxauit, ne nimio rigore in totum Domini fabrica damnaretur; praeuidebantur a Domino haeretici qui nuptias auferunt; et quos Dominus iunxit, contra naturae principium, et contra Euangelium separare contendunt. Quibus interdicens iam tunc auctoritas parabatur, ne maritatae mulieres accidere uetarentur [0855D] ad Christum, qui in praesentia seruierunt. Sed non sine moderamine fuit etiam ipsa permissio procurata, quae non sibi operabatur quod gerebat, sed caeteris. Nam sic allocutus Dominus Samaritanam, ad horam docuit et recessit, nec defensionem continuandis excessibus fecit. Ad horam quoque Martham passus est ministrantem. Sed quid erat aliud Domino, nisi regni [0856A] coelestis prandia ministrare? Numquid sub Domino non fuere conuiuia? Aut sub maiestate eius erat alius cibus aut potus, quam disciplina tantummodo quae pascebat? Testante ipso Domino ac dicente: Meus cibus est, ut faciam uoluntatem eius qui misit me. Sic Apostolos mulierum comitatus decebat non ut perderent, sed ut discerent reuerentiam, et propter humanitatis exhibendum ministerium sequebantur, sicut in Euangelio de Domino et de ipsis pariter memoratur: Et factum est, inquit, post haec et ipse iter faciebat per ciuitates et castella euangelizans regnum Dei, et duodecim cum illo, et mulieres quae erant curatae a spiritibus immundis et infirmitatibus, Maria quae uocatur Magdalene, de qua daemonia septem exierant, et Ioanna, uxor Chuzae procuratoris Herodis, [0856B] et Susanna, et aliae multae quae et ministrabant ei de facultatibus suis. Numquid adhaerebant singularibus singulae, aut indisciplinatae commorantes, perseuerabant illecebroso consortio conuersantes? Ubi tota Ecclesia propemodum uidebitur, ut non ad conuiuationes improbas, sed ad discenda bonae conuersationis studia sequerentur. Ideo non inde scribitur, quod nostris conuiuationibus coaequetur, non risus, non iocus dicitur affuisse. Nec sicut apud quosdam nunc usque assolet fieri, chorus psallentium uirginum aures uenenosis cantibus asseritur demulsisse. Et ut de Apostolis breuiter probem, quantum illis fluxa familiaritas potuit displicere, qui compulsi sunt et de ipso Domino loquente cum femina dubitare, nisi eos maiestatis [0856C] notitia probata compesceret, sicut Euangelista refert, dicens: Inter haec, inquit, uenerunt discipuli eius, et mirabantur quod cum muliere loqueretur. Nemo tamen dixit illi: Quid quaeris, aut quid loqueris cum ea? Quid autem loquar accessum feminae ad pedes Domini prouolutae, cuius luctus et planctus ad defensionem lasciuiae suae non erubescunt improbi flagitare? Usque adeo illos propria caecitas rapit, ut nec de similibus causis audeant reluctari, de quibus Salomon: Excaecauit, inquit, eos malitia eorum, ut nescirent sacramenta Dei. Ioannes autem matrem Domini suscepisse uidetur, sed matrem cuius mores maternum indicat nomen. Tamen non possum et alias Christi matres admittere, nec aequanda est mulieribus cunctis, quae genuit Maiestatem. Helias quoque [0856D] iussus est a Domino relinquere solitudinem et ingredi tabernaculum uiduae. Pro imperio Domini laborauit ut in domo mansisset, cui solitudo solatium praestabat et requiem; occasionem illi Dominus obtulit ad magnalia facienda, ut magis famis tempore tam ipsi uiduae quam pupillis eius sufficientia tribueret alimenta, qui ieiuniis usquequaque afflictus tolerauerat indigentiam; et qui missus uenerat pasci, pastus quinimo conferens miseris, miserias egestatis fecit excludi. Et hoc non potest cuiusquam fauere luxuriae; cum nulla fuerit opportunitas scandali ubi transeunter quod peius est egestosam habuerit mansionem, quam quicumque hospes effugeret. At hic apud quos hospitatus est, impleuit et rediit; qui etiamsi moraretur, suspectus esse non potuit. Qualis illic fuit communitatis effectus, ubi non erat uictus? Et qualem ad uiduam habuit Helias introitum, cui fames dedit hospitium? Quisquis es qui te uis Heliae de commoratione uiduae uocari discipulum, prius solitudinis afflictiones, et quadraginta dierum tolera ieiunii exitum, et aut non quaeres feminam, aut non erit qui cum femina commoretur, et tamen si ualueris [0857B] tibi serua. Nobis autem in spiritu et uirtute Heliae non alium quam Ioannem solum Angelus, et Dominus Christus insinuat. Proh dolor! dolere cogimur quod docemus: qui usque ad hoc uenimus, ut in comparatione fluxorum, de sanctorum tremendis