[4,0] LIVRE IV. [4,1] <1> Quoniam in hoc libro, Herenni, de ELOCUTIONE conscripsimus et, quibus in rebus opus fuit exemplis uti, nostris exemplis usi sumus et id fecimus praeter consuetudinem Graecorum, qui de hac re scripserunt, necessario faciendum est, ut paucis rationem nostri consilii demus. Atque hoc necessitudine facere, non studio, satis erit signi, quod in superioribus libris nihil neque ante rem neque praeter rem locuti sumus. Nunc, si pauca, quae res postulat, dixerimus, tibi id, quod reliquum est artis, ita uti instituimus, persoluemus. Sed facilius nostram rationem intelleges, si prius, quid illi dicant, cognoueris. Compluribus de causis putant oportere, cum ipsi praeceperint, quo pacto oporteat ornare elocutionem, unius cuiusque generis ab oratore aut poeta probato sumptum ponere exemplum. Et primum se id modestia commotos facere dicunt, propterea quod uideatur esse ostentatio quaedam non satis habere praecipere de artificio, sed etiam ipsos uideri uelle artificiose gignere exempla: hoc est, inquiunt, ostentare se, non ostendere artem. <2> Quare pudor in primis est ad eam rem inpedimento, ne, ut nos et solos probare, nos amare uideamur. Etenim cum possimus ab Ennio sumere aut a Gracco ponere exemplum, uidetur esse adrogantia illa relinquere, ad sua deuenire. Praeterea exempla testimoniorum locum optinent. enim, quod admonuerit et leuiter fecerit praeceptio, exemplo sicut testimonio conprobatur. Non igitur ridiculus sit, si quis in lite aut in iudicio domesticis pugnet? Ut enim testimonium, sic exemplum rei confirmandae causa sumitur. Non ergo oportet hoc nisi a probatissimo sumi, ne quod aliud confirmare debeat, egeat ipsum confirmationis. Etenim necesse est, aut se omnibus anteponant et sua maxime probent, aut Postremo hoc ipsum summum est artificium res uarias et dispares in tot poematis et orationibus sparsas et uage disiectas ita diligenter eligere, ut unum quodque genus exemplorum sub singulos artis locos subicere possis. Hoc si industria solum fieri posset, tamen essemus laudandi, cum talem laborem non fugissemus; nunc sine summo artificio non potest fieri. Quis est enim, qui, non summe cum tenet artem, possit ea, quae iubeat ars, de tanta et tam diffusa scriptura notare et separare? Ceteri, cum legunt orationes bonas aut poemata, probant oratores et poetas neque intellegunt, qua re commoti probent, quod scire non possunt, ubi sit nec quid sit nec quo modo factum sit id, quod eos maxime delectet; is, qui et haec omnia intellegit, et idonea maxime eligit, et omnia in arte maxime scribenda redigit in singulas rationes praeceptionis, necesse est eius rei summus artifex sit. Hoc igitur ipsum maximum artificium est in arte sua posse et alienis exemplis uti. <4> Haec illi cum dicunt, magis nos auctoritate disputationis. Illud enim ueremur, ne cui satis sit ad contrariam rationem probandam, quod ab ea steterint ii, et qui inuentores huius artificii fuerint et uestutate iam satis omnibus probati sint. Quodsi, illorum auctoritate remota, res omnes uolent cum re conparare, intellegent non omnia concedenda esse antiquitati. [4,3] Primum igitur, ab eis quod de modestia dicitur, uideamus, nimium pueriliter proferatur. Nam si tacere aut nil scribere modestia est, cur quicquam scribunt aut locuntur? Sin aliquid suum scribunt, cur, quo setius omnia scribant, inpediuntur modestia? Quasi si quis Olympia cum uenerit cursum et steterit, ut mittatur, inpudentis dicat esse illos, qui currere coeperint, ipse intra carcerem stet et naret aliis, quomodo Ladas aut bouiscum sisonius cursitarint, sic isti, cum in artis curriculum descenderunt, illos, qui in eo, quod est artificii, elaborent, aiunt facere inmodeste, ipsi aliquem antiquum oratorem aut poetam laudant aut scripturam, sic uti in stadium rhetoricae prodire non audeant. <5> Non ausim dicere, sed tamen uereor, ne, qua in re laudem modestiae uenentur, in ea ipsa re sint inpudentes. «Quid enim tibi uis?» aliquis inquiat. «Artem tuam scribis; gignis nouas nobis praeceptiones; eas ipse confirmare non potes; ab aliis exempla sumis. Vide ne facias inpudenter, qui tuo nominei uelis ex aliorum laboribus libare laudem.» Nam si eorum uolumina prenderint antiqui oratores et poetae et suum quisque de libris suis tulerit, nihil istis, quod suum uelint, relinquatur. «At exempla, quoniam testimoniorum similia sunt, item conuenit ut testimonia ab hominibus probatissimis sumi.» Primum omnium exempla ponuntur nec confirmandi neque testificandi causa, sed demonstrandi. Non enim, cum dicimus esse exornationem, quae uerbi causa constet ex similiter desinentibus uerbis et sumimus hoc exemplum a Crasso: «quibus possumus et debemus» testimonium conlocamus, sed exemplum. Hoc interest igitur inter testimonium et exemplum: exemplo demonstratur id, quod dicimus, cuiusmodi sit; testimonio, esse illud ita, ut nos dicimus, confirmatur. <6> Praeterea oportet testimonium quod illi faciunt, quom re non conuenit. Quid ita? Quia pollicentur artem scribere, exempla proferunt ab iis plerumque, qui artem nescierunt. Tum quis est, qui possit id, quod de arte scripserit, conprobare, nisi aliquid scribat ex arte? Contraque faciunt, quam polliceri uidentur. Nam cum scribere artem instituunt, uidentur dicere se excogitasse, quod alios doceant; cum scribunt, ostendunt nobis, alii quid excogitarint. [4,4] « hoc ipsum difficile est», inquiunt, «eligere de multis.» Quid dicitis difficile, utrum laboriosum an artificiosum? Laboriosum non statim praeclarum. Sunt enim multa laboriosa, quae si faciatis, non continuo gloriemini; nisi etiam, si uestra manu fabulas aut orationes totas transscripsissetis, gloriosum putaretis. Sin istud artificiosum egregium dicitis, uidete ne insueti rerum maiorum uideamini, si uos parua res sicuti magna delectabit. Nam isto modo selegere rudis quidem nemo potest, sed sine summo artificio multi. <7> Quisquis enim audiuit de arte paulo plus, in elocutione praesertim, omnia uidere poterit, quae arte dicentur; facere nemo poterit nisi eruditus. Ita ut, si de tragoediis uelis sententias eligere aut de Pacuuianis nuntios, sed quia plane rudis id facere nemo poterit, cum feceris, te litteratissimum putes, ineptus sis, propterea quod id facile faciat quiuis mediocriter litteratus, item si, cum de orationibus aut poematis elegeris exempla, quae certis signis artificii notata sunt, quia rudis id nemo facere possit, artificiosissime te fecisse putes, erres, propterea quod isto signo uidemus te nonnihil scire, aliis signis multa scire intellegemus. Quod si artificiosum est intellegere, quae sint ex arte scripta, multo est artificiosius ipsum scribere ex arte. Qui enim scribit artificiose, ab aliis potius eligendi, quam aliorum boni selectores existimentur. Contra ea, quae ab ils dicuntur, qui dicunt alienis exemplis uti oportere, satis est dictum. Nunc, quae separatim dici possint, consideremus. [4,5] Dicimus igitur eos id, quod alienis utantur, peccare, cummagis etiam delinquere, quod a multis exempla sumant. Et de eo, quod postea diximus, antea uideamus. Si concederem aliena oportere adsumere exempla, uincerem unius oportere, primum quod hoc contra nulla staret illorum ratio. Licet enim eligerent et probarent quemlibet, qui sibi in omnes res subpeditaret exempla, uel poetam uel oratorem, cuius auctoritate niterentur. Deinde interest magni eius, qui discere uult, utrum omnium omnia an omnia a nemine putet consequi posse. Si enim putabit posse omnia penes unum consistere, ipse quoque ad omnium nitetur facultatem. Si id desperarit, in paucis se exercebit; ipsis enim contentus erit, nec mirum, cum ipse praeceptor artis omnia penes unum reperire non potuerit. Allatis igitur exemplis a Catone, a Graccis, a Laelio, a Scipione, Galba Porcina, Crasso Antonio, ceteris, item sumptis aliis a poetis et historiarum scriptoribus necesse erit eum, qui discet, putare ab omnibus omnia, ab uno pauca uix potuisse sumi. <8> Quare unius alicuius esse similem satis habebit; omnia, quae omnes habuerint, solum habere se posse diffidet. Ergo inutilest ei, qui discere uult, putare unum omnia posse. Igitur nemo in hanc incideret opinionem, si ab uno exempla sumpsissent. Nunc hoc signi est ipsos artis scriptores non putasse unum potuisse in omnibus elocutionis partibus enitere, quoniam neque sua protulerunt neque unius alicuius aut denique duorum, sed ab omnibus oratoribus et poetis exempla sumpserunt. Deinde, si quis uelit artem demonstrare nihil prodesse ad dicendum, non male utatur hoc adiumento, quod unius omnis artis partes consequi nemo potuerit. Quod igitur iuuat eorum rationem, qui omnino probent artem, id non ridiculum est ipsum artis scriptorem suo iudicio conprobare? Ergo ab uno sumenda fuisse docuimus exempla, si semper aliunde sumerentur. [4,6] <9> Nunc omnino aliunde sumenda non fuisse sic intellegemus. Primum omnium, quod ab artis scriptore adfertur exemplum, id eius artificii debet esse. Ut si quis purpuram aut aliud quippiam uendens dicat: «Sume a me, sed huius exemplum aliunde rogabo tibi quod ostendam», sic mercem ipsi qui uenditant, aliunde exemplum quaeritant aliquod mercis, aceruos se dicunt tritici habere, eorum exemplum pugno non habent, quod ostendant. Si Triptolemus, cum a se hominibus semen gigneretur, ipse ab aliis id hominibus mutuaretur, aut si Prometheus, cum mortalibus ignem diuidere uellet, ipse a uicinis cum testo ambulans carbunculos corrogaret, ridiculus uideretur: isti magistri, omnium dicendi praeceptores, non uidentur sibi ridicule facere, cum id, quod aliis pollicentur, ab aliis quaerunt? Si qui se fontes maximos penitus absconditos aperuisse dicat, et haec sitiens quommaxime loquatur neque habeat, qui sitim sedet, non rideatur? Isti cum non modo dominos se fontium, sed se ipsos fontes esse dicant et omnium rigare debeant ingenia, non putant fore ridiculum, si, cum id polliceantur, arescant ipsi siccitate? Chares ab Lysippo statuas facere non isto modo didicit, ut Lysippus caput ostenderet Myronium, brachia Praxitelae, pectus Polycletium, sed omnia coram magistrum facientem uidebat, ceterorum opera uel sua sponte poterat considerare. [4,7] Isti credunt eos, qui haec uelint discere, alia ratione doceri posse commodius. <10> Praeterea ne possunt quidem ea, quae sumuntur ab aliis, exempla tam esse artem adcommodata, propterea quod in dicendo leuiter unus quisque locus plerumque tangitur, ne ars appareat; in praecipiendo expresse conscripta ponere oportet exempla, uti in artis formam conuenire possint: et post in dicendo, ne possit ars eminere et ab omnibus uideri, facultate oratoris occultatur. Ergo etiam ut magis ars cognoscatur, suis exemplis melius est uti. Postremo haec quoque res nos duxit ad hanc rationem, quod nomina rerum Graeca conuertimus, ea remota sunt a consuetudine. Quae enim res apud nostros non erant, earum rerum nomina non poterant esse usitata. Ergo haec asperiora primo uideantur necesse est, id quod fiet rei, non nostra difficultate. Relicum scripturae consumetur in exemplis: haec tamen aliena si posuissemus, factum esset, ut, quod commodi esset in hoc libro, id nostrum non esset; quod asperius et inusitatum, id proprie nobis adtribueretur. Ergo hanc quoque incommoditatem fugimus. His de causis, cum artis inuentionem Graecorum probassemus, exemplorum rationem secuti non sumus. Nunc tempus postulat, ut ad elocutionis praecepta transeamus. Bipertita igitur erit nobis elocutionis praeceptio. Primum dicemus, quibus in generibus ferme semper omnis oratoria elocutio debeat esse; deinde ostendemus, quas res semper habere debeat. [4,8] <11> Sunt igitur tria genera, quae genera nos figuras appellamus, in quibus omnis oratio non uitiosa consumitur: unam grauem, alteram mediocrem, tertiam extenuatam uocamus. Grauis