[2,0] LIBER SECUNDUS. [2,1] I. Quaeris ex me, Publi Siluine, quod ego sine cunctatione non recuso docere, cur priore libro ueterem opinionem fere omnium, qui de cultu agrorum locuti sunt, a principio confestim reppulerim, falsamque sententiam repudiauerim censentium longo aeui situ longique iam temporis exercitatione fatigatam et effetam humum consenuisse. Nec te ignoro cum et aliorum illustrium scriptorum tum praecipue Tremelii auctoritatem reuereri, qui cum plurima rusticarum rerum praecepta simul eleganter et scite memoriae prodiderit, uidelicet illectus nimio fauore priscorum de simili materia disserentium falso credidit parentem omnium terram, sicut muliebrem sexum aetate anili iam confectam, progenerandis esse fetibus inhabilem. Quod ipse quoque confiterer, si in totum nullae fruges prouenirent. Nam et hominis tum demum declaratur sterile senium, non cum desinit mulier trigeminos aut geminos parere, sed cum omnino nullum conceptum edere ualet. Itaque transactis iuuentae temporibus, etiamsi longa uita superest, partus tamen annis denegatus non restituitur. At e contrario seu sponte seu quolibet casu destituta humus, cum est repetita cultu, magno fenore cessationis colono respondet. Non ergo est exiguarum frugum causa terrae uetustas, si modo cum semel inuasit senectus, regressum non habet, nec reuiuiscere aut repubescere potest; sed ne lassitudo quidem soli minuit agricolae fructum. Neque enim prudentis est adduci tamquam in hominibus nimiae corporis exercitationi, aut oneris alicuius ponderi, sic cultibus et agitationibus agrorum fatigationem succedere. Quid ergo est, inquis, quod asseuerat Tremellius, intacta et siluestria loca, cum primum coeperint exuberare, mox deinde non ita respondere labori colonorum? Videt sine dubio quid eueniat, sed cur id accidat, non peruidet. Neque enim idcirco rudis et modo ex siluestri habitu in aruum transducta fecundior haberi terra debet, quod sit requietior et iunior, sed quod multorum annorum frondibus et herbis, quas suapte natura progenerabat, uelut saginata largioribus pabulis, facilius edendis educandisque frugibus sufficit. At cum perruptae rastris et aratris radices herbarum, ferroque succisa nemora frondibus suis desierunt alere matrem, quaeque temporibus autumni frutetis et arboribus delapsa folia superiaciebantur, mox conuersa uomeribus et inferiori solo, quod plerumque est exilius, permixta atque absumpta sunt, sequitur ut destituta pristinis alimentis macrescat humus. Non igitur fatigatione, quemadmodum plurimi crediderunt, nec senio, sed nostra scilicet inertia minus benigne nobis arua respondent. Licet enim maiorem fructum percipere, si frequenti et tempestiua et modica stercoratione terra refoueatur. De cuius cultu dicturos nos priore uolumine polliciti iam nunc disseremus. [2,2] II. Callidissimi rusticarum rerum, Siluine, genera terreni tria esse dixerunt, campestre, collinum, montanum. Campum non aequissima situm planitie nec perlibrata, sed exigue prona; collem clementer et molliter assurgentem; montem non sublimem et asperum, sed nemorosum et herbidum maxime probauerunt. His autem generibus singulis senae species contribuuntur, soli pinguis uel macri, soluti uel spissi, humidi uel sicci; quae qualitates inter se mixtae uicibus et alternatae plurimas efficiunt agrorum uarietates: eas enumerare non est artificis agricolae. Neque enim artis officium est, per species, quae sunt innumerabiles, euagari, sed ingredi per genera, quae possunt cogitatione mentis et ambitu uerborum facile copulari. Recurrendum est igitur ad qualitatum inter se dissidentium quasi quasdam coniunctiones, quas Graeci g-syzygias g-enantitehtohn, nos discordantium comparationes tolerabiliter dixerimus. Atque etiam significandum est ex omnibus, quae terra progeneret, plura campo magis quam colle, plura pingui solo quam macro laetari. De siccaneis et riguis non comperimus, utra numero uincant, quoniam utrimque paene infinita sunt, quae siccis quaeque humidis locis gaudent; sed ex his nihil non melius resoluta humo quam densa prouenit. Quod noster quoque Virgilius, cum et alias fecundi arui laudes rettulisset, et cui putre solum; namque hoc imitamur arando. Neque enim aliud est colere, quam resoluere et fermentare terram. Ideoque maximos quaestus ager praebet idem pinguis ac putris, quia cum plurimum reddat, minimum poscit; et quod postulat, exiguo labore atque impensa conficitur. Praestantissimum igitur tale solum iure dicatur. Proximum deinde huic pinguiter densum, quod impensum coloni laboremque magno fetu remuneratur. Tertia est ratio loci rigui, quia sine impensa fructum reddere potest. Hanc primam Cato esse dicebat, qui maxime reditum pratorum ceteris anteponebat; sed nos de agitatione terrae nunc loquimur, non de situ. Nullum deterius habetur genus, quam quod est siccum pariter et densum et macrum; quia cum difficulter tractetur, tum ne tractatum quidem gratiam refert; nec relictum pratis uel pascuis abunde sufficit. Itaque hic ager siue exercetur seu cessat, colono est penitendus, ac tamquam pestilens refugiendus. Nam ille mortem facit, hic teterrimam comitem mortis famem; si tamen Graecis Camenis habemus fidem clamitantibus "g-limoi g-oiktiston g-thaneein". Sed nunc potius uberioris soli meminerimus, cuius demonstranda est duplex tractatio, culti et siluestris. De siluestri regione in aruorum formam redigenda prius dicemus, quoniam est antiquius facere agrum quam colere. Incultum igitur locum consideremus, siccus an humidus; nemorosus arboribus an lapidibus confragosus; iuncone sit an gramine uestitus ac filictis aliisue fruteis impeditus. Si humidus erit, abundantia uliginis ante siccetur fossis. Earum duo genera cognouimus, caecarum et patentium. Spissis atque cretosis regionibus apertae relinquuntur; at ubi solutior humus est, aliquae fiunt patentes, quaedam etiam obcaecantur, ita ut in patentes ora hiantia caecarum competant; sed patentes latius apertas summa parte decliuesque et ad solum coarctatas, imbricibus supinis similes facere conueniet. Nam quarum recta sunt latera, celeriter aquis uitiantur et superioris soli lapsibus replentur. Opertae rursus obcaecari debebunt, solcis in altitudinem tripedaneam depressis: qui cum parte dimidia lapides minutos uel nudam glaream receperint, aequentur superiecta terra, quae fuerat effossa. Vel si nec lapis erit nec glarea, sarmentis connexus uelut funis informabitur in eam crassitudinem, quam solum fossae possit anguste quasi accommodatam coarctatamque capere. Tum per imum contendetur, ut super calcatis cupressinis uel pineis, aut, si eae non erunt, aliis frondibus terra contegantur; in principio atque exitu fossae more ponticulorum binis saxis tantummodo pilarum uice constitutis, et singulis superpositis, ut eiusmodi constructio ripam sustineat, ne praecludatur humoris illapsus atque exitus. Nemorosi frutetosique tractus duplex cura est, uel exstirpandis radicitus arboribus et remouendis; uel, si rarae sint, tantum succidendis incendendisque et inarandis. At saxosum facile est expedire lectione lapidum, quorum si magna est abundantia, uelut quibusdam substructionibus partes agri sunt occupandae, ut reliquae emundentur; uel in altitudinem sulco depresso lapides obruendi. Quod tamen ita faciendum erit, si suadebit operarum uilitas. Iunci et graminis pernicies repastinatio est; filicis, frequens exstirpatio. Quae uel aratro fieri potest, quoniam intra biennium saepius conuulsa moritur; celerius etiam, si eodem tempore stercores, et lupino uel faba conseras, ut cum aliquo reditu medearis agri uitio. Namque constat filicem sationibus et stercoratione facilius interimi. Verum et si subinde nascentem falce decidas, quod uel puerile opus est, intra praedictum tempus uiuacitas eius absumitur. Sed iam expediendi rudis agri rationem sequitur cultorum noualium cura, de qua mox quid censeam profitebor, si quae ante discenda sunt, aruorum studiosis praecepero. Plurimos antiquorum, qui de rusticis rebus scripserunt, memoria repeto quasi confessa nec dubia signa pinguis ac frumentorum fertilis agri prodidisse, dulcedinem soli propriam herbarum et arborum prouentum, nigrum colorem uel cinereum. Nihil de ceteris ambigo; de colore satis admirari non possum, cum alios tum etiam Cornelium Celsum, non solum agricolationis, sed uniuersae naturae prudentem uirum, sic et sententia et uisu deerrasse, ut oculis eius tot paludes, tot etiam campi salinarum non occurrerent, quibus fere contribuuntur praedicti colores. Nullum enim temere uidemus locum, qui modo pigrum contineat humorem, non eundem uel nigri uel cinerei coloris, nisi forte in eo fallor ipse, quod non putem aut in solo limosae paludis et uliginis amarae, aut in maritimis areis salinarum gigni posse laeta frumenta. Sed manifestior hic antiquorum error, quam ut pluribus argumentis conuincendus sit. Non ergo color, tamquam certus auctor, testis est bonitatis aruorum. Et ideo frumentarius ager, id est pinguis, magis aliis qualitatibus aestimandus est. Nam ut fortissimae pecudes diuersos ac paene innumerabiles, sic etiam robustissimae terrae plurimos et uarios colores sortitae sunt. Itaque considerandum erit, ut solum quod excolere destinamus, pingue sit. Per se tamen id parum est, si