[4,0] DE RE RUSTICA LIBER QUARTUS. [4,1] I. Cum de uineis conserendis librum a me scriptum, Publi Siluine, compluribus agricolationis studiosis relegisses, quosdam repertos esse ais, qui cetera quidem nostra praecepta laudassent, unum tamen atque alterum reprehendissent: quippe seminibus uineaticis nimium me profundos censuisse fieri scribes adiecto dodrante super altitudinem bipedaneam, quam Celsus et Atticus prodiderant; singulasque uiuiradices singulis adminiculis parum prudenter contribuisse, cum permiserint iidem illi auctores minore sumptu geminis materiis unius seminis diductis duo continua per ordinem uestire pedamenta; quae utraque reprehensio auaram magis habet aestimationem, quam ueram. Etenim (ut quod prius proposui, prius refellam) si contenti bipedanea scrobe futuri sumus, quid ita censemus altius pastinare tam humili mensura uitem posituri? Dicet aliquis, ut sit inferior tenera subiacens terra, quae non arceat, nec duritie sua repellat nouas irrepentes radiculas. Istud quidem contingere potest etiam , si ager bipalio moueatur, et deprimatur scrobis in regesto, quod est fermentatum, plus dupondio semisse. Nam semper in plano refusius egesta humus tumidior est, quam gradus soli crudi. Nec sane positio seminum praealtum sibi cubile substerni desiderat; uerum abunde est semipedaneam consitis resolutam uitibus terram subicere, quae uelut hospitali atque etiam materno sinu recipiat incrementa uirentium. Exemplum eius rei capiamus in arbusto, ubi cum scrobes defodimus, admodum exiguum pulueris uiuiradici subicimus. Verior igitur causa est depressius pastinandi, quoniam iugata uineta melius consurgunt altioribus demissa scrobibus. Nam bipedanei uix etiam prouincialibus agricolis approbari possunt, apud quos humili statu uitis plerumque iuxta terram coercetur, cum quae iugo destinantur, altiore fundamento stabilienda sit, si modo, quando scandit excelsius, plus alimenti terraeque desiderat. Et ideo in maritandis arboribus nemo minorem tripedanea scrobem uitibus comparat. Ceterum illa parum prosunt agricolarum studio praecipua commoda humilis positionis, quod et celeriter adolescant semina, quae non fatigentur multo soli pressa pondere, fiantque uberiora quae leuiter suspensa sint. Nam utraque ista Iulii Attici ratio conuincitur exemplo arbustiuae positionis, quae scilicet multo ualidiorem fertilioremque stirpem reddit; quod non facerent, si laborarent altius demersa semina. Quid, quod repastinata humus, dum est recens soluta laxataque, uelut fermento quodam intumescit? Cum deinde non longissimam cepit uetustatem, condensata subsidit ac uelut innatantes radices uitium summo solo destituit? Hoc autem minus accidit nostrae sationi, in qua maiore mensura uitis demittitur. Nam quod in profundo semina frigore laborare dicuntur, non quoque non diffitemur. Sed non est dupondii et dodrantis latitudo, quae istud efficere possit, cum praesertim, quod paulo ante rettulimus, depressior arbustiuae uitis satio tamen effugiat praedictum incommodum. [4,2] II. Alterum illud, quod minori impensa duos palos unius seminis flagellis censent maritari, falsissimum est. Siue enim caput ipsum demortuum est, duo uiduantur statumina, et mox uiuiradices totidem substituendae sunt, quae numero suo rationem cultoris onerant; siue uiuit, et ut saepe euenit, uel nigri est generis uel parum fertilis, non in uno, sed in pluribus pedamentis fructus claudicat. Quamquam etiam generosae stirpis uitem sic in duos palos diuisam rerum rusticarum prudentiores existimant minus fertilem fore, quia cratem factura sit. Et idcirco ueteres uineas mergis propagare potius, quam totas sternere, idem ipse Atticus praecipit; quoniam mergi mox facile radicantur, ita ut quaeque uitis suis radicibus tamquam propriis fundamentis innitatur. Haec autem, quae toto est prostrata corpore, cum inferius solum quasi cancellauit atque irretiuit, cratem facit, et pluribus radicibus inter se connexis angitur, nec aliter quam si multis palmitibus grauata deficit. Quare per omnia praetulerim duobus potius seminibus depositis, quam unico periclitari, nec id uelut compendium consectari, quod in utramque partem longe maius afferre possit dispendium. Sed iam prioris libri disputatio repetit a nobis promissum sequentis exordium. [4,3] III. In omni genere impensarum, sicut ait Graecinus, plerique noua opera fortius auspicantur, quam tuentur perfecta. Quidam, inquit, ab inchoato domos exstruunt, nec peraedificatis cultum adhibent. Nonnulli strenue fabricant nauigia, nec consummata perinde instruunt armamentis ministrisque. Quosdam emacitas in armentis, quosdam exercet in comparandis mancipiis: de tuendis nulla cura tangit. Multi etiam beneficia quae in amicos contulerunt, leuitate destruunt. Ac ne ista, Siluine, miremur, liberos suos nonnulli nuptiis uotisque quaesitos auare nutriunt, nec disciplinis aut ceteris corporis excolunt instrumentis. Quid iis colligitur? Scilicet plerumque simili genere peccari etiam ab agricolis, qui pulcherrime positas uineas, antequam pubescant, uariis ex causis destituunt: alii sumptum annuum refugientes, et hunc primum reditum certissimum existimantes, impendere nihil, quasi plane fuerit necesse uineas facere, quas mox auaritia desererent. Nonnulli magna potius quam culta uineat possidere pulchrum esse ducunt. Cognoui iam pplurimos, qui persuasum haberent agrum bonis ac malis rationibus colendum. At ego, cum omne genus ruris, nisi diligenti cura sciteque exerceatur, fructuosum esse non posse iudicem, tum uel maxime uineas. Res enim est tenera, infirma, iniuriae maxime impatiens, quae plerumque nimia laboret ubertate; consumitur enim, si modum non adhibeas, fecunditate sua. Cum tamen aliquatenus se confirmauit, et ueluti iuuenile robur accepit, neglegentiam sustinet. Nouella uero, dum adolescit, nisi omnia iusta perceperit, ad ultimam redigitur maciem, et sic intabescit, ut nullis deinceps impensis recreari possit. Igitur summa cura ponenda sunt quasi fundamenta, et ut membra infantium a primo statim die consitionis formanda; quod nisi fecerimus, omnis impensa in cassum recidat, nec praetermissa cuiusque rei tempestiuitas reuocari queat. Experto mihi crede, Siluine, bene positam uineam bonique generis et bono cultore numquam non cum magno fenere gratiam reddidisse. Idque non solum ratione, sed etiam exemplo nobis idem Graecinus declarat eo libro, quem de uineis scripsit, cum refert ex patre suo saepe se audire solitum, Paridium quendam Veterensem uicinum suum duas filias et uineis consitum habuisse fundum; cuius partem tertiam nubenti maiori filiae dedisse in dotem, ac nihilo minus aeque magnos fructus ex duabus partibus eiusdem fundi percipere solitum. Minorem deinde filiam nuptum collocasse in dimidia parte reliqui agri, nec sic ex pristino reditu detraxisse. Quod quid conuincit? Melius scilicet postea cultam esse tertiam illam fundi partem, quam antea uniuersam. [4,4] IV. Et nos igitur, Publi Siluine, magno animo uineas ponamus, ac maiore studio colamus. Quarum consitionis sola illa commodissima ratio est, quam priore tradidimus exordio, ut facta in pastinato scrobe, uitis a media fere parte sulci prosternatur, et ad frontem eius ab imo usque recta materies exigatur, calamoque applicetur. Id enim praecipue obseruandum est, ne similis sit alueo scrobis, sed ut expressis angulis uelut ad perpendiculum frontes eius dirigantur. Nam uitis supina, et uelut recumbens in alueo deposita, postea cum ablaqueatur, uulneribus obnoxia est. Nam dum exaltare fortius orbem ablaqueationis fossor studet, obliquam uitem plerumque sauciat, et nonnumquam praecidit. Meminerimus ergo usque ab imo scrobis solo rectum adminiculo sarmentum applicare, et ita in summum perducere. Tum cetera, ut priore libro praecepimus. Ac deinde duabus gemmis super exstantibus terram coaequare. Deinde malleolo inter ordines posito crebris fossionibus pastinatum resoluere atque in puluerem redigere. Sic enim optime et uiuiradices et reliqua semina, quae deposuerimus, conualescent, simul ac tenera humus nullis herbis irrepentibus humorem stirpibus praebuerit: nec duritia soli nouellas adhuc plantas uelut arto uinculo compresserit. [4,5] V. Numerus autem uertendi soli bidentibus, ut uerum fatear, definiendus non est, cum quanto crebrior sit, plus fossionem conueniat. Sed quoniam impensarum ratio modum postulat, satis plerisque