est, quae constat ex uerborum grauium leui et ornata constructione. Mediocris est, quae constat ex humiliore neque tamen ex infuma et peruulgatissima uerborum dignitate. Attenuata est, quae demissa est usque ad usitatissimam puri consuetudinem sermonis. In grauei consumetur oratio figurae genere, si, quae cuiusque rei poterunt ornatissima uerba reperiri, siue propria siue extranea, unam quamque rem adcommodabuntur; et si graues sententiae, quae in amplificatione et commiseratione tractantur, eligentur; et si exornationes sententiarum aut uerborum, quae grauitatem habebunt, de quibus post dicemus, adhibebuntur. In hoc genere figurae erit hoc exemplum: <12> «Nam quis est uestrum, iudices, qui satis idoneam possit in eum poenam excogitare, qui prodere hostibus patriam cogitarit? Quod maleficium cum hoc scelere conparari, quod huic maleficio dignum supplicium potest inueniri? In iis, qui uiolassent ingenuum, matremfamilias constuprassent, uolnerassent aliquem aut postremo necassent, maxima supplicia maiores consumpserunt: huic truculentissimo ac nefario facinori singularem poenam non reliquerunt. Atque in aliis maleficiis ad singulos aut ad paucos ex alieno peccato iniuria peruenit: huius sceleris qui sunt adfines, uno consilio uniuersis ciuibus atrocissimas calamitates machinantur. O feros animos! O crudeles cogitationes! O derelictos homines ab humanitate! Quid agere ausi sunt aut cogitare possunt? Quo pacto hostis, reuulsis maiorum sepulcris, diiectis moenibus, ouantes inruerent in ciuitatem; quo modo deum templis spoliatis, optimatibus trucidatis, aliis abreptis in seruitutem, matribusfamiliis et ingenuis sub hostilem libidinem subiectis urbs acerbissimo concidat incendio conflagrata; qui se non putant id, quod uoluerint, ad exitum perduxisse, nisi sanctissimae patriae miserandum scelerati uiderint cinerem. Nequeo uerbis consequi, iudices, indignitatem rei; sed neglegentius id fero, quia uos mei non egetis. Vester enim uos animus amantissimus rei publicae facile edocet, ut eum, qui fortunas omnium uoluerit prodere, praecipitem proturbetis ex ea ciuitate, quam iste hostium spurcissimorum dominatu nefario uoluerit obruere.» [4,9] <13> In mediocri figura uersabitur oratio, si haec, ut ante dixi, aliquantum demiserimus neque tamen ad infimum descenderimus, sic: «Quibuscum bellum gerimus, iudices, uidetis: cum sociis, qui pro nobis pugnare et imperium nostrum nobiscum simul uirtute et industria conseruare soliti sunt. Ii cum se et opes suas et copiam necessario norunt, tum uero nihilominus propter propinquitatem et omnium rerum societatem, quid omnibus rebus populus Romanus posset, scire existimare poterant. Ii, cum deliberassent nobiscum bellum gerere, quaeso, quae res erat, qua freti bellum suscipere conarentur, cum multo maximam partem sociorum in officio manere intellegerent? Cum sibi non multitudinem militum, non idoneos imperatores, non pecuniam publicam praesto esse uiderent? Non denique ullam rem, quae res pertinet ad bellum administrandum? Si cum finitumis de finibus bellum gererent, si totum certamen in uno proelio positum putarent, tamen omnibus rebus instructiores et apparatiores uenirent; nedum illi imperium orbis terrae, cui imperio omnes gentes, reges, nationes partim ui, partim uoluntate consenserunt, cum aut armis aut liberalitate a populo Romano superati essent, ad se transferre tantulis uiribus conarentur. Quaeret aliquis: Quid? Fregellani non sua sponte conati sunt? Eo quidem isti minus facile conarentur, quod illi quemadmodum discessent uidebant. Nam rerum inperiti, qui unius cuiusque rei de rebus ante gestis exempla petere non possunt, ii per inprudentiam facillime deducuntur in fraudem: at ii, qui sciunt, quid aliis acciderit, facile ex aliorum euentis suis rationibus possunt prouidere. Nulla igitur re inducti, nulla spe freti arma sustulerunt? Quis hoc credet, tantam amentiam quemquam tenuisse, ut imperium populi Romani temptare auderet nullis copiis fretus? Ergo aliquid fuisse necessum est. Quid aliud, nisi id, quod dico, potest esse?» [4,10] <14> In adtenuato figurae genere, id quod ad infumum et cottidianum sermonem demissum est, hoc erit exemplum: «Nam ut forte hic in balineas uenit, coepit, postquam perfusus est, defricari; deinde, ubi uisum est, ut in alueum descenderet, ecce tibi iste de trauerso: «Heus», inquit, «adolescens, pueri tui modo me pulsarunt; satis facias oportet.» Hic, qui id aetatis ab ignoto praeter consuetudinem appellatus esset, erubuit. Iste clarius eadem et alia dicere coepit. Hic: «Vix; tamen», inquit, «sine me considerare.» Tum uero iste clamare uoce ista, quae perfacile cuiuis rubores eicere potest: ita petulans est atque acerba, ne ad solarium quidem, ut mihi uidetur, sed pone scaenam et in eiusmodi locis exercitata. Conturbatus est adolescens: nec mirum, cui etiam nunc pedagogi lites ad oriculas uersarentur inperito huiusmodi conuiciorum. Ubi enim iste uidisset scurram exhausto rubore, qui se putaret nihil habere, quod de existimatione perderet, omnia sine famae detrimento facere posset?» <15> Igitur genera figurarum ex ipsis exemplis intellegi poterant. Erat enim et adtenuata uerborum constructio quaedam et item alia in grauitate, alia posita in mediocritate. Est autem cauendum, ne, dum haec genera consectemur, in finituma et propinqua uitia ueniamus. Nam graui figurae, quae laudanda est, propinqua est ea, quae fugienda; quae recte uidebitur appellari, si sufflata nominabitur. Nam ita ut corporis bonam habitudinem tumos imitatur saepe, item grauis oratio saepe inperitis uidetur ea, quae turget et inflata est, cum aut nouis aut priscis uerbis aut duriter aliunde translatis aut grauioribus, quam res postulat, aliquid dicitur, hoc modo: «Nam qui perduellionibus uenditat patriam, non satis subplicii dederit, si praeceps in Neptunias depultus erit lacunas. Poenite igitur istum, qui montis belli fabricatus est, campos sustulit pacis.» In hoc genus plerique cum declinantur et ab eo, quo profecti sunt, aberrarunt, specie grauitatis falluntur nec perspicere possunt orationis tumorem. [4,11] <16> Qui in mediocre genus orationis profecti sunt, si peruenire eo non potuerunt, errantes perueniunt ad confinii genus eius generis; quod appellamus fluctuat huc et illuc nec potest confirmate neque uiriliter sese expedire. Id est eiusmodi: «Socii nostri cum belligerare nobiscum uellent, profecto ratiocinati essent etiam atque etiam, quid possint facere, si quidem sua sponte facerent et non haberent hinc adiutores multos, malos homines et audaces. Solent enim diu cogitare omnes, qui magna negotia uolunt agere.» Non potest huiusmodi sermo tenere adtentum auditorem; diffluit enim totus neque quicquam conprehendens perfectis uerbis amplectitur. Qui non possunt in illa facetissima uerborum attenuatione commode uersari, ueniunt ad aridum et exangue genus orationis, quod non alienum est exile nominari, cuiusmodi est hoc: «Nam istic in balineis accessit ad hunc; postea dicit: «Hic tuus seruus me pulsauit.» Postea dicit hic illi: «Considerabo.» Post ille conuicium fecit et magis magisque praesente multis clamauit.» Friuolus hic quidem iam et inliberalis est sermo: non enim est adeptus id, quod habet attenuata figura, puris et electis uerbis conpositam orationem. Omne genus orationis, et graue et mediocre et adtenuatum, dignitate adficiunt exornationes, de quibus post loquemur; quae si rarae disponentur, distinctam, sicuti coloribus, si crebrae conlocabuntur, obliquam reddunt orationem. Sed figuram in dicendo commutare oportet, ut grauem mediocris, mediocrem excipiat attenuata, deinde identidem commutentur, ut facile satietas uarietate uitetur. [4,12] <17> Quoniam, quibus in generibus elocutio uersari debeat, dictum est, uideamus nunc, quas res debeat habere elocutio commoda et perfecta. Quae maxime admodum oratori adcommodata est, tres res in se debet habere: elegantiam, conpositionem, dignitatem. Elegantia est, quae facit, ut locus unus quisque pure et aperte dici uideatur. Haec tribuitur in Latinitatem, explanationem. Latinitas est, quae sermonem purum conseruat, ab omni uitio remotum. Vitia in sermone, quo minus is Latinus sit, duo possunt esse: soloecismus et barbarismus. Soloecismus est, cum in uerbis pluribus consequens uerbum superius non adcommodatur. Barbarismus est, cum uerbis aliquid uitiose efferatur. Haec qua ratione uitare possumus, in arte grammatica dilucide dicemus. Explanatio est, quae reddit apertam et dilucidam orationem. Ea conparatur duabus rebus, usitatis uerbis et propriis. Usitata sunt ea, quae uersantur in consuetudine cotidiana; propria, quae eius rei uerba sunt aut esse possunt, qua de loquemur. <18> Conpositio est uerborum constructio, quae facit omnes partes orationis aequabiliter perpolitas. Ea conseruabitur, si fugiemus crebras uocalium concursiones, quae uastam atque hiantem orationem reddunt, ut haec est: «Bacae aeneae amoenissime inpendebant»; et, si uitabimus eiusdem litterae nimiam adsiduitatem, cui uitio uersus hic erit exemplo - nam hic nihil prohibet in uitiis alienis exemplis uti -: O Tite, tute, Tatei, tibi tanta, tyranne, tulisti, et hic eiusdem poetae: quoiquam quicquam quemquam, quemque quisque conueniat, neget; et si eiusdem uerbi adsiduitatem nimiam fugiemus, eiusmodi: Nam cuius rationis ratio non extet, ei rationi ratio non est fidem habere - * -; et, si non utemur continenter similiter cadentibus uerbis, hoc modo: Flentes, plorantes, lacrimantes, obtestantes; et si uerborum transiectionem uitabimus, nisi quae erit concinna, qua de re posterius loquemur; quo in uitio est Caelius adsiduus, ut haec est: In priore libro has res ad te scriptas, Luci, misimus, Aeli. Item fugere oportet longam uerborum continuationem, quae et auditoris aures et oratoris spiritum laedit. His uitiis in conpositione uitatis relicum operae consumendum est in dignitate. [4,13] Dignitas est, quae reddit ornatam orationem uarietate distinguens. Haec in uerborum et in sententiarum exornationes diuiditur. Verborum exornatio est, quae ipsius sermonis insignita continetur perpolitione. Sententiarum exornatio est, quae non in uerbis, sed in ipsis rebus quandam habet dignitatem. <19> Repetitio est, cum continenter ab uno atque eodem uerbo in rebus similibus et diuersis principia sumuntur, hoc modo: «Vobis istuc adtribuendum est, uobis gratia est habenda, uobis ista res erit honori.» Item: «Scipio Numantiam sustulit, Scipio Kartaginem deleuit, Scipio pacem peperit, Scipio ciuitatem Item: «Tu in forum prodire, tu lucem conspicere, tu in horum conspectum uenire conaris? Audes uerbum facere? Audes quicquam ab istis petere? Audes supplicium deprecari? Quid est, quod possis defendere? Quid est, quod tibi concedi putes oportere? Non ius iurandum reliquisti? Non amicos prodidisti? Non parenti manus adtulisti? Non denique in omni dedecore uolutatus es?» Haec exornatio cum multum uenustatis habet tum grauitatis et acrimoniae plurimum. Quare uidetur esse adhibenda et ad ornandam et ad exaugendam orationem. Conuersio est, per quam non, ut ante, primum repetimus uerbum, sed ad postremum continenter reuertimur, hoc modo: «Poenos populus Romanus iustitia uicit, armis uicit, liberalitate uicit.» Item: «Ex quo tempore concordia de ciuitate sublata est, libertas sublata est, fides sublata est, amicitia sublata est,> res publica sublata est.» Item: «C. Laelius homo nouus erat, ingeniosus erat, doctus erat, bonis uiris et studiis amicus erat: ergo in ciuitate primus erat.» Item: «Nam cum istos, ut absoluant te, rogas, ut peiurent, rogas, ut exeistimationem neglegant, rogas, ut leges populi Romani tuae libidini largiantur, rogas.» [4,14] <20> Conplexio est, quae utramque conplectitur exornationem, *** utamur, quam ante exposuimus, et ut