uirtutibus disputemus. Parce, iam parce, proteruitas. Numquam tibi sancti consentiunt; qui religiosa, modesta, ueneranda, pudica, pudorata cum feminis negotia peregerunt. Aut si adhuc per sanctos cauillationis anfractus contendis exquirere; nos tamen amicos Dei non nouimus, nisi ad uenerationem tantummodo memorari, quod Dauid docuit, dicens: Mihi autem uehementer honorificati sunt amici tui, Deus. Eant nunc praedones pudoris, et plagiarii castitatis, mulierculis suis exponere molestias [0857C] querelarum. Apud sanctos nostros non habent omnino suffugium, quibus misceri Ecclesiae auctoritate Pauli apostoli prohibetur: Et hos, inquit, deuita; ex his enim sunt qui repunt in domos, et captiuas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur uariis desideriis. Post hoc edictum utinam confidant sibi Angelorum exempla conducere. Nos iam non ualent flectere, qui nouimus et Angelos cum feminis cecidisse. Ab ipsis equidem bene patrocinia mutuantur, sed nos nullum Angelum audimus contra Paulum apostolum: Etsi, inquit, ego aut Angelus Dei aliter euangelizauerit uobis, praeterquam quod euangelizauimus uobis, anathema sit. Insaniunt prorsus, ardent desiderio feminarum, quotquot huic interdictioni non cedunt; [0857D] et obscoenitatibus inhiantes, malunt mori, quam contenti sint a lateribus mulierum aliqua disiunctione diuelli: ut ad explendam suae auiditatis ingluuiem etiam puncto temporis non sint sine feminae uoluptate: et hunc habent in mulieribus fructum, ut in illis semper defixa intentione, desideria satient oculorum, [0858A] ne uel momentum aliquod transeat, quando indigeant quod affectant. Sic inter eos integritas emoritur; ubi omnis commoratio, siue conuiuendo, siue commanendo corruptis affectionibus inquinatur. Quos sanctus Petrus apostolus designauit, dicens: In conuiuiis suis luxuriantes, oculos habentes plenos moechationibus, et incessabilibus delictis, capientes animas infirmas. Hos etiam ita Salomon denotat: Abominatio est, inquit, coram Domino defigens oculum. Plane contra, purum oculum testatur se habere Iob, qui ait: Et si oculis consensit cor meum. Verum enimuero ille potest suis oculis obnoxius non teneri; cui nolenti repentinus occursus mulieris scandalum mouerit, quod protinus meus quod nolebat expellit. Ille autem commotionem sui uisus non meretur euadere, [0858B] qui apud se scandali materiam tenet, qui uult intentionis suae affectibus frui, qui affectat habere quod oculis offensionem ingerat, quorum auiditas inexplebilis inter offendicula continua nullo modo potest omnino compesci; quod Salomon approbat, dicens: Infernus et interitus non satiantur, similiter oculi hominum insatiabiles sunt. Et in alio loco: Non satiatur oculus uidendo, Et iterum: Nequius oculo quid creatum est? Hac castigatione non compuncti, diuina interdicta nefandae familiaritatis obstinatione contemnunt, et adhuc insuper de charitate causantur, qui secundum uerbum Esaiae amaritudinem pro dulcedine deuorantes, nudam foeditatem uelamento boni nominis tegunt; dum apud eos sub falsa dilectione, uera dilectio uiolatur. [0858C] Sed exclamat charitas et appellat, tales ego non iunxi, falsa altera est quae me simulando confinxit. Numquam Dei praeceptis obsisto, numquam fluxis faueo, per me sanctitatem non opto culpari. Calumnias mihi auersa germanitas facit, pericula et ego inter falsos fratres incurri. Succurre, meus praeco, succurre, Paule apostole, dic testimonium meum, ne quod de me annuntias peruertatur. Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Dilectio deputabitur, per quam sanctitatis iniuria criminationibus appetitur? Aut illorum erit sincera fraternitas aestimanda, de quibus filiae matris Ecclesiae perducuntur in culpam? Si talis Christiana charitas annotatur; indubitanter odia meliora sunt, quae dum separant, neminem maculant. [0858D] Haec autem parricidalis dilectio fratres persecutores adunare consueuit, qui libenter patiuntur de suo consortio filias Ecclesiae fornicarias diffamari, contra charitatem quam Paulus apostolus docuit, dicens: Dilectio proximi malum non operatur. Egregia probatio charitatis, quae non tantum noxia germanitate officit proximo, sed etiam subiecta non uult esse praescriptionibus Apostolicae iussionis. Confundantur assertores dilectionis huiuscemodi, quos iudicant illi, qui pro communibus commodis etiam consanguineam deserunt