dulcedine caret; quod utrumque satis expedita nobis ratione contingit discere. Nam perexigua conspergitur aqua glaeba, manuque subigitur ac si glutinosa est, quamuis leuissimo tactu pressa inhaerescit, et picis in morem ad digitos lentescit habendo, ut ait Virgilius, eademque illisa humor dissipatur; quae res admonet nos inesse tali materiae naturalem succum et pinguitudinem. Sed si uelis scrobibus egestam humum recondere et recalcare, cum aliquo quasi fermento abundauerit, certum erit esse eam pinguem; cum defuerit, exilem; cum aequauerit, mediocrem. Quamquam ista quae nunc rettuli, non tam uera possunt uideri, quam si sit pullula terra, quae melius prouentu frugum approbatur. Sapore quoque dignoscemus, si ex ea parte agri, quae maxime displicebit, effossae glebae, et in fictili uase madefactae dulci aqua permisceatur, ac more faeculenti uini diligenter colatae gustu explorentur. Nam qualem traditum ab eis rettulerit humor saporem, talem esse dicemus eius soli.. Sed citra hoc experimentum multa sunt, quae et dulcem terram et frumentis habilem significent, ut iuncus, ut calamus, ut gramen, ut trifolium, ebulum, rubi, pruni siluestres, et alia complura, quae etiam indagatoribus aquarum nota, non sini dulcibus terrae uenis educantur. Nec contentos esse nos oportet prima specie summi soli, sed diligenter exploranda est inferioris materiae qualitas, terrena necne sit. Frumentis autem sat erit, si aeque bona suberit bipedanea humus: arboribus altitudo quattuor pedum abunde est. Haec cum ita explorauerimus, agrum sationibus faciundis expediemus. Is autem non minimum exuberat, si curiose et scite subigitur. Quare antiquissimum est formam huius operis conscribere, quam uelut sectam legemque in proscindendis agris sequantur agricolae. Igitur in opere boues arcte iunctos habere conuenit, quo speciosius ingrediantur sublimes et elatis capitibus, ac minus colla eorum labefactentur, iugumque melius aptum ceruicibus insidat. Hoc enim genus iuncturae maxime probatum est. Nam illud, quod in quibusdam prouinciis usurpatur, ut cornibus illigetur iugum, fere repudiatum est ab omnibus, qui praecepta rusticis conscripserunt; neque immerito. Plus enim queunt pecudes collo et pectore conari, quam cornibus. Atque hoc modo tota mole corporis totoque pondere nituntur; at illo, retractis et resupinis capitibus excruciantur, aegreque terrae summam partem leui admodum uomere sauciant. Et ideo minoribus aratris moliuntur, qui non ualent alte perfossa noualium terga rescindere; quod cum fit, omnibus uirentibus plurimum confert. Nam penitus aruis sulcatis maiore incremento segetum arborumque foetus grandescunt. Et in hoc igitur a Celso dissentio, qui reformidans impensam, quae scilicet largior est in amplioribus armentis, censet exiguis uomeribus et dentalibus terram subigere, quo minoris formae bubus administrari id possit; ignorans, plus esse reditus in ubertate frugum, quam impendii, si maiora mercemur armenta, praesertim in Italia, ubi arbustis atque oleis consitus ager altius resolui ac subigi desiderat, ut et summae radices uitium olearumque uomeribus rescindantur; quae si maneant, frugibus obsint; et inferiores penitus subacto solo facilius capiant humoris alimentum. Potest tamen illa Celsi ratio Numidiae et Aegypto conuenire, ubi plerumque arboribus uiduum solum frumentis seminatur. Atque eiusmodi terram pinguibus arenis putrem ueluti cinerem solutam quamuis leuissimo dente moueri satis est. Bubulcum autem per proscissum ingredi oportet, alternisque uersibus obliquum tenere aratrum, et alternis recto plenoque sulcare; sed ita necubi crudum solum et immotum relinquat, quod agricolae scamnum uocant. Boues cum ad arborem uenerint, fortiter retinere ac retardare, ne in radicem maiore nisu uomis impactus colla commoueat, neue aut cornu bos ad stipitem uehementius offendat, aut extremo iugo truncum delibet ramumque deplantet. Voce potius quam uerberibus terreat, ultimaque sint opus recusantibus remedia plagae. Numquam stimulo lacessat iuuencum, quod retrectantem calcitrosumque eum reddit. Nonnumquam tamen admoneat flagello. Sed nec in media parte uersurae consistat, detque requiem in summa, ut spe cessandi totum spatium bos agilius enitatur. Sulcum autem ducere longiorem, quam pedum centumuiginti, contrarium pecori est; quoniam plus aequo fatigatur, ubi hunc modum excessit. Cum uentum erit ad uersuram, in priorem partem iugum propellat, et boues inhibeat, ut colla eorum refrigescant, quae celeriter conflagrant, nisi assidue refrigerentur, et ex eo tumor ac deinde ulcera inuadunt. Nec minus dolabra quam uomere bubulcus utatur; et praefractas stipes summasque radices, quibus ager arbusto consitus implicatur, omnes refodiat ac persequatur. [2,3] III. Boues cum ab opere disiunxerit, substrictos confricet, manibusque comprimat dorsum, et pellem reuellat, nec patiatur corpori adhaerere, quia et genus morbi maxime est armentis noxium. Colla subigat, merumque faucibus, si aestuauerint, infundat. Satis autem est singulis binos sextarios praebere: sed ante ad praesepia boues religari non expedit, quam sudare atque anhelare desierint. Cum deinde tempestiue potuerint uesci, non multum nec uniuersum cibum, sed partibus et paulatim praebere conuenit. Quem cum absumpserint, ad aquam duci oportet, sibiloque allectari, quo libentius bibant; tum demum reductos largiori pabulo satiari. Hactenus de officio bubulci dixisse abunde est. Sequitur ut tempora quoque subigendi arui praecipiamus. [2,4] IV. Pingues campi, qui diutius continent aquam, proscindendi sunt anni tempore iam incalescente, cum omnis herbas ediderint, neque adhuc earum semina maturuerint; sed tam frequentibus densisque sulcis arandi sunt, ut uix dignoscatur in utram partem uomer actus sit; quoniam sic omnes radices herbarum perruptae necantur. Sed et compluribus iterationibus sic resoluatur ueruactum in puluerem, ut uel nullam uel exiguam desideret occationem, cum seminauerimus. Nam ueterea Romani dixerunt male subactum agrum, qui satis frugibus occandus sit. Eum porro an recte aretur, frequenter explorare debet agricola. Nec tantum uisu, qui fallitur nonnumquam, superfusa terra latentibus scamnis, uerum etiam tactu, qui minus decipitur, cum solidi rigoris admota pertica transuersis sulcis inseritur. Ea si aequaliter ac sine offensione penetrauit, manifestum est totum solum deinceps esse motum; sin autem subeunti durior aliqua pars obstitit, crudum ueruactum esse demonstrat. Hoc cum saepius bubulci fieri uident, non committunt scamna facere. Igitur uliginosi campi proscindi debent post Idus mensis Aprilis. Quo tempore cum arati fuerint uiginti diebus interpositis circa solstitium, quod est nonum uel octauum Kalend- Iulias, iteratos esse oportebit, ac deinde circa Septembris Kalendas tertiatos: quoniam in id tempus ab aestiuo solstitio conuenit inter peritos rei rusticae non esse arandum, nisi si magnis, ut fit nonnumquam, ac subitaneis imbribus quasi hibernis pluuiis terra permaduerit. Quod cum accidit, nihil prohibet, quo minus mense Iulio ueruacta subigantur. Sed quandoque arabitur, obseruabimus, ne lutosus ager tractetur, neue exiguis nimbis semimadidus, quam terram rustici uariam cariosamque appellant. Ea est cum post longas siccitates leuis pluuia superiorem partem glaebarum madefecit, inferiorem non attigit. Nam quae limosa uersantur arua, toto anno desinunt posse tractari, nec sunt habilia sementi aut occationi aut sarritioni. At rursus, quae uaria subacta sunt, continuo triennio sterilitate afficiuntur. Medium igitur temperamentum maxime sequamur in arandis agris, ut neque succo careant, nec abundent uligine. Quippe nimius humor, ut dixi, limosos lutososque reddit. At qui siccitatibus aruerunt, expediri probe non possunt. Nam uel respuitur duritia soli dens aratri, uel si qua parte penetrauit, non minute diffundit humum, sed uastos caespites conuellit; quibus obiacentibus impeditum aruum minus recte potest iterari; quia ponderibus glaebarum sicut aliquibus obstantibus fundamentis, uomis a sulco repellitur: quo euenit, ut in iteratione quoque scamna fiant, et boues iniquitate operis pessime multentur. Accedit huc, quod omnis humus, quamuis laetissima, tamen inferiorem partem ieiuniorem habet, eamque attrahunt excitatae maiores glaebae. Quo euenit, ut infecundior materia mixta pinguiori segetem minus uberem reddat, tum etiam ratio rustici aggrauatur exiguo profectu operis. Iusta enim fieri nequeunt, cum induruit ager. Itaque siccitatibus censeo quod iam proscissum est iterare, pluuiamque opperiri, quae, madefacta terra, facilem nobis culturam praebeat. Sed iugerum talis agri quattuor operis expeditur. Nam commode proscinditur duabus, una iteratur, tertiatur dodrante, in liram satum redigitur, quadrante operae. Liras autem rustici uocant easdem porcas, cum sic aratum est, ut inter duos latius distantes sulcos medius cumulus siccam sedem frumentis praebeat. Colles pinguis soli peracta satione trimestri mense Martio, si uero tepor caeli siccitasque regionis suadebit, Februario statim proscindendi sunt. Deinde ab Aprili medio usque in solstitium iterandi tertiandique Septembri circa aequinoctium. Ac totidem operis, quot uliginosi campi, excolitur iugerum. Sed tali agro in