repetatur idem uerbum saepius et crebro ad idem postremum reuertamur, hoc modo: «Qui sunt, qui foedera saepe ruperunt? Kartaginienses. Qui sunt, crudelissime bellum gesserunt? Kartaginienses. Qui sunt, qui Italiam deformauerunt? Kartaginienses. Qui sunt, qui sibi postulent ignosci? Kartaginienses. Videte ergo, quam conueniat eos inpetrare.» Item: «Quem senatus damnarit, quem populus damnarit, quem omnium exeistimatio damnarit, eum uos sententiis uestris absoluatis?» Traductio est, quae facit, uti, cum idem uerbum crebrius ponatur, non modo non offendat animum, sed etiam concinniorem orationem reddat, hoc pacto: « nihil habet in uita iucundius uita, is cum uirtute uitam non potest colere.» Item: «Eum hominem appellas, qui si fuisset homo, numquam tam crudeliter hominis uitam petisset. At erat inimicus. Ergo inimicum sic ulcisci uoluit, ut ipse sibi reperiretur inimicus?» Item: «Diuitias sine diuitis esse: ; nam si uoles diuitias cum uirtute conparare, uix satis idoneae tibi uidebuntur diuitiae, quae uirtutis pedisequae sint.» <21> Ex eodem genere est exornationis, cum idem uerbum ponitur modo in hac, modo in altera re, hoc modo: «Cur eam rem tam studiose curas, quae tibi multas dabit curas?» Item: «Nam amarei iucundumst, si curetur, ne quid insit amari.» Item: «Veniam ad uos, si mihi senatus det ueniam.» In his quattuor generibus exornationum, quae adhuc propositae sunt, non inopia uerborum fit, ut ad idem uerbum redeatur saepius; sed inest festiuitas, quae facilius auribus diiudicari quam uerbis demonstrari potest. [4,15] Contentio est, cum ex contrariis rebus oratio conficitur, hoc pacto: «Habet adsentatio iucunda principia, eadem exitus amarissimos adfert.» Item: «Inimicis te placabilem, amicis inexorabilem praebes.» Item: «In otio tumultuaris; in tumultu es otiosus; in re frigidissima cales, in feruentissima friges; tacito cum opus est, clamas; ubi loqui conuenit, obmutescis; ades, abesse uis; abes, reuerti cupis; in pace bellum quaeritas, in bello pacem desideras; in contione de uirtute loqueris, in proelio prae ignauia tubae sonitum perferre non potes.» Hoc genere sei distingemus orationem, et graues et ornati poterimus esse. <22> Exclamatio est, quae conficit significationem doloris aut indignationis alicuius per hominis aut urbis aut loci aut rei cuiuspiam conpellationem, hoc modo: «Te nunc adloquor, Africane, cuius mortui quoque nomen splendorei ac decori est ciuitati. Tui clarissimi nepotes suo sanguine aluerunt inimicorum crudelitatem.» Item: «Perfidiosae Fregellae, quam facile scelere uestro contabuistis, ut, cuius nitor urbis Italiam nuper inlustrauit, eius nunc uix fundamentorum reliquiae maneant.» Item: «Bonorum insidiatores, latrocinia, uitam innocentissimi cuiusque petistis; tantamne ex iniquitate iudiciorum uestris calumniis adsumpsistis facultatem?» Hac exclamatione si loco utemur, raro, et cum rei magnitudo postulare uidebitur, ad quam uolemus indignationem animum auditoris adducemus. Interrogatio non omnis grauis est neque concinna, sed haec, quae, cum enumerata sunt ea, quae obsunt causae aduersariorum, confirmat superiorem orationem, hoc pacto: «Cum igitur haec omnia faceres, diceres, administrares, utrum aliquem exornarei oportuit, qui istaec prohiberet ac fieri non sineret, an non?» [4,16] <23> Ratiocinatio est, per quam ipsi a nobis rationem poscimus, quare quicque dicamus, et crebro nosmet a nobis petimus unius cuiusque propositionis explanationem. Ea est huiusmodi: «Maiores nostri si quam unius peccati mulierem damnabant, simplici iudicio multorum maleficiorum conuictam putabant. Quo pacto? Quam inpudicam iudicarant, ea ueneficii quoque damnata exeistimabatur. Quid ita? Quia necesse est eam, quae suum corpus addixerit turpissimae cupiditati, timere multos. Quos istos? Virum, parentes, ceteros, ad quos uidet sui dedecoris infamiam pertinere. Quid postea? Quos tantopere timeat, eos necesse est, *** Quia nulla potest honesta ratio retinere eam, quam magnitudo peccati facit timidam, intemperantia audacem, natura mulieris inconsideratam. Quid? Veneficii damnatam quid putabant? Inpudicam quoque necessario. Quare? Quia nulla facilius ad id maleficium causa, quam turpis amor et intemperans libido commouere potuit; tum cuius mulieris animus esset corruptus, eius corpus castum esse non putauerunt. Quid? In uiris idemne hoc obseruabant? Minime. Quid ita? Quia uiros ad unum quodque maleficium singulae cupiditates inpellunt, mulieris ad omnia maleficia cupiditas una ducit.» Item: «Bene maiores hoc conparauerunt, ut neminem regem, quem armis cepissent, uita priuarent. Quid ita? Quia, quam nobis fortuna facultatem dedisset, inicum erat in eorum supplicium consumere, quos eadem fortuna paulo ante in amplissimo statu conlocarat. Quid, quod exercitum contra duxit? Desino meminisse. Quid ita? Quia uiri fortis est, qui de uictoria contendant, eos hostes putare; qui uicti sunt, eos homines iudicare, ut possit bellum fortitudo minuere, pacem humanitas augere. Et ille, si uicisset, non idem fecisset? Non profecto tam sapiens fuisset. Cur igitur ei parcis? Quia talem stultitiam contemnere, non imitari consueui.» <24> Haec exornatio sermonem uehementer adcommodata est et animum auditoris retineat attentum cum uenustate sermonis tum rationum expectatione. [4,17] Sententia est oratio sumpta de uita, quae aut quid sit aut quid esse oporteat in uita, breuiter ostendit, hoc pacto: «Difficile est primum *** uirtutes reuereri, qui semper secunda fortuna sit usus.» Item: «Liber is est existimandus, qui nulli turpitudini seruit.» Item: «Egens aeque est is, qui non satis habet, et is, cui satis nihil potest esse.» Item: «Optima uiuendi ratio est eligenda; eam iucundam consuetudo reddet.» Huiusmodi sententiae simplices non sunt inprobandae, propterea quod habet breuis expositio, si rationis nullius indiget, magnam delectationem. Sed illud quoque probandum est genus sententiae, quod confirmatur subiectione rationis, hoc pacto: «Omnes bene uiuendi rationes in uirtute sunt conlocandae, propterea quod sola uirtus in sua potestate est, omnia praeterea subiecta sunt sub fortunae dominationem.» Item: «Qui fortunis alicuius inducti amicitiam eius secuti sunt, hi, simul ac fortuna dilapsa est, deuolant omnes. Cum enim recessit ea res, quae fuit consuetudinis causa, nihil superest, quare possint in amicitia teneri.» Sunt item sententiae, quae dupliciter efferuntur. Hoc modo sine ratione: «Errant, qui in prosperis rebus omnis impetus fortunae se putant fugisse; sapienter cogitant, qui temporibus secundis casus aduersos reformidant.» Cum ratione, hoc pacto: <25> «Qui adulescentium peccatis ignosci putant oportere, falluntur, propterea quod aetas illa non est inpedimento bonis studiis. At ii sapienter faciunt, qui adulescentes maxime castigant, ut, quibus uirtutibus omnem tueri uitam possint, eas in aetate maturissima uelint conparare.» Sententias interponi raro conuenit, ut rei actores, non uiuendi praeceptores uideamur esse: cum ita interponentur, multum adferent ornamenti. necesse est animi conprobet eam tacitus auditor, cum ad causam uideat adcommodari rem certam, ex uita et moribus sumptam. [4,18] Contrarium est, quod ex rebus diuersis duabus alteram breuiter et facile * confirmat, hoc pacto: «Nam, qui suis rationibus inimicus fuerit semper, eum quomodo alienis rebus amicum fore speres?» Item: «Nam, quem in amicitia perfidiosum cognoueris, eum quare putes inimicitias cum fide gerere posse? Aut qui priuatus intolerabili superbia fuerit, eum commodum et cognoscentem sui fore in potestate et qui in sermonibus et conuentu amicorum uerum dixerit numquam, eum sibi in contionibus a mendacio temperaturum?» Item: «Quos ex collibus deiecimus, cum his in campo metuimus dimicare? Qui cum plures erant, paris nobis esse non poterant, hi, postquam pauciores sunt, metuimus, ne sint superiores?» <26> Hoc exornationis genus breuiter et continuatis uerbis perfectum debet esse, ut cum commodum est auditu propter breuem et absolutam conclusionem tum uero uehementer, id quod opus est oratori, conprobat contraria re et ex eo, quod dubium non est, expedit illud, quod est in dubio, ut dilui non possit aut multo difficillime possit. [4,19] Membrum orationis appellatur res breuiter absoluta sine totius sententiae demonstratione, quae denuo alio membro orationis excipitur, hoc pacto: «Et inimico proderas» Id est unum, quod appellamus membrum; deinde hoc excipiatur oportet altero: «Et amicum laedebas.» Ex duobus membris suis haec exornatio potest constare; sed commodissima et absolutissima est, quae ex tribus constat, hoc pacto: «Et inimico proderas et amicum laedebas et tibi non consulebas.» Item: «Nec rei publicae consuluisti nec amicis profuisti nec inimicis restitisti.» Articulus dicitur, cum singula uerba interuallis distinguentur caesa oratione, hoc modo: «Acrimonia, uoce, uoltu perterruisti.» Item: «Inimicos inuidia, iniuriis, potentia, perfidia sustulisti.» Inter huius generis et illius superioris uehementiam hoc interest: illud tardius et rarius uenit, hoc crebrius et celerius peruenit. Itaque in illo genere ex remotione brachii et contortione dexterae gladius ad corpus adferri, in hoc autem crebro et celeri corpus uulnere consauciarei uidetur. <27> Continuatio est et densa frequentatio uerborum cum absolutione sententiarum. Ea utemur commodissime tripertito: in sententia, in contrario, in conclusione. In sententia hoc pacto: «Ei non multum potest obesse fortuna, qui sibi firmius in uirtute, quam in casu praesidium conlocauit.» In contrario hoc modo: «Nam si qui spei non multum conlocarit in casu, quid est quod ei magnopere casus obesse possit?» In conclusione hoc pacto: «Quodsi in eos plurimum fortuna potest, qui suas rationes omnes in casum contulerunt, non sunt omnia committenda fortunae ne magnam nimis in nos habeat dominationem.» In his tribus generibus ad continuationis uim adeo frequentatio necessaria est, ut infirma facultas oratoris uideatur, nisi sententiam et contrarium et conclusionem frequentibus efferat uerbis; sed alias quoque nonnumquam non alienum est, tametsi necesse non est, eloqui res aliquas per huiusmodi continuationes. [4,20] Conpar appellatur, quod habet in se membra orationis, de quibus ante diximus, quae constent ex pari fere numero syllabarum. Hoc non denumeratione nostra fiet - nam id quidem puerile est - sed tantum adferet usus et exercitatio facultatis, ut animi quodam sensu par membrum superiori referre possimus, hoc modo: «In proelio mortem parens obpetebat, domi filius nuptias conparabat: haec omnia grauis casus administrabant.» Item: «Alii fortuna dedit felicitatem, huic industria uirtutem conparauit.» <28> In hoc genere saepe fieri potest, ut non plane par numerus sit syllabarum et tamen esse uideatur, si una aut etiam altera syllaba est alterum breuius, aut si, cum in altero plures sunt, in altero longior aut longiores, plenior aut pleniores syllabae erunt, ut longitudo aut plenitudo harum multitudinem alterius adsequatur et exaequet. Similiter cadens exornatio appellatur, cum in eadem constructione uerborum duo aut plura sunt uerba, quae similiter isdem casibus efferantur, hoc modo: «Hominem laudem egentem uirtutis, abundantem felicitatis?» Item: «Huic omnis in pecunia spes est, a sapientia est animus remotus: diligentia conparat diuitias, neglegentia corrumpit animum, et tamen, cum ita uiuit, neminem prae se ducit hominem.» Similiter desinens est, cum, tametsi casus non insunt in uerbis, tamen similes exitus sunt, hoc pacto: «Turpiter audes facere, nequiter studes dicere; uiuis inuidiose, delinquis studiose, loqueris odiose.» Item: «Audaciter territas, humiliter placas.» Haec duo genera, quorum alterum in exitum, alterum in casus similitudine uersatur, inter