charitatem. In omni mundo pene totum iunctum est genus humanum, et ubique cognatio naturalis alterna peregrinatione discernitur. Possunt parentes, possunt filii, possunt fratres, possunt et ipsi, quod plus est, coniuges a Deo concessa sibi naturae uincula disrumpere; et clerici Deo non concedente, insuper prohibente, mulierum nexibus ancillatam non ualent recusare charitatem? Optanda semper cognatis absentatur affinitas proximorum; et peregrinari ab extraneis feminis clerici reluctantur? quibus faciendum fuerat, [0859B] etiam si peculiare aliquid uel inconsuetum Dominus imperasset; qui ad explicanda impossibilia habent Spiritum sanctum, quem mundani homines non habent. Unde Ioannes apostolus sic admonet, dicens: Filioli, uincite illos, quoniam maior est qui in uobis est, quam qui in hoc mundo. Nunc uero possibile etiam gentibus (non dicam Christianis) et leue prospicitur, et apud clericos sine ullis effectibus euacuatur; ut parum sit eis Dei mandata despicere, nisi aliud dedecus habeant quod nec sectantur, non dicam uincunt omnium gentium consuetudinem: quibus Dominus per Ezechielem exprobrat et dicit: In legalibus meis non ambulastis, et iustificationes meas non fecistis. Sed neque secundum iustificationes gentium, quae sunt in circuitu uestro, fecistis. Pudendum nescio quid dilectio [0859C] ista significat, quae extorqueri contra naturam putatur. Adhuc habeo quid mirari: Cum uideam de Christianis plerosque maritos pariter et uxores continentiam destinantes, domicilia singularia magis eligere, ut consensu communium uotorum sine irritatione praesentiae et concordante secessu ualeant obtinere: et eunuchi nostri non durant sine feminae sodalitate dormire? Apud illos amor coniugalis continentiae amore pensatur; et apud spadones cohabitatio feminae numquam potest habere fastidium. Dicat eunuchorum charitas, dicat, ne forte in hac secessione magis coniugalis charitas peccet: ut apostoli Pauli consilium uideatur coniugibus insinuasse diuortium: Tempus, inquit, quod restat, breue est. Reliquum [0859D] est ut et qui habent uxores, sic quasi non habentes esse nitantur, et qui non habent, quasi habentes esse glorientur. De his ipse Apostolus ait: Gloria in turpitudine ipsorum. [0860A] Dilectio est, inquiunt. O dilectio quae inuidet sibi! O charitas quae cupit se in uituperatione laudari! Grande miraculum, ut uirginum charitas uirgines faciat uelut coniuges credi: et coniugum charitas coniuges faciat uelut uirgines aestimari. Ecce uera dilectio, quae in coniugalitate diuidit, ut in castitate coniungat. Ecce sancta dilectio, quae coniugalibus ad communem laudem inducit absentiam. Hi pro certo sese inseparabiliter diligunt, qui ut triumphos sibi inferant, a seipsis discedunt; quibus nec crimen, nec natura, nec lex, nec Dominus, nec Apostolus potestatem unius interdixit aut tulit, sed pro tuendis paribus uotis, semota unanimitate absentari charitas quam uouerunt, qui nec crimini, nec naturae, nec legi, nec Domino, nec Apostolo, nec ipsi coniugalitati succumbunt; [0860B] quos tantum uirginitas probrosa condemnat, quantum illos coniugalitas castrata glorificat, quibus sufficiat ad supplicium dedecorosum, quod spadones a coniugibus iudicantur. Ad quorum increpationem non tacendi sunt etiam filii Israel, qui apud Esdram uxores et filios contra diuina iura susceptos non cunctati depellere, nec contra Domini charitatem conati sunt excusare. Verum fatear, si permittor. Qui nunc pro dimittendis feminis, alienis adhaerent: quid facerent si liberos et uxores proiicere iubeantur? Aut quando ualebunt pro Christo renuntiare cognatis, qui mulierculas non suas praeponunt Christi praeceptis? Dico eos facilius pro iisdem mulierculis parentes proprios abnegare, quam propter Christum ipsas mulierculas relinquere posse; despicientes quod in [0860C] Euangelio ipse Dominus dixit: Si quis uenit ad me et non odit patrem suum, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut fratres, et sorores, et animam suam, non potest meus esse discipulus. Si de abiiciendis parentibus dubitantes, indigni sunt Christo, quid sibi promittunt, quos contemptores exhibet Christo non parentalis affectio? Ac per hoc illorum meritis euacuantur, quos uident contemplatione Christi nullas personas excipere cognatorum. Nec minus eos, sed peius etiam illi confundunt, qui metuentes non tantum cum aliena, sed etiam