arando maxime est obseruandum, semper ut transuersus mons sulcetur. Nam hac ratione difficultas accliuitatis infringitur, laborque pecudum et hominum commodissime sic minuitur. Paulum tamen quotiescumque iterabitur, modo in elatiora, modo in depressiora cliui obliquum agi sulcum oportebit, ut in utramque partem rescindamus, nec eodem uestigio terram moliamur. Exilis ager planus, qui aquis abundat, primum aretur ultima parte mensis Augusti, subinde Septembri sit iteratus, paratusque sementi circa aequinoctium. Expeditior autem labor eiusmodi solo est, eo quod pauciores impenduntur operae: nam tres uni iugero sufficiunt. Item graciles cliui non sunt aestate arandi, sed circa Septembres Kalendas; quoniam si ante hoc tempus proscinditur, effoeta et sine succo humus aestiuo sole peruritur, nullasque uirium reliquias habet. Itaque optime inter Kalendas et Idus Septembris aratur, ac subinde iteratur, ut primis pluuiis aequinoctialibus conseri possit; neque in lira, sed sub sulco talis ager seminandus est. [2,5] V. Prius tamen quam exilem terram iteremus, stercorare conueniet: nam eo quasi pabulo gliscit. Ia campo rarius, in colle spissius acerui stercoris instar quinque modiorum disponentur, atque in plano pedes interualli quoquo uersus octo, in cliuo duobus minus relinqui sat erit. Sed id nobis decrescente luna fieri placet: nam ea res herbis liberat segetes. Iugerum autem desiderat, quod spissius stercoratur, uehes quattuor et uiginti; quod rarius, duodeuiginti. Disiectum deinde protinus fimum inarari et obrui conuenit, ne solis halitu uires amittat, et ut permixta humus praedicto alimento pinguescat. Itaque cum in agro disponentur acerui stercoris, non debet maior modus eorum dissipari, quam quem bubulci eodem die possint obruere. [2,6] VI. Quoniam sementi terram docuimus praeparare, nunc seminum genera persequemur. Prima et utilissima sunt hominibus frumenta, triticum et semen adoreum. Tritici genera complura cognouimus. Verum ex his maxime serendum est, quod robus dicitur, quoniam et pondere et nitore praestat. Secunda conditio est habenda siliginis, cuius species in pane praecipua pondere deficitur. Tertium erit trimestre, cuius usus agricolis gratissimus. Nam ubi propter aquas aliamue causam matura satio est omissa, praesidium ab hoc petitur. Id genus est seliginis. Reliquae tritici species, nisi si quos multiplex uarietas frugum et inanis delectat gloria, superuacuae sunt. Adorei autem plerumque uidemus in usu genera quattuor. Far, quod appellatur Clusinum, candoris nitidi. Far, quod uocatur uennunculum, rutilum, atque alterum candidum, sed utrumque maioris ponderis quam Clusinum. Semen trimestre, quod dicitur halicastrum, idque pondere et bonitate est praecipuum. Sed haec genera tritici et adorei, propterea custodienda sunt agricolis, quod raro quisquam ager ita situs est, ut uno semine contenti esse possimus, interueniente parte aliqua uel uliginosa uel arida. Triticum autem sicco loco melius coalescit. Adoreum minus infestatur humore. [2,7] VII. Leguminum genera cum sint complura, maxime grata et in usu hominum uidentur faba, lenticula, phaselus, cicer, cannabis, milium, panicum, sesama, lupinum, linum etiam, et ordeum, quia ex eo ptisana est. Item pabulorum optima sunt medica et foenum Graecum, nec minus uicia. Proxime deinde cicera et eruum et farrago, quae est ex ordeo. Sed de his prius disseremus, quae nostra causa seminantur, memores antiquissimi praecepti, quo monemur ut locis frigidis ocissime, tepidis celerius, calidis nouissime seramus. Nunc autem proinde ac si temperatae regioni praecepta dabimus. [2,8] VIII. Placet nostro poetae adoreum atque etiam triticum non ante seminare, quam occiderint Vergiliae. Quod ipsum numeris sic edisserit: At si triticeam in messem robustaque farra exercebis humum, solisque instabis aristis, ante tibi Eoae Atlantides abscondantur. Absconduntur autem altero et trigesimo die post autumnale aequinoctium, quod fere conficitur nono Kalend- Octobris; propter quod intellegi debet tritici satio dierum sex et quadraginta ab occasu Vergiliarum, qui fit ante diem IX Kalend- Nouembr. ad brumae tempora. Sic enim seruant prudentes agricolae, ut quindecim diebus prius quam conficiatur bruma, totidemque post eam confectam neque arent, neque uitem aut arborem putent. Nos quoque non abnuimus in agro temperato et minime humido sementem sic fieri debere. Ceterum locis uliginosis atque exilibus aut frigidis aut etiam opacis plerumque cirta Kalendas Octobris seminare conuenire, dum sicca tellure licet, dum nubila pendent, ut prius conualescant radices frumentorum quam hibernis imbribus aut gelicidiis pruinisue infestentur. Sed quamuis tempestiue sementis confecta erit, cauebitur tamen ut patentes liras crebrosque sulcos aquarios, quos nonnulli elices uocant, faciamus, et omnem humorem in colliquias, atque inde extra segetes deriuemus. Nec ignoro quosdam ueteres auctores praecepisse ne seminarentur agri nisi cum terra pluuiis permaduisset. Quod ego, si tempestiue competat, magis conducere agricolae non dubito. Sed si, quod euenit nonnumquam, seri sunt imbres, quamuis sitienti solo recte semen committitur: idque etiam in quibusdam prouinciis, ubi status talis caeli est, usurpatur. Nam quod sicco solo ingestum et inoccatum est, pereinde ac si repositum in horreo non corrumpitur, atque ubi uenit imber, multorum dierum sementis uno die surgit. Tremellius quidem asseuerat, prius quam impluerit, ab auibus aut formicis sata non infestari, dum aestiuis serenitatibus ager aret. Idque etiam saepius nos experti uerum adhuc esse non comperimus. Magis apte tamen in eiusmodi agris adoreum quam triticum seritur; quoniam folliculum, quo continetur, firmum et durabilem aduersus longioris temporis humorem habet. [2,9] IX. Iugerum agri pinguis plerumque modios tritici quattuor, mediocris quinque postulat: adorei modios nouem, si est laetum solum; si mediocre, decem desiderat. Nam quamuis de mensura minus auctoribus conuenit, hanc tamen uideri commodissimam docuit noster usus; quem si quis sequi recusat, utatur praeceptis eorum qui bene uberem campum in singula iugera tritici quinque et adorei octo modiis obserere praecipiunt, atque hac portione mediocribus agris semina praebenda censent. Nobis ne istam quidem, quam praediximus,mensuram semper placet seruari, quod eam uariat aut loci aut temporis aut caeli conditio. Loci, cum uel in campis uel collibus frumentum seritur, atque his uel pinguibus uel mediocribus uel macris. Temporis, cum autumno aut etiam ingruente hieme frumenta iacimus. Nam prima sementis rarius serere permittit, nouissima spissius postulat. Caeli, cum aut pluuium aut siccum est. Nam illud idem quod prima sementis, hoc quod ultima desiderat. Omne autem frumentum maxime campo patente et ad solem prono apricoque et soluto laetatur. Collis enim quamuis granum robustioris aliquanto, minus tamen tritici reddit. Densa cretosaque et uliginosa humus siliginem et far adoreum non incommode alit. Ordeum nisi solutum et siccum locum non patitur. Atque illa uicibus annorum requietum agitatumque alternis et quam laetissimum uolunt aruum. Hoc nullam mediocritatem postulat: nam uel pinguissima uel macerrima humo iacitur. Illa post continuos imbres, si necessitas exigat, quamuis adhuc limoso et madente solo sparseris, iniuriam sustinet. Hoc si lutoso commiseris, emoritur.. Siliginis autem uel tritici, si mediocriter cretosus uliginosusue ager est, etiam paulo plus, quam, ut prius iam dixi, quinque modiis ad sationem opus est. At si siccus et resolutus locus, idemque uel pinguis, uel exilis est, quattuor; quoniam e contrario macer tantumdem seminis poscit. Nam nisi rare conseritur, uanam minutam spicam facit. At ubi ex uno semine pluribus culmis fruticauit, etiam ex rara segete densam facit. Inter cetera quoque non ignorare debemus, quinta parte seminis amplius occupari agrum consitum arbusto, quam uacuum et apertum. Atque adhuc de satione autumnali loquimur: hanc enim potissimam ducimus. Sed est et altera, cum cogit necessitas: trimestrem uocant agricolae. Ea locis praegelidis ac niuosis, ubi aestas est humida et sine uaporibus, recte committitur. Ceteris admodum raro respondet. Quam tamen ipsam celeritur et utique ante aequinoctium uernum conueniet peragere. Si uero locorum et caeli conditio patietur, quanto maturius seuerimus, commodius proueniet. Neque enim est ullum, sicut multi crediderunt, natura trimestre semen: quippe idem iactum autumno melius respondet. Sunt nihilo minus quaedam aliis potiora, quae sustinent ueris tepores, ut siligo et ordeum Galaticum et halicastrum, granumque fabae Marsicae. Nam cetera robusta frumenta semper ante hiemem seri debent in regionibus temperatis. Solet autem salsam nonnumquam et amaram uliginem uomere terra, quae quamuis matura iam sata manante noxio humore corrumpit, et locis calentibus sine ulla stirpe seminum areas reddit. Ea glabreta signis adhibitis notari conuenit, ut suo tempore uitiis eiusmodi medeamur. Nam ubi uel uligo, uel aliqua pestis segetem enecat, ibi columbinum stercus, uel si id non est, folia cupressi conuenit spargi et inarari. Sed antiquissimum est, omnem inde humorem facto sulco deducere: aliter uana erunt praedicta remedia. Nonnulli