uisum est ex Kalendis Martiis usque in Octobres trigesimo quoque die nouella uineta confodere, omnesque herbas et praecipue gramina exstirpare, quae nisi manu eliguntur, et in summum reiciuntur, quantulacumque parte adobruta sunt, reuiuiscunt, et uitium semina ita perurunt, ut scabra atque retorrida efficiant. [4,6] VI. Ea porro siue malleolos seu uiuiradices deposuimus, optimum est ab initio sic formare, ut frequenti pampinatione superuacua detrahamus, nec patiamur plus quam in unam meteriam uires et omne alimentum conferre. Primo tamen bini pampini submittuntur, ut sit alter subsidio, si alter forte deciderit. Cum deinde paulum induruere uirgae, tum deteriores singulae detrahuntur. Ac ne quae relictae sunt procellis uentorum decutiantur, molli et laxo uinculo adsurgentes subsequi conueniet, dum clauiculis suis quasi quibusdam manibus adminicula comprehendant. Hoc si operarum penuria facere prohibet in malleolo, quem et ipsum pampinare censemus, at certe in ordinariis uitibus utique obtinendum est, ne pluribus flagellis emacientur, nisi si propaginibus futuris prospiciemus; sed ut singulis materiis seruiant, quarum incrementa elicere debemus, applicato longiore adminiculo, per quod prorepant in tantum, ut sequentis anni iugum exsuperent, et in fructum curuari possint. Ad quam mensuram cum increuerint, cacumina infringenda sunt, ut potius crassitudine conualescant, quam superuacua longitudine attenuentur. Idem tamen sarmentum, quod in materiam submittimus, ab imo usque in tres pedes et semissem pampinabimus, et omnes eius intra id spatium nepotes enatos saepius decerpemus. Quicquid deinde supra germinauerit, intactum relinqui oportebit. Magis enim conuenit proximo autumno falce deputari superiorem partem, quam aestiuo tempore pampinari, quoniam ex eo loco, unde nepotem ademeris, confestim alterum fundit: quo enato, nullus relinquitur oculus in ipsa materia, qui sequenti anno cum fructu germinet. [4,7] VII. Omnis autem pampinationis ea est tempestiuitas, dum adeo teneri palmites sunt, ut leui tactu digiti decutiantur. Nam si uehementius induruerint, atu maiore nisu conuellendi sunt, aut falce deputandi; quod utrumque uitandum est. Alterum, quia lacerat matrem, si reuellere coneris; alterum, quia sauciat, quod in uiridi et adhuc stirpe immatura fieri noxium est. Neque enim eatenus plaga consistit, qua uestigium fecit acies; sed aestiuis caloribus falce uulnus penitus impressum latius inarescit ita, ut non minimam partem de ipso matris corpore enecet. Atque ideo si iam caulibus duris falcem adhiberi necesse est, {ii} paulum ab ipsa matre recedendum est, et uelut reseces relinquendi sunt, qui caloris excipiant iniuriam, eatenus qua nascuntur a latere palmites. Ultra enim non serpit uaporis uiolentia. In malleolo similis est ratio pampinandi, et in longitudinem eliciendi materiam, si eo uelimus anniculo uti, quod ego saepe feci. Sed si propositum est utique recidere, ut bimo potius utamur, cum ad unum pampinum iam redegeris, et is ipse excesserit pedalem longitudinem, decacuminare conueniet, ut in ceruicem potius confirmetur et sit robustior. Atque haec positorum seminum prima cultura est. [4,8] VIII. Sequens deinde tempus, ut prodidit Celsus et Atticus, quos iure maxime nostra aetas probauit, post Idus Octobris ampliorem curam deposict. Nam prius quam frigora inuadunt, uitis ablaqueanda est. Quod opus adapertas ostendit aestiuas radiculas, easque prudens agricola ferro decidit. Nam si passus est conualescere, inferiores decidunt, atque euenit ut uinea summa parte terreni radices agat, quae et frigore infestentur et caloribus maiorem in modum aestuent, ac uehementer sitire matrem in ortu caniculae cogant. Quare quicquid intra sesquipedem natum est, cum ablaqueaueris, recidendum est. Sed huius non eadem ratio est amputandi, quae traditur in superiore parte uitis. Nam minime adleuanda plaga est, minimeque applicandum ferramentum ipsi matri; quoniam si iuxta truncum radicem praecideris, aut ex cicatrice plures enascentur, aut hiemalis, quae ex pluuiis consistit in lacusculis ablaqueationis aqua, brumae congelationis noua uulnera peruret, et ad medullam penetrabit. Quod ne fiat, recedere ab ipso codice instar unius digiti spatio conueniet, atque ita radiculas praecidere; quae sic ademptae non amplius pullulant, et a cetera noxa truncum defendunt. Hoc opere consummato, si est hiems in ea regione placida, patens uitis relinquenda est: sin uiolentior id facere nos prohibet, ante Idus Decembris praedicti lacusculi coaequandi sunt. Si uero etiam praegelida frigora regionis eiius suspecta erunt, aliquid fimi, uel, quod est commodius, columbini stercoris, aut in hunc usum praeparatae ueteris urinae senos sestarior, antequam uitem obruas, radicibus superfundes. Sed ablaqueare omnibus autumnis oportebit primo quinquennio, dum uitis conualescat; ubi uero truncus adoleuerit, fere triennio intermittendus est eius operis labor. Nam et minus ferro crura uitiuim laeduntur, nec tam celeriter radiculae inueterato iam codice enascuntur. [4,9] IX. Ablaqueationem deinde sequitur talis putatio, ut ex praecepto ueterum auctorum uitis ad unam uirgulam reuocetur, duabus gemmis iuxta terram relictis. Quae putatio non debet secundum articulum fieri, ne reformidet oculus, sed medio fere internodio ea plaga obliqua falce fit, ne, si transuersa fuerit cicatrix, caelestem superincidentem aquam contineat. Sed nec ad eam parte, qua est gemma, uerum ad posteriorem declinetur, ut in terram potius deuexa, quam in germen delacrumet. Namque depluens humor caecat oculum, nec patitur frondescere. [4,10] X. Putandi autem duo sunt tempora: melius autem, ut ait Mago, uernum, antequam surculus progerminet, quoniam humoris plenus facilem plagam et leuem et aequalem accipit, nec falci repugnat. Hunc autem secuti sunt Celsus et Atticus. Nobis neque angusta putatione coercenda semina uidentur, nisi si admodum inualida sunt, neque utique uerno recidenda. Sed primo quidem anno, quo sunt posita, frequentibus fossionibus omnibus mensibus dum frondent ac pampinationibus adiuuanda sunt, ut robur accipiant, nec plus quam uni materiae seruiant. Quam ut educauerint, autumno uel uere, si magis competit, adradenda, et nepotibus, quos pampinator in superiore parte omiserat, liberanda censemus, atque ita in iugum imponenda. Ea enim leuis et recta sine cicatrice uinea est, quae se primi anni flagello supra iugum extulit, quod tamen apud paucos agricolas et raro contingit. Ideoque praedicti auctores primitias uitis resecare censuerunt. Sed nec utique uerna omnibus regionibus melior putatio est. Nam ubi caelum frigidum est, ea sine dubio eligenda est. Ubi uero aprica loca sunt mollesque hiemes, optima et maxime naturalis est autumnalis, quo tempore diuina quadam lege et aeterna fructum cum fronde stirpes deponunt. [4,11] XI. Hoc facere, siue uiuiradicem siue malleolum conseueris, censeo. Nam illam ueterem opinionem damnauit usus, non esse ferro tangendos anniculos malleolos, quoniam reformident. Quod frustra Virgilius et Saserna Stolonesque et Catones timuerunt: qui non solum in eo errabant, quod primi anni capillamenta seminum intacta patiebantur, sed et post biennium, cum uiuiradix recidenda erat, omnem superficiem amputabant solo tenus iuxta ipsum articulum, ut e duro pullularet. Nos autem magister artium docuit usus, primi anni malleolorum formare incrementa, nec pati uitem superuacuis frondibus luxuriantem siluescere; nec rursus in tantum coercere, quantum antiqui preaecipiebant, ut totam superficiem amputemus. Nam id quidem rationi maxime contrarium est, primum quod cum ad terram decideris, semina, uelut intolerabili affecta uulnere, pleraque intereunt, nonnulla etiam, quae pertinaciter uixerunt, minus fecundas materias afferunt; siquidem e duro quae pullulant omnium confessione pampinaria saepissime fructu carent. Madia igitur ratio sequenda est, ut neque solo tenus malleolum recidamus, nec rursus in longiorem materiam prouocemus; sed adnodato superioris anni pollice, supra ipsam commissuram ueteris sarmenti unam uel duas gemmas relinquemus, ex quibus germinet. [4,12] XII. Putationem sequitur iam pedandae uineae cura; uerum hic annus nondum uehementem palum aut ridicam desiderat; notatum est a me plerumque teneram uineam melius adminiculo modico quam uehementi palo adquiescere. Itaque aut ueteres, ne nouae radicem