se uehementer conueniunt; et ea re, qui his bene utuntur, plerumque simul ea conlocant in isdem partibus orationis. Id hoc modo facere oportet: «Perditissima ratio est amorem petere, pudorem fugere, diligere formam, neglegere famam.» Hic et ea uerba, quae casus habent ad casus similes, et illa, quae non habent, ad similes exitus ueniunt. [4,21] <29> Adnominatio est, cum ad idem uerbum et nomen acceditur commutatione uocum aut litterarum, ut ad res dissimiles similia uerba adcommodentur. Ea multis et uariis rationibus conficitur. Adtenuatione aut conplexione eiusdem litterae sic: «Hic, qui se magnifice iactat atque ostentat, uenit ante, quam Romam uenit.» Et ex contrario: «Hic, quos homines alea uincit, eos ferro statim uincit.» Productione eiusdem litterae : «Hic, tametsi uidetur esse honoris cupidus, tantum tamen curiam diligit, quantum Curiam?» Addendis litteris hoc pacto: «Hic sibi posset temperare, nisi amorei mallet obtemperare.» Demendis nunc litteris sic: † <»Si> lenones uitae tradidisset se.» Transferendis litteris sic: «Videte, iudices, utrum hominei nauo credere malitis.» Commutandis hoc modo: «Dilegere oportet, quem uelis diligere.» Hae sunt adnominationes, quae in litterarum breui commutatione aut productione aut transiectione aut aliquo huiusmodi genere uersantur. [4,22] <30> Sunt autem aliae, quae non habent tam propinquam uerbis similitudinem et tamen dissimiles non sunt; quibus de generibus unum est huiusmodi: «Quid ueniam, qui sim, quare ueniam, quem insimulem, cui prosim, quae postulem, breui cognoscetis.» Nam hic est in quibusdam uerbis quaedam similitudo non tam perfecta, quam illae superiores, sed tamen adhibenda nonnumquam. Alterum genus huiusmodi: «Demus operam, Quirites, ne omnino patres circumscripti putentur.» Haec adnominatio magis accedit ad similitudinem quam superior, sed minus quam illae superiores, propterea quod non solum additae, sed uno tempore demptae quoque litterae sunt. Tertium genus est, quod uersatur in casum commutatione aut unius aut plurium nominum. <31> Unius nominis hoc modo: «Alexander Macedo summo labore animum ad uirtutem a pueritia confirmauit. Alexandri uirtutes per orbem terrae cum laude et gloria uulgatae sunt. Alexandrum omnes maxime metuerant, idem plurimum dilexerunt. Alexandro si uita data longior esset, trans Oceanum Macedonum transuolassent sarisae.» Hic unum nomen in commutatione casuum uolutatum est. Plura nomina casibus conmutatis hoc modo facient adnominationem: «Tiberium Graccum rem publicam administrantem prohibuit indigna nex diutius in eo commorari. Gaio Gracco similis occisio est oblata, quae uirum rei publicae amantissimum subito de sinu ciuitatis eripuit. Saturninum fide captum malorum perfidia scelus uita priuauit. Tuus, o Druse, sanguis domesticos parietes et uoltum parentis aspersit. Sulpicio, qui paulo ante omnia concedebant, eum breui spatio non modo uiuere, sed etiam sepelirei prohibuerunt.» <32> Haec tria proxima genera exornationum, quorum unum in similiter cadentibus, alterum in similiter desinentibus uerbis, tertium in adnominationibus positum est, perraro sumenda sunt, cum in ueritate dicimus, propterea quod non haec uidentur Subiectio est, cum interrogamus aduersarios aut quaerimus ipsi, quid ab illis aut quid contra nos dici possit; dein subicimus id, quod oportet dici aut non oportet, aut nobis adiumento futurum sit aut offuturum sit idem contrario, hoc modo: «Quaero igitur, unde iste tam pecuniosus factus sit. Amplum patrimonium relictum est? At patris bona uenierunt. Hereditas aliqua uenit? Non potest dici; sed etiam a necessariis omnibus exhereditatus est. Praemium aliquod ex lite aut iudicio cepit? Non modo id non fecit, sed etiam insuper ipse grandi sponsione uictus est. Ergo, si his rationibus locupletatus non est, sicut omnes uidetis, aut isti domi nascitur aurum, aut, unde non est licitum, pecunias cepit.» [4,24] Item: «Saepe, iudices, animum aduorti multos aliqua ex honesta re, quam ne inimici quidem criminari possint, sibi praesidium petere. Quorum nihil potest aduersarius facere. Nam utrum ad patris eius uirtutem confugiet? At eum uos iurati capite damnastis. An ad suam uitam reuertetur? Quam uitam aut ubi honeste tractatam? Nam hic quidem ante oculos uestros quomodo uixerit, scitis omnes. At cognatos suos enumerabit, quibus uos conueniat commoueri. At hi quidem nulli sunt. Amicos proferet. At nemo est, qui sibi non turpe putet istius amicum nominari.» Item: «Credo, inimicum, quem nocentem putabas, in iudicium adduxisti? Non: nam indemnatum necasti. Leges, quae id facere prohibent, ueritus? At ne scriptas quidem iudicasti. Cum ipse te ueteris amicitiae commonefaceret, commotus es? At nihilominus, sed etiam studiosius occidisti. Quid? Cum tibi pueri ad pedes uolutarentur, misericordia motus es? At eorum patrem crudelissime sepultura quoque prohibuisti.» <34> Multum inest acrimoniae et grauitatis in hac exornatione, propterea quod, cum quaesitum est, quid oporteat, subicitur id non esse factum. Quare facillime fit, ut exaugeatur indignitas negotii. Ex eodem genere, ut ad nostram quoque personam referamus subiectionem, sic: «Nam quid me facere conuenit, cum a tanta Gallorum multitudine circumsederer? Dimicarem? At cum parua manu tum prodeiremus: Castra relinquerem? At obsidebamur. Vitam militum neglegerem? At eos uidebar ea accepisse condicione, ut eos, quoad possem, incolumis patriae et parentibus conseruarem. Hostium condicionem repudiarem? At salus antiquior est militum quam inpedimentorum.» Eiusmodi consequntur identidem subiectiones, ut ex omnibus ostendi uideatur nihil potius, quam quod factumst, faciundum fuisse. [4,25] Gradatio est, in qua non ante ad consequens uerbum descenditur, quam ad superius ascensum est, hoc modo: «Nam quae reliqua spes manet libertatis, si illis et quod libet, licet; et quod licet, possunt; et quod possunt, audent; et quod audent, faciunt; et quod faciunt, uobis molestum non est?» Item: «Non sensi hoc, et non suasi; neque suasi, et non ipse facere coepi; neque facere coepi, et non perfeci; neque perfeci, et non probaui.» Item: «Africano uirtutem industria, uirtus gloriam, gloria aemulos conparauit.» Item: «Imperium Graeciae fuit penes Athenienses, Atheniensium potiti sunt Spartiatae, Spartiatas superauere Thebani, Thebanos Macedones uicerunt, qui ad imperium Graeciae breui tempore adiuncxerunt Asiam bello subactam.» <35> Habet in se quendam leporem superioris cuiusque crebra repetitio uerbi, quae propria est huius exornationis. Definitio est, quae rei alicuius proprias amplectitur potestates breuiter et absolute, hoc modo: «Maiestas rei publicae est, in qua continetur dignitas et amplitudo ciuitatis.» Item: «Iniuriae sunt, quae aut pulsatione corpus conuicio auris aut aliqua turpitudine uitam cuiuspiam uiolant.» Item: «Non est ista diligentia, set auaritia, ideo quod diligentia est accurata conseruatio suorum, auaritia iniuriosa adpetitio alienorum.» Item: «Non est ista fortitudo, sed temeritas, propterea quod fortitudo est contemptio laboris et periculi cum ratione utilitatis et conpensatione commodorum, temeritas est cum inconsiderata dolorum perpessione gladiatoria periculorum susceptio.» Haec ideo commoda putatur exornatio, quod omnem rei cuiuspiam uim et potestatem ita dilucide proponit et breuiter, ut neque pluribus uerbis oportuisse dici uideatur neque breuius potuisse dici putetur. [4,26] Transitio uocatur, quae cum ostendit breuiter, quid dictum sit, proponit item breui, quid consequatur, hoc pacto: «Modo in patriam cuiusmodi fuerit, habetis: nunc parentes qualis extiterit, considerate.» Item: «Mea in istum beneficia cognoscitis; nunc, quomodo iste mihi gratiam retulerit, accipite.» Proficit haec aliquantum exornatio ad duas res: nam et quid dixerit commonet et ad reliqum conparat auditorem. <36> Correctio est, quae tollit id, quod dictum est, et pro eo id, quod magis idoneum uidetur, reponit, hoc pacto: «Quodsi iste suos hospites rogasset, immo innuisset modo, facile hoc perfici posset.» «Nam postquam isti uicerunt atque adeo uicti sunt -, eam quomodo uictoriam appellem, quae uictoribus plus calamitatis quam boni dederit?» Item: «O uirtutis comes inuidia, quae bonos sequeris plerumque atque adeo insectaris !» Commouetur hoc genere animus auditoris. Res enim communi uerbo elata * tantummodo dicta uidetur; ea post ipsius oratoris correctionem magis idonea fit pronuntiatione. «Non igitur satius esset», dicet aliquis, «ab initio, praesertim cum scribas, ad optimum et lectissimum uerbum deuenire?» Est, cum non est satius, si commutatio uerbi id erit demonstratura, eiusmodi rem esse, ut, cum eam communi uerbo appellaris, leuius dixisse uidearis, cum ad electius uerbum accedas, insigniorem rem facias. Quodsi continuo uenisses ad id uerbum, nec rei nec uerbi gratia animaduersa esset. [4,27] <37> Occultatio est, cum dicimus nos praeterire aut non scire aut nolle dicere id, quod nunc maxime dicimus, hoc modo: «Nam de pueritia quidem tua, quam tu omnium intemperantiae addixisti, dicerem, si hoc tempus idoneum putarem: nunc consulto relinquo; et illud praetereo, quod te rei militaris infrequentem tradiderunt; deinde quod iniuriarum satis fecisti L. Labeoni, nihil ad hanc rem pertinere puto. Horum nihil dico: reuertor ad illud, de quo iudicium est.» Item: «Non dico te ab sociis pecunias cepisse; non sum in eo occupatus, quod ciuitates, regna, domos omnium depeculatus es; furta, rapinas omnes tuas omitto.» Haec utilis est exornatio, si aut ad rem quam non pertineat aliis ostendere, quod occulte admonuisse prodest aut longum est aut ignobile aut planum non potest fieri aut facile potest reprehendi, utilius sit occulte fecisse suspicionem, quam eiusmodi intendisse orationem, quae redarguatur. Disiunctum est, cum eorum, de quibus dicimus, aut utrumque aut unum quodque certo concluditur uerbo, sic: «Populus Romanus Numantiam deleuit, Kartaginem sustulit, Corinthum disiecit, Fregellas euertit. Nihil Numantinis uires corporis auxiliatae sunt, nihil Kartaginiensibus scientia rei militaris adiumento fuit, nihil Corinthis erudita calliditas praesidii tulit, nihil Fregellanis morum et sermonis societas opitulata est.» Item: «Formae dignitas aut morbo deflorescit aut uetustate extinguitur.» Hic utrumque, in superiore exemplo unam quamque rem certo uerbo concludi uidemus. <38> Coniunctio est, cum interpositione uerbi et superiores partes orationis conprehenduntur et inferiores, hoc modo: «Formae dignitas aut morbo deflorescit aut uetustate.» Adiunctio est, cum uerbum, quo res conprehenditur, non interponimus, sed aut primum aut postremum conlocamus. Primum hoc pacto: «Deflorescit formae dignitas aut morbo aut uetustate.» Postremum sic: «Aut morbo aut uetustate formae dignitas deflorescit.» Ad festiuitatem diiunctio est adposita: quare rarius utemur, ne satietatem pariat; ad breuitatem coniunctio: quare saepius adhibenda est. Hae tres exornationes de simplici genere manant. [4,28] Conduplicatio est quom ratione amplificationis aut commiserationis eiusdem unius aut plurium uerborum iteratio, hoc modo: «Tumultus, Gai Gracce, tumultus domesticos et intestinos conparas !» Item: «Commotus non es, cum tibi pedes mater amplexaretur, non es commotus?» Item: «Nunc audes etiam uenire in horum conspectum, proditor patriae? Proditor, inquam, patriae, uenire audes in horum conspectum?» Vehementer auditorem commouet eiusdem redintegratio uerbi et uulnus maius efficit in contrario causae, quasi aliquod telum saepius perueniat in eandem partem corporis. Interpretatio est, quae non iterans idem redintegrat uerbum, sed id commutat, quod positum est, alio uerbo, quod idem ualeat, hoc modo: «Rem publicam radicitus euertisti, ciuitatem funditus deiecisti.» Item: «Patrem nefarie uerberasti, parenti manus scelerate attulisti.» Necessum est eius, qui audit, animum commoueri, cum grauitas prioris dicti renouatur interpretatione uerborum. <39> Commutatio est, cum duae sententiae inter se discrepantes ex traiectione ita efferuntur, ut a priore posterior contraria priori profiscatur, hoc modo: «Esse oportet, ut uiuas, non uiuere, ut edis.» Item: «Ea re poemata non facio, quia, cuiusmodi uolo, non possum, cuiusmodi possum, nolo.» Item: «Quae de illo dici possunt, non dicuntur, quae dicuntur, dici non possunt.» Item: «Poema loquens pictura, pictura tacitum poëma debet esse.» Item: «Si stultus es, ea re taceas: non tamen si taceas, stultus es.» Non potest dici, quin commode fiat, cum contrariae sententiae relatione uerba quoque conuertantur. Plura subiecimus exempla, ut, quoniam difficile est hoc genus exornationis inuentu, dilucidum esset, ut, cum bene esset intellectum, facilius in dicendo inueniretur. [4,29] Permissio est, cum ostendemus in dicendo nos aliquam rem totam tradere et concedere alicuius uoluntati, sic: «Quoniam omnibus rebus ereptis solum mihi superest animus et corpus, haec ipsa, quae mihi de multis sola relicta sunt, uobis et uestrae condono potestati. Vos me uestro quo pacto uobis uidebitur utamini atque abutamini licebit; inpunite in me quidlibet statuite; dicite atque innuite: parebo.» Hoc genus tametsi alias quoque nonnumquam tractandum est, tamen ad misericordiam commouendam uehementissime est adcommodatum. <40> Dubitatio est, cum quaerere uideatur orator, utrum de duobus potius aut quid de pluribus potissimum dicat, hoc modo: «Offuit eo tempore plurimum rei publicae consulum siue stultitiam siue malitiam dicere oportet siue utrumque.» Item: «Tu istuc ausus es dicere, homo omnium mortalium - quonam te digno moribus tuis appellem nomine?» Expeditio est, cum rationibus conpluribus enumeratis quibus aliqua res confici potuerit, ceterae tolluntur, una relinquitur, quam nos intendimus, hoc modo: «Necesse est, cum constet istum fundum nostrum fuisse, ostendas te aut uacuum possedisse, aut usu tuum fecisse, aut emisse, aut hereditati tibi uenisse. Vacuum, cum ego adessem, possidere non potuisti; usu tuum etiam nunc fecisse non potes; emptio nulla profertur; hereditati tibi me uiuo mea pecunia uenire non potuit: relinquitur ergo, ut me ui de meo fundo deieceris.» <41> Haec exornatio plurimum iuuabit coniecturalis argumentationes. Sed non erit, tamquam in plerisque, ut, cum uelimus, ea possimus uti: nam fere non poterimus, nisi nobis ipsa negotii natura dabit facultatem. [4,30] Dissolutum est, quod, coniunctionibus uerborum e medio sublatis, separatis partibus effertur, hoc modo: «Gere morem parenti, pare cognatis, obsequere amicis, obtempera legibus.» Item: «Descende in integram defensionem, noli quicquam recusare; da seruos in quaestionem, stude uerum inuenire.» Hoc genus et acrimoniam habet in se et uehementissimum est et ad breuitatem adcommodatum. Praecisio est, cum dictis quibus reliqum, quod coeptum est dici, relinquitur incoatum, sic: «Mihi tecum par certatio non est, ideo quod populus Romanus me - nolo dicere, ne cui forte adrogans uidear: te autem saepe ignominia dignum putauit.» Item: «Tu istuc audes dicere, qui nuper alienae domi - non ausim dicere, ne, cum te digna dicerem, me indignum quippiam dixisse uidear.» atrocior tacita suspicio, quam diserta explanatio facta est. Conclusio est, quae breui argumentatione ex iis, quae ante dicta sunt aut facta, conficit, quid necessario consequatur, hoc modo: «Quodsi Danais datum erat oraculum non posse capi Troiam sine Philoctetae sagittis, haec nihil aliud autem fecerunt, nisi Alexandrum perculerunt, hunc extinguere, id nimirum capi fuit Troiam.» [4,31] <42> Restant etiam decem exornationes uerborum, quas idcirco non uage dispersimus, sed a superioribus separauimus, quod omnes in uno genere sunt positae. Nam earum omnium hoc proprium est, ut ab usitata uerborum potestate recedatur atque in aliam rationem cum quadam uenustate oratio conferatur. De quibus exornationibus nominatio est prima, quae nos admonet, ut, cuius rei nomen aut non sit aut satis idoneum non sit, eam nosmet idoneo uerbo nominemus aut imitationis hoc modo, ut maiores rudere et mugire et murmurari et sibilare appellarunt; significandae rei causa, sic: «Postquam iste in rem publicam fecit impetum, fragor ciuitatis in primis.» Hoc genere raro est utendum, sic utne noui uerbi adsiduitas odium pariat; sed si commode quis eo utatur et raro, non modo non offendet nouitate, sed etiam exornat orationem. Pronominatio est, quae sicuti cognomine quodam extraneo demonstrat id, quod suo nomine non potest appellarei; ut si quis, cum loquatur de Graccis: «At non Africani nepotes», inquiet, «istiusmodi fuerunt.» Item si quis, de aduersario cum dicat: «Videte nunc», inquit, «iudices, quemadmodum me Plagioxiphus iste tractarit.» Hoc pacto non inornate poterimus, et in laudando et in laedendo, in corpore aut animo aut extraneis rebus dicere sic, uti cognomen quod pro certo nomine collocemus. [4,32] <43> Denominatio est, quae ab rebus propinquis et finitimis trahit orationem, qua possit intellegi res, quae non suo uocabulo sit appellata. Id a +utuentorum+ conficitur, ut si quis, de Tarpeio loquens, eum Capitolinum nominet, aut inuento, ut si quis pro Libero uinum, pro Cerere frugem appellet, aut instrumento dominum, ut si quis Macedones appellarit hoc modo: «Non tam cito sarisae Graeciae potitae sunt», aut idem Gallos significans: «nec tam facile ex Italia materis Transalpina depulsa est»; aut id, quod fit, ab eo, qui facit, ut si quis, cum bello uelit ostendere aliquid quempiam fecisse, dicat: «Mars istuc te facere necessario coegit»; aut si, quod facit, ab eo, quod fit, ut cum desidiosam artem dicimus, quia desidiosos facit, et frigus pigrum, quia pigros efficit. Ab eo, quod continet, id, quod continetur, hoc modo denominabitur: «Armis Italia non potest uinci nec Graecia disciplinis» - nam hic pro Graecis et Italis, quae continent, notata sunt - ab eo, quod continetur, ut si quis aurum aut argentum aut ebur nominet, cum diuitias uelit nominare. Harum magis in praecipiendo diuisio, quam in quaerendo difficilis inuentio est, ideo quod plena consuetudo est non modo poetarum et oratorum, sed etiam cottidiani sermonis huiusmodi denominationum. Circumitio est oratio rem simplicem adsumpta circumscribens elocutione, hoc pacto: «Scipionis prouidentia Kartaginis opes fregit.» Nam hic, nisi ornandi ratio quaedam esset habita, Scipio potuit et Kartago simpliciter appellari. <44> Peruersione, sic: «Hoc uobis deos inmortales arbitror dedisse uirtute uestra.» Transiectione, hoc modo: «Instabilis in istum plurimum fortuna ualuit. Omnes inuidiose eripuit bene uiuendi casus facultates.» Huiusmodi traiectio, quae rem non reddit obscuram, multum proderit ad continuationes, de quibus ante dictum est; in quibus oportet uerba sicuti ad poeticum quendam extruere numerum, ut perfecte et perpolitissime possint esse absolutae. [4,33] Superlatio est oratio superans ueritatem alicuius augendi minuendiue causa. Haec sumitur separatim aut cum conparatione. Separatim, sic: «Quodsi concordiam retinebimus imperii magnitudinem solis ortu atque occasu metiemur.» Cum conparatione aut praestantia superlatio sumitur. A similitudine, sic: «Corpore niueum ardorem adsequebatur.» A praestantia, hoc modo: «Cuius ore sermo melle dulcior profluebat.» Ex eodem genere est hoc: «Tantus erat in armis splendor, solis fulgor obscurius uideretur.» Intellectio est, cum res tota parua de parte cognoscitur aut de toto pars. De parte totum sic intellegitur: «Non illae te nuptiales tibiae eius matrimonii commonebant?» Nam hic omnis sanctimonia nuptiarum uno signo tibiarum intellegitur. ut si quis ei, qui uestitum aut ornatum sumptuosum ostentet, dicat: «Ostentas mihi diuitias et locupletes copias iactas.» <45> Ab uno plura hoc modo intellegentur: «Poeno fuit Hispanus auxilio, fuit inmanis ille Transalpinus, in Italia quoque nonnemo sensit idem togatus.» A pluribus unum sic intellegetur: «Atrox calamitas pectora maerore pulsabat; itaque anhelans ex imis pulmonibus prae cura spiritus ducebat.» Nam in superioribus plures Hispani et Galli et togati, et hic unum pectus et unus pulmo intellegitur; et erit illic deminutus numerus festiuitatis, hic adauctus grauitatis gratia. Abusio est, quae uerbo simili et propinquo pro certo et proprio abutitur, hoc modo: «Vires hominis breues sunt»; aut: «parua statura»; aut: «longum in homine consilium»; aut: «oratio magna»; aut: «uti pauco sermone.» Nam hic facile est intellectu finitima uerba rerum dissimilium ratione abusionis esse traducta. [4,34] Translatio est, cum uerbum in quandam rem transferetur ex alia re, quod propter similitudinem recte uidebitur posse transferri. Ea sumitur rei ante oculos ponendae causa, sic: «Hic Italiam tumultus expergefecit terrore subito.» Breuitatis causa, sic: «Recens aduentus exercitus extincxit subito ciuitatem.» Obscenitatis uitandae causa, sic: «Cuius mater cottidianis nuptiis delectetur.» Augendi causa, sic: «Nullius maeror et calamitas istius explere inimicitias et nefariam crudelitatem saturare potuit.» Minuendi causa, sic: «Magno se praedicat auxilio fuisse, quia paululum in rebus difficillimis aspirauit.» Ornandi causa, sic: «Aliquando rei publicae rationes, quae malitia nocentium exaruerunt, uirtute optimatium reuirdescent.» Translationem pudentem dicunt esse oportere, ut cum ratione in consimilem rem transeat, ne sine dilectu temere et cupide uideatur in dissimilem transcurrisse. <46> Permutatio est oratio aliud uerbis aliud sententia demonstrans. Ea diuiditur in tres partes: similitudinem, argumentum, contrarium. Per similitudinem sumitur, cum translationes plures frequenter ponuntur a simili oratione ductae, sic: «Nam cum canes funguntur officiis luporum, quoinam praesidio pecuaria credemus?» Per argumentum tractatur, cum a persona aut loco aut re aliqua similitudo augendi aut minuendi causa ducitur, ut si quis Drusum Graccum Numitoremque obsoletum Ex contrario ducitur sic, ut si quis hominem prodigum et luxuriosum inludens parcum et diligentem appellet. Et in hoc postremo, quod ex contrario sumitur et in illo primo, quod a similitudine ducitur, per translationem argumento poterimus uti. Per similitudinem sic: «Quid ait hic rex atque Agamemnon noster, siue, ut crudelitas est, potius Atreus?» Ex contrario, ut si quem impium, qui patrem uerberarit, Aenean uocemus, intemperantem et adulterum Ippolytum nominemus. Haec sunt fere, quae dicenda uidebantur de uerborum exornationibus. Nunc res ipsa monet, ut deinceps ad sententiarum exornationes transeamus. [4,35] <47> Distributio est, cum plures res aut personas negotia quaedam certa dispertiuntur, hoc modo: «Qui uestrum, iudices, nomen senatus diligit, hunc oderit necesse est; petulantissime enim semper iste obpugnauit senatum. Qui equestrem locum splendidissimum cupit esse in ciuitate, is oportet istum maximae poenae dedisse ne iste sua turpitudine ordini honestissimo maculae atque dedecori sit. Qui parentis habetis, ostendite istius supplicio uobis homines impios non placere. Quibus liberi sunt, statuite exemplum, quantae poenae sint in ciuitate hominibus istiusmodi conparatae.» Item: «Senatus est officium opera et diligentia consequi senatus uoluntatem; populi est officium res optumas et homines idoneos maxime suis sententiis dilegere et probare.» Et: «Accusatoris officium est inferre crimina; defensoris diluere et propulsare; testis dicere, quae sciat aut audierit; quaesitoris est unum quemque horum in officio suo continere. Quare, L. Cassi, si testem, praeterquam quod sciat aut audierit, argumentari et coniectura prosequi patieris, ius