cum sua carne luctari amputatis genitalibus abscedunt. De quibus modo examinationis suspendo sententiam, relinquens alia disputatione promendam. Secundum confusionem spadonum, non dubito meliores asserere, [0860D] qui nec sibi parcunt quidem, dicam feminis audent tentamenta porrigere. Respondeant spiritales eunuchi, quis furor in dilectione mulierum, uel quod sit in contubernalitate feminae mysterium, ut in perniciem suam alienis membris indulgeant, cum illi sua quoque incunctanter abscindant? Hi confirmatos in se artus abiiciunt; et illi aduersariis artubus glutinantur. Hi pro integritate spiritali cum tormento non integri corporis dimicare non dubitant; et illi sine tormento, integri esse sine feminarum dimidietate detrectant. Sed aduersus illos comparatio nulla est facienda de nostris; ne consolentur addicti quibuscumque iudiciis Christianis. Peiores sunt et aliqui memorandi, ut maior poena sit a detruncato damnari. Iudaeos considerent usque hodie pro legis imperio carnis suae partem circumcisione truncare; et sciant quid mereantur, qui, Euangelio iubente, dissimulant circumcisi mulierum praesentia peragere Domini uoluntatem, non intelligentes quod ipse Dominus dixerit: Nisi abundauerit [0861B] iustitia uestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. Puto etiam de Gallis suis nobis idololatrae exprobranter insultent, qui abscindentes semetipsos libenter excruciant, dummodo cum damno status sui, simulacrorum dissimulationibus pareant. Clerici autem nostri, ad lucrum magis corporis proprii, damnum uolunt mulierum secum commorantium sustinere; quas etiam de substantia propria euellere oportebat, si cum illis nasci contingeret, ne comparati idololatris et sacrilegis, erubescerent. De quibus et Dominus contemptores arguit, dicens: Prudentiores sunt filii saeculi huius filiis lucis. Ergo nostris clericis talium profana deuotio est praeponenda, quibus cum tantis exitiis amabilia sunt turpia sacerdotia. Clerici uero pro dignitate sacerdotii [0861C] coelestis non sanguinem fundunt, non tolerant ferrum, non est aliquod uulnus, non est aliquis cruciatus; sed solus contra Dominum feminae tenet aspectus. Sic in foeminas ruunt, sic feminas amant, ut non sperent manifestari dilectionis suae quandoque posse impura mysteria; sicut per consimiles eorum turpiter publicata sunt et detecta; quos Paulus apostolus praeuiderat, iam tunc, dicens: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem et sua subsequuntur. Similiter autem et facta bona manifesta sunt, et quaecumque aliter se habent abscondi non possunt. At contra et ipsi dicunt: Nonnulli de contemptoribus nostris similiter feminas habentes in domibus, martyrium consecuti sunt, ut illorum innocens conscientia [0861D] probaretur. Nolo mihi martyrio quisquam moueat actionem; quia saepius et moechi, et sanguinarii, et ebriosi, et omnium scelerum rei, reperta pugnae occasione conuersi, meruerunt ad martyrii ueniam peruenire. Ideo enim martyrium appellatur tam corona, quam baptisma; quia baptizat pariter et coronat. Auge nunc, si licuerit quibusdam inuiolata feminarum societate martyrium promereri; sine indulgentia quoque illis martyrium ipsum non fuit, quos [0862A] reatus prohibitae contubernalitatis non absoluii. Nec innocentes in ipsa innocentia potuit approbare; quibus contemptum legis et conuersationis illicitae foeditatem, et, quod est grauius super omnia, crimea Ecclesiae cernitur ignouisse. Etenim noxia est innocentia, quae sponsae Christi officit famae. Et cum Christus agnus innocens, immo ipse coelestis innocentia, quod est uerius, totum se contempserit pro Ecclesia, ut eam sine macula ulla uel ruga redderet illibatam; qualis est clericus cui ad hoc sponsa Christi committitur, ut pro unius feminae amore culpari totam Ecclesiam patiatur. Audemus dicere: A Deo patre missus est Filius de sinu Patris, et regno absens esse durauit, ut Ecclesiam faceret innocentem, et clericus mulieris latus deserere non potest, ne Christi Ecclesiam [0862B] reddat infamem? Sed aiunt: In martyrio ignoscitur nobis, sicut indultum est parentibus. Hoc ergo et nos omnes de peccatis nostris confidamus; ut qui agere bene laboramus, inter luxurias euagemur, et discurramus per semitas peccatorum, retinacula dimittamus, et fraena laxemus: Eamus nos quacumque mundus abstulerit, et ubicumque nos diabolus inuitauerit, libere