agant, arundines singulis uiticulis applicabimus binas, aut si regionis conditio permittit, de uepribus hastilia, quibus adnectantur sengulae transuersae perticae in unam partem ordinis: quod genus iugi canterium uocant rustici; plurimum id refert esse, quod paulum infra curuationem uitis prorepens pampinus statim apprehendat, et in transuersa potius se fundat, quam in edita, uentosque facilius sustineat subnixus canterio. Idque iugum intra quartum pedem conuenit alleuari, dum se uinea corroboret. [4,13] XIII. Impedationem deinde sequitur alligator. Cuius officium est ut rectam uitem producat in iugum. Quae siue iuxta palum est posita, ut quibusdam placuit auctoribus, obseruare debebit, qui adnectit, ne in alliganda materia flexum pali, si forte curuus est, sequendum putet - nam ea res uncam uitem facit - siue ut Attico et nonnullis aliis agricolis uisum est, inter uitem et palum spatium relinquitur, quod nec mihi displicet, recta arundo adiungenda stirpi est, et ita per crebra retinacula in iugum perducenda. Vinculi genus quale sit, quo religantur semina, plurimum refert. Nam dum nouella uinea est, quam mollissimo nectenda est, quia si uiminibus salicis aut ulmi ligaueris, increscens uitis se ipsa praecidit. Optima est ergo genista, uel paludibus desectus iuncus, aut ulua. Non pessime tamen in umbra siccata faciunt in hunc usum arundinum quoque folia. [4,14] XIV. Sed et malleolorum similis cura agenda est, ut ad unam aut duas gemmas deputati autumno uel uere, prius quam germinent, iugentur. Iis, ut dixi, canterius propius a terra, quam uitibus ordinariis submittendus est; neque enim editior esse debet pedali altitudine, ut sit quem teneri adhuc pampini capreolis illigent suis, ne uentis explantentur. Insequitur deinde fossor, qui crebris bidentibus aequaliter et minutim soli terga comminuat. Hanc planam fossuram maxime nos probamus. Nam illa, quam in Hispania hibernam appellant, cum terra uitibus detrahitur, et in media spatia interordiniorum confertur, superuacua nobis uidetur, quia iam praecessit autumnalis ablaqueatio, quae nudauit summas, et ad inferiores radiculas hibernos transimist imbres. Numerus autem fossionis aut idem esse debet qui primi anni, aut una minus. Nam utique frequenter solum exercendum est, dum id incremento suo uites inumbrent, nec patiantur herbam subcrescere. Pampinationis eadem debet esse ratio huius anni atque prioris. Adhuc enim compescenda quasi pueritia seminum est, nec plus quam in unum flagellum est submittenda; tanto quidem magis quod tenera eius aetas non sustinet et fetu et materiis onerari. [4,15] XV. Sed cum annicula mensiumque sex ad uindemiam perducta est, sublato fructu protinus frequentanda est, et praesidiarii malleoli propagandi sunt, qui in hunc usum fuerant depositi; uel, si ne hi quidem sunt, ex ordinaria uite in alterumi palum mergus est attrahendus. Nam plurimum interest adhuc moua consitione pedamen omne uestiri, nec mox uineam tum subseri, cum fructus capiendus est. Mergi genus est, ubi supra terram iuxta suum adminiculum uitis curuatur, atque ex alto scrobe submersa perducitur ad uacantem palum: tum ex arcu uehementer citat materiam, quae protinus applicata suo pedamento ad iugum euocatur. Sequente deinde anno insecatur superior pars curuaturae usque ad medullam, ne totas uires matris propagatum flagellum in se trahat, et ut paulatim condiscat suis radicibus ali. Bima deinde praeciditur proxime palmam, quae ex arcu submissa est. Et id quod a matre abscissum recessit, confestim alte circumfoditur, et scrobiculo facto ad imum solum praeciditur adobruiturque, ut et radices deorsum agat, nec ex propinquo neglegenter in summa terra resectum progerminet. Tempus autem non aliud magis idoneum est hunc mergum amputandi, quam ab Idibus Octob- in Idus Nouemb- ut hibernis mensibus suas radices confirmet. Nam si uere id fecerimus, quo gemmare palmites incipiunt, matris alimentis subito destitutus languescit. [4,16] XVI. Eadem ratio est in transferendo malleolo. Nam in secundo autumno, si caeli et loci qualitas patitur, commodissime post Idus Octobris exemptus conseritur; sin autem aliqua terrae uel aeris repugnat iniuria, tempestiuitas eius in proximum uer differtur. Neque diutius in uineis relinquendus est, ne soli uires absumat et ordinaria semina infestet; quae quanto celerius liberata sunt consortio uiuiradicum, tanto facilius conualescunt. At in seminario licet trimam atque etiam quadrimam uitem resectam uel anguste putatam custodire, quoniam non consulitur uindemiae. Cum mensem trigesimum excessit posita uinea, id est tertio autumno, uehementioribus statuminibus statim impedanda est, idque non ut libet aut fortuito faciendum. Nam siue prope truncum defigitur palus, pedali tamen spatio recedendum est, ne aut premat radicem aut uulneret, et ut fossor tamen ab omni parte semina circumfodiat; isque palus sic ponendus est, ut frigorum et Aquilonum excipiat uiolentiam uitemque protegat; siue medio interordinio pangetur, uel defodiendus est, uel prius paxillo perforato solo, altius adigendus, quo facilius et iugum et fructum sustineat. Nam quanto propius truncum ridica statuitur, etiam leuiter defixa stabilior est: quoniam contingens uitem mutua uice sustinetur et sustinet. Statuminibus deinde firmiora iuga sunt alliganda, eaque uel saligneis perticis uel compluribus quasi fasciculis arundinum connectuntur, ut rigorem habeant, nec pandentur onere fructuum. Nam binae iam materiae singulis seminibus submittendae erunt: nisi si tamen gracilitas uitis alicuius angustiorem putationem desiderabit, cuius unus palmes atque idem paucorum oculorum erit relinquendus. [4,17] XVII. Perticae iugum firmius faciunt, minusque operosum. Arundines pluribus operis iugantur, quoniam et pluribus locis nectuntur. Eaeque inter se conuersis cacuminibus uinciendae sunt, ut aequalis crassitudo totius iugi sit. Nam si cacumina in unum competunt, imbecillitas eius partis grauata pondere iam maturum fructum prosternit et canibus ferisque reddit obnoxium. At cum iugum in fascem pluribus arundinibus alterna cacuminum uice ordinatum est, fere quinquennii praebet usum. Neque enim est alia ratio putationis aut ceterae culturae, quam quae primi biennii. Nam et autumnalis adlaqueatio sedulo facienda, nec minus uacantibus palis propagines applicandae. Hoc enim opus numquam intermittendum est, quin omnibus instauretur annis. Neque enim ea quae seruuntur a nobis immortalia esse possunt. Attamen aeternitati eorum sic consulimus, ut demortuis seminibus alia substituamus; nec ad occidionem uniuersum genus perduci patimur complurium annorum neglegentia. Quin etiam crebrae fossiones dandae, quamuis una possit detrahi culturae prioris anni. Pampinationes quoque saepe adhibendae. Neque enim satis est semel aut iterum tota aestate uiti detrahere frondem superuacuam. Praecipue autem decutienda sunt omnia, quae infra trunci caput egerminauerint. Item si oculi singuli sub iugo binos pampinos emiserint, quamuis largos fructus ostendant, detrahendi sunt singuli palmites, quo laetior quae superest materia consurgat et reliquum melius educet fructum. Post quadragesimum et alterum mensem percepta uindemia sic instituenda est putatio, ut submissis pluribus flagellis uitis in stellam diuidatur. Sed putatoris officium est pedali fere spatio citra iugum uitem compescere, ut e capite, quicquid teneri est, per brachia emissum prouocetur, et per iugum inflexum praecipitetur ad eam mensuram, quae terram non possit contingere. Sed modus pro uiribus trunci seruandus est, ne plures palmites submittantur quam quibus uitis sufficere queat. fere autem praedicta aetas laeto solo truncoque tres materias, raro quattuor desiderat, quae per totidem partes ab alligatore diuidi debent. Nihil enim refert iugum in stellam decussari atque diduci, nisi et palmites adiungentur. Quam tamen formam non omnes agricolae probauerunt: nam multi simplici ordine fuere contenti. Verum stabilior est uinea et oneri sarmentorum et fructui ferendo, quae ex utraque parte iugo deuincta pari libramento uelut ancoris quibusdam distinetur. Tum etiam per plura brachia materias diffundit, et facilius eas explicat undique subnixa, quam quae in simplici canterio frequentibus palmitibus stipatur. Potest tamen, si uel parum late disposita uinea uel parum fructuosa caelumque non turbidum nec procellosum habeat, uno