accusatoris cum iure testimonii commiscebis, testis inprobi cupiditatem confirmabis, reo duplicem defensionem parabis.» Est haec exornatio copiosa. Conprehendit enim breui multa, suum cuique tribuens officium separatim res diuidit plures. [4,36] <48> Licentia est, cum apud eos, quos aut uereri aut metuere debemus, tamen aliquid pro iure nostro dicimus, quod eos aut quos ii diligunt aliquo in errato uere reprehendere uideamur, hoc modo: «Miramini, Quirites, quod ab omnibus uestrae rationes deserantur? Quod causam uestram nemo suscipiat? Quod se nemo uestri defensorem profiteatur? Adtribuite uestrae culpae, desinite mirari. Quid est enim, quare non omnes istam rem fugere ac uitare debeant? Recordamini, quos habueritis defensores; studia eorum uobis ante oculos proponite; deinde exitus omnium considerate. Tum uobis ueniat in mentem, ut uere dicam, neglegentia uestra siue ignauia potius illos omnes ante oculos uestros trucidatos esse, inimicos eorum uestris suffragiis in amplissimum locum peruenisse.» Item: «Nam quid fuit, iudices, quare in sententiis ferendis dubitaueritis aut istum hominem nefarium ampliaueritis? Non apertissimae res erant criminei datae? Non contra tenuiter et nugatorie responsum? Hic uos ueriti estis, si primo coetu condemnassetis, ne crudeles existimaremini? Dum eam uitatis uituperationem, quae longe a uobis erat afutura, eam inuenistis, ut timidi atque ignaui putaremini. Maximis priuatis et publicis calamitatibus acceptis, cum etiam maiores inpendere uideantur, sedetis et oscitamini. Luci noctem, nocte lucem expectatis. Aliquid cottidie acerbi atque incommodi nuntiatur: et iam eum, cuius opera nobis haec accidunt, uos remoramini diutius et alitis ad rei publicae perniciem, retinetis, quoad potestis in ciuitate?» [4,37] <49> Eiusmodi licentia si nimium uidebitur acrimoniae habere, multis mitigationibus lenietur; nam continuo aliquid huiusmodi licebit inferre: «Hic ego uirtutem uestram quaero, sapientiam desidero, ueterem consuetudinem requiro», quod erat commotum licentia, id constituatur laude, ut altera res ab iracundia et molestia remoueat, altera res ab errato deterreat. Haec res, sicut in amicitia, item in dicendo, fit, maxime facit, ut et illi, qui audient, a culpa absint, et nos, qui dicimus, ameici ipsorum et ueritatis esse uideamur. Est autem quoddam genus in dicendo licentiae, quod astutiore ratione conparatur, cum aut ita obiurgamus eos, qui audiunt, quomodo ipsi se cupiunt obiurgari, aut id, quod scimus nos timere, quomodo accipiant, sed tamen ueritate commoueri, ut nihilosetius dicamus. Horum amborum generum exempla subiciemus; prioris, huiusmodi: «Nimium, Quirites, animis estis simplicibus et mansuetis; nimium creditis uni cuique. Existimatis unum quemque eniti, ut perficiat, quae uobis pollicitus sit. Erratis et falsa spe frustra iam diu detinemini stultitia uestra, qui, quod erat in uestra potestate, ab aliis petere quam ipsi sumere maluistis.» Posterioris licentiae hoc erit exemplum: «Mihi cum isto, iudices, fuit amicitia, sed ista tamen amicitia, tametsi uereor quomodo accepturi sitis, tamen dicam, uos priuastis. Quid ita? Quia ut uobis essem probatus, eum, qui uos obpugnabat, inimicum quam amicum habere malui.» <50> Ergo haec exornatio, cui licentiae nomen est, sicuti demonstrauimus, duplici ratione tractabitur: acrimonia, quae si nimium fuerit aspera, mitigabitur laude; et adsimulatione, de qua posterius diximus, quae non indiget mitigationis, propterea quod imitatur licentiam et sua spontest ad animum auditoris adcommodata. [4,38] Deminutio est, quom aliquid inesse in nobis aut in iis, quos defendimus, aut natura aut fortuna aut industria dicemus egregium, quod, ne qua significetur adrogans ostentatio, deminuitur et adtenuatur oratione, hoc modo: «Nam hoc pro meo iure, iudices, dico, me labore et industria curasse, ut disciplinam militarem non in postremis tenerem.» Hic si quis dixisset: «Ut optime tenerem», tametsi uere dixisset, tamen adrogans uisus esset. Nunc et ad inuidiam uitandam et laudem conparandam satis dictum est. Item: «Utrum igitur auaritiae an egestatis accessit ad maleficium? Auaritiae? At largissimus fuit in amicos; quod signum liberalitatis est, quae contraria est auaritiae. Egestatis? Huic quidem pater - nolo nimium dicere - non tenuissimum patrimonium reliquit.» Hic quoque uitatum est, ne «magnum» aut «maximum» diceretur. Hoc igitur in nostris aut eorum, quos defendemus, egregiis commodis proferendis obseruabimus. Nam eiusmodi res et inuidiam contrahunt in uita et odium in oratione, si inconsiderate tractes. Quare quemadmodum ratione in uiuendo fugitur inuidia, sic in dicendo consilio uitatur odium. [4,39] <51> Descriptio nominatur, quae rerum consequentium continet perspicuam et dilucidam cum grauitate expositionem, hoc modo: «Quodsi istum, iudices, uestris sententiis liberaueritis, statim, sicut e cauea leo emissus aut aliqua taeterrima belua soluta ex catenis, uolitabit et uagabitur in foro, acuens dentes in unius cuiusque fortunas, in omnes amicos atque inimicos, notos atque ignotos incursitans, aliorum famam depeculans, aliorum caput obpugnans, aliorum domum et omnem familiam perfringens, funditus labefactans. Quare, iudices, eicite eum de ciuitate, liberate omnes formidine; uobis denique ipsis consulite. Nam si istum inpunitum dimiseritis, in uosmet ipsos, mihi credite, feram et truculentam bestiam, iudices, inmiseritis.» Item: «Nam si de hoc, iudices, grauem sententiam tuleritis, uno iudicio simul multos iugulaueritis: grandis natu parens, cuius spes senectutis omnis in huius adulescentia posita est, quare uelit in uita manere, non habebit; fili parui, priuati patris auxilio, ludibrio et despectui paternis inimicis erunt obpositi; tota domus huius indigna concidet calamitate. At inimici, statim sanguinulentam palmam crudelissima uictoria potiti, insultabunt in horum miserias. Et superbi a re simul et uerbis inueniuntur.» Item: «Nam neminem uestrum fugit, Quirites, urbe capta quae miseriae consequi soleant: arma qui contra tulerunt, statim crudelissime trucidantur; ceteri, qui possunt per aetatem ueires laborem ferre, rapiuntur in seruitutem, qui non possunt, uita priuantur; uno denique atque eodem tempore domus hostili flagrabit incendio, et quos natura aut uoluntas necessitudine beniuolentia coniuncxit, distrahuntur; liberi partem e gremiis diripiuntur parentum, partim in sinum iugulantur, partim ante pedes constuprantur. Nemo, iudices, est, qui possit satis rem consequi uerbis nec efferre oratione magnitudinem calamitatis.» Hoce genere exornationis uel indignatio uel misericordia potest commoueri, cum res consequentes conprehensae uniuersae perspicua breuiter exprimuntur oratione. [4,40] <52> Diuisio est, quae rem semouens ab re utramque absoluit ratione subiecta, hoc modo: «Cur ego nunc tibi quicquam obiciam? Si probus es, non meruisti; si inprobus, non commouere.» Item: «Quid nunc ego de meis promeritis praedicem? Si meministis, obtundam; si obliti estis, cum re nihil egerim, quid est quo uerbis proficere possim?» Item: «Duae res sunt, quae possunt homines ad turpe conpendium commouere: inopia atque auaritia. Te auarum in fraterna diuisione cognouimus; inopem atque egentem nunc uidemus. Qui potes igitur ostendere causam maleficii non fuisse?» Inter hanc diuisionem et illam, quae de partibus orationis tertia est, de qua in primo libro diximus secundum narrationem, hoc interest: illa diuidit per enumerationem aut per expositionem, quibus de rebus in totam orationem disputatio futura sit; haec se statim explicat et breui duabus aut pluribus partibus subiciens rationes exornat orationem. Frequentatio est, cum res tota causa dispersae coguntur in unum locum, quo grauior aut acrior aut criminosior oratio sit, hoc pacto: «A quo tandem abest iste uitio? Quid est, cur iudicio uelitis eum liberare? Suae pudicitiae proditor est, insidiator alienae; cupidus intemperans, petulans superbus; impius in parentes, ingratus in amicos, infestus cognatis; in superiores contumax, in aequos et pares fastidiosus, in inferiores crudelis; denique in omnis intolerabilis.» [4,41] <53> Eiusdem generis est illa frequentatio, quae plurimum coniecturalibus causis opitulatur, cum suspiciones, quae separatim dictae minutae et infirmae erant, unum in locum coactae rem uidentur perspicuam facere, non suspiciosam, hoc pacto: «Nolite igitur, nolite, iudices, ea, quae dixi, separatim spectare; sed omnia colligite et conferte in unum. Si et commodum ad istum ex illius morte ueniebat; et uita hominis est turpissima, animus auarissimus, fortunae familiares attenuatissimae; et res ista bono nemini praeter istum fuit; neque alius quisquam aeque commode neque iste aliis commodioribus rationibus facere potuit, neque praeteritum est ab isto quicquam quod opus fuit et cum locus idoneus maxime quaesitus; tum occasio adgrediendi commoda; tempus adeundi opportunissimum; spatium conficiendi longissimum sumptum est; non sine maxima occultandi maleficii spe; et praeterea ante, quam occisus homo is est, iste uisus est in eo loco, in quo est occisio facta, solus; paulo post in ipso maleficio uox illius, qui occidebatur, audita; deinde post occisionem istum multa nocte domum redisse constat; postero die titubanter et inconstanter de occisione illius locutum; haec partim testimoniis, partim quaestionibus argumentatis omnia conprobantur et rumore populi, quem ex argumentis natum necesse est esse uerum: uestrum, iudices, est, ex his in uno loco conlocatis, certam sumere scientiam, non suspicionem maleficii. Nam unum aliquid aut alterum potest in istum casu cecidisse suspiciose; ut omnia inter se a primo ad postremum conueniant, † maleficia necesse est; casu non potest fieri.» Vehemens haec est exornatio et in coniecturali constitutione causae ferme semper necessaria, et in ceteris generibus causarum et in omni oratione adhibenda nonnumquam. [4,42] <54> Expositio est, cum in eodem loco manemus et aliud atque aliud dicere uidemur. Ea dupliciter fit: si aut eandem plane dicemus rem, aut de eadem re. Eandem rem dicemus, non eodem modo - nam id quidem optundere auditorem est, non rem expolire - sed commutate. Commutabimus tripliciter: uerbis, pronuntiando, tractando. Verbis commutabimus, cum re semel dicta iterum aut saepius aliis uerbis, quae idem ualeant, eadem res proferetur, hoc modo: «Nullum tantum est periculum, quod sapiens pro salute patriae uitandum arbitretur. Cum agetur incolumitas perpetua ciuitatis, qui bonis erit rationibus praeditus, profecto nullum uitae discrimen sibi pro fortunis rei publicae fugiendum putabit et erit in ea sententia semper, ut pro patria studiose quamuis in magnam descendat uitae dimicationem.» Pronuntiando commutabimus, si, cum in sermone, tum in acrimonia, tum in alio atque alio genere uocis atque gestus eadem uerbis commutando pronuntiationem quoque uehementius inmutarimus. Hoc neque commodissime scribi potest neque parum est apertum; quare non eget exempli. <55> Tertium genus est commutationis, quod tractando conficitur, si sententiam traiciemus aut ad sermocinationem aut exsuscitationem. [4,43] Sermocinatio est - qua planius paulo post suo loco dicemus, nunc breuiter, quod ad hanc rem satis sit, attingemus -, in qua constituetur alicuius personae oratio adcommodata ad dignitatem, hoc modo, ut, quo facilius res cognosci possit, ne ab eadem sententia recedamus: «Sapiens omnia rei publicae causa suscipienda pericula putabit. Saepe ipse secum loquitur: «Non mihi soli, sed etiam atque adeo multo potius natus sum patriae; uita, quae fato debetur, saluti patriae potissimum soluatur. Aluit haec me; tute atque honeste produxit usque ad hanc aetatem; muniuit meas rationes bonis legibus, optumis disciplinis. Quid