fornicemur, inuideamus, rapiamus, fraudemus, omnia mala securi committamus; martyrium subueniet et euademus. Sic enim Paulus apostolus pollicetur: Faciamus mala ut ueniant bona: quorum damnatio iusta est. Huic martyrio spem tradant, quos mathematici docuerunt habere de crastino praescientiam; has coronas exspectent, qui super Angelos et Christum [0862C] per astrologos didicerunt scire tempora, quae Pater in sua posuit potestate, ut uel tunc recordentur, ante martyrii tempus bene agere debuisse, cum diem Domini senserint sicut furem. Sed credamus super illos martyrium iam iamque pendere. Interim priusquam martyres fiant, legibus subiacent; ut iudicio subiiciantur, nisi armis exarmentur. Audaciae nefas est, illis aduersus auctoritatem Domini parentum personas obiicere, quibus ipse Dominus contradictionis huius abstulit uocem. In legalibus, inquit, patrum uestrorum nolite ambulare, et iustificationes eorum nolite custodire; et studiis eorum nolite commisceri, et nolite inquinari. Ego Dominus Deus uester, in praeceptis meis ambulate, et iustificationes meas custodite. [0862D] Sciant nunc adempta sibi esse parentalia patrocinia, qui huc atque, illuc recurrentes contradictionum latebras quaerunt, ne unquam feminis careant: et quia undique defensionis suffragio deseruntur, nouissimis cunctis argumentis exhaustis, sententiam Pauli apostoli opitulari sibi opinantur, et dicunt: Tu qui es, qui de seruo alieno iudices? Agnoscit equidem Paulus apostolus constitutionis suae uerba prolata; sed constitutionarios et prolatores ipsos ignorat. Illis enim contulit defensionem, qui nullam partem legis impugnant; et ipsis tribuit patrocinium, qui ex uoto suo aliquid faciunt, nec quidquam Ecclesiasticis iuris impediunt. Ius tractat uiuendi, et non edendi; arbitrium uniuscuiusque confirmans. De similibus neminem iussit iudicari, quae uoluntati singulorum auctoritas diuina concedens, in utraque parte faciendi et non faciendi clementer indulsit. Illos autem Ecclesiasticis tribunalibus subdidit, quos transgressores ordinariae transgressionis nulla impunitas excusauit; ut qui passim (Tu quis es, qui de seruo alieno iudices?) aduersus nos ueluti libellum contradictorium proferant, rationabile simul et certum recognoscant quod accipimus ab eodem Paulo apostolo repulsorium: Praecipimus, inquit, uobis fratres [0863B] in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut separetis uos a fratribus ambulantibus inordinate, et non secundum traditionem quam accepistis a uobis. Euasimus, opinor, tanta ligamina quaestionum, quibus amatores eunuchos amplexus feminei ligauerunt: qui peruersis interpretationibus decreta legalia demutare coguntur; et malunt audiri proponentes uana et fabulosa commenta, quam ipsi quae uera sunt audiant: quos Paulus apostolus annuntiat, dicens: A ueritate quidem auditum auertent, ad fabulas autem conuertentur. Quiquid uolunt adhuc exquirant, ut obsistant pro mulieribus ueritati. Victoriam non habent, apud quos contra Esdram mulier potius quam ueritas uicit. Vos autem, filii charissimi, non tantum persuasione, sed potestate conuenio. Tale [0863C] deliramentum despicite; quorum quaestiones Paulum apostolum scitis ubique damnasse, sicut ad Romanos scripsit, dicens: Rogo uos, fratres, diligenter obseruare eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam uos didicistis, aut dicunt, aut faciunt, et declinate ab ipsis. Sic et Timotheo delegat: Noli, inquit, uerbis contendere; nihil enim utile est, nisi in subuersionem audientium. Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium irreprehensibilem, recte tractantem uerbum ueritatis. Stulta autem et inania eloquia deuita: multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum sicut cancer serpit. Atque ut ostenderet clericis disponendis ad euacuandas quaestiones quae sit doctrina conueniens, etiam Tito sic insinuat, dicens: Tu autem loquere [0863D] quae conueniunt sanae doctrinae: maiores natu sobrios esse, prudentes, sanos in fide, in charitate, in patientia sincera. Ergo auditiones simplices obedientia [0864A] uestra suscipiet, et uersipellem contradictionum uitate fallaciam. Purum iter uestris gressibus mundate, et super spinas et tribulos nolite seminare uel calcare, ne bonum semen non possit uobis propter spinae frutices sanctitatis fructus afferre. Unde propheta Hieremias sic hortatur et docet, dicens: Nolite, inquit, serere in spinis. Circumcidite uos Deo uestro, circumcidite praeputium cordis uestri. Abscindenda sunt ergo de agro nostro cuncta quae pungere et lacerare consueuerunt; ne animus agricultoris in possessione sua malignis sentibus inseratur. Et amputanda sunt omnia nobis, quaecumque igniferi fomitis sulphurantibus flammis scatens fornax ebullientis carnis exaestuat; ne uel tenuis quidem scintilla seruata maiora conflet incendia. Quod Salomon [0864B] manifestat, dicens: Ab scintilla una augetur ignis. Auertite occasiones impuras, quibus interiora pectoris penetrantur, ut liquida in uobis perspicuitas honoretur. Contenti estote singularitatem laboriosam pro pudore seruando potius sustinere, quam sine labore ad dedecus peruenire. Contemplamini quid sit populo sancto praeesse, et considerate quale sit diuinis sacramentis insistere. Alteris placere debent, qui alteris uiuunt, et talis conuenit cura sinceritatis sacratis, qualia sunt sacra ipsa quibus exhibent officia seruitutis; ne circa Dominum offendant ipsi quod tractant, aut circa populum incipiant impedire quod praedicant. Propter quod Paulus apostolus sic testificatur: Et omnia, inquit, sustinemus, ne quod impedimentum demus Euangelio [0864C] Christi. Et iterum: Nemini dantes ullam offensionem, ut non uituperetur ministerium nostrum. Hac igitur institutione uobis quam plurimum laborandum est, de iis quibus ad manifestandam grauitatem singularitas magis quam pluralitas testis uera est. Respicite quanta mala conuersatio huius acquirat; quae non nisi corruptionem seminat, pullulat uitia, cupiditatem concipit, ignominiam parit, rabiem concitat, porrigit furiam, lasciuiam pascit, petulantiam nutrit, casus exaltat, ruinas aedificat, ripas eripit, praecipitia instruit, periculis nauigat, naufragiis uelificat, perditione gaudet, interitum fouet, confusionem mercatur, thesaurizat opprobrium, criminationes exaggerat, accusationes inflammat, et cateruatim semel in fascem glomerans numerosas indagines [0864D] captionum, per infinita dedecorum, multiplices mortes inuehit in perniciem perditorum. Tot itaque et tantas strages calamitatis et pessimae conuersationis nemo prosternit, nemo calcat, nemo funestat, nisi singularis castitas sola: quae munimen inuictum est sanctimoniae, et expugnatio fortis infamiae; fortitudinis firmitas, et lasciuiae petulantis infirmitas; probitatis praesidium, et improbitatis excidium; animae uictoria, et corporis praeda; ubertas gloriarum, et sterilitas criminum; pronuba sanctitatis, et repudium turpitudinis; sinceritatis indicium, et abolitio scandalorum; exercitium continentiae, et euacuatio tota luxuriae; pax secura uirtutum, et debellatio quieta bellorum; puritatis culmen, et libidinis carcer; honestatis portus, et ignominiae naufragalis locus: uirginitatis mater, et hostis immunditiae; lorica pudoris, et spolium probrositatis; corruptionis exitium, murus rigoris et destructio uulgaritatis; seueritatis [0865B] gladius, triumphator et occisor dissolutionis; armatura uirium, et exarmatura fluxorum; integritatis dignitas; et fornicationis addictio; claritatis fastigium, et dedecoris praecipitium; uoluntas bonorum operum, et afflictio uitiorum; refrigerium pudicitiae, poena petulantiae; acquisitio triumphorum, et facinorum detrimentum; requies salutis, et perditionis exilium; uita spiritus, et carnis interitus; status qualitatis angelicae, funus humanae substantiae. Huius retinaculis omnis obscoenitas fraenatur, et compedibus eius calces furentis libidinis statuuntur. In hanc uelut in scopulos franguntur impetus qualescumque sanguinis inundantis; et in illa sedatur spumans humoris insania corporalis. Quae dum sibi subtrahit adminicula concupiscentiae, mortua membra sua cognoscitur baiulare: [0865C] de quibus apostolus Paulus praemonet, dicens: Mortificate ergo membra, quae sunt super terram; fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et auaritiam, quae est idolorum seruitus, propter quae uenit ira Dei. Ab his omnibus non nisi splendido singularitatis cultro castratur humana natura, ut illibatos spadones ad conuiuium sanctitatis dispensante circumcisione introducat. Cui sanctitas ita promisit annuli sui nuptiale signaculum, ut sine ipsa uirginitas resignetur, quae se sola contenta cupidinem domat, mentemque rectificat, concupiscentiam subigit, desideria ardoris