iugo contenta esse. Nam ubi magna uis et incursus est pluuiarum procellarumque, ubi frequentibus aquis uitis labefactatur, ubi praecipitibus cliuis uelut pendens plurima praesidia desiderat: ibi quasi quadrato circumfirmanda est agmine. Calidis uero et siccioribus locis in omnem partem iugum porrigendum est, ut prorepentes undique pampini iungantur, et condensati camerae more, terram sitientem obumbrent. Contra pluuiis et frigidis et pruinosis regionibus simplices ordines instituendi: nam et sic facilius insolatur humus, et fructus percoquitur, perflatumque salubriorem habet: fossores quoque liberius et aptius iactant bidentes, meliusque perspicitur a custodibus fructus, et commodius legitur a uindemiatore. [4,18] XVIII. Sed quoquo uineta placuerit ordinare, centenae stirpes per singulos hortos semitis distinguantur; uel, ut quibusdam placet, in semiiugera omnis modus dirimatur. Quae distinctio praeter illud commodum, quod plus solis et uenti uitibus praebet, tum etiam oculos et uestigia domini, res agro saluberrimas, facilius admittit, certamque aestimationem in exigendis operibus praebet. Neque enim falli possumus per paria interualla iugeribus diuisis. Quin etiam ipsa hortulorum descriptio quanto est minoribus modulis concisa, fatigationem ueluti minuit, exstimulatque eos qui opera moliuntur, et ad festinandum inuitat. Nam fere uastitas instantis laboris animos debilitat. Non nihil etiam prodest uires et prouentum cuiusque partis uinearum nosse, ut aestimemus, quae magis aut minus colenda sint. Vindemiatoribus quoque hae semitae et iugum pedamentaque sarcientibus opportunam laxitatem praebent, per quam uel frctus uel statumina portentur. [4,19] XIX. De positione iugi, quatenus a terra leuandum sit, hoc dixisse abunde est: humillimam esse quattuor pedum, delsissimam septem. Quae tamen in nouellis seminibus uitanda est. Neque enim haec prima constitutio uinearum esse debet, sed per annorum longam seriem ad hanc altitudinem uitis perducenda est. Ceterum quanto humidius est solum et caelum, placidioresque uenti, tanto est altius attollendum iugum. Nam laetitia uitium patitur celsis euocari, fructusque submotus a terra minus putrescit; et hoc uno modo perflatur uentis, qui nebulam et rorem pestiferum celeriter adsiccant, multumque ad deflirescendum et ad bonitatem uini conferunt. Rursus exilis terra et accliuis torrensque aestu, uel quae uehementibus procellis obnoxia est, humilius iugum poscit. At si cuncta competunt uoto, iusta est altitudo uineae pedum quinque; nec tamen dubium, quin uites tanto melioris saporis praebeant mustum, quanto in editiora iuga consurgunt. [4,20] XX. Pedatam uienam iugatamque sequitur alligatoris cura, cui antiquissimum esse debet, ut supra dixi, rectam conseruare stirpem, nec flexum ridicae persequi, ne prauitas statuminum ad similitudinem sui uitem configuret. Id non solum ad speciem plurimum refert, sed ad ubertatem et firmitatem perpetuitatemque. Nam rectus truncus similem sui medullam gerit, per quam uelut quodam itinere sine flexu atque impedimento facilius terrae matris alimenta meant, et ad summum perueniunt. At quae curuae sunt et distortae, non aequaliter alliduntur inhibentibus nodis, et ipso flexu cursum terreni humoris ueluti salebris retardante. Quare cum ad summum palum recta uitis extenta est, capistro constringitur, ne fetu grauata subsidat curueturque. Tum ex eo loco quod proximum iugo ligatum est, brachia disponuntur in diuersas partes, palmaeque superpositae deorsum uersus curuantur uinculo. Itaque id quod iugo dependet, fructu impletur; rursusque curuatura iuxta uinculum materiam exprimit. uidam eam partem, quam nos praecipitamus, supra iugum porrigunt, et crebris uiminibus innexis continent; quos ego minime probandos puto. Nam dependentibus palmitibus neque pluuiae neque pruinae grandinesue tantum nocent, quantum religatis et quasi tempestatibus oppositis. Iidem tamen palmites prius quam fructus mitescant, uariantibus adhuc et acerbis uuis, religari debent, quo minus roribus queant putrescere, aut uentis ferisue uastentur. Iuxta decumanum atque semitas palmites intrinsecus flectendi sunt, ne praetereuntium incursu laedantur. Et hac quidem ratione tempestiua uitis perducitur ad iugum. Nam quae uel infirma uel breuis est, ad duas gemmas recidenda est, quo uehementiorem fundat materiam, quae protinus emicet in iugum. [4,21] XXI. Quinquennis uineae non alia est putatio, quam ut figuretur, quemadmodum institui dicere supra, neue superuagetur; sed ut caput trunci pedali fere spatio sit inferius iugo, quaternisque brachiis, quae duramenta quidam uocant, diuidatur in totidem partes. haec brachia sat erit interim singulis palmitibus in fructum submitti, donec uineae iusti sint roboris. Cum aliquot deinde annis, quasi iuuenilem aetatem ceperint, quot palmites relinqui debeant, incertum est. Nam loci laetitia plures, exilitas pauciores desiderat. Siquidem luxuriosa uitis nisi fructu compescitur, male deflorescit, et in materiam frondemque effunditur; infirma rursus, cum onerata est, affligitur. Itaque pingui terra singulis brachiis licebit bina iniungere flagella, nec tamen numerosius onerare, quam ut na uitis octo seruiat palmitibus; nisi si admodum nimia ubertas plures postulabit. Illa enim pergulae magis, quam uineae figuram obtinet, quae supra hunc modum materiis distenditur. Nec debemus committere, ut brachia pleniora trunco sint, uerum assidue, cum modo e lateribus eorum flagella licuerit submittere, amputanda erunt superiora duramenta, ne iuguum excedant; sed nouellis palmis semper uitis renouetur. Quae si satis excreuerint, iugo superponantur; sin aliqua earum uel praefracta, uel parum procera fuerit locumque idoneum obtinebit, unde uitis anno sequenti renouari debeat, in pollicem tondeatur, quem quidam custodem, alii resecem, nonnulli praesidiarium appellant, id est, sarmentum gemmarum duarum uel trium, ex quo cum processere frugiferae materiae, quicquid est supra uetusti brachii amputatur, et ita ex nouello palmite uitis pullulascit. Atque haec ratio bene institutarum uinearum in perpetuum custodienda erit. [4,22] XXII. Si uero aliter formatas acceperimus uineas, et multorum annorum neglegentia superuenerint iugum, considerandum erit, cuius longitudinis sint duramina, quae excedunt praedictam mensuram. Nam si duorum pedum aut paulo amplius fuerint, poterit adhuc uniuersa uinea sub iugum mitti, si tamen palus trunco est applicitus. Is enim a uite submouetur, et in medio spatio duorum ordinum ad lineam pangitur; transuersa deinde uitis ad statumen perducitur atque ita iugo subicitur. At si duramenta eius longius excesserint, ut in quartum aut etiam in quintum statumen prorepsserint, maiore sumptu restituetur. Mergis namque, qui nobis maxime placent, propagata celerrime prouenit. Hoc tamen si uetus et exesa est superficies trunci; at si robusta et integra, minorem operam desiderat. Quippe hiberno tempore ablaqueata fimo satiatur, angusteque deputatur, et intere quartum ac tertium pedem a terra uiridissima parte corticis acuto mucrone ferramenti uulneratur. Frequentibus deinde fossuris terra permiscetur, ut incitari uitis possit, et ab ea maxime parte, quae uulnerata est, pampinum fundere. Plerumque autem germen de cicatrice procedit, quod siue pongius prosiluerit, in flagellum submittitur, siue breuius, in pollicem, siue admodum exiguum, in furunculum: is ex quolibet uel minimo capillamento fieri potest. Nam ubi unius aut alterius folii pampinus prorepsit e duro, dummodo ad maturitatem perueniat, sequente uere si non annodatus neque adrasus est, uehementem fundit materiam: quae cum conualuit et quasi brachium fecit, licet tunc superuagatam partem duramenti recidere, et ita reliquam iugo subicere. Multi sequentes compendium temporis, tales uineas supra quartum pedem detruncant, nihil reformidantes eiusmodi resectionem: quoniam fere plurimarum stirpium natura sic se commodat, ut iuxta cicatricem nouellis frondibus repullescant. Sed haec quidem ratio minime nobis placet, siquidem uastior plaga nisi habeat superpositam ualentem materiam, qua possit inolescere, solis halitu torretur; mox deinde roribus et imbribus putrescit. Attamen cum est utique uinea recidenda, prius ablaqueare, deinde paulum infra terram conuenit amputare, ut superiecta humus uim solis arceat, et e radicibus nouellos prorumpentes