est, quod a me satis ei persolui possit, unde haec accepi?» Exinde ut haec loquetur secum sapiens saepe, in periculis rei publicae nullum ipse periculum fugiet.» Item mutatur res tractando, si traducitur ad exsuscitationem, cum et nos commoti dicere uideamur, et auditoris animum commouemus, sic: «Quis est tam tenui cogitatione praeditus, cuius animus tantis angustiis inuidiae continetur, qui non hunc hominem studiosissime laudet et sapientissimum iudicet, qui pro salute patriae, pro incolumitate ciuitatis, pro rei publicae fortunis quamuis magnum atque atrox periculum studiose suscipiat et libenter subeat? <56> Equidem hunc hominem magis cupio satis laudare quam possum; idemque hoc certo scio uobis omnibus usu uenire.» Eadem res igitur his tribus in dicundo commutabitur rebus: uerbis, pronuntiando, tractando; commutabimus dupliciter: sermocinatione Sed de eadem re cum dicemus, plurimis utemur commutationibus. Nam cum rem simpliciter pronuntiarimus, rationem poterimus subicere; deinde dupliciter uel sine rationibus uel cum rationibus pronuntiare; deinde afferre contrarium - de quibus omnibus diximus in uerborum exornationibus -; deinde simile et exemplum - de quo suo loco plura dicemus -; deinde conclusionem, de qua in secundo libro, quae opus fuerunt, diximus, demonstrantes argumentationes quemadmodum concludere oporteat: in hoc libro docuimus, cuiusmodi esset exornatio uerborum, cui conclusioni nomen est. [4,44] Ergo huiusmodi uehementer ornata poterit esse expolitio, quae constabit ex frequentibus exornationibus uerborum et sententiarum. Hoc modo igitur septem partibus tractabitur - et ab eiusdem sententiae non recedamus exemplo, ut scire possis, quam facile praeceptione rhetoricae res simplex multiplici ratione tractatur: <57> «Sapiens nullum pro re publica periculum uitabit, ideo quod saepe, cum pro re publica perire noluerit, necesse erit cum re publica pereat; et, quoniam omnia sunt commoda patria accepta, nullum incommodum pro patria graue putandum est. Ergo qui fugiunt id periculum quod pro re subeundum est, stulte faciunt: nam neque effugere incommoda possunt et ingrati in ciuitatem reperiuntur. At, qui patriae pericula suo periculo expetant, hi sapientes putandi sunt, cum et eum, quem debent, honorem rei publicae reddunt, et pro multis perire malunt, quam cum multis. Etenim uehementer est inicum uitam, quam a natura acceptam propter patriam conseruaris, naturae cum cogat reddere, patriae cum roget non dare; et, cum possis cum summa uirtute et honore pro patria interire, malle per dedecus et ignauiam pro amicis et parentibus et ceteris necessariis adire pro re publica, in qua et haec illud sanctissimum patriae nomen continetur, nolle in discrimen uenire. Ita uti contemnendus est, qui in nauigio non nauem quam se mauult incolumem, item uituperandus, qui in re publica discrimine suae plus quam communi saluti consulit. Naui enim fracta multi incolumes euaserunt; ex naufragio patriae saluus nemo potest enatare. Quod mihi bene uidetur Decius intellexisse, qui se deuouisse dicitur et pro legionibus in hostis immisse medios. Amisit uitam, at non perdidit. Re enim uilissima et parua maximam redemit. Vitam dedit, accepit patriam; amisit animam, potitus est gloriam, quae cum summa laude prodita uetustate cottidie magis enitescit. Quodsi pro re publica decere accedere periculum et ratione demonstratum est et exemplo conprobatum, ii sapientes sunt existimandi, qui nullum pro salute patriae periculum uitant.» <58> In his igitur generibus expolitio uersatur: de qua producti sumus, ut plura diceremus, quod non modo, cum causam dicimus, adiuuat et exornat orationem, sed multo maxime per eam exercemur ad elocutionis facultatem. Quare conueniet extra causam in exercendo rationis adhibere expolitionis, in dicendo uti, cum exornabimus argumentationem, qua de re diximus in libro secundo. [4,45] Commoratio est, cum in loco firmissimo, a quo tota causa continetur, manetur diutius et eodem saepius reditur. Hac uti maxime conuenit et id est oratoris boni maxime proprium. Non enim datur auditori potestas animum de re firmissima demouendi. Huic exemplum satis idoneum subici non potuit, propterea quod hic locus non est a tota causa separatus sicuti membrum aliquod, sed tamquam sanguis perfusus est per totum corpus orationis. Contentio est, per quam contraria referentur. Ea est in uerborum exornationibus, ut ante docuimus, huiusmodi: «Inimicis te placabilem, amicis inexorabilem praebes.» In sententiarum huiusmodi: «Vos huius incommodis lugetis, iste rei publicae calamitate laetatur. Vos uestris fortunis diffiditis, iste solus suis eo magis confidit.» Inter haec duo contentionum genera hoc interest: illud ex uerbis celeriter relatis constat; hic sententiae contrariae ex conparatione referantur oportet. <59> Similitudo est oratio traducens ad rem quampiam aliquid ex re dispari simile. Ea sumitur aut ornandi causa aut probandi aut apertius dicendi aut ante oculos ponendi. quomodo quattuor de causis sumitur, item quattuor modis dicitur: per contrarium, per negationem, per conlationem, per breuitatem. Ad unam quamque sumendae causam similitudinis adcommodabimus singulos modos pronuntiandi. [4,46] Ornandi causa sumitur per contrarium sic: «Non enim, quemadmodum in palaestra, qui taedas candentes accipit, celerior est in cursu continuo, quam ille, qui tradit, item melior imperator nouus, qui accipit exercitum, quam ille, qui decedit; propterea quod defatigatus cursor integro facem, hic peritus imperator inperito exercitum tradit.» Hoc sine similei satis plane et perspicue et probabiliter dici potuit hoc modo: «Dicitur minus bonos imperatores a melioribus exercitus accipere solere»; sed ornandi causa simile sumptum est, ut orationi quaedam dignitas conparetur. Dictum autem est per contrarium. Nam tum similitudo sumitur per contrarium, cum ei rei, quam nos probamus, aliquam rem negamus esse similem. Per negationem dicetur probandi causa hoc modo: «Neque equus indomitus, quamuis bene natura conpositus sit, idoneus potest esse ad eas utilitates, quae desiderantur ab equo; neque homo indoctus, quamuis sit ingeniosus, ad uirtutem potest peruenire.» Hoc probabilius factum est, quod magis est ueri simile non posse uirtutem sine doctrina conparari, quoniam quidem ne equus quidem indomitus idoneus possit esse. Ergo sumptum est probandi causa, dictum autem per negationem; id enim perspicuum est de primo similitudinis uerbo. [4,47] <60> Sumetur et apertius dicendi causa simile - dicitur per breuitatem - hoc modo: «In amicitia gerenda, sicut in certamine currendi, non ita conuenit exerceri, ut, quoad necesse sit, uenire possis, sed ut productus studio et uiribus ultra facile procurras.» Nam hoc simile est, ut apertius intellegatur mala ratione facere, qui reprehendant eos, qui uerbi causa post mortem amici liberos eius custodiant, propterea quod in cursore tantum uelocitatis esse oporteat, ut efferatur ultra finem, in amico tantum beniuolentiae, ut ultra quam quod amicus sentire possit, procurrat amicitiae studio. Dictum autem simile est per breuitatem. Non enim ita, ut in ceteris rebus, res ab re separata est, sed utraeque res coniuncte et confuse pronuntiatae. Ante oculos ponendi negotii causa sumetur similitudo - dicetur per conlationem - sic: «Uti citharoedus cum prodierit optime uestitus, palla inaurata inductus, cum clamyde purpurea uariis coloribus intexta, et cum corona aurea, magnis fulgentibus gemmis inluminata, citharam tenens exornatissimam auro et ebore distinctam, ipse praeterea forma et specie sit et statura adposita ad dignitatem: si, cum magnam populo commorit iis rebus expectationem, repente, silentio facto, uocem mittat acerbissimam cum turpissimo corporis motu, quo melius ornatus et magis fuerit expectatus, eo magis derisus et contemptus eicitur; item, si quis in excelso loco et in magnis ac locupletibus copiis conlocatus fortunae muneribus et naturae commodis omnibus abundabit, si uirtutis et artium, quae uirtutis magistrae sunt, egebit, quo magis ceteris rebus erit copiosus et inlustris et expectatus, eo uehementius derisus et contemptus ex omni conuentu bonorum eicietur.» Hoc simile exornatione utriusque rei, alterius inertiae alterius stultitiae simili ratione conlata, sub aspectus omnium rem subiecit. Dictum autem est per conlationem, propterea quod proposita similitudine paria sunt omnia relata. [4,48] <61> In similibus obseruare oportet diligenter, ut, cum rem afferamus similem, cuius rei causa similitudinem adtulerimus, uerba ad similitudinem habeamus adcommodata. Id est huiusmodi: «Ita ut irundines aestiuo tempore praesto sunt, frigore pulsae recedunt -» ex eadem similitudine nunc per translationem uerba sumimus: «item falsi amici sereno uitae tempore praesto sunt; simul atque hiemem fortunae uiderunt, deuolant omnes.» Sed inuentio similium facilis erit, si quis sibi omnes res, animantes et inanimas, mutas et eloquentes, feras et mansuetas, terrestris, caelestis, maritimas, artificio, casu, natura conparatas, usitatas atque inusitatas, frequenter ponere ante oculos poterit et ex his aliquam uenari similitudinem, quae aut ornare aut docere aut apertiorem rem facere aut ponere ante oculos possit. Non enim res tota totae rei necesse est similis sit, sed id ipsum, quod conferetur, similitudinem habeat oportet. [4,49] <62> Exemplum est alicuius facti aut dicti praeteriti cum certi auctoris nomine propositio. Id sumitur isdem de causis, quibus similitudo. Rem ornatiorem facit, cum nullius rei nisi dignitatis causa sumitur; apertiorem, cum id, quod sit obscurius, magis dilucidum reddit; probabiliorem, cum magis ueri similem facit; ante oculos ponit, cum exprimit omnia perspicue, res prope dicam manu temptari possit. Unius cuiusque generis singula subiecissemus exempla, nisi exemplum quod genus est, in expolitione demonstrassemus et causas sumendi in similitudine aperuissemus. Quare noluimus neque pauca, quominus intellegeretur, neque re intellecta plura scribere. Imago est formae cum forma cum quadam similitudine conlatio. Haec sumitur aut laudis aut uituperationis causa. Laudis causa, sic: «Inibat in proelium, corpore tauri ualidissimi, impetu leonis acerrimi simili.» Vituperationis, ut in odium adducat hoc modo: «Iste, qui cottidie per forum medium tamquam iubatus draco serpit dentibus aduncis, aspectu uenenato, spiritu rabido, circum inspectans huc et illuc, si quem reperiat, cui aliquid mali faucibus adflare, ore adtingere, dentibus insecare, lingua aspergere possit.» Ut in inuidiam adducat, hoc modo: «Iste, qui diuitias suas iactat, sicut Gallus e Phrygia aut hariolus quispiam depressus et oneratus auro clamat et delerat.» In contemptionem sic: «Iste, qui tamquam coclea abscondens retentat sese tacitus, quom domo totus ut comeditur aufertur.» <63> Effictio est, cum exprimitur atque effingitur uerbis corporis cuiuspiam forma, quoad satis sit ad intellegendum, hoc modo: «Hunc, iudices, dico, rubrum, breuem, incuruom, canum, subcrispum, caesium, cui sane magna est in mento cicatrix, si quo modo potest uobis in memoriam redire.» Habet haec exornatio cum utilitatem, si quem uelis demonstrare, tum uenustatem, si breuiter et dilucide facta est. [4,50] Notatio est, cum alicuius natura certis describitur signis, quae, sicuti notae quae naturae sunt adtributa; ut si uelis non diuitem, sed ostentatorem pecuniosi describere: «Iste», inquies, «iudices, qui se dici diuitem putabat esse praeclarum, primum nunc uidete, quo uultu nos intueatur. Nonne uobis uidetur dicere: «*** dant, si mihi molesti non essetis?» Cum uero sinistra mentum subleuauit, existimat se gemmae nitore et auri splendore aspectus omnium praestringere. - Cum puerum respicit hunc unum, quem ego noui - uos non