extinguit, artus debilitat, corpus ancillat: et ita carnalia crucifigit, ut tam masculus quam femina uideatur in conuersatione mentiri, dum illos utriusque [0865D] sexus operatiose abscidit: aut neutrum faciens de duobus, tertiam formam conferre gloriatur ambobus, ut ante resurrectionem resurrectionis imaginem, ad instar Angelorum meditari noscatur. Quod promittens Dominus futurum: Qui digni, inquit, habentur saeculi illius et resurrectionis a mortuis, non [0866A] nubent, neque nubentur, neque enim morientur. Nam sunt similes Angelis Dei: quia resurrectionis filii sunt. Hoc exigit sancta singularitas clericorum, ut antequam transfiguretur, iam transfigurata cernatur in Angelicae claritatis aspectum, quae omnia sibi amputans concupiscentiae certamina depraedatur: cuius laudes Salomon exequitur, dicens: Melius est esse sine filiis cum claritate. Immortalitas est enim in memoria illius; quia et apud Deum nota est, et apud homines. Cum praesens est, imitantur illam, et desiderant eam, cum se abduxerit; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum praelium uincens. Non est sine filiis cum claritate, nisi singularitas sola, quam non solum conscientia sua nullis sordibus [0866B] maculat, sed etiam nullae opiniones suspectae pluralitatis infamant. Nam si castitas, quod est difficile, masculum et feminam pariter in uirginitate conseruet, non habet claritatem; quam communitas ipsa non potest nisi quibusdam probrositatum tenebris obscurare. Singularitas uero ita clara est omnibus et exerta, ut cunctis splendore sui candoris pura manifestetur et lucida. Unde sic nos Apostolus edocet, dicens: Sicut filii lucis ambulate: fructus enim luminis est in omni bonitate, et iustitia, et ueritate, probantes quod beneplacitum sit Deo. Et iterum: Omnia, inquit, facite sine murmuratione et haesitatione, et sitis irreprehensibiles et simplices sicut filii Dei immaculati in medio nationis prauae et peruersae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. Sic [0866C] ubique singularitas splendet, ut omnes pro illa splendere non dubitent: et ita sanctitatem in semetipsa clarificat, ut laudem sibi ab ipsis quoque inimicis extorqueat. Quod maxime de praeposito quocumque Paulus apostolus mandat, dicens: Oportet autem eum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat et laqueum diaboli. Hanc igitur amate, hanc tenete, quae sola potest feminas debellare: cum adhuc concupiscentia nulla pectus impulsat, et dum adhuc simplicitas incorrupta permanet uel quieta, ad secretae singularitatis tutelam cito concurrite, ne postmodum non ualeatis effugere. Praeoccupandus estaditus cunctis insidiis, ne hostilitas prior obrepens occurrat improuidis. Salutare [0866D] remedium est praeuenire potius quam praeueniri: et anticipare potius quam anticipari, uiribus fortibus congruit. Ubicumque fuerit prouidentia, frustrantur uniuersa contraria; ubi autem prouidentia negligitur, omnia contraria dominantur. Ante famem certamus, ante inopiam laborando fatigamus. Sic per omnia calamitatibus cunctis tollimus locum, dum gerimus prouidentiam temporum futurorum. Quanto magis ante praeuenienda est omni prouisione calamitas feminarum; cuius cupido si admittitur incipere, numquam prorsus accipit finem? Cuius comparationem Salomon explicat, dicens: Infernus, et amor mulieris, et terra quae non satiatur aqua, et ignis non dicit: sufficit. Unusquisque itaque qui securus est quia necdum tentatur, timeat; quia nihil de eo dicitur, prospiciat ne dicatur: Homines sumus, fragilitatem nostram carne portamus. Sic iam undique nos circumspecta uiuacitate circumdare debemus et cingere, ut non sit pars aliqua quae uacillet. Accipimus quidem fortitudinem spiritalem, per quam substantiae nostrae fragilitas roboretur. Sed ita nobis spiritalis fortitudo collata est; [0867B] ut prouidos non ut praecipites tueatur: ut illos muniat qui renuntiant importunitatibus delictorum, non eos qui se magis importunis delictis immergunt. Custos nobis datus est spiritus, sed ut contraria declinantibus assistendo subueniat, non ut contraria eligentibus faueat; nec ut uoluntarios et pronos in aduersa confortet, sed ut ab aduersis nitentes separari confirmet. Nam quicumque perniciosis conatibus audet exercere uirtutem, iuuamen non habet Spiritus sancti, qui neminem uult ultroneum uirum fortem ad fraudulentas uictorias coarctari: nec