caules transmittat, qui possint uel sua maritare statumina, uel siqua sunt uidua in propinquo, propaginibus uestire. Haec autem ita fieri debebunt, si uineae altius positae nec in summo labantes radices habebunt, et si boni generis erunt. Namque aliter incassum dependitur opera, quoniam degeneres etiam renouatae pristinum seruabunt ingenium; at quae summa parte terrae, uix adhaerebunt, et deficient ante quam conualescant. Altera ergo uinea fructuosis potius surculis inserenda erit, altera funditus exstirpanda et reserenda, si modo soli bonitas suadebit. Cuius cum uitio consenuit, nullo modo restituendam censemus. Loci porro uitia sunt, quae fere ad internecionem uineta perducunt, macies et sterilitas terrae, salsa uel amara uligo, praeceps et praerupta positio, nimium opaca et soli auersa uallis, arenosus etiam tofus, uel plus iusto ieiunus sabulo, nec minus terreno carens ac nuda glarea, et siqua est proprietas similis, quae uitem non alit. Ceterum si uacat his et horum similibus incommodis, potest ea ratione fieri restibilis uinea, quam priore libor praecepimus. Illa rursus mali generis uineta, quae quamuis robusta sint, propter sterilitatem fructu carent, ut diximus, emendantur insitione facta, da qua suo loco disseremus, cum ad eam disputationem peruenerimus. [4,23] XXIII. Nunc quoniam parum uidemur de putatione uinearum locuti, maxime necessariam partem propositi operis diligentius persequemur. Placet ergo, si mitis ac temperata permittit in ea regione, quam colimus, caeli clementia, facta uindemia secundum Idus Octobris auspicari putationem: cum tamen aequinoctiales pluuiae praecesserint, et sarmenta iustam maturitatem ceperint. Nam siccitas seriorem putationem facit. Sin autem caeli status frigidus et pruinosus hiemis uiolentiam denuntiat, in Idus Febr. han curam differemus. Atque id licebit facere, si erit exiguus possessionis modus: nam ubi ruris uastitas electionem nobis temporis negat, ualentissimam quamque partem uineti frigoribus, macerrimam uere uel autumno, quin etiam per brumam meridiano axi oppositas uites, aquiloni, per uer et autumnum deputari conueniet. Nec dubium quin sit horum uirgultorum natura talis, ut quanto maturius detonsa sint, plus materiae, quanto serius, plus fructus efferant. [4,24] XXIV. Quandoque igitur uinitor hoc opus obibit, tria praecipue custodiat. Primum, ut quam maxime fructui consulat. Deinde, ut in annum sequentem quam laetissimas iam hinc eligat materias; tum etiam, ut quam longissimam perennitatem stirpi acquirat. Nam quicquid ex his omittitur, magnum affert domino dispendium. Vitis autem cum sit per quattuor diuisa partes, totidem caeli regiones aspicit. Quae declinationes cum contrarias inter se qualitates habeant, uariam quoque postulant ordinationem pro conditione suae positionis in partibus uitium. Igitur ea brachia, quae septentrionibus obiecta sunt, paucissimas plagas accipere debent, et magis si putabuntur ingruentibus frigoribus, quibus cicatrices inuruntur. Itaque una tantummodo materia iugo proxima, et unus infra eam custos erit submittendus, qui uitem mox in annum renouet. At e contrario per meridiem plures palmites submittantur, qui laborantem matrem feruoribus aestiuis opacent, nec patiantur ante maturitatem fructum inarescere. Orientis atque occidentis haud sane magnaa est in putatione differentia, quoniam solem pari horarum numero sub utroque axe uitis accipit. Modus itaque materiarum is erit, quem dictabit humi atque ipsius stirpis laetitia. Haec in uniuersum: illa per partes custodienda sunt. Nam ut ab ima uite quasi a quibusdam fundamentis incipiam, semper circa crus dolabella dimouenda est. Et si soboles, quam rustici suffraginem uocant, radicibus adhaeret, diligenter explantanda ferroque alleuanda est, ut hibernas aquas respuat. Nam praestat ex uulnere sobolem repullescentem uellere, quam nodosam et scabram plagam relinquere. Hoc enim modo celeriter cicatricem ducit, illo cauatur atque putrescit. Percuratis deinde quasi pedibus crura ipsa truncique circumspiciendi sunt, ne aut pampinarius palmes internatus aut uerucae similis furunculus relinquatur: nisi si iugo superiecta uitis desiderabit ab inferiore parte reuocari. Si uero trunci pars secta solis afflatu peraruit, aut aquis noxiisue animalibus, quae per medullas irrepunt, cauata uitis est, dolabella conueniet expurgare quicquid emortuum est: deinde falce eradi uiuo tenus, ut a uiridi cortice ducat cicatricem. Neque est difficile mox alleuatas plagas terra, quam prius amurca madefeceris, linere. Nam et teredinem formicamque prohibet, solem etiam et pluuiam arcet eiusmodi litura, propter quae celerius coalescit, et fructum uiridem conseruat. Cortex quoque per summa trunci dependens, corpore tenus deliberandus est, quod et melius uitis quasi sordibus liberata conualescit, et minus uino caedis affert. Iam uero muscus, qui more compedis crura uitium deuincta comprimit, situque et ueterno macerat, ferro destringendus et eradendus est. Atque haec in ima parte uitis. Nec minus ea, quae in capite seruanda sint, deinceps praecipiantur. Plagae, quas in duro uitis accipit, obliquae rotundaeque fieri debent. Nam citius coalescunt, et quamdiu cicatricem non obduxerunt, commodius aquam fundunt; transuersae plus humoris et recipiunt et continent. Eam culpam maxime uinitor fugito. Sarmenta lata, uetera, male nata, contorta, deorsum spectantia recidito; nouella et fructuaria submittito. Brachia tenera et uiridia seruato; arida et uetera falce amputato. Ungues custodum annotinos resecato. In quattuor ferme pedes supra terram uitem elatam totidem brachiis componito, quorum singula spectent decussati iugi partes. Tum singulis uel unum flagellum, si macrior uitis erit, uel duo, si pinguior, brachio cuique submittito, eaque iugo superposita praecipitato. Sed meminisse oportebit, ne in eadem linea unoque latere brachii esse duas materias pluresue patiamur. Namque id maxime uitem infestat, ubi non omnis pars brachii pari uice laborat, neque aequa portione succum proli suae dispensat, sed ab uno latere exsugitur. Quo fit ut ea uena, cuius omnis humor absumitur, uelut icta fulgure arescat. Vocatur etiam focaneus palmes, qui solet in bifurco medius prorepere, et idcirco cum praedicto uocabulo rustici appellant, quod inter duo brachia, qua se diuidit uitis, enatus uelut fauces obsidet, atque utriusque duramenti trahens alimenta praeripit. Hunc ergo tamquam aemulum diligenter iidem amputant, et adnodant, priusquam corroboretur.Si tamen ita praeualuit, ut alterutrum brachium afflixerit, id quod imbecillius est, tollitur, et ipse focaneus submittitur. Reciso enim brachio, aequaliter utrique parti uires mater subministrat. Igitur caput uitis pede infra iugum constituito, unde se pandant quattuor, ut dixi, brachia, in quibus quotannis uitis renouetur, amputatis ueteribus et submissis nouis palmis, quarum delectus scite faciendus est. Nam ubi magna materiarum facultas est, putator custodire debet, ne aut proximas duro, id est a trunco et capite uitis relinquat, aut rursus extremas. Nam illae minimum uindemiae conferunt, quoniam exiguum fructum praebent, similes scilicet pampinariis; hae uitem exhauriunt, quia nimio fetu onerant, et usque in alterum ac tertium palum, quod uitiosum esse diximus, se extendunt. Quare media in brachio commodissime palmae submittentur, quae nec spem uindemiae destituant, nec emacient stirpem suam. Nonnulli fructus auidius eliciunt, extrema et media flagella submittendo, nec minus proximum duro sarmentum in custodem resecando; quod faciendum, nisi permittentibus soli et trunci uiribus, minime censeo. Nam ita se induunt uuis, ut nequeant maturitatem capere, si benignitas terrae atque ipsius trunci laetitia non adsit. Subsidiarius idemque custos in pollicem resecari non debet, cum palmae, ex quibus proximi fructus sperantur, idoneo loco sitae sunt. Nam ubi ligaueris eas, et ini terram spectantes deflexeris, infra uinculum materias exprimes. At si longius quam ritus agricolarum permittit a capite uitis emicuerit, et brachiis in aliena iugorum compluuia perrepserit, custodem ualidum et quam maximum iuxta truncum duorum articulorum uel trium relinquemus, ex quo quasi pollice proximo anno citata materia formentur in brachium: ut sic recisa uitis ac renouata intra iugum contineatur. Sed in submittendo custode haec maxime sunt obseruanda. Primum