pelle hyaenae satoriam trimodiam uestiunt, atque ita ex ea, cum paulum immorata sunt semina, iaciunt, non dubitantes prouentura, quae sic sata sint. Quaedam etiam subterraneae pestes adultas segetes radicibus subsectis enecant. Id ne fiat, remedio est aquae mixtus succus herbae, quam rustici sedum appellant; nam hoc medicamine una nocte semina macerata iaciuntur. Quidam cucumeris anguini humorem expressum, et eiusdem tritam radicem diluunt aqua, similique ratione madefacta semina terrae mandant. Alii hac eadem aqua uel amurca insulsa, cum coepit infestari seges, perfundunt sulcos, et ita noxia animalia submouent. Illud deinceps praecipiendum habeo, ut demissis segetibus iam in area futuro semini consulamus. Nam quod ait Celsus, ubi mediocris est fructus, optimam quamque spicam legere oportet, separatimque ex ea semen reponere; cum rursus amplior messis prouenerit, quicquid exteretur, capisterio expurgandum erit, et semper quod propter magnitudinem ac pondus in imo subsederit, ad semen reseruandum. Nam id plurimum prodest, quia quamuis celerius locis humidis, tamen etiam siccis frumenta degenerant, nisi cura talis adhibeatur. Neque enim dubium est, ex robusto semine posse fieri non robustum. Quod uero protinus ex leui natum sit, numquam robur accipere manifestum est. Ideoque Virgilius cum et alia tum et hoc de seminibus praeclare sic disseruit: Vidi lecta diu, et multo spectata labore degenerare tamen, ni uis humana quotannis maxima quaeque manu legeret. Sic omnia fatis in peius ruere, ac retro sublapsa referri. Granum autem rutilum si, cum diffissum est, eundem colorem interiorem habet, integrum esse non dubitamus. Quod extrinsecus albidum, intus etiam conspicitur candidum, leue ac uanum intellegi debet. Nec nos tamquam optabilis agricolis fallat siligo. Nam hoc tritici uitium est, et quamuis candore praestet, pondere tamen uincitur. Verum in humido statu caeli recte prouenit; et ideo locis manantibus magis apta est. Nec tamen ea longe nobis aut magna difficultate requirenda est. Nam omne triticum solo uliginoso post tertiam sationem conuertitur in siliginem. Proximus est his frumentis usus ordei, quod rustici hexastichum, quidam etiam cantherinum appellant; quoniam et omnia animalia, quae ruri sunt, melius quam triticum, et homines salubrius quam malum triticum pascit. Nec aliud in egenis rebus magis inopiam defendit. Seritur soluta siccaque terra, et uel praeualida uel exili, quia constat arua segetibus eius macescere; propter quod pinguissimo agro, cuius nimis uiribus noceri non possit, aut macro, cui nihil aliud, committitur. Altero sulco seminari debet post aequinoctium, media fere sementi, si laeto solo; si gracili, maturius. Iugerum quinque modii occupabunt. Idque ubi paulum maturuerit, festinantius quam ullum aliud frumentum demetendum erit. Nam et fragili culmo, et nulla uestitum palea granum eius celeriter decidit, iisdemque de causis facilius teritur, quam cetera. Sed cum eius messem sustuleris, optimum est noualia pati anno cessare; si minus, stercore saturare, et omne uirus, quod adhuc inest terrae, propulsare. Alterum quoque genus ordei est, quod alii distichum, Galaticum nonnulli uocant, ponderis et candoris eximii, adeo ut tritico mixtum egregia cibaria familiae praebeat. Seritur quam pinguissimis, sed frigidis locis circa Martium mensem. Melius tamen respondet, si clementia hiemis permittit, cum seminatur circa Idus Ianuarias. Iugerum sex modios postulat. Inter frumenta etiam panicum et milium ponenda sunt, quamuis iam leguminibus ea contribuerim. Nam multis regionibus cibariis eorum coloni sustinentur. Leuem solutamque humum desiderant. Nec in sabuloso solo, sed in arena quoque proueniunt, modo humido caelo uel riguo solo. Nam siccum cretosumque reformidant. Ante uer seri non possunt, quoniam teporibus maxime laetantur, ultima tamen parte Martii mensis commodissimae terrae committuntur. Nec impensa graui rationem cultoris onerant; quippe sextariis fere quattuor iugerum implent. Frequentem tamen exigunt sarritionem et runcationem, ut herbis liberentur. Ea cum spicas ediderunt, prius quam semina hient aestibus, manu carpuntur, et suspensa in sole cum assicata fuerint, reconduntur, atque ita reposita perennant diutius quam cetera. Panis ex milio conficitur, qui antequam refrigescat, sine fastidio potest assumi. Panicum pinsitum et euolutum furfure, sed et milium quoque pultem quauis in copia maxime cum lacte non fastidientem praebet. [2,10] X. Quoniam de frumentis abunde praecepimus, de leguminibus deinceps disseramus. Lupini prima ratio est, quod et minimum operarum absumit, et uilissime emitur, et maxime ex iis quae seruntur, iuuat agrum. Nam uineis emaciatis, et aruis optimum stercus praebet, ac uel effoeto solo prouenit, uel repositum in granario patitur aeuum. Boues per hiemem coctum maceratumque probe alit. Famem quoque, si sterilitas annorum incessit hominibus, commode propulsat. Spargitur statim ex area. Atque id solum omnium leguminum non desiderat requiem in horreo, siue Septembri mense ante aequinoctium, seu protinus a Kalendis Octobribus crudis noualibus ingeras. Et qualitercumque obruas, sustinet coloni neglegentiam. Teporem tamen autumni desiderat, ut celeriter confirmetur. Nam si non ante hiemem conualuerit, frigoribus affligitur. Reliquum quod semini superest, in tabulatum, quo fumus peruenit, optime reponis. Quoniam si humor inuasit, uermes gignit; qui simul atque oscilla lupinorum adederunt, reliqua pars enasci non potest. Id, ut dixi, exilem amat terram, et rubricam praecipue. Nam cretam reformidat limosoque non exit agro. Iugerum decem modii occupant. Ab hoc recte phaselus terrae mandabitur, uel in ueretro, uel melius pingui et restibili agro. Nec amplius quattuor modiis iugerum obseretur. Similis quoque ratio est pisi, quod tamen facilem et solutam terram desiderat tepidumque locum et caelum frequentis humoris. Eadem mensura iugerum uel modio minus quam phaselum licet obserere primo tempore sementis ab aequinoctio autumnali. Fabae pinguissimus locus uel stercoratus destinatur, et si ueteretum erit in ualle situm, quod a superiore parte succum accipit; prius autem iaciemus semina, deinde proscindemus terram, proscissamque in liram reuocabimus occabimusque, quo altius largiore humo contegatur. Nam id plurimum refert, ut radices enatorum seminum penitus demersae sint. Sin autem proximae messis occupandum erit restibile, desectis stramentis quattuor et uiginti uehes stercoris in iugerum disponemus dissipabimusque. Et similiter cum semen crudo solo ingesserimus, inarabimus, imporcatumque occabimus; quamuis sint, qui negent locis frigidis oportere occari fabam, quia exstantes glaebae a gelicidiis adhuc eam teneram uindicent, et aliquem teporem frigore laboranti praebeant. Sunt etiam qui putent in aruis hanc eandem uice stercoris fungi. Quod sic ego interpretor, ut existimem, non sationibus eius pinguescere humum, sed minus hanc quam cetera semina uim terrae consumere. Nam certum habeo, frumentis utiliorem agrum esse, qui nihil, quam qui istam siliquam proximo anno tulerit. Iugerum agri, ut Tremellio, quattuor, ut nobis uidetur, fabae sex occupant modii, si solum pingue sit; si mediocre, paulo amplius. Eaque nec macrum nec nebulosum locum patitur. Densa tamen humo saepe commode respondet. Media sementi pars seri, et pars ultima debet, quae septimontialis satio dicitur. Tempestiua frequentius, nonnumquam tamen sera melior est. Post brumam parum recte seritur, pessime uere; quamuis sit etiam trimestris faba, quae mense Februario seratur, quinta parte amplius quam matura. Sed exiguas paleas, nec multam siliquam facit. Veteres itaque rusticos plerumque dicentes audio, malle se maturae fabalia quam fructum trimestris. Sed quocumque tempore anni seretur, opera danda erit, ut quantum destinauerimus in sationem, tantum quintadecima luna, si tamen ea non transcurret eo die solis radios, quod Graeci g-apokrousin uocant, si minus, quartadecima utique adhuc lunae crescente lumine spargatur, etiam si confestim totum semen operiri non poterit. Nihil enim nocebitur ei nocturnis roribus aliisue ex causis, dum a pecore et auibus uindicetur. Priscis autem rusticis nec minus Virgilio prius amurca uel nitro macerari eam et ita seri placuit, laetior ut fetus siliquis fallacibus esset, et quamuis igni exiguo properata maderent. Nos quoque sic medicatam comperimus, cum ad maturitatem perducta sit, minus a curculione infestari. Sed et illud, quod deinceps dicturi sumus, experti praecipimus. Silente luna fabam uellito ante lucem. Deinde cum in area exaruerit, confestim, prius quam luna incrementum capiat, excussam refrigeratamque in granarium conferto. Sic condita a curculionibus erit innoxia. Maximeque ex leguminibus ea et sine iumentis teri et sine uento purgari expeditissime sic poterit. Modicus fasciculorum numerus resolutus in extrema parte areae collocetur, quem per longissimum eius mediumque spatium tres uel quattuor homines promoueant pedibus, et baculis furcillisue contundant; deinde cum ad lateram partem areae peruenerint, in aceruum culmos regerant. Nam semina excussa in area iacebunt, superque ea paulatim eodem modo reliqui fasciculi excutientur. Ac durissimae quidem acus