protegit illum, quinimino sed deserit, quem periculis irruentem per illicitos euentus exquirere triumphos agnouerit; sicut ipse iam tunc per Salomonem locutus est, dicens: Amans periculum, in ipso peribit. [0867C] Ordine suo igitur, non nostro arbitrio uirtus sancti Spiritus ministratur, et secundum institutum eius praelia prosperantur. Numquam nisi praecipitatus exercitus cecidit, qui auidus fortiter facere ducis uel imperatoris sui dispositiones irrupit; multo magis perperam erogat fortitudinem, qui sine armis doctrinae magistri Spiritus praesumpserit triumphare: cum dicat: Vae qui per praesumptionem suam aliquid faciunt, non per Deum. Si qua igitur in uobis est fiducia uirium spiritalium, quid spiritales deceat recordemini: et si creditis uos spiritaliter militare, agnoscite quod docemus non esse carnale, sicut Paulus apostolus loquitur, dicens: Si quis putat se prophetam esse, aut spiritalem, cognoscat quae scribo uobis. Non est quod uobis in hac persuasione [0867D] deceptoria blandiamini, ut quia spiritales estis, uelitis inter flagitiosorum armamenta uersari, nec uos inhabiles esse pro clericatus dignitate: quia maiores maioribus consueuerunt conflictiones occurrere. Acrius diuitibus quam pauperibus inuidetur, et non inopes, sed locupletes inquietat infestatio saeua [0868A] latronum. Plus duces et principes quam milites ab hostibus appetuntur in pugna: et uiolentibus propulsantur uentis et turbinibus culmina, quaecumque sunt altiora. Ideo magis magisque quo plus caeteris unusquisque potest, sciat esse sibi metuendum ne in aliquo minoretur, propter quod Salomon sic admonet, dicens: Qui gloriatur, inquit in diuitiis, paupertatem uereatur. Rogo uos quantum ualeo, et ultra quam ualeo, haec sint studia omnium clericorum, ut singularitatis inaccusabilis secessione fungantur: ne aut ipsi per feminas, aut feminae per illos ad ignominiosa ludibria prouocentur. Si quis habet matrem, uel filiam, uel sororem, uel coniugem, uel cognatam, sic habeat, ut nulla ancilla intersit, neque aliqua ingrediatur extranea; ne ad hoc uideatur tenere proximas suas, ut [0868B] ipsarum causa libere sibi adhibeat alienas: quod si non possint ipsae quae sunt proximae sine famularum ministerio, uel sine amicarum esse solatio; expedit ut migrent ad aliud domicilium, quam propter illas personae contrariae teneantur. Humanum est enim, ut nec clericus illas necessariis feminis fraudet, nec ipsae clericum per importunas feminas sordident. Assignari possunt sanctis mulieribus, cum quibus uiuant, dummodo cum clerico femina nulla commaneat. Non despecta, non uetula, sine affinitate, peculiariter suscipienda ad domesticum obsequium: quia magis illicito delinquitur, ubi sine suspicione securum potest esse delictum; maxime quia cupidini nulla deformitas, nulla despectio fastidii, uel uilis existit, sed diabolus pingens speciosum efficit quidquid foedum uel horridum [0868C] fuerit. Si quis autem modo profectione cogente apud fratres, uel apud extraneos hospitatur, ubi mulieres intersunt; omnino se arctet, ne passibilitate aliqua uitietur. Semotus ac secretus Deo uacet et sibi, ne intus capiatur a diabolo; et qui foris capi non potuit, apud suos cadat. Qui hostes effugit, ad tempus pro salutaribus causis procedat ad faciem, et iterum cito discedere de conspectu festinet. Ubique gustanda est cum mulieribus, non continuanda praesentia, sed quasi transeunter feminis exhibenda est accessio quodammodo fugitiua. Proteruitatis enim iam coepta sunt repraesentari semper in medium; et perditionis meditatio est frequentatiuum inter mulieres celebrare processum. De qua re nobis Salomon moderamen imposuit, [0868D] dicens: In medio mulierum noli assiduus esse. Sic igitur ambulate, sic agite, ut semper in clericis Ecclesiae senatus candidus constet. Seueritas in uobis circa feminas uigeat, auctoritas polleat, uigor teneatur, grauitas ueneretur. Ut semel omnia colligamus ad clausulam, breuiarium [0869A] relegimus uobis, quod ad compendiosam plenitudinem redigens Paulus apostolus insinuat: De caetero, fratres, quaecumque sunt uera, quaecumque pudica, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, [0870A] quaecumque bonae famae, si qua uirtus, si qua laus disciplinae, haec cogitate quae accepistis, et didicistis, et audistis, et uidistis in me. Haec agite; et Deus pacis et dilectionis erit uobiscum. Amen.