ne resupina caelum, sed prona potius plaga terram spectet: sic enim et gelicidiis ipsa se protegit, et ab sole obumbratur. Deinde ne sagittae, sed nec ungulae quidem similis fiat resectio: nam illa celerius et latius emoritur, haec tardius et angustius reformidat. Quodque etiam usurpari uitiosissime animadueerto, maxime uitandum est. Nam dum seruiunt decori, quo sit breuior custos et similis pollici, iuxta articulum sarmentum recidunt. Id autem plurimum officit, quoniam secundum plagam posita gemma pruinis et frigore, tum deinde aestu laborat. Optimum est igitur medio fere internodio subsidiarium tondere palmitem, deuexamque resectionem facere post gemmam, ne, ut iam antea diximus, superlacrimet et gemmantem caecet oculum. Si resecis facultas non erit, circumspiciendus est furunculus, qui, quamuis angustissime praecisus in modum uerrucae, proximo uere materiam exigat, quam uel ini brachium uel in fructuarium remittamus. Si neque is reperiatur, saucianda ferro est atque exulceranda uitis in ea parte, qua pampinum studemus elicere. Iam uero ipsos palmites, quos uindemiae praeparamus, clauiculis ac nepotibus liberandos magnopere censeo. Sed in iis recidendis alia condicio est, atque alia in iis, quae procedunt e trunco. Nam quicquid est, quod e duro prominet, uehementius applicata falce adnodatur et eraditur, quo celerius obducat cicatricem. Rursus quicquid e tenero processit, sicut nepos, parcius detondetur, quoniam fere coniunctam gerit ab latere gemmam, cui consulendum est, ne falce destringatur. Pressius enim si adnodes applicato ferro, aut tota tollitur, aut conuulneratur. Propter quod palmes, quem mox in germinationem citauerit, imbecillis ac minus fructuosus erit, tum etiam magis obnoxius uentis, scilicet qui infirmus de cicatrice prorepserit. Ipsius autem materiae, quam submittemus, longitudini modum difficile est imponere. Plerique tamen in tantum prouocant, ut curuata et praecipitata per iugum nequeat terram contingere. Nos subtilius dispicienda illa censemus: primum uitis habitum; nam si robusta est, ampliores materias sustinet; deinde soli quoque pinguitudinem; quae nisi adest, quamuis ualidissimam uitem celeriter necabimus procerioribus emaciatam flagellis. Sed longipalmites non mensura, uerum gemmarum numero aestimantur. Nam ubi maiora sunt spatia inter articulos, licet eousque materiam producere, dum paene terram contingat; nihilo minus enim paucis frondescet pampinis. At ubi spissa internodia frequentesque oculi sunt, quamuis breue sarmentum multis palmitibus uirescit, et numeroso fetu exuberat. Quare modus talis generis necessario maxime est adhibendus, ne procerioribus fructuariis oneretur, et ut consideret uinitor, proximi anni magna necne fuerit uindemia; nam post largos fructus parcendum est uitibus; et ideo anguste potandum; post exiguos imperandum. Super cetera illud etiam censemus, ut duris tenuissimisque et acutissimis ferramentis totum istud opus exsequamur. Obtusa enim et hebes et mollis falx putatorem moratur, eoque minus operis efficit, et plus laboris affert uinitori. Nam siue curuatur acies, quod accidit molli, siue tardius penetrat, quod euenit in retuso et crasso ferramento, maiore nisu est opus. Tum etiam plagae asperae atque inaequales uites lacerant. Neque enim uno, sed saepius repetito ictu res transigitur. Quo plerumque fit, ut quod praecidi debeat, praefringatur, et sic uitis laniata scabrataque putrescat humoribus, nec plagae consanentur. Quare magnopere monendus putator est, ut prolixet aciem ferramenti, et quantum possit nouaculae similem reddat. Nec ignoret in quaqua re qua parte falcis utendum sit. Nam plurimos per hanc inscitiam uastare uineta comperi. [4,25] XXV. Est autem sic disposita uinitoriae falcis figura, ut capulo pars proxima, quae rectam gerit aciem, culter ob similitudinem nominetur; quae flectitur, sinus; quae ab flexu procurrit, scalprum; quae deinde adunca est, rostrum appellatur; cui superposita semiformis lunae species securis dicitur. Eiusque uelut apex pronus imminens mucro uocatur. Harum partium quaeque suis muneribus fungitur, si modo uinitor gnarus est iis utendi. Nam cum in aduersum pressa manu desecare quid debet, cultro utitur; cum retrahere, sinu; cum alleuare, scalpro; cum incauare, rostro; cum ictu caedere, securi; cum in angusto aliquid expurgare, mucrone. Maior autem pars operis in uinea ductim potius quam caesim facienda est. Nam ea plaga quae sic efficitur, uno uestigio alleuatur. Prius enim putator applicat ferrum, atque ita quae destinauit praecidit. Qui caesim uitem petit, si frustratus est, quod saepe euenit, pluribus ictibus stirpem uilnerat. Tutior igitur et utilior putatio est quae, ut rettuli, ductu falcis, non ictu conficitur. [4,26] XXVI. Hac peracta, sequitur, ut ante iam diximus, adminiculandae iugandaeque uineae cura, cui stabiliendae melior est ridica palo, neque ea quaelibet: nam est praecipua cuneis fissa olea, quercus et suber, ac si qua sunt similia robora; tertium obtinet locum pedamen teres, idque maxime probatur ex iunipero, tum ex lauru et cupressu. Recte etiam faciunt ad eam rem siluestres pinus, atque etiam sambuci probabiles usu statuminis. Haec eorumque similia pedamenta post putationem retractanda sunt, partesque eorum putres dedolandae acuendaeque; atque alia conuertenda, quae proceritatem habent; alia submouenda, quae uel cariosa uel iusto breuiora sunt, eorumque in uicem idonea reponenda, iacentia statuenda, declinata corrigenda. Iugo, si non erit opus nouo, sarturae recentia uincula inserantur: si restituendum uidebitur, ante quam uitis palo applicetur, perticis uel arundinibus connectatur, ac tum demum, sicut in nouella praecipimus, uitem iuxta caput, infraque brachia colligemus cum ridica; idque facere non oportebit omnibus annis eodem loco, ne uinculum incidat et truncum strangulet. Brachia deinde sub stella quadripartito locabimus, tenerosque palmites super iugum ligabimus nihil repugnantes naturae, sed ut quisquis obsequetur, leuiter curuabitur, ne deflexus frangatur, neue iam tumentes gemmae detergeantur. Atque ubi duae materiae per unam partem iugi mittentur, media pertica interueniat, diremptaeque palmae per iugorum compluuia decurrant, et uelut mersae cacuminibus in terram despiciant. Id ut scite fiat, meminerit alligator, ne torqueat sarmentum, sed tantum inflexum deuinciat, et ut omnis materia, quae nondum potest praecipitari, iugo superponatur, ut potius innixa perticae, quam e uinculo dependeat. Saepe enim notaui per imprudentiam rusticos subicere iugo palmam, et ita colligare, ut solo uimine suspendant. Quae uinea cum accipit pampini et uuarum pondus, infringitur. [4,27] XXVII. Sic deinde ordinata uineta festinabimus emundare, sarmentisque et calamentis liberare. Quae sicco tamen solo legenda sunt, ne lutosa humus inculcata maiorem fossori laborem praebeat, qui protinus adhuc silentibus uineis inducendus est. Nam si palmis incientibus progemmantibusque fossorem immiseris, magnam partem uindemiae decusserit. Igitur ante quam germinent, per diuortium ueris atque hiemis quam altissime fodiendae uineae sunt, quo laetius atque hilarius pullulent, eaeque ubi se frondibus et uuis uestierint, teneris caulibus nec dum adultis modus adhibendus est. Idemque uinitor, qui ante ferro, nunc manu decutiet, umbrasque compescet, ac superuacuos pampinos deturbabit. Nam id plurimum refert non inscite facere, siquidem uel magis pampinatio, quam putatio uitibus consulit. Nam illa quamuis multum iuuat, sauciat tamen et resecat: haec clementius sine uulnere medetur; et anni sequentis expeditiorem putationem facit. Tum etiam uitem minus cicatricosam reddit. Quoniam id ex quo uiride et tenerum decerptum est, celeriter consanescit. Super haec materiae, quae fructum habent, melius conualescunt, et uuae commodius insolatae percoquuntur. Quare prudentis est, ac maxime callentis uinitoris aestimare ac dispicere, quibus locis in annum debeat materias submittere; nec orbos tantum detrahere palmites, uerum etiam frugiferos, si supra modum se numerus eorum profunderit, siquidem euenit, ut quidam oculi trigeminis palmis egerminent, quibus binos detrahere oportet, quo commodius singulos alumnos educent. Est enim sapientis rustici reputare num maiore fructu uitis se induerit, quam ut perferre eum possit. Itaque non solum frondem superuacuum debet decerpere, quod