[0] PRO P- SEXTIO ORATIO. [1] I. (1) Si quis antea, iudices, mirabatur quid esset quod, pro tantis opibus rei publicae tantaque dignitate imperi, nequaquam satis multi ciues forti et magno animo inuenirentur qui auderent se et salutem suam in discrimen offerre pro statu ciuitatis et pro communi libertate, ex hoc tempore miretur potius si quem bonum et fortem ciuem uiderit, quam si quem aut timidum aut sibi potius quam rei publicae consulentem. nam ut omittatis de unius cuiusque casu cogitando recordari, uno aspectu intueri potestis eos qui cum senatu, cum bonis omnibus, rem publicam adflictam excitarint et latrocinio domestico liberarint, maestos sordidatos reos, de capite, de fama, de ciuitate, de fortunis, de liberis dimicantis; eos autem qui omnia diuina et humana uiolarint uexarint perturbarint euerterint, non solum alacris laetosque uolitare, sed etiam fortissimis atque optimis ciuibus periculum moliri, de se nihil timere. (2) in quo cum multa sunt indigna, tum nihil minus est ferendum quam quod iam non per latrones suos, non per homines egestate et scelere perditos, sed per uos nobis, per optimos uiros optimis ciuibus periculum inferre conantur, et quos lapidibus, quos ferro, quos facibus, quos ui manu copiis delere non potuerunt, hos uestra auctoritate, uestra religione, uestris sententiis se oppressuros arbitrantur. ego autem, iudices, qua uoce mihi in agendis gratiis commemorandoque eorum qui de me optime meriti sunt beneficio esse utendum putabam, ea nunc uti cogor in eorum periculis depellendis, (ut) iis potissimum uox haec seruiat quorum opera et mihi et uobis et populo Romano restituta est. [2] II. (3) et quamquam a Q- Hortensio, clarissimo uiro atque eloquentissimo, causa est P- Sesti perorata, nihilque ab eo praetermissum est quod aut pro re publica conquerendum fuit aut pro reo disputandum, tamen adgrediar ad dicendum, ne mea propugnatio ei potissimum defuisse uideatur per quem est perfectum ne ceteris ciuibus deesset. atque ego sic statuo, iudices, a me in hac causa atque hoc extremo dicendi loco pietatis potius quam defensionis, querelae quam eloquentiae, doloris quam ingeni partis esse susceptas. (4) itaque si aut acrius egero aut liberius quam qui ante me dixerunt, peto a uobis ut tantum orationi meae concedatis quantum et pio dolori et iustae iracundiae concedendum putetis; nam neque officio coniunctior dolor ullius esse potest quam hic meus susceptus ex hominis de me optime meriti periculo, neque iracundia magis ulla laudanda (est) quam ea quae me inflammat eorum scelere qui cum omnibus meae salutis defensoribus bellum esse sibi gerendum iudicauerunt. (5) sed quoniam singulis criminibus ceteri responderunt, dicam ego de omni statu P- Sesti, de genere uitae, de natura, de moribus, de incredibili amore in bonos, de studio conseruandae salutis communis atque oti; contendamque, si modo id consequi potero, ut in hac confusa atque uniuersa defensione nihil ab me quod ad uestram quaestionem, nihil quod ad reum, nihil quod ad rem publicam pertineat praetermissum esse uideatur. et quoniam in grauissimis temporibus ciuitatis atque in ruinis euersae atque adflictae rei publicae P- Sesti tribunatus est a Fortuna ipsa conlocatus, non adgrediar ad illa maxima atque amplissima prius quam docuero quibus initiis ac fundamentis haec tantae summis in rebus laudes excitatae sint. [3] III. (6) Parente P- Sestius natus est, iudices, homine, ut plerique meministis, et sapiente et sancto et seuero; qui cum tribunus plebis primus inter homines nobilissimos temporibus optimis factus esset, reliquis honoribus non tam uti uoluit quam dignus uideri. eo auctore duxit honestissimi et spectatissimi uiri, C- Albini, filiam, ex qua hic est puer et nupta iam filia. duobus grauissimis (ac plenissimis) antiquitatis uiris sic probatus fuit ut utrique eorum et carus maxime et iucundus esset. ademit Albino soceri nomen mors filiae, sed caritatem illius necessitudinis et beniuolentiam non ademit: hodie sic hunc diligit ut uos facillime potestis ex hac uel adsiduitate eius uel sollicitudine et molestia iudicare. (7) duxit uxorem patre uiuo optimi et