arbitror -, alio nomine appellat, deinde alio atque alio. «At eho tu», inquit, «ueni, Sannio, ne quid is barbaris turbent»; ut ignoti, qui audient, unum putent selegi de multis. Ei dicit in aurem, aut ut domi lectuli sternantur, aut ab auunculo rogetur Aethiops qui ad balineas ueniat, aut asturconi locus ante ostium suum detur, aut aliquod fragile falsae choragium gloriae conparetur. Deinde exclamat, ut omnes audiant: «Videto, ut diligenter numeretur, si potest, ante noctem.» Puer, qui iam bene eri naturam norit: «Tu illo mittas oportet», inquit, «si hodie uis transnumerari.» «Age» inquit, «duc tecum Libanum et Sosiam.» «Sane.» Deinde casu ueniunt hospites homini, quos iste, dum splendide peregrinatur, Ex ea re homo hercule sane conturbatur; sed tamen a uitio naturae non recedit. «Bene», inquit, «facitis, cum uenitis: sed rectius fecissetis, si ad me domum recta abissetis.» «Id fecissemus», inquiunt illi, «si domum nouissemus.» «At istud quidem facile fuit undelibet inuenire. Verum ite mequum.» Secuntur illi. Sermo interea huius consumitur omnis in ostentatione: quaerit, in agris frumenta cuiusmodi sint; negat se, quia uillae incensae sint, accedere posse: nec aedificare etiamnunc audere; «tametsi in Tusculano quidem coepi insanire et in isdem fundamentis aedificare.» [4,51] <64> Dum haec loquitur, uenit in aedes quasdam, in quibus sodalicium erat eodem die futurum; quo iste pro notitia domnaedi iam it intro cum hospitibus. «Hic», inquit, «habito.» Perspicit argentum, quod erat expositum, uisit triclinium stratum: probat. Accedit seruulus; dicit homini clare, dominum iam uenturum, si uelit exire. «Itane?» inquit. «Eamus hospitis; frater uenit ex Falerno: ego illi obuiam pergam; uos huc decuma uenitote.» Hospites discedunt. Iste se raptim domum suam conicit; decuma, quo iusserat, ueniunt. Quaerunt hunc; reperiunt, domus cuia sit; in diuersorium derisi conferunt sese. Vident hominem posteri die; narrant, expostulant, accusant. Ait iste eos similitudine loci deceptos angiporto toto deerrasse; contra ualetudinem suam ad noctem multam expectasse. Sannioni puero negotium dederat, ut uasa, uestimenta, pueros rogaret: seruolus non inurbanus satis strenue et concinne conparat. Iste hospites domum deducit: ait se aedes maximas cuidam amico ad nuptias commodasse. Nuntiat puer argentum repeti: pertimuerat enim, qui commodarat. «Apage inquit, «aedes commodaui, familiam dedi: argentum quoque uult? Tametsi hospites habeo, tamen utatur licet, nos Samis delectabimur.» Quid ego, quae deinde efficiat, narem? Eiusmodi est hominis natura, ut quae singulis diebus efficiat gloria atque ostentatione, ea uix annuo sermone enarrare possim.» <65> Huiusmodi notationes, quae describunt, quod consentaneum sit unius cuiusque naturae, uehementer habent magnam delectationem: totam enim naturam cuiuspiam ponunt ante oculos, aut gloriosi, ut nos exempli causa coeperamus, aut inuidi aut tumidi aut auari, ambitiosi, amatoris, luxuriosi, furis, quadruplatoris; denique cuiusuis studium protrahi potest in medium tali notatione. [4,52] Sermocinatio est, cum alicui personae sermo adtribuitur et is exponitur cum ratione dignitatis, hoc pacto: «Cum militibus urbs redundaret et omnes timore obpressi domi continerentur, uenit iste cum sago, gladio succinctus, tenens iaculum; III adulescentes hominem simili ornatu subsecuntur. Inrupit in aedes subito, deinde magna uoce: «Ubi est iste beatus», inquit, «aedium dominus? Quin mihi praesto fuit? Quid tacetis?» Hic ali omnes stupidi timore obmutuerunt. Uxor illius infelicissimi cum maximo fletu ad istius pedes abiecit sese. «Per te», inquit, «ea quae tibi dulcissima sunt in uita: miserere nostri, noli extinguere extinctos, fer mansuete fortunam: nos quoque fuimus beati: nosce te esse hominem.» - «Quin illum mihi datis ac uos auribus meis opplorare desinitis? Non abibit.» Illi nuntiatur interea uenisse istum et clamore maximo mortem minari. Quod simul ut audiuit: «Heus», inquit, «Gorgia pediseque puerorum, absconde pueros, defende, fac, ut incolumis adulescentiam » Vix haec dixerat, cum ecce iste praesto «sedes», inquit, «audax? Non uox mea tibi uitam ademit? Exple meas inimicitias et iracundiam satura tuo sanguine.» Ille cum magno spiritu uerba: «», inquit, «ne plane uictus essem. Nunc uideo: iure mecum contendere non uis, ubi superarei turpissimum et superare pulcherrimum est: interficere uis. Occidar equidem, sed uictus non peribo.» «Ut in extremo uitae tempore etiam sententias eloqueris ! Numquam ei, quem uides dominari, uis supplicare?» Tum mulier: «Immo iste quidem rogat et supplicat: sed tu, quaeso, commouere; et tu per deos», inquit, «hunc examplexare. Dominus est; uicit hic te, uince tu nunc animum.» «Quin desinis», inquit, «uxor, loqui, quae me digna non sint? Tace et quae curanda sunt, cura. Tu cessas mihi uitam, tibi omnem bene uiuendi spem mea morte eripere?» Iste mulierem propulit ab se lamentantem; illi nescio quid incipienti dicere, quod dignum uidelicet illius uirtute esset, gladium in latere defixit.» Puto in hoc exemplo datos esse uni cuique sermones ad dignitatem adcommodatos; id quod oportet in genere conseruare. Sunt item sermocinationes consequentes hoc genus: «Nam quid putamus illos dicturos, si hoc iudicaritis? Nonne omnes hac utentur oratione?» deinde subicere sermonem. [4,53] <66> Conformatio est, cum aliqua, quae non adest, persona confingitur quasi adsit, aut cum res muta aut informis fit eloquens, et forma ei et oratio adtribuitur ad dignitatem adcommodata, aut actio quaedam, hoc pacto: «Quodsi nunc haec urbs inuictissima uocem mittat, non hoc pacto loquatur: «Ego illa plurimis tropeis ornata, triumphis ditata certissimis, clarissimis locupletata uictoriis, nunc uestris seditionibus, o ciues, uexor; quam dolis malitiosa Kartago, uiribus probata Numantia, disciplinis erudita Corinthus labefactare non potuit, eam patimini nunc ab homunculis deterrumis proteri atque conculcari?»« Item: «Quodsi nunc Lucius ille Brutus reuiuescat et hic ante pedes uestros adsit, is non hac utatur oratione: «Ego reges eieci, uos tyrannos introducitis; ego libertatem, quae non erat, peperi, uos partam seruare non uultis; ego capitis mei periculo patriam liberaui, uos liberi sine periculo esse non curatis?»« Haec conformatio licet in plures , in mutas atque inanimas transferatur. Proficit plurimum in amplificationis partibus et conmiseratione. [4,54] <67> Significatio est res, quae plus in suspicione relinquit, quam positum est in oratione. Ea fit per exsuperationem, ambiguum, consequentiam, abscisionem, similitudinem. Per exsuperationem, cum plus est dictum, quam patitur ueritas, augendae suspicionis causa, sic: «Hic de tanto patrimonio tam cito testam, qui sibi petat ignem, non reliquit.» Per ambiguum, cum uerbum potest in duas pluresue sententias accipi, sed accipitur in eam partem, quam uult is, qui dixit; ut de eo si dicas, qui multas hereditates adierit: «Prospice tu, qui plurimum cernis.» Ambigua quemadmodum uitanda sunt, quae obscuram reddunt orationem, item haec consequenda, quae conficiunt huiusmodi significationem. Ea reperientur facile, si nouerimus et animum aduerterimus uerborum ancipites aut multiplices potestates. Per consequentiam significatio fit, cum res, quae sequantur aliquam rem, dicuntur, ex quibus tota res relinquitur in suspicione; ut si salsamentari filio dicas: «Quiesce tu, cuius pater cubitis emungi solebat.» Per abscisionem, si, cum incipimus aliquid dicere, praecidamus, et ex eo, quod iam diximus, satis relinquitur suspicionis, sic: «Qui ista forma et aetate nuper alienae domi - nolo plura dicere.» Per similitudinem, cum aliqua re simili allata nihil amplius dicimus, sed ex ea significamus, quid sentiamus, hoc modo: «Noli, Saturnine, nimium populi frequentia fretus esse: inulti iacent Gracci.» Haec exornatio plurimum festiuitatis habet interdum et dignitatis; sinit enim quiddam tacito oratore ipsum auditorem suspicari. <68> Breuitas est res ipsis tantummodo uerbis necessariis expedita, hoc modo: «Lemnum praeteriens cepit, inde Thasi praesidium reliquit, post urbem Viminacium sustulit, inde pulsus in Hellespontum statim potitur Abydi.» Item: «Modo consul quondam, is deinde primus erat ciuitatis; tum proficiscitur in Asiam; deinde hostis est dictus; post imperator, et postremo factus est consul.» Habet paucis conprehensa breuitas multarum rerum expeditionem. Quare adhibenda saepe est, cum aut res non egent longae orationis aut tempus non sinet commorari. [4,55] Demonstratio est, cum ita uerbis res exprimitur, ut geri negotium et res ante oculos esse uideatur. Id fieri poterit, si, quae ante et post et in ipsa re facta erunt, conprehendemus aut a rebus consequentibus aut circum instantibus non recedimus, hoc modo: «Quod simul atque Graccus prospexit, fluctuare populum, uerentem, ne ipse auctoritate commotus sententia desisteret, iubet aduocari contionem. Iste interea scelere et malis cogitationibus redundans euolat e templo Iouis: sudans, oculis ardentibus, erecto capillo, contorta toga, cum pluribus aliis ire celerius coepit. Illei praeco faciebat audientiam; hic, subsellium quoddam excors calce premens, dextera pedem defringit et hoc alios iubet idem facere. Cum Graccus deos inciperet precari, cursim isti impetum faciunt et ex aliis ali partibus conuolant atque e populo unus: «Fuge, fuge», inquit, «Tiberi. Non uides? Respice, inquam.» Deinde uaga multitudo, subito timore perterrita, fugere coepit. At iste, spumans ex ore scelus, anhelans ex infimo pectore crudelitatem, contorquet brachium et dubitantei Gracco, quid esset, neque tamen locum, in quo constiterat, relinquenti, percutit tempus. Ille, nulla uoce delabans insitam uirtutem, concidit tacitus. Iste uiri fortissimi miserando sanguine aspersus, quasi facinus praeclarissimum fecisset circum inspectans, et hilare sceleratam gratulantibus manum porrigens, in templum Iouis contulit sese.» <69> Haec exornatio plurimum prodest in amplificanda et conmiseranda re huiusmodi enarrationibus. Statuit enim rem totam et prope ponit ante oculos. [4,56] Omnes rationes honestandae studiose collegimus elocutionis: in quibus, Herenni, si te diligentius exercueris, et grauitatem et dignitatem et suauitatem habere in dicundo poteris, ut oratorie plane loquaris, ne nuda atque inornata inuentio uulgari sermone efferatur. Nunc identidem nosmet ipsi nobis instemus - res enim communis agetur -, ut frequenter et adsidue consequamur artis rationem studio et exercitatione; quod alii cum molestia tribus de causis maxime faciunt: aut si quicum libenter exerceantur non habent, aut si diffidunt sibi, aut nesciunt, quam uiam sequi debeant; quae ab nobis absunt omnes difficultates. Nam et simul libenter exerceamur propter amicitiam, cuius initium cognatio facit, cetera philosophiae ratio confirmabit: et nobis non diffidimus, propterea quod et aliquantum processimus, et alia sunt meliora, quae multo intentius petimus in uita, ut, etiamsi non peruenerimus in dicendo quo uolumus, parua pars uitae perfectissimae desideretur; et uiam quam sequamur, habemus, propterea quod in his libris nihil praeteritum est rhetoricae praeceptionis. Demonstratum est enim, quomodo res in omnibus generibus causarum inuenire oporteat; dictum est, quo pacto eas disponere conueniat; traditum est, qua ratione esset pronuntiandum; praeceptum est, qua uia meminisse possemus; demonstratum est, quibus modis perfecta elocutio conpararetur. Qua si sequimur, acute et cito reperiemus, distincte et ordinate disponemus, grauiter et uenuste pronuntiabimus, firme et perpetue meminerimus, ornate et suauiter eloquemur. Ergo amplius in arte rhetorica nihil est. Haec omnia adipiscemur, si rationes praeceptionis diligentia consequemur exercitationis.