semper faciendum est, uerum interdum partem aliquam fetus decutere, ut ubere suo grauatam uitem leuet. Idque faciet uariis de causis pampinator industrius, etiam si non erit maior fructus, quam ut maturescere queat. Si autem continuis superioribus annis dapsili prouentu fatigata uitis fuerit, requiescere ac refici par erit, et sic futurae materiae consulendum. Nam cacumina flagellorum confringere luxuriae comprimendae causa, uel dura parte trunci sitos pampinos submouere, nisi ad renouandam uitem unus atque alter seruandus est, tum e capite quicquid inter brachia uiret explantare, atque eos, qui per ipsa duramenta steriles nequiquam matrem opacant, palmites detergere, cuiuslibet uel pueri est officium. [4,28] XXVIII. Tempus autem pampinationis ante quam florem uitis ostendat, maxime est eligendum; sed et postea licet eandem repetere. Medium igitur eorum dierum spatium, quo acini formantur, uinearum nobis aditum negat. Quippe florentem fructum mouere non expedit; pubescentem uero et quasi adolescentem conuenit religare, foliisque omnibus nudare, tum et crebris fossionibus implere: nam fit uberior pluuerationibus. Nec infitior plerosque ante me rusticarum rerum magistros tribus fossuris contentos fuisse. Ex quibus Graecinus, qui sic refert: potest uideri satis esse constitutam uineam uineam ter fodere. Celsus quoque et Atticus consentiunt, tres esse motus in uite seu potius in omni surculo naturales: unum, quo germinet; alterum, quo floreat; tertium, quo maturescat. Hos ergo motus censent fossionibus concitari. Non enim natura quod uult satis efficit, nisi eam labore cum studio iuueris. Atque haec colendarum uinearum cura finitur uindemia. [4,29] XXIX. Redeo nunc ad eam partem disputationis, qua sum professus uitium inserendarum tuendarumque insitionum praecepta. Tempus inserendi Iulius Atticus tradidit ex Calend. Nouembr. in Calendas Iunias, quoad posse custodiri surculum sine germine affirmat. Eoque debemus intellegere nullam partem anni excipi, si sit sarmenti silentis facultas. Id porro in aliis stirpiuim generibus, quae firmioris et succosioris libri sunt, posse fieri sane concesserim. In uitibus nimis temere tot mensium rusticis insitionem permissam dissimulare non est fidei meae; non quod ignorem brumae temporibus aliquando insitam uitem comprehendere. Sed non quid in uno uel altero experimento casu fiat, uerum quid certa ratione plerumque proueniat, discentibus praecipere debemus. Etenim si exiguo numero periclitandum sit, in quo maior cura temeritati medetur, possum aliquatenus conniuere. Cum uero uastitas operis etiam diligentissimi agricolae curam distendit, omnem scrupulum submouere debemus. Est enim contrarium, quod Atticus praecipit. Nam idem per brumam negat recte putari uineam. Quae res quamuis minus laedat uitem, merito tamen fieri prohibetur, quod frigoribus omnis surculus rigore torpet; nec propter gelicidia corticem mouet, ut cicatricem consanet. Atqui idem Atticus non prohibet eodem ipso tempore inserere; quod tamen totius obtruncatione uitis et cum eiusdem resectionis fissura praecipit fieri. Verior itaque ratio est inserendi tepentibus iam diebus post hiemem, cum et gemma se et cortex naturaliter nouet, nec frigus ingruit, quod possit aut surculum insitum aut fissurae plagam inurere. Permiserim tamen festinantibus autumno uitem inserere, quia non dissimilis est eius aeris qualitas uernae. Sed quocumque quis tempore destinauerit inserere, non aliam sciat esse curam surculis explorandis, quam quae tradita est priore libro, cum de malleolis eligendis praecepimus. Quos ubi generosos et fecundos et quam maturissimos uiti detraxit, diem quoque tepidum silentemque a uentis eligat. Tum consideret surculum teretem solidique corporis, nec fungosae medullae, crebris etiam gemmis et breuibus internodiis; nam plurimum interest non esse longum sarmentum, quod inseratur; et rursus plures oculos, quibus egerminet, inesse. Itaque si sunt longa internodia, necesse est ad unam uel summum duas gemmas recidere surculum, ut tempestates uentos et imbres immobilis pati possit. Inseritur autem uitis uel recisa uel integra perforata terebra. Sed illa frequentior et paene omnibus agricolis cognita insitio; haec rarior et paucis usurpata. De ea igitur prius disseram, quae magis in consuetudine est. Reciditur uitis plerumque supra terram, nonnumquam tamen et infra, quo loco magis solida est atque enodis. Cum supra terram insita est, surculus adobruitur cacumine tenus; at cum editior a terra est, fissura diligenter subacto luto linitur, atque superposito musco ligatur, quod et calores et pluuias arceat. Temperatur ita surculus, ut calamo non absimilis coagmentet fissuram, sub qua nodus in uite desideratur, qui quasi alliget eam fissuram, nec rimam patiatur ultra procedere. Is nodus etiam si quattuor digitis a refectione abfuerit, illigari tamen eum prius quam uitis findatur conueniet, ne, cum scalpro factum fuerit iter surculo, plus iusto plaga hiet. Calamus adradi non amplius tribus digitis debet; {alleuari} atque is ab ea parte, qua raditur, ut sit leuis. Eaque rasura ita deducitur, ut medullam contingat uno latere, atque altero paulo ultra corticem destringatur, figureturque in speciem cunei, sic ut ab ima parte acutus surculus, latere altero sit tenuior atque altero plenior; perque tenuiorem partem insertus eo latere arctetur quo est plenior, et utrimque contingat fissuram. Nam nisi cortex cortici sic applicetur, ut nullo loco transluceat, nequit coalescere. Vinculi genus ad insitionem non unum est; alii uiminibus obstringunt; nonnulli circumdant libro fissuram; plurimi ligant iunco, quod est aptissimum. Nam uimen, cum inaruit, penetrat et insecat corticem. Propter quod molliora uincula magis probamus, quae cum circumuenere truncum, adactis arundineis cuneolis arctantur. Sed antiquissimum est, et ante haec ablaqueari uitem, radicesque summas uel soboles amputari; et post haec adobrui truncum. Isque cum comprehendit, aliam rursus exigit curam. Nam saepius pampinandus est, cum germinat, frequentiusque detrahendae sunt soboles, quae a lateribus radicibusque prorepunt. Tum quod ex insito profundit subligandum, ne uento surculus {motus} labefactetur, aut explantetur tener pampinus. Qui cum excreuit, nepotibus orbandus est, nisi si propter penuriam et caluitium loci submittitur in propagines. Autumnus deinde falcem maturis palmitibus admouet. Sed putationis custoditur ea ratio, ut ubi nulla desideratur propago, unus surculus euocetur in iugum, alter ita recidatur, ut adaequetur plaga trunco, sic tamen, ne quid radatur e duro. Pampinandum non aliter est, quam in nouella uiuiradice; putandum uero sic, ut usque in quartum annum parcius imperetur, dum plaga trunci ducat cicatricem. Atque haec per fissuram insitarum est ordinatio. In illa autem, quae fit per terebrationem, primum ex uicino fructuosissimam oportet considerare uitem, ex qua uelut traducem inhaerentem matri palmitem attrahas, et per foramen transmittas. Haec enim tutior et certior est insitio, quoniam, etsi proximo uere non comprehendit, sequente certe, cum increuit, coniungi cogitur, et mox a matre reciditur, atque ipsa superficies insitae uitis usque ad receptum surculum obtruncatur. Huius traducis si non est facultas, tum detractum uiti quam recentissimum eligitur sarmentum, et leuiter circumrasum, ut cortex tantum detrahatur, aptatur foramini, atque ita luto circumlinitur resecta uitis, ut totus truncus alienigenis surculis seruiat. Quod quidem non fit in traduce, qui a materno sustinetur ubere, dum inolescat. Sed aliud est ferramentum, quo priores uitem perforabant, aliud quod ipse usu nunc magis aptum comperi. Nam antiqua terebra, quam solam ueteres agricolae nouerant, scobem faciebat, perurebatque eam partem, quam perforauerat. Deusta porro raro reuirescebat, uel cum priore coalescebat, nec insitus surculus comprehendebat. Tum etiam scobis numquam sic eximebatur, ut non inhaereret foramini. Ea porro interuentu suo prohibebat corpus surculi corpori uitis applicari. Nos terebram, quam Gallicam dicimus, ad hanc insitionem commenti longe habiliorem utilioremque comperimus: nam sic excauat truncum, ne foramen inurat, quippe non scobem, sed ramenta facit, quibus exemptis plaga leuis relinquitur, quae facilius omni parte sedentem surculum contingat, nulla interueniente lanugine, quam excitabat antiqua terebra. {Igitur secundum uernum aequinoctium perfectam uitium insitionem habeto, locisque aridis et siccis nigram uitem inserito, humidis albam.