calamitosissimi uiri filiam, L- Scipionis. clara in hoc P- Sesti pietas exstitit et omnibus grata, quod et Massiliam statim profectus est, ut socerum uidere consolarique posset fluctibus rei publicae expulsum, in alienis terris iacentem, quem in maiorum suorum uestigiis stare oportebat, et ad eum filiam eius adduxit, ut ille insperato aspectu complexuque si non omnem at aliquam partem maeroris sui deponeret, et maximis (pro illa necessitudine studiis et) officiis et illius aerumnam, quoad uixit, et filiae solitudinem sustentauit. possum multa dicere de liberalitate, de domesticis officiis, de tribunatu militari, de prouinciali in eo magistratu abstinentia; sed mihi ante oculos obuersatur rei publicae dignitas, quae me ad sese rapit, haec minora relinquere hortatur. [4] IV. (8) Quaestor hic C- Antoni, conlegae mei, iudices, fuit sorte, sed societate consiliorum meus. impedior non nullius offici, ut ego interpretor, religione quo minus exponam quam multa P- Sestius, cum esset cum conlega meo, senserit, ad me detulerit, quanto ante prouiderit. atque ego de Antonio nihil dico praeter unum: numquam illum illo summo timore ac periculo ciuitatis neque communem metum omnium nec propriam non nullorum de ipso suspicionem aut infitiando tollere aut dissimulando sedare uoluisse. in quo conlega sustinendo atque moderando si meam in illum indulgentiam coniunctam cum summa custodia rei publicae laudare uere solebatis, par prope laus P- Sesti esse debet, qui ita suum consulem obseruauit ut et illi quaestor bonus et nobis omnibus optimus ciuis uideretur. (Iu) (9) idem, cum illa coniuratio ex latebris atque ex tenebris erupisset palamque armata uolitaret, uenit cum exercitu Capuam, quam urbem propter plurimas belli opportunitates ab illa impia et scelerata manu temptari suspicabamur; C- Meuulanum, tribunum militum Antoni, Capua praecipitem eiecit, hominem perditum et non obscure Pisauri et in aliis agri Gallici partibus in illa coniuratione uersatum; idemque C- Marcellum, cum is non Capuam solum uenisset, uerum etiam se quasi armorum studio in maximam familiam coniecisset, exterminandum ex illa urbe curauit. qua de causa et tum conuentus ille Capuae, qui propter salutem illius urbis consulatu conseruatam meo me unum patronum adoptauit, huic apud me P- Sestio maximas gratias egit, et hoc tempore eidem homines nomine commutato coloni decurionesque, fortissimi atque optimi uiri, beneficium P- Sesti testimonio declarant, periculum decreto suo deprecantur. recita, quaeso, L- (10) Sesti, quid decrerint Capuae decuriones, ut iam puerilis tua uox possit aliquid significare inimicis uestris, quidnam, cum se conroborarit, effectura esse uideatur. Decurionum decreta. non recito decretum officio aliquo expressum uicinitatis aut clientelae aut hospiti publici aut ambitionis aut commendationis gratia, sed recito memoriam perfuncti periculi, praedicationem amplissimi benefici, uocem offici praesentis, testimonium praeteriti temporis. (11) atque illis temporibus eisdem, cum iam Capuam metu Sestius liberasset, urbem senatus atque omnes boni deprehensis atque oppressis domesticis hostibus me duce ex periculis maximis extraxissent, ego litteris P- Sestium Capua arcessiui cum illo exercitu quem tum secum habebat; quibus hic litteris lectis ad urbem confestim incredibili celeritate aduolauit. atque ut illius temporis atrocitatem recordari possitis, audite litteras et uestram memoriam ad timoris praeteriti cogitationem excitate. Litterae Ciceronis consulis. [5] V. Hoc aduentu P- Sesti tribunorum plebis nouorum, qui tum extremis diebus consulatus mei res eas quas gesseram uexare cupiebant, reliquaeque coniurationis impetus et conatus sunt retardati. (12) ac postea quam est intellectum, (M-) Catone tribuno plebis, fortissimo atque optimo ciue, rem publicam defendente, per se ipsum senatum populumque Romanum sine militum praesidio tueri facile maiestate sua dignitatem eorum qui salutem communem periculo suo defendissent, Sestius cum illo exercitu summa celeritate est Antonium consecutus. hic ego quid praedicem quibus hic rebus consulem ad rem gerendam excitarit, quos stimulos admouerit