reiectae separataeque erunt a cudentibus: minutae uero, quae de siliquis cum faba resederint, alitere secernentur. Nam cum aceruus paleis granisque mixtus in unum fuerit congestus, paulatim ex eo uentilabris per longius spatium iactetur. Quo facto palea, quae leuior est, citra decidet; faba, quae longius emittitur, pura eo perueniet, quo uentilator eam iaculabitur. Lentim modo a dimidiata luna usque in duodecimam solo tenui et resoluto uel pingui et sicco maxime loco seri conuenit; nam in flore facile luxuria et humore corrumpitur. Quae ut celeriter prodeat et ingrandescat, antequam seratur fimo arido permisceri debet, et cum ita quatriduo aut quinque diebus requieuerit, spargi. Sationes eius duas seruamus, alteram maturam per mediam sementim, seriorem alteram mense Februario. Iugerum agri paulo plus quam modius occupat. Ea ne curculionibus absumatur (nam etiam dum est in siliqua exestur) curandum erit, ut cum extrita sit, in aquam demittatur, et ab inani, quae protinus innatat, separetur solida; tum in sole siccetur, et radice silphii trita cum aceto aspergatur, defriceturque , atque ita rursus in sole siccata et mox refrigerata recondatur, si maior est modus, in horreo, si minor, in uasis oleariis salsamentariisque. Quae repleta cum confestim gypsata sunt, quandoque in usus prompserimus, integram lentem reperiemus. Potest tamen etiam citra istam medicationem cineri mixta commode seruari. Lini semen, nisi si magnus est eius in ea regione, quam colis, prouentus, et pretium proritat, serendum non est. Agris enim praecipue noxius est. Itaque pinguissimum locum et modice humidum poscit. Seritur a Kalendis Octobribus in ortum Aquilae, qui est VII Idus Decembr- Iugerum agri octo modiis obseritur. Nonnullis placet macro solo et quam spississimum semen eius committi, quo tenuius linum proueniat. Idem etiam si laeto solo seratur mense Februario, modios in iugerum iaci oportere, dicunt. Sesama, quae rigantur, maturius; quae carent humore, ab aequinoctio autumnali serenda sunt in Idus Octobr- Putre solum, quod Campani pullum uocant, plerumque desiderant. Non deterius tamen etiam pinguibus harenis uel congesticia humo proueniunt; tantumque seminis, quantum milium panicumque, interdum etiam duobus sextariis amplius in iugerum spargitur. Sed hoc idem semen Ciliciae Syriaeque regionibus ipse uidi mense Iunio Iulioque conseri, et per autumnum cum permaturuerit, tolli. Cicercula quae piso est similis, mense Ianuario et Februario seri debet laeto loco, caelo humido. Quibusdam tamen Italiae locis ante Kalend- Nouembr- seritur. Tres modii iugerum implent. Nec ullum legumen minus agro nocet. Sed raro respondet, quoniam nec siccitates nec austros in flore sustinet; quae utraque incommoda fere eo tempore anni sunt, quo deflorescit. Cicer quod arietinum uocatur, itemque alterius generis, quod Punicum, seri mense Martio toto potest caelo humido, loco quam laetissimo. Nam etiam id terram laedit; atque ideo improbatur a callidioribus agricolis. Quod tamen si seri debeat, pridie macerandum erit, ut celerius enascatur. Iugero modii tres abunde sunt. Cannabis solum pingue stercoratumque et riguum uel planum atque humidum et alte subactum deposcit. In quadratum pedem seruntur grana sex eius seminis Arcturo exoriente, quod est ultimo mense Februario circa sextum aut quintum Kalend- Mart- Nec tamen usque in aequinoctium uernum, si sit pluuius caeli status, improbe seretur. Ab his leguminibus ratio est habenda naporum raporumque: nam utraque rusticos implent. Magis tamen utilia rapa sunt, quia et maiore incremento proueniunt, et non hominem solum, uerum etiam boues pascunt, praecipue in Gallia, ubi hiberna cibaria praedictis pecudibus id olus praebet. Solum putre et solutum res utraque desiderat, nec densa nascitur humo. Sed rapa campis et locis humidis laetantur; napus deuexam amat et siccam tenuique propiorem terram. Itaque glareosis sabulosisque aruis melior exit, locique proprietas utriusque semen commutat. Namque in alio solo rapa biennio sata conuertuntur in napum, in alio napus raporum accipit speciem. Riguis locis utrumque recte ab solstitio seritur; sicci, ultima parte mensis Augusti uel prima Septembris. Subactum solum pluribus iterationibus aratri uel rastri largoque stercore satiatum postulant. Nam id plurimum refert, non solum quod melius ea proueniunt, sed quod etiam post fructum eorum sic tractatum solum segetes opimas facit. Iugerum agri non amplius quattuor sextariis raporum seminis obserendum est; quarta parte amplius napi spargendum, quia non in uentrem latescit, sed tenuem radicem deorsum agit. Atque haec hominum causa serenda censemus, [2,11] XI. illa deinde pecudum pabulorum genera complura, sicut Medicam, et uiciam, farraginem quoque ordeaceam, et auenam, foenum Graecum, nec minus eruum, et ciceram. Nam cetera neque enumerare ac minus serere dignamur; excepta tamen cytiso, de qua dicemus in iis libris, quos de generibus surculorum conscripsimus. Sed ex iis, quae placent, eximia est herba Medica. Quod cum semel seritur, decem annis durat; quod per annum deinde recte quater, interdum etiam sexies demetitur; quod agrum stercorat; quod omne emaciatum armentum ex ea pinguescit; quod aegrotanti pecori remedium est; quod iugerum eius toto anno tribus equis abunde sufficit. Seritur, ut deinceps praecipiemus. Locum, in quo Medicam proximo ueresaturus es, proscindito circa Kalendas Octobris, et eum toto hieme putrescere sinito. Deinde Kalendis Februariis diligenter iterato, et lapides omnes elegito, glaebasque offringito. Postea circa Martium mensem tertiato et occato. Cum sic terram subegeris, in morem horti areas latas pedum denum, longas pedum quinquagenum facito, ut per semitas aqua ministrari possit, aditusque utraque parte runcantibus pateat. Deinde uetus stercus inicito, atque ita mense ultimo Aprile serito tantum, quantum ut singuli cyathi seminis locum occupent decem pedum longum et quinque latum. Quod ubi feceris, ligneis rastris (id enim multum confert), statim iacta semina obruantur: nam celerrime sole aduruntur. Post sationem ferro tangi locus non debet. Atque, ut dixi, ligneis rastris sarriendus et identidem runcandus est, ne laterius generis herba inualidam Medicam perimat. Tardius messem primam eius facere oportebit, cum iam seminum aliquam partem eiecerit. Postea quam uoles teneram, cum prosiluerit, deseces licet, et iumentis praebeas; sed inter initia parcius, dum consuescant, ne nouitas pabuli noceat. Inflat enim, et multum creat sanguinem. Cum secueris autem, saepius eam rigato. Paucos deinde post dies, ut coeperit fruticare, omnes alterius generis herbas eruncato. Sic culta sexies in anno demeti poterit, et permanebit annis decem. Viciae autem duae sationem sunt. Prima, qua pabuli causa circa aequinoctium autumnale serimus septem modios eius in unum iugerum. Secunda, qua sex modios mense Ianuario uel etiam serius iacimus semini progenerando. Utraque satio potest cruda terra fieri, sed melius proscissa: idque genus praecipue non amat rores, cum seritur. Itaque post secundam diei horam uel tertiam spargendum est, cum iam omnis humor sole uentoue detersus est, neque amplius proici debet, quam quod eodem die possit operiri. Nam si nox incessit, quantulocumque humore prius, quam obruatur, corrumpitur. Obseruandum erit, ne ante quintam et uigesimam lunam terrae mandetur. Aliter satae fere limacem nocere comperimus. Farraginem in restibili stercoratissimo loco et altero sulco serere conuenit. Ea fit optima, cum cantherini ordei decem modiis iugerum obseritur circa aequinoctium autumnale, sed impendentibus pluuiis, ut consita rigataque imbribus celeriter prodeat, et confirmetur ante hiemis uiolentiam. Nam frigoribus cum alia pabula defecerunt, ea bubus ceterisque pecudibus optime desecta praebetur, et si depascere saepius uoles usque in mensem Maium sufficit. Quod si etiam semen uoles ex ea percipere, a Kalend. Martiis pecora depellenda, et ab omni noxa defendenda est, ut sit idonea frugibus. Similis ratio auenae est. Caeditur in foenum uel pabulum, dum adhuc uiret, quae autumno sata; partim semini custoditur. Foenum Graecum, quod siliquam uocant rustici, duo tempora sationum habet: quorum alterum est Septembris mensis, cum pabuli causa seritur, iisdem diebus quibus uicia circa aequinoctium; alterum autem mensis Ianuarii ultimi, uel primi Februarii, cum in messem seminatur. Sed hac satione iugerum sex modiis, illa septem occupamus; utraque cruda terra non incommode fit; daturque opera, ut spisse aretur, nec tamen alte. Nam si plus quattuor digitis adobrutum est semen eius, non facile prodit. Propter quod nonnulli prius quam serant, minimis aratris proscindunt, atque ita iaciunt semina, et sarculis adobruunt. Eruum autem laetatur loco macro nec humido, quia luxuria plerumque corrumpitur. Potest autumno seri, nec minus post brumam, Ianuarii parte nouissima, uel toto Februario, dum ante Kalendas Martias; quem mensem uniuersum negant agricolae huic legumini conuenire, quod eo tempore satum pecori sit noxium et praecipue bubus, quos pabulo suo cerebrosos reddat. Quinque modiis iugerum obseritur. Cicera bubus erui loco fresa datur in Hispania Baetica; quae cum suspensa mola diuisa est, paulum aqua maceratur, dum