} Neque est ulla eius propagandi necessitas, si modo tam mediocris est crassitudo trunci, ut incrementum insiti plagam possit contingere; {et} nisi tamen uacuus locus demortui capitis uitem reposcit. Quod cum ita est, alter ex duobus surculis mergitur, alter eductus ad iugum in fructum submittitur. Neque inutile est ex ea uite, quam merseris, enascentes in arcu propaginis pampinos educare, quos possis mox, si ita competet, uel propagare uel ad fructum relinquere. [4,30] XXX. Quoniam constituendis colendisque uineis, quae uidebantur utiliter praecipi posse, disseruimus, pedaminum iugorumque et uiminum prospiciendorum tradenda ratio est. Haec enim quasi quaedam dotes uineis ante praeparantur. Quibus si deficitur agricola, causam faciendi uineta non habet, cum omnia, quae sunt necessaria, extra fundum quaerenda sint; nec emptionis tantum (sicut ait Atticus) pretium onerat uitis rationem, sed est etiam comparatio molestissima. Conuehenda sunt enim tempore iniquissimo hiberno. Quare salices uiminales atque arundineta uulgaresque siluae, uel consulto sitae {e} castaneis, prius facienda sunt. Salicum uiminalium (ut Atticus putat) singula iugera sufficere possunt quinis et uigenis iugeribus ligandae uineae; arundineti singula iugera uigenis iugandis; castaneti iugerum totidem palandis, quot arundineti iugandis. Salicem uel riguus ager uel uliginosus optime, nec incommode tamen alit planus et pinguis. Atque is debet conuerti bipalio; ita enim praecipiunt ueteres, in duos pedes et semissem pastinare salicto destinatum solum. Nec refert cuius generis uimen seras, dum sit lentissimum. Putant tamen tria esse genera praecipue salicis, Graecae, Gallicae, Sabinae, quam plurimi uocant Amerinam. Graeca flaui coloris est; Gallica obsoleti purpurei et tenuissimi; Amerina salix gracilem uirgam et rutilam gerit. Atque hae uel cacuminibus uel taleis deponuntur. Perticae cacuminum modicae plenitudinis, quae tamen dipondiarii orbiculi crassitudinem non excedat, optime panguntur eousque dum ad solidum demittantur. Taleae sesquipedales terreno immersae paululum obruuntur. Riguus locus spatia laxiora desiderat, eaque senum pedum per quincuncem recte faciunt; siccaneus spissiora, sic ut sit facilis accessus colentibus ea. Quinum pedum interordinia esse abunde est, ut tamen in ipsa linea consitionis alterna uacuis intermissis bipedaneis spatiis consistant semina. Satio est eorum priusquam germinent, dum silent uirgae, quas arboribus detrahi siccas conuenit. Nam roscidas si recideris, parum prospere proueniunt. Ideo pluuii dies in exputanda salice uitantur. Fodienda sunt primo triennio salicta crebrius, ut nouella uineta. Cum deinde conualuerint, tribus fossuris contenta sunt; aliter culta celeriter deficiunt. Nam quamuis adhibeatur cura, plurimae salices interimunt. Quarum in locum ex propinquo mergi propagari debent, curuatis et defossis cacuminibus, quibus restituatur quicquid intercidit. Anniculus deinde mergus decidatur a stirpe, ut suis radicibus tamquam uitis ali possit. [4,31] XXXI. Perarida loca, quae genus id uirgultorum nonrecipiunt, genistam postulant. Eius cum sit satis firmum, tum etiam lentissimum est uinculum. Seritur autem semine, quod cum est natum, uel defertur bima uiuiradix, uel relicta cum id tempus excessit, omnibus annis more segetis iuxta terram demeti potest; cetera uincula, qualia sunt ex rubo, maiorem operam, sed in egeno tamen necessariam exigunt. Perticalis fere salix eundem agrum, quem uiminalis, desiderat; melior tamen riguo prouenit; atque ea taleis conseritur, et cum germinauit, ad unam perticam submittitur, crebroque foditur, atque exherbatur, nec minus quam uinea pampinatur, ut in longitudinem {ramorum} potius quam in latitudinem euocetur. Sic culta quarto demum anno caeditur. Nam quae uinculis praeparatur, potest annicula praecidi ad semissem supra duos pedes, ut e trunco fruticet, et in brachia uelut humilis uinea disponatur; si tamen siccior fuerit ager, bima potius resecabitur. [4,32] XXXII. Arundo minus alte pastinato, melius tamen bipalio seritur. Ea cum sit uiuacissima, nec recuset ullum locum, prosperius resoluto, quam denso; humido, quam sicco; uallibus, quam cliuis; fluminum ripis et limitibus ac uepretis commodius quam mediis agris deponitur. Seritur bulbus radicis, {seritur} et talea calami, nec minus toto prosternitur corpore. Bulbus tripedaneis interuacantibus spatiis obrutus anno celerius maturam perticam praebet; talea et tota arundo serius praeddicto tempore euenit. Sed siue recisa in dupondium et semissem talea, siue totae arundines prostratae deponantur, exstent earum cacumina oportet; quod si obruta sunt, totae putrescunt. Sed cultus arundinetis primo triennio non alius est, quam ceteris. Cum deinde consenuit, repastinandum est. Ea est autem senectus, cum uel exhaurit situ et inertia plurium annorum, uel ita densatum est, ut gracilis et cannae similis arundo prodeat. Sed illud de integro refodi debet; hoc potest intercidi et disrarari, quod opus rustici stipationem uocant; quae tamen resectio arundineti caeca est, quia non apparet in terra quid aut tollendum sit aut relinquendum; tolerabilius tamen arundo castratur ante quam caeditur; quatenus calami uelut indices demonstrant, quid eruendum sit. Tempus repastinandi et conserendi est prius quam oculi arundinum egerminent. Caeditur deinde post brumam: nam usque in id tempus incrementum capit. Ac tum compescitur, cum obriguit hiberno frigore. Fodiendum quoties et uineta. Sed {et} macies eius cinere uel alio stercore iuuanda est, propter quod caesum plerique incendunt arundinetum. [4,33] XXXIII. Castanea roboribus proxima est, et ideo stabiliendis uineis habilis. Tum in repastinato nux posita celeriter emicat, et post quinquennium caesa more salicti recreatur, neque in palum formata fere usque in alteram caesionem perennat. Ea pullam terram et resolutam desiderat; sabulonem humidum uel refractum tofum non respuit; opaco et septentrionali cliuo laetatur; spissum solum et rubricosum reformidat. Seritur ab Nouembri mense per totam hiemem sicca terra et repastinata in altitudinem dupondii et semissis. Nuces in ordinem semipedalibus; ordinem autem quinum pedum spatiis dirimuntur. In altitudinem dodrantis castanea depressis sulcis committitur. Qui ubi nucibus sunt consiti, priusquam complanentur, breues arundines ab latere castanearum panguntur, ut per hos sationis indices tutius fodi et runcari possint. Simul atque semina stilauerint, etiam bima transferri queunt, interuelluntur, ac bini pedes arbusculis uacui relinquuntur, ne densitas plantas emaciet. Spissius autem semen propter uarios casus deponitur. Nam interdum prius quam enascatur, aut siccitatibus nux inarescit, aut aquarum abundantia putrescit, interdum subterraneis animalibus sicuti muribus et talpis infestatur. Propter quae saepe nouella castaneta caluescunt; atque ubi frequentanda sunt, melius ex uicino, si competit, mergi more pertica declinata propagatur, quam exempta reseritur. Haec enim uelut immota sua sede uehementer germinat. At quae radicibus exempta et deposita est, biennio reformidat. Propter quod compertum est commodius nucibus quam uiuiradicibus eiusmodi siluas institui. Spatia huiusce sationis, quae supra scripta sunt, capita castanearum recipiunt MMDCCCLXXX, cuius summae, sicut ait Atticus, ex facili iugera singula praebebunt statuminum duodena milia. Etenim taleae propius stirpem recisae quadrifidas plerumque, ac deinde secundae taleae eiusdem arboris bifidas ridicas subministrant; quod genus fissilis adminiculi manet diutius quam teres palus. Cultus idem est {fossionis positionisque} qui uineae. Supputari debet bima, quin etiam trima; nam bis ferro repetenda est ueris principio, ut incitetur eius proceritas. Potest etiam quercus simili ratione seri; uerum biennio tardius quam castanea deciditur. Propter quod ratio postulat tempus potius lucrari, nisi si dumosi glareosique montes, atque ea genera terrae, quae supra diximus, glandem magis quam castaneam postulabunt. Haec de uineis Italicis uinearumque instrumentis, quantum reor, non inutiliter et abunde disserui, mox agricolarum prouincialium uineaticos nec minus nostratis et Gallici arbusti cultus traditurus.