homini studioso fortasse uictoriae, sed tamen nimium communem Martem belli casumque metuenti? longum est ea dicere, sed hoc breue dicam: si M- Petrei non excellens animus et amor rei publicae, non praestans in re publica uirtus, non summa auctoritas apud milites, non mirificus usus in re militari exstitisset, neque adiutor ei P- Sestius ad excitandum Antonium, cohortandum, accusandum, impellendum fuisset, datus illo in bello esset hiemi locus, neque umquam Catilina, cum e pruina Appennini atque e niuibus illis emersisset atque aestatem integram nanctus Italiae callis et pastorum stabula praeoccupare coepisset, sine multo sanguine ac sine totius Italiae uastitate miserrima concidisset. (13) hunc igitur animum attulit ad tribunatum P- Sestius, ut quaesturam Macedoniae relinquam et aliquando ad haec propiora ueniam; quamquam non est omittenda singularis illa integritas prouincialis, cuius ego nuper in Macedonia uidi uestigia non pressa leuiter ad exigui praedicationem temporis, sed fixa ad memoriam illius prouinciae sempiternam. uerum haec ita praetereamus ut tamen intuentes et respectantes relinquamus: [6] VI. Ad tribunatum, qui ipse ad sese iam dudum uocat et quodam modo absorbet orationem meam, contento studio cursuque ueniamus. (14) de quo quidem tribunatu ita dictum (est) a Q- Hortensio ut eius oratio non defensionem modo uideretur criminum continere, sed etiam memoria dignam iuuentuti rei publicae capessendae auctoritatem disciplinamque praescribere. sed tamen, quoniam tribunatus totus P- Sesti nihil aliud nisi meum nomen causamque sustinuit, necessario mihi de isdem rebus esse arbitror si non subtilius disputandum, at certe dolentius deplorandum. qua in oratione si asperius in quosdam homines inuehi uellem, quis non concederet ut eos, quorum sceleris furore uiolatus essem, uocis libertate perstringerem? sed agam moderate et huius potius tempori seruiam quam dolori meo: si qui occulte a salute nostra dissentiunt, lateant; si qui fecerunt aliquid aliquando atque eidem nunc tacent et quiescunt, nos quoque simus obliti; si qui se offerunt, insectantur, quoad ferri poterunt, perferemus, neque quemquam offendet oratio mea nisi qui se ita obtulerit ut in eum non inuasisse sed incucurrisse uideamur. (15) sed necesse est, ante quam de tribunatu P- Sesti dicere incipiam, me totum superioris anni rei publicae naufragium exponere, in quo conligendo ac reficienda salute communi omnia reperientur P- Sesti facta, dicta, consilia uersata. [7] VII. Fuerat ille annus tam in re publica, iudices, cum in magno motu et multorum timore intentus (est) arcus in me unum, sicut uulgo ignari rerum loquebantur, re quidem uera in uniuersam rem publicam, traductione ad plebem furibundi hominis ac perditi, mihi irati, sed multo acrius oti et communis salutis inimici. hunc uir clarissimus mihique multis repugnantibus amicissimus, Cn- Pompeius, omni cautione, foedere, exsecratione deuinxerat nihil in tribunatu contra me esse facturum: quod ille nefarius ex omnium scelerum conluuione natus parum se foedus uiolaturum arbitratus (est), nisi ipsum cautorem alieni periculi suis propriis periculis terruisset. (16) hanc taetram immanemque beluam, uinctam auspiciis, adligatam more maiorum, constrictam legum sacratarum catenis, soluit subito lege curiata consul, uel, ut ego arbitror, exoratus uel, ut non nemo putabat, mihi iratus, ignarus quidem certe et imprudens impendentium tantorum scelerum et malorum. qui tribunus plebis felix in euertenda re publica fuit nullis suis neruis - qui enim in eius modi uita nerui esse potuerunt hominis fraternis flagitiis, sororiis stupris, (17) omni inaudita libidine exsanguis? - sed fuit profecto quaedam illa rei publicae fortuna fatalis, ut ille caecus atque amens tribunus plebis nancisceretur - quid dicam? consules? hocine ut ego nomine appellem euersores huius imperi, proditores uestrae dignitatis, hostis bonorum omnium, qui ad delendum senatum, adfligendum equestrem ordinem, exstinguenda omnia iura atque instituta maiorum se illis fascibus ceterisque insignibus summi honoris atque imperi ornatos esse arbitrabantur? quorum, per deos