lentescat, atque ita mixta paleis subtritis pecori praebetur. Sed erui duodecim librae satisfaciunt uni iugo, cicerae sexdecim. Eadem hominibus non inutilis neque iniucunda est. Sapore certe nihilo differt a cicercula, colore tantum discernitur: nam est obsoletior, et nigro propior. Seritur primo uel altero sulco, mense Martio, ita ut postulat soli laetitia; quod eadem quattuor modiis, nonnumquam et tribus, interdum etiam duobus ac semodio iugerum occupat. [2,12] XII. Quoniam quando quidque serendum sit persecuti sumus, nunc quemadmodum quotque operis singula eorum quae rettulimus colenda sint, demonstrabimus. Peracta sementi, sequens cura est sarritionis; de qua non conuenit inter auctores. Quidam negant eam quicquam proficere, quod frumenti radices sarculo detegantur, aliquae etiam succidantur, ac, si frigora incesserint post sarritionem, gelu frumenta enecentur; satius autem ea esse tempestiue runcari et purgari. Pluribus tamen sarriri placet; sed neque eodem modo, neque iisdem temporibus usquequaque fieri. Nam in agris siccis et apricis, simul ac primum sarritionem pati queant segetes, debere eas permota terra adobrui, ut fruticare possint; quod ipsum ante hiemem fieri oportere, deinde post hiemem iterari. In locis autem frigidis et palustribus plerumque transacta hieme sarriri, nec adobrui, sed plana sarritione terram permoueri. Multis tamen nos regionibus aptam esse hiemalem sarritionem comperimus, dumtaxat et siccitas caeli et tepores permittunt. Sed nec istud ubique fieri censemus; uerum incolarum consuetudine uti. Sunt enim regionum propria munera, sicut Aegypti et Africae, quibus agricola post sementem ante messem segetem non attingit; quoniam caeli conditio et terrae bonitas ea est, ut uix ulla herba exeat, nisi ex semine iacto, siue quia rari sunt imbres, seu quia qualitas humi sic se cultoribus praebet. In iis autem locis, ubi desideratur sarritio, non ante sunt attingendae segetes, etiam si caeli status permittit, quam cum sata sulcos contexerint. Triticumque et adoreum, cum quattuor fibras habere coeperint, ordeum cum quinque, faba et cetera legumina cum quattuor digitis a terra exstiterint, recte sarrientur, excepto tamen lupino, cuius semini contraria est sarritio, quoniam unam radicem habet, quae siue ferro succisa est seu uulnerata, totus frutex emoritur. Quod etiam si non fieret, superuacuus tamen esset cultus, cum sola haec res adeo non infestetur herbis, ut ipsa herbas perimat. Atque aliae segetes uel humidae moueri possunt, melius tamen siccae sarriuntur, quoniam sic tractatae non infestantur rubigine. Hordeum uero nisi siccissimum tangi non debet. Fabam multi ne sarriendam quidem putant, quod et manibus, cum maturuerit, ducta secernatur a cetera runcatione, et internatae herbae foeno reseruentur. Cuius opinionis etiam Cornelius Celsus est, qui inter ceteras dotes eius leguminis hanc quoque enumerat, quod sublata faba foenum ex eodem loco secari posse dicat. Sed mihi uidetur pessimi agricolae committere ut satis herba proueniat. Frugibus enim plurimum detrahitur, si relinquitur runcatio. Neque est rustici prudentis magis pabulis studere pecudum, quam cibis hominum; cum praesertim liceat illa quoque cultu pratorum consequi; adeoque fabam sarriendam censeo, ut existimem debere etiam ter sarriri. Nam sic cultam comperimus non solum multiplicare fructum, sed et exiguam portionem in ualuulis habere, fresaeque {eius et expurgatae} modium paene tam plenum esse, quam integrae, cum uix minuatur mensura detractis putaminibus. Atque in totum, sicut ante iam diximus, hiberna sarritio plurimum iuuat diebus serenis ac siccis post brumam confectam mense Ianuario, si gelicidia non sint. Ea porro sic debet fieri, ne radices satorum laedantur, et ut potius adobruantur, cumulisque exaggerentur, ut latius se frutex humi diffundat. Id prima sarritione fecisse proderit, secunda oberit; quia cum pullulare desiit frumentum, putrescit, si adobrutum est. Nihil itaque amplius in iteratione, quam remolliri terra debet aequaliter; eamque transacto aequinoctio uerno statim peragi oportet intra dies uiginti, ante quam seges in articulum eat, quoniam serius sarrita corrumpitur insequentibus aestiuis siccitatibus et caloribus. Subiungenda deinde est sarritioni runcatio, curandumque ne florentem segetem tangamus; sed aut antea, aut mox cum defloruerit. Omne autem frumentum et hordeum, quicquid denique non duplici semine est, spicam a tertio ad quartum nodum emittit, et cum totam edidit, octo diebus deflorescit, ac deinde grandescit diebus quadraginta, quibus post florem ad maturitatem deuenit. Rursus quae duplici semine sunt, ut faba, pisum, lenticula, diebus XL florent, simulque grandescunt. [2,13] XIII. Et ut iam percenseamus, quot operis in aream perducantur ea, quae terrae credidimus: tritici modii quattuor uel quinque bubulcorum operas occupant quattuor, occatoris unam, sarritoris duas primum, et unam cum iterum sarriuntur, runcatoris unam, messoris unam et dimidiam; in totum summam operarum decem et dimidiam. Siliginis modii quinque totidem operas desiderant. Seminis modii nouem uel decem totidem operas quot tritici modii quinque postulant. Hordei modii quinque bubulci operas tres exigunt, occatoriam unam, sarritoriam unam et dimidiam, messoriam unam, summam operarum sex et dimidiam. Fabae modii quattuor uel sex in uetereto duas operas bubulcorum detinent, at in restibili unam. Occantur sesquiopera, sarriuntur sesquiopera, iterum sarriuntur una opera, et tertio una, metuntur una. Summa fit operarum octo uel septem. Viciae modii sex uel septem in uetereto bubulcorum duas operas uolunt, in restibili unam; item, occantur una opera, metuntur una. Summa fit operarum quattuor uel trium. Erui modii quinque totidem operis conseruntur, occantur una; item singulis sarriuntur, runcantur, metuntur; quae cuncta sex operas occupant. Siliquae modii sex uel septem totidem operis obruuntur, metuntur una. Phaseoli modii quattuor obruuntur totidem operis, occantur una, metuntur una. Cicerae uel cicerculae modii quattuor operas bubulcorum tres postulant, occantur opera una, runcantur una, uelluntur una. Summa fit sex operarum. Lentis sesquimodius totidem operas desiderat, occatur una, sarritur duabus, runcatur una, uellitur una. Summa fit operarum octo. Lupini modii decem obruuntur una, obbantur una, metuntur una. Milii sextarii quattuor, totidemque panici bubulcorum operas occupant quattuor, occantur operis tribus, sarriuntur tribus; quot operis carpantur, incertum est. Ciceris modii tres operis totidem seminantur, occantur duabus, sarriuntur una, runcantur una, uelluntur tribus. Summa fit undecim operarum. Lini decem modii uel octo quattuor iugis conseruntur, occantur operis tribus, runcantur una, uelluntur tribus. Summa fit undecim operarum. Sesami sextarii sex tribus iugis a proscissione coluntur, occantur operis tribus, sarriuntur quattuor, et sarriuntur iterum duabus, runcantur una, uelluntur duabus. Summa fit operarum quindecim. Cannabis seritur, ut supra docuimus: sed incertum est, quantam impensam curamque desideret. At Medica obruitur non aratro, sed, ut dixi, ligneis rastellis. Iugerum agri eius occant duo, sarrit unus, metit unus. Hac consummatione operarum colligitur posse agrum ducentorum iugerum subigi duobus iugis boum totidemque bubulcis et sex mediastinis; si tamen uacet arboribus. At si sit arbustum, eundem modum Saserna tribus hominibus adiectis asseuerat probe satis excoli. Quae nos ratio docet, sufficere posse iugum boum tritici centum uiginti quinque modiis, totidemque leguminum, ut sit in asse autumnalis satio modiorum ducentorum quinquaginta; et post hanc nihilo minus conserat trimestrium modios quinque et septuaginta. Hoc deinde sic probatur. Semina, quae quarto sulco seruntur in iugeribus uiginti quinque, desiderant bubulcorum operas CXV. Nam proscinditur is agri modus quamuis durissimi quinquaginta operis, iteratur quinque et uiginti, tertiatur et consereitur XL. Legumina occupant operas LX, id est menses duos. Pluuiales quoque et feriarum computantur, quibus non aratur, dies quinque et XL. Item peracta sementi, quibus requiescunt, dies XXX. Sic in asse fiunt octo menses et dies X. Supersunt tamen de anno tres reliqui menses et dies V et XX, quos absumamus aut in satione trimestrium, aut in uecturis foeni et pabulorum et stercoris aliorumque utensilium. [2,14] XIV. Sed ex iis, quae rettuli, seminibus, idem Saserna putat aliis stercorari et iuuari agros, aliis rursus peruri et emaciari. Stercorari lupino, faba, uicia, eruilia, lente, cicercula, piso. De lupino nihil dubito, atque etiam de pabulari uicia, si tamen eam uiridem desecatam confestim aratrum subsequatur, et quod falx reliquerit, priusquam inarescat, uomis rescindat atque obruat; id enim cedit pro stercore. Nam si radices eius desecato pabulo relictae inaruerint, succum omnem solo auferent, uimque terrae absument, quod etiam in faba ceterisque leguminibus, quibus terra gliscere uidetur uerisimile est accidere; ut nisi protinus sublata messe eorum proscindatur, nihil iis segetibus, quae deinceps in eo loco seminari debent, profuturum sit. Ac de iis quoque leguminibus, quae uelluntur, Tremellius obesse maxime ait solo uirus