immortalis, si nondum scelera uulneraque inusta rei publicae uultis recordari, uultum atque incessum animis intuemini: facilius eorum facta occurrent mentibus uestris, si ora ipsa oculis proposueritis. [8] VIII. (18) alter unguentis adfluens, calamistrata coma, despiciens conscios stuprorum ac ueteres uexatores aetatulae suae, puteali et faeneratorum gregibus inflatus, a quibus compulsus olim, ne in Scyllaeo illo aeris alieni tamquam (in) fretu ad columnam adhaeresceret, in tribunatus portum perfugerat, contemnebat equites Romanos, minitabatur senatui, uenditabat se operis atque ab iis se ereptum ne de ambitu causam diceret praedicabat, ab isdemque se etiam inuito senatu prouinciam sperare dicebat; eamque nisi adeptus esset, se incolumem nullo modo fore arbitrabatur. (19) alter, o di boni, quam taeter incedebat, quam truculentus, quam terribilis aspectu! unum aliquem te ex barbatis illis, exemplum imperi ueteris, imaginem antiquitatis, columen rei publicae diceres intueri. uestitus aspere nostra hac purpura plebeia ac paene fusca, capillo ita horrido ut Capua, in qua ipsa tum imaginis ornandae causa duumuiratum gerebat, Seplasiam sublaturus uideretur. nam quid ego de supercilio dicam, quod tum hominibus non supercilium, sed pignus rei publicae uidebatur? tanta erat grauitas in oculo, tanta contractio frontis, ut illo supercilio annus ille niti tamquam (uade) uideretur. (20) erat hic omnium sermo: 'est tamen rei publicae magnum firmumque subsidium; habeo quem opponam labi illi atque caeno; uultu me dius fidius conlegae sui libidinem leuitatemque franget; habebit senatus in hunc annum quem sequatur; non deerit auctor et dux bonis'. mihi denique homines praecipue gratulabantur, quod habiturus essem contra tribunum plebis furiosum et audacem cum amicum et adfinem tum etiam fortem et grauem consulem. [9] IX. Atque eorum alter fefellit neminem. quis enim clauum tanti imperi tenere et gubernacula rei publicae tractare in maximo cursu ac fluctibus posse arbitraretur hominem emersum subito ex diuturnis tenebris lustrorum ac stuprorum, uino, ganeis, lenociniis adulteriisque confectum? cum is praeter spem in altissimo gradu alienis opibus positus esset, qui non modo tempestatem impendentem intueri temulentus, sed ne lucem quidem insolitam aspicere posset. alter multos plane in omnis partis fefellit; (21) erat enim hominum opinioni nobilitate ipsa, blanda conciliatricula, commendatus. omnes boni semper nobilitati fauemus, et quia utile est rei publicae nobilis homines esse dignos maioribus suis, et quia ualet apud nos clarorum hominum et bene de re publica meritorum memoria, etiam mortuorum. quia tristem semper, quia taciturnum, quia subhorridum atque incultum uidebant, et quod erat eo nomine ut ingenerata familiae frugalitas uideretur, fauebant, gaudebant, et ad integritatem maiorum spe sua hominem uocabant materni generis obliti. (22) ego autem, - uere dicam, iudices, - tantum esse in homine sceleris, audaciae, crudelitatis, quantum ipse cum re publica sensi, numquam putaui. [10] X. Nequam esse hominem et leuem et falsa opinione (errore) hominum ab adulescentia commendatum sciebam; etenim animus eius uultu, flagitia parietibus tegebantur. sed haec obstructio nec diuturna est neque obducta ita ut curiosis oculis perspici non possit. uidebamus genus uitae, desidiam, inertiam; inclusas eius libidines qui paulo propius accesserant intuebantur; denique etiam sermo nobis ansas dabat quibus reconditos eius sensus tenere possemus. (23) laudabat homo doctus philosophos nescio quos, neque eorum tamen nomina poterat dicere, sed tamen eos laudabat maxime qui dicuntur praeter ceteros esse auctores et laudatores uoluptatis; cuius et quo tempore et quo modo non quaerebat, uerbum ipsum omnibus (uiribus) animi et corporis deuorarat; eosdemque praeclare dicere aiebat sapientis omnia sua causa facere, rem publicam capessere hominem bene sanum non oportere, nihil esse praestabilius otiosa uita, plena et conferta uoluptatibus; eos autem qui dicerent dignitati esse seruiendum, rei publicae consulendum, offici rationem in omni uita, non commodi esse ducendam, adeunda pro patria pericula, uulnera excipienda, mortem oppetendam, uaticinari atque insanire dicebat. (24) ex his adsiduis eius cotidianisque sermonibus, et quod uidebam quibuscum hominibus in interiore parte aedium uiueret, et quod ita domus ipsa fumabat ut multa eius (consorti)onis indicia redolerent, statuebam sic, boni nihil ab illis nugis exspectandum, mali quidem certe nihil pertimescendum. sed ita est, iudices, ut, si gladium paruo puero aut si imbecillo seni aut debili dederis, ipse impetu suo nemini noceat, sin ad nudum uel fortissimi uiri corpus accesserit, possit acie ipsa et ferri uiribus uulnerare: cum hominibus eneruatis atque exsanguibus consulatus tamquam gladius esset datus, qui per se pungere neminem umquam potuissent, ii summi imperi nomine armati rem publicam contrucidarunt. foedus fecerunt cum tribuno plebis palam, ut ab eo prouincias acciperent quas ipsi uellent, exercitum et pecuniam quantam uellent, ea lege, si ipsi prius tribuno plebis adflictam et constrictam rem publicam tradidissent: id autem foedus meo sanguine ictum sanciri posse dicebant. (25) qua re patefacta - neque enim dissimulari tantum scelus poterat nec latere - promulgantur uno eodemque tempore rogationes ab eodem tribuno de mea pernicie et de prouinciis consulum nominatim. [11] XI. Hic tum senatus sollicitus, uos, equites Romani, excitati, Italia cuncta permota, omnes denique omnium generum atque ordinum ciues summae rei publicae a consulibus atque a summo imperio petendum esse auxilium arbitrabantur, cum illi soli essent praeter furiosum illum tribunum duo rei publicae turbines, qui non modo praecipitanti patriae non subuenirent, sed eam nimium tarde concidere maererent. flagitabatur ab his cotidie cum querelis bonorum omnium tum etiam precibus senatus, ut meam causam susciperent, agerent aliquid, denique ad senatum referrent: non modo negando, sed etiam inridendo amplissimum quemque illius ordinis insequebantur. (26) hic subito cum incredibilis in Capitolium multitudo ex tota urbe cunctaque Italia conuenisset, uestem mutandam omnes meque iam omni ratione, priuato consilio, quoniam publicis ducibus res publica careret, defendendum putarunt. erat eodem tempore senatus in aede Concordiae, quod ipsum templum repraesentabat memoriam consulatus mei, cum flens uniuersus ordo cincinnatum consulem orabat; nam alter ille horridus et seuerus consulto se domi continebat. qua tum superbia caenum illud ac labes amplissimi ordinis preces et clarissimorum ciuium lacrimas repudiauit! me ipsum ut contempsit helluo patriae! nam quid ego patrimoni dicam, quod ille tum cum quaestum faceret amisit? uenistis ad senatum, uos, inquam, equites Romani et omnes boni ueste mutata, uosque pro meo capite ad pedes lenonis impurissimi proiecistis, cum, uestris precibus ab latrone illo repudiatis, uir incredibili fide, magnitudine animi, constantia, L- Ninnius, ad senatum de re publica rettulit, senatusque frequens uestem pro mea salute mutandam censuit. [12] XII. (27) O diem illum, iudices, funestum senatui bonisque omnibus, rei publicae luctuosum, mihi ad domesticum maerorem grauem, ad posteritatis memoriam gloriosum! quid enim quisquam potest ex omni memoria sumere inlustrius quam pro uno ciui et bonos omnis priuato consensu et uniuersum senatum publico consilio mutasse uestem? quae quidem tum mutatio non deprecationis est causa facta, sed luctus: quem enim deprecarere, cum omnes essent sordidati, cumque hoc satis esset signi esse improbum, qui mutata ueste non esset? hac mutatione uestis facta tanto in luctu ciuitatis, omitto quid ille tribunus omnium rerum diuinarum humanarumque praedo fecerit, qui adesse nobilissimos adulescentis, honestissimos equites Romanos, deprecatores salutis meae iusserit, eosque operarum suarum gladiis et lapidibus obiecerit: de consulibus loquor, quorum fide res publica niti debuit. (28) exanimatus euolat ex senatu, non minus perturbato animo atque uultu quam si annis ante paucis in creditorum conuentum incidisset; aduocat contionem, habet orationem talem consul qualem numquam Catilina uictor habuisset: errare homines si etiam tum senatum aliquid in re