ciceris et lini: alterum quia sit salsae, alterum quia feruidae naturae; quod etiam Virgilius significat dicendo: urit enim lini campum seges, urit auenae, urunt Lethaeo perfusa papauera somno. Neque enim dubium, quin et iis seminibus infestetur ager, sicut etiam milio et panico. Sed omni solo, quod praedictorum leguminum segetibus fatiscit, una praesens medicina est, ut stercore adiuues, et absumptas uires hoc uelut pabulo refoueas. Nec tantum propter semina, quae sulcis aratri committuntur, uerum etiam propter arbores ac uirgulta, quae maiorem in modum laetantur eiusmodi alimento. Quare si est, ut uidetur, agricolis utilissimum, diligentius de eo dicendum existimo, cum priscis auctoribus quamuis non omissa res, leui tamen admodum cura sit prodita. [2,15] XV. Tria igitur stercoris genera sunt praecipue, quod ex auibus, quod ex hominibus, quod ex pecudibus confit. Auium primum habetur, quod ex columbariis egeritur. Deinde quod gallinae ceteraeque uolucres edunt: exceptis tamen palustribus ac nantibus, ut anatis et anseris; nam id noxium quoque est. Maxime tamen columbinum probamus, quod modice sparsum terram fermentare comperimus. Secundum deinde, quod homines faciunt, si et aliis uillae purgamentis immisceatur, quoniam feruentioris naturae est, et idcirco terram perurit. Aptior est tamen surculis hominis urina, quam sex mensibus passus ueterascere si uitibus aut pomorum arboribus adhibeas, nullo alio magis fructus exuberat; nec solum ea res maiorem facit prouentum, sed etiam saporem et odorem uini pomorumque reddit meliorem. Potest et uetus amurca, quae salem non habet, permixta huic commode frugiferas arbores et praecipue oleas rigare. Nam per se quoque adhibita multum iuuat. Sed usus utriusque maxime per hiemem est, et adhuc uere ante aestiuos uapores, dum etiam uites et arbores oblaqueatae sunt. Tertium locum obtinet pecudum stercus, atque in eo quoque discrimen est: nam optimum existimatur, quod asinus facit; quoniam id animal lentissime mandit, ideoque facilius concoquit, et bene confectum atque idoneum protinus aruo fimum reddit. Post haec quae diximus, ouillum, et ab hoc caprinum est, mox ceterorum iumentorum armentorumque. Deterrimum ex omnibus suillum habetur. Quin etiam satis profuit cineris usus et fauillae. Frutex uero lupini succisus optimi stercoris uim praebet. Nec ignoro, quoddam esse ruris genus, in quo neque pecora, neque aues haberi possint; attamen inertis est rustici eo quoque loco defici stercore. Licet enim quamlibet frondem, licet e uepribus et e uiis compitisque congesta colligere; licet filicem sine iniuria uicini etiam cum officio decidere, et permiscere cum purgamentis cortis; licet depressa fossa, qualem stercori reponendo primo uolumine fieri praecepimus, cinerem caenumque cloacarum et culmos ceteraque quae euerruntur, in unum congerere. Sed eodem medio loco robustam materiam defigere conuenit. Namque ea res serpentem noxiam latere in stercore prohibet. Haec ubi uiduus pecudibus ager. Nam ubi greges quadrupedum uersantur, quaedam cotidie, ut culina et caprile, quaedam pluuiis diebus, ut bubilia et ouilia debent emundari. Ac si tantum frumentarius ager est, nihil refert genera stercoris separari; sin autem surculo et segetibus atque etiam pratis fundus est dispositus, generatim quodque reponendum est, sicut caprarum et auium. Reliqua deinde in praedictum locum concauum congerenda, et assiduo humore satianda sunt, ut herbarum semina culmis ceterisque rebus immixta putrescant. Aestiuis deinde mensibus non aliter ac si repastines, totum sterquilinium rastris permisceri oportet, quo facilius putrescat et sit aruis idoneum. Parum autem diligentes existimo esse agricolas apud quos minores singulae pecudes tricenis diebus minus quam singulas itemque maiores denas uehes stercoris efficiunt, totidemque singuli homines, qui non solum ea purgamenta, quae ipsi corporibus edunt, sed et quae colluuies cortis et aedificii cotidie gignit, contrahere et congerere possunt. Illud quoque praecipiendum habeo, stercus omne quod tempestiue repositum anno requieuerit, segetibus esse maxime utile; nam et uires adhuc solidas habet, et herbas non creat; quanto autem uetustius sit, minus prodesse, quoniam minus ualeat.Itaque pratis quam recentissimum debere inici, quod plus herbarum progeneret; idque mense Februario luna crescente fieri oportere. Nam ea quoque res aliquantum foeni fructum adiuuat. De cetero usus stercoris qualis in quaque re debeat esse, tum dicemus, cum singula persequemur. [2,16] XVI. Interim qui frumentis arua praeparare uolet, si autumno sementem facturus est, mense Septembri; si uere, qualibet hiemis parte modicos aceruos luna decrescente disponat, ita ut plani loci iugerum duodeuiginti, cliuosi quattuor et uiginti uehes stercoris teneant; et, ut paulo prius dixi, non antea dissipet cumulos, quam erit araturus. Si tamen aliqua causa tempestiuam stercorationem facere prohibuerit, secunda ratio est, ante quam seras more seminantis ex auiariis puluerem stercoris per segetem spargere. Si et is non erit, caprinum manu iacere, atque ita terram sarculis permiscere. ea res laetas segetes reddit. Nec ignorare colonos oportet, sicuti refrigescere agrum, qui non stercoretur, ita peruri, si nimium stercoretur; magisque conducere agricolae, frequenter id potius, quam immodice facere. Nec dubium quin aquosus ager maiorem eius copiam, siccus minorem desideret. Alter, quod assiduis humoribus rigens hoc adhibito regelatur; alter, quod per se tepens siccitatibus, hoc assumpto largiore, torretur; propter quod nec deesse ei talem materiam nec superesse oportet. Si tamen nullum genus stercoris suppetet, ei multum proderit fecisse, quod M- Columellam patruum meum doctissimum et diligentissimum agricolam saepenumero usurpasse memoria repeto, ut sabulosis locis cretam ingereret, cretosis ac nimium densis sabulum, atque ita non solum segetes laetas excitaret, uerum etiam pulcherrimas uineas efficeret. Nam idem negabat stercus uitibus ingerendum, quod saporem uini corrumperet; melioremque censebat esse materiam uindemiis exuberandis, congesticiam uel de uepribus uel denique aliam quamlibet arcessitam et aduectam humum. Iam uero et ego reor, si deficiatur omnibus rebus agricola, lupini certe expeditissimum praesidium non deesse; quod cum exili solo circa Idus Septembris sparserit et inarauerit, uim optimae stercorationis exhibebit. Succidi autem lupinum sabulosis locis oportet, cum secundum florem, rubricosis, cum tertium egerit. Illic dum tenerum est conuertitur, ut celeriter ipsum putrescat, permisceaturque gracili solo; hic iam robustius, quod solidiores glaebas diutius sustineat et suspendat, ut eae solibus aestiuis uaporatae resoluantur. [2,17] XVII. Atque haec arator exsequi poterit, si non solum, quae rettuli, genera pabulorum prouiderit, uerum etiam copiam foeni, quo melius armenta tueatur, sine quibus terram commode moliri difficile est; et ideo necessarius ei cultus est etiam prati, cui ueteres Romani primas in agricolatione tribuerunt. Nomen quoque indiderunt ab eo, quod protinus esset paratum, nec magnum laborem desideraret. M. quidem Porcius et illa commemorauit, quod nec tempestatibus affligeretur, ut aliae partes ruris, minimique sumptus egens, per omnes annos praeberet reditum, neque eum simplicem, cum etiam in pabulo non minus redderet, quam in foeno. Eius igitur animaduertimus duo genera, quorum alterum est siccaneum, alterum riguum. Laeto pinguique campo non desideratur influens riuus, meliusque habetur foenum, quod suapte natura succoso gignitur solo, quam quod irrigatum aquis elicitur, quae tamen sunt necessariae, si macies terrae postulat. Nam et in densa et resoluta humo quamuis exili pratum fieri potest, cum facultas irrigandi datur. Ac nec campus concauae positionis esse neque collis praeruptae debet; ille, ne collectam diutius contineat aquam; hic, ne statim praecipitem fundat. Potest tamen mediocriter accliuis, si aut pinguis est aut riguus ager, pratum fieri. At planities maxime talis probatur, quae exigue prona non patitur diutius imbres aut influentes riuos immorari, sed ut quis eam superuenit humor, lente prorepit. Itaque si palus in aliqua parte subsidens restagnat, sulcis deriuanda est. Quippe aquarum abundantia atque penuria graminibus aeque est exitio. [2,18] XVIII. Cultus autem pratorum magis curae quam laboris est. Primum, ne stirpes aut spinas ualidioris incrementi herbas inesse patiamur; atque alias ante hiemem, et per autumnum exstirpemus, ut rubos, uirgulta, iuncos; alias per uer euellamus, ut intuba ac solstitiales spinas; ac neque suem uelimus impasci, quoniam rostro suffodiat et cespites excitet; neque pecora maiora, nisi cum siccissimum solum est, quia udo demergunt ungulas, et atterunt scinduntque radices herbarum. Tum deinde macriora et pendula loca mense Februario luna crescente fimo iuuanda sunt. Omnesque lapides et siqua obiacent falcibus noxia, colligi debent, ac longius exportari, submittique pro natura locorum aut temporius aut serius. Sunt etiam quaedam prata situ uetustatis obducta, quibus mederi solent agricolae ueteri eraso musco seminibusque de tabulato superiectis, uel ingesto stercore. Quorum neutrum tantum prodest, quantum si cinerem saepius