publica posse arbitrarentur; equites uero Romanos daturos illius diei poenas quo me consule cum gladiis in cliuo Capitolino fuissent; uenisse tempus iis qui in timore fuissent - coniuratos uidelicet dicebat - ulciscendi se. si dixisset haec solum, omni supplicio esset dignus; nam oratio ipsa consulis perniciosa potest rem publicam labefactare; quid fecerit uidete. (29) L- Lamiam, qui cum me ipsum pro summa familiaritate quae mihi cum patre eius erat unice diligebat, tum pro re publica uel mortem oppetere cupiebat, in contione relegauit, edixitque ut ab urbe abesset milia passuum ducenta, quod esset ausus pro ciui, pro bene merito ciui, pro amico, pro re publica deprecari. [13] XIII. Quid hoc homine facias, aut quo ciuem importunum aut quo potius hostem tam sceleratum reserues? qui, ut omittam cetera quae sunt ei cum conlega immani impuroque coniuncta atque communia, hoc unum habet proprium, ut ex urbe expulerit, relegarit non dico equitem Romanum, non ornatissimum atque optimum uirum, non amicissimum rei publicae ciuem, non illo ipso tempore una cum senatu et cum bonis omnibus casum amici reique publicae lugentem, sed ciuem Romanum sine ullo iudicio ut edicto ex patria consul eiecerit. (30) nihil acerbius socii et Latini ferre soliti sunt quam se, id quod perraro accidit, ex urbe exire a consulibus iuberi: atque illis erat tum reditus in suas ciuitates, ad suos Lares familiaris, et in illo communi incommodo nulla in quemquam propria ignominia nominatim cadebat. hoc uero quid est? exterminabit ciuis Romanos edicto consul a suis dis penatibus? expellet ex patria? deliget quem uolet, damnabit atque eiciet nominatim? hic si umquam uos eos qui nunc estis in re publica fore putasset, si denique imaginem iudiciorum aut simulacrum aliquod futurum in ciuitate reliquum credidisset, umquam ausus esset senatum de re publica tollere, equitum Romanorum preces aspernari, ciuium denique omnium nouis et inauditis edictis ius libertatemque peruertere? (31) etsi me attentissimis animis summa cum benignitate auditis, iudices, tamen uereor ne quis forte uestrum miretur quid haec mea oratio tam longa aut tam alte repetita uelit, aut quid ad P- Sesti causam eorum qui ante huius tribunatum rem publicam uexarunt delicta pertineant. mihi autem hoc propositum est ostendere, omnia consilia P- Sesti mentemque totius tribunatus hanc fuisse, ut adflictae et perditae rei publicae quantum posset mederetur. ac si in exponendis uulneribus illis de me ipso plura dicere uidebor, ignoscitote; nam et illam meam cladem uos et omnes boni maximum esse rei publicae uulnus iudicastis, et P- Sestius est reus non suo, sed meo nomine: qui cum omnem uim sui tribunatus in mea salute consumpserit, necesse est meam causam praeteriti temporis cum huius praesenti defensione esse coniunctam. [14] XIV. (32) Erat igitur in luctu senatus, squalebat ciuitas publico consilio ueste mutata, nullum erat Italiae municipium, nulla colonia, nulla praefectura, nulla Romae societas uectigalium, nullum conlegium aut concilium aut omnino aliquod commune consilium quod tum non honorificentissime de mea salute decreuisset: cum subito edicunt duo consules ut ad suum uestitum senatores redirent. quis umquam consul senatum ipsius decretis parere prohibuit? quis tyrannus miseros lugere uetuit? Parumne est, Piso, ut omittam Gabinium, quod tantum homines fefellisti ut neglegeres auctoritatem senatus, optimi cuiusque consilia contemneres, rem publicam proderes, consulare nomen adfligeres? etiamne edicere audebas ne maererent homines meam, suam, rei publicae calamitatem, ne hunc suum dolorem ueste significarent? Siue illa uestis mutatio ad luctum ipsorum siue ad deprecandum ualebat, quis umquam tam crudelis fuit qui prohiberet quemquam aut sibi maerere aut ceteris supplicare? (33) quid? sua sponte homines in amicorum periculis uestitum mutare non solent? pro te ipso, Piso, nemone mutabit? ne isti quidem quos legatos non modo nullo senatus consulto, sed etiam repugnante senatu tibi tute legasti? ergo hominis desperati et proditoris rei publicae casum lugebunt fortasse qui uolent: ciuis florentissimi beniuolentia