ingeras. Ea res muscum enecat. Attamen pigriora sunt ista remedia, cum sit efficacissimum de integro locum exarare. Sed hoc, si prata accepimus, facere debemus. Sin autem noua fuerint instituenda, uel antiqua renouanda, (nam multa sunt, ut dixi, quae negligentia exolescant, et fiant sterilia) ea expedit interdum etiam frumenti causa exarare, quia talis ager post longam desidiam laetas segetes affert. Igitur eum locum, quem prato destinauerimus, aestate proscissum subactumque saepius per autumnum rapis uel napo uel etiam faba conseremus; insequente deinde anno, frumento; tertio diligenter arabimus, omnesque ualidiores herbas et rubos et arbores, quae interueniunt radicibus, exstirpabimus, nisi si fructus arbusti id facere nos prohibuerit. Deinde uiciam permixtam seminibus foeni seremus. Tum glaebas sarculis resoluemus, et inducta crate coaequabimus, grumosque, quos ad uersuram plerumque tractae faciunt crates, dissipabimus ita, necubi ferramentum foenisecis possit offendere. Sed eam uiciam non conuenit ante desecare, quam permaturuerit, et aliqua semina subiacenti solo iecerit. Tum foenisecas oportet inducere et desectam herbam religare et exportare; deinde locum rigare, si fuerit facultas aquae; si tamen terra densior est. Nam in resoluta humo non expedit inducere maiorem uim riuorum, prius quam conspissatum et herbis colligatum sit solum: quoniam impetus aquarum proluit terram, nudatisque radicibus gramina non patitur coalescere. Propter quod ne pecora quidem oportet teneris adhuc et subsidentibus pratis immittere, sed quotiens herba prosiluerit, falcibus desecare. Nam pecudes, ut ante iam dixi, molli solo infigunt ungulas, atque interruptas non sinunt herbarum radices serpere et condensari. Altero tamen anno minora pecora post foenisicia permittemus admitti, si modo siccitas et conditio loci patietur. Tertio deinde cum pratum solidius ac durius erit, poterit etiam maiores recipere pecudes. Sed in totum curandum est, ut secundum Fauonii exortum mense Februario circa Idus immixtis seminibus foeni macriora loca et utique celsiora stercorentur. Nam editior cliuus praebet etiam subiectis alimentum, cum superueniens imber aut manu riuus perductus succum stercoris in inferiorem partem secum trahit. Atque ideo fere prudentes agricolae etiam in aratis collem magis, quam uallem stercorant, quoniam, ut dixi, pluuiae semper omnem pinguiorem materiam in ima deducunt. [2,19] XIX. Foenum autem demetitur optime ante quam inarescat; nam et largius percipitur, et iucundiorem cibum pecudibus praebet. Est autem modus in siccando, ut neque peraridum neque rursus uiride colligatur; alterum, quod omnem succum si amisit, stramenti uicem obtinet, alterum si nimium retinuerit, in tabulato putrescit; ac saepe cum concaluit, ignem creat et incendium. Nonnumquam etiam cum foenum caedimus, imber oppressit; quod si permaduit, inutile est udum mouere; meliusque patiemur superiorem partem sole siccari. Tunc demum conuertemus, et utrimque siccatum coartabimus in strigam, atque ita manipulos uinciemus. Nec omnino cunctabimur, quo minus sub tectum congerantur, uel si non competit ut in uillam foenum portetur, at in manipulos colligatum certe quicquid ad eum modum quo debet siccatum erit, in metas exstrui conueniet, easque ipsas in angustissimos uertices exacui. Sic enim commodissime foenum defenditur a pluuiis, quae etiam si non sint, non alienum tamen est praedictas metas facere; ut si quis humor herbis inest, exsudet atque excoquatur in aceruis. Propter quod prudentes agricolae quamuis iam illatum tecto non ante componunt, quam per paucos dies aliquos temere congestum in se concoqui et deferuescere patiantur. Sed iam foenisicia sequitur cura messis, quam ut recte possimus percipere, prius instrumenta praeparanda sunt, quibus fruges coguntur. [2,20] XX. Area quoque si terrena erit, ut sit ad trituram satis habilis, primum radatur, deinde confodiatur, permixtisque paleis cum amurca, quae salem non accepit, extergatur. Nam ea res a populatione murium formicarumque frumenta defendit. Tum aequata pauiculis uel molari lapide condensetur, et rursus superiectis paleis inculcetur, atque ita solibus siccanda relinquatur. Suunt tamen, qui prati obiacentem fauonio partem triturae destinant, areamque demessa faba et iniecta expoliunt; nam dum a pecudibus legumina proculcantur, herbae etiam ungulis atteruntur, atque ita glabrescit et fit idonea trituris area. [2,21] XXI. Sed cum matura fuerit seges, ante quam torreatur uaporibus aestiui sideris, qui sunt uastissimi per ortum Caniculae, celeriter demetatur. Nam dispendiosa est cunctatio, primum, quod auibus praedam ceterisque animalibus praebet; deinde quod grana et ipsae spicae culmis arentibus et aristis celeriter decidunt. Si uero procellae uentorum aut turbines incesserint, maior pars ad terram defluit; propter quae recrastinari non debet, sed aequaliter flauentibus iam satis, ante quam ex toto grana indurescant, cum rubicundum colorem traxerunt, messis facienda est, ut potius ia area et in aceruo, quam in agro grandescant frumenta. Constat enim, si tempestiue decisa sint, postea capere incrementum. Sunt autem metendi genera complura. Multi falcibus ueruculatis atque iis uel rostratis uel denticulatis medium culmum secant; multi mergis, alii pectinibus spicam ipsam legunt, idque in rara segete facillimum in densa difficillimum est. Quod si falcibus seges cum parte culmi demessa sit, protinus in aceruum uel in nubilarium congeritur, et subinde opportunis solibus torrefacta proteritur. Sin autem spicae tantummodo recisae suunt, possunt in horreum conferri et deinde per hiemem uel baculis excuti uel exteri pecudibus. At si competit, ut in area teratur frumentum, nihil dubium est, quin equis melius quam bubus ea res conficiatur; et si pauca iuga sunt, adicere tribulam et traham possis; quae res utraque culmos facillime comminuit. Ipsae autem spicae melius fustibus cuduntur, uannisque expurgantur. At ubi paleis immixta sunt frumenta, uento separentur. Ad eam rem Fauonius habetur eximius, qui lenis aequalisque aestiuis mensibus perflat; quem tamen opperiri lenti est agricolae, quia saepe dum esxpectatur, saeua nos hiems deprehendit. Itaque in area detrita frumenta sic sunt aggeranda, ut omni flatu possint excerni. At si compluribus diebus undique silebit aura, uannis expurgentur, ne post nimiam uentorum segnitiem uasta tempestas irritum faciat totius anni laborem. Pura deinde frumenta, si in annos reconduntur, repurgari debent. Nam quanto sunt expolitiora, minus a curculionibus exeduntur. Sin protinus usui destinantur, nihil attinet repoliri, satisque est in umbra refrigerari, et ita granario inferri. Leguminum quoque non alia cura est, quam reliquorum frumentorum; nam ea quoque uel statim absumuntur, uel reconduntur. Atque hoc supremum est aratoris emolumentum percipiendorum seminum, quae terrae crediderat. [2,22] XXII. Sed cum tam otii quam negotii rationem reddere maiores nostri censuerint, nos quoque monendos esse agricolas existimamus, quae feriis facere, quaeque non facere debeant. Sunt enim, ut ait poeta, quae "- - - festis - - - exercere diebus fas et iura sinunt: riuos deducere nulla religio uetuit, segeti praetendere saepem, insidias auibus moliri, incendere uepres, balantumque gregem fluuio mersare salubri". Quamquam pontifices negant segetem feriis sepiri debere. Vetant quoque lanarum causa lauari oues, nisi propter medicinam. Virgilius qui liceat feriis flumine adluere gregem praecepit, et idcirco adiecit, fluuio mersare salubri. "Sunt enim uitia, quorum causa pecus utile sit lauare". Feriis autem ritus maiorum etiam illa permittit, far pinsere, faces incidere, candelas sebare, uineam conductam colere; piscinas, lacus, fossas ueteres tergere et purgare, prata sicilire, stercora aequare, foenum in tabulata componere, fructus oliueti conductos cogere, mala, pira, ficos pandere, caseum facere, arbores serendi causa collo uel mulo clitellario afferre; sed iuncto aduehere non permittitur, nec apportata serere, neque terram aperire, neque arborem collucare; sed ne sementem quidem administrare, nisi prius catulo feceris; nec foenum secare aut uincire aut uehere; ac ne uindemiam quidem cogi per religiones pontificum feriis licet; nec oues tondere, nisi si catulo feceris. Defrutum quoque facere et defrutare uinum licet. Uuas itemque oliuas conditui legere licet. Pellibus oues uestiri non licet. In horto quicquid olerum causa facias, omne licet. Feriis publicis hominem mortuum sepelire non licet. M- Porcius Cato mulis, equis, asinis nullas esse ferias dixit. Idemque boues permittit coniungere lignorum et frumentorum aduehendorum causa. Nos apud pontifices legimus, feriis tantum denicalibus mulos iungere non licere, ceteris licere. Hoc loco certum habeo quosdam, cum solemnia festorum percensuerim, desideraturos lustrationum ceterorumque sacrificiorum, quae pro frugibus fiunt, morem priscis usurpatum. Nec ego abnuo docendi curam; sed differo in eum librum, quem componere in animo est, cum agricolationis totam disciplinam perscripsero. Finem interim praesentis disputationis faciam, dicturus exordio sequente, quae de uineis arbustisque prodidere ueteres auctores, quaeque ipse mox comperi.