bonorum et optime de salute patriae meriti periculum, coniunctum cum periculo ciuitatis, lugere senatui non licebit? idemque consules, si appellandi sunt consules quos nemo est quin non modo ex memoria sed etiam ex fastis euellendos putet, pacto iam foedere prouinciarum, producti in circo Flaminio in contionem ab illa furia ac peste patriae, maximo cum gemitu uestro, illa omnia quae tum contra me contraque rem publicam (agebantur) uoce ac sententia sua comprobauerunt. [15] XV. Isdemque consulibus sedentibus atque inspectantibus lata lex est, ne auspicia ualerent, ne quis obnuntiaret, ne quis legi intercederet, ut omnibus fastis diebus legem ferri liceret, ut lex Aelia, lex Fufia ne ualeret: qua una rogatione quis est qui non intellegat uniuersam rem publicam esse deletam? (34) isdemque consulibus inspectantibus seruorum dilectus habebatur pro tribunali Aurelio nomine conlegiorum, cum uicatim homines conscriberentur, decuriarentur, ad uim, ad manus, ad caedem, ad direptionem incitarentur. isdemque consulibus arma in templum Castoris palam comportabantur, gradus eiusdem templi tollebantur, armati homines forum et contiones tenebant, caedes lapidationesque fiebant; nullus erat senatus, nihil reliqui magistratus: unus omnem omnium potestatem armis et latrociniis possidebat, non aliqua ui sua, sed, cum duo consules a re publica prouinciarum foedere retraxisset, insultabat, dominabatur, aliis pollicebatur, terrore ac metu multos, pluris etiam spe et promissis tenebat. (35) quae cum essent eius modi, iudices, cum senatus duces nullos ac pro ducibus proditores aut potius apertos hostis haberet, equester ordo reus a consulibus citaretur, Italiae totius auctoritas repudiaretur, alii nominatim relegarentur, alii metu et periculo terrerentur, arma essent in templis, armati in foro, eaque non silentio consulum dissimularentur sed et uoce et sententia comprobarentur, cum omnes urbem nondum excisam et euersam sed iam captam atque oppressam uideremus: tamen his tantis malis tanto bonorum studio, iudices, restitissemus, sed me alii metus atque aliae curae suspicionesque mouerunt. [16] XVI. (36) Exponam enim hodierno die, iudices, omnem rationem facti et consili mei, neque huic uestro tanto studio audiendi nec uero huic tantae multitudini, quanta mea memoria numquam ullo in iudicio fuit, deero. nam si ego in causa tam bona, tanto studio senatus, consensu tam incredibili bonorum omnium, tam parato (populo), tota denique Italia ad omnem contentionem expedita, cessi tribuni plebis, despicatissimi hominis, furori, contemptissimorum consulum leuitatem audaciamque pertimui, nimium me timidum, nullius animi, nullius consili fuisse confiteor. (37) quid enim simile fuit in Q- Metello? cuius causam etsi omnes boni probabant, tamen neque senatus publice neque ullus ordo proprie neque suis decretis Italia cuncta susceperat. ad suam enim quandam magis ille gloriam quam ad perspicuam salutem rei publicae (respiciens rem gesserat), cum unus in legem per uim latam iurare noluerat: denique uidebatur ea condicione tam fortis fuisse ut cum patriae caritate constantiae gloriam commutaret. erat autem res ei cum exercitu C- Mari inuicto, habebat inimicum C- Marium, conseruatorem patriae, sextum iam illum consulatum gerentem; res erat cum L- Saturnino, iterum tribuno plebis, uigilante homine, et in causa populari si non moderate at certe populariter abstinenterque uersato. cessit, ne aut uictus a fortibus uiris cum dedecore caderet, aut uictor multis et fortibus ciuibus rem publicam orbaret. [17] XVII. Meam causam senatus palam, (38) equester ordo acerrime, cuncta Italia publice, omnes boni proprie enixeque susceperant. eas res gesseram quarum non unus auctor sed dux omnium uoluntatis fuissem, quaeque non modo ad singularem meam gloriam sed ad communem salutem omnium ciuium et prope gentium pertinerent; ea condicione gesseram ut meum factum semper omnes praestare tuerique deberent. (XuII) erat autem mihi contentio non cum uictore exercitu, sed cum operis conductis et ad diripiendam urbem concitatis; habebam inimicum non C- Marium, terrorem hostium, spem subsidiumque patriae, sed duo importuna prodigia, quos egestas, quos aeris alieni magnitudo, quos leuitas, quos improbitas tribuno plebis constrictos addixerat; (39) nec mihi erat res cum Saturnino, qui quod a se quaestore Ostiensi per ignominiam ad principem et senatus et ciuitatis, M- Scaurum, rem frumentariam tralatam sciebat, dolorem suum magna contentione animi persequebatur, sed cum scurrarum locupletium scorto, cum sororis adultero, cum stuprorum sacerdote, cum uenefico, cum testamentario, cum sicario, cum latrone; quos homines si, id quod facile factu fuit et quod fieri debuit quodque a me optimi et fortissimi ciues flagitabant, ui armisque superassem, non uerebar ne quis aut uim ui depulsam reprehenderet aut perditorum ciuium uel potius domesticorum hostium mortem maereret. sed me illa mouerunt: omnibus in contionibus illa furia clamabat se quae faceret contra salutem meam facere auctore Cn- Pompeio, clarissimo uiro mihique et nunc et quoad licuit amicissimo; M- Crassus, quocum mihi omnes erant amicitiae necessitudines, uir fortissimus, ab eadem illa peste infestissimus esse meis fortunis praedicabatur; C- Caesar, qui a me nullo meo merito alienus esse debebat, inimicissimus esse meae saluti ab eodem cotidianis contionibus dicebatur. [18] XVIII. Quid ergo? inimici oratio, uana praesertim, tam improbe in clarissimos uiros coniecta me mouit? me uero non illius oratio, sed eorum taciturnitas in quos illa oratio tam improba conferebatur; qui tum, quamquam ob alias causas tacebant, tamen hominibus omnia timentibus tacendo loqui, non infitiando confiteri uidebantur. illi autem aliquo tum timore perterriti, quod acta illa atque omnis res anni superioris labefactari a praetoribus, infirmari a senatu atque a principibus ciuitatis putabant, tribunum popularem a se alienare nolebant, suaque sibi propiora esse pericula quam mea loquebantur. (41) sed tamen et Crassus a consulibus meam causam suscipiendam esse dicebat, et eorum fidem Pompeius implorabat neque se priuatum publice susceptae causae defuturum esse dicebat; quem uirum studiosum mei, cupidissimum rei publicae conseruandae, domi meae certi homines ad eam rem positi monuerunt ut esset cautior, eiusque uitae a me insidias apud me domi positas esse dixerunt; atque hanc eius suspicionem alii litteris mittendis, alii nuntiis, alii coram ipsi excitauerunt, ut ille, cum a me certe nihil timeret, ab illis, ne quid meo nomine molirentur, sibi cauendum putaret. ipse autem Caesar, quem maxime homines ignari ueritatis mihi esse iratum putabant, erat ad portas, erat cum imperio; erat in Italia eius exercitus, inque eo exercitu ipsius tribuni plebis, inimici mei, fratrem praefecerat. [19] XIX. (42) Haec ergo cum uiderem, - neque enim erant occulta, - senatum, sine quo ciuitas stare non posset, omnino de ciuitate esse sublatum; consules, qui duces publici consili esse deberent, perfecisse ut per ipsos publicum consilium funditus tolleretur; eos qui plurimum possent opponi omnibus contionibus falso, sed formidolose tamen, auctores ad perniciem meam; contiones haberi cotidie contra me; uocem pro me ac pro re publica neminem mittere; intenta signa legionum existimari ceruicibus ac bonis uestris falso, sed putari tamen; coniuratorum copias ueteres et effusam illam ac superatam Catilinae importunam manum nouo duce et insperata commutatione rerum esse renouatam: - haec cum uiderem, quid agerem, iudices? (43) scio enim tum non mihi uestrum studium, sed meum prope uestro defuisse. contenderem contra tribunum plebis priuatus armis? uicissent improbos boni, fortes inertis; interfectus esset is qui hac una medicina sola potuit a rei publicae peste depelli. quid deinde? quis reliqua praestaret? cui denique erat dubium quin ille sanguis tribunicius, nullo praesertim publico consilio profusus, consules ultores et defensores esset habiturus? cum quidam in contione dixisset aut mihi semel pereundum aut bis esse uincendum. quid erat bis uincere? id profecto, ut, (si) cum amentissimo tribuno plebis decertassem, cum consulibus ceterisque eius ultoribus dimicarem. (44) ego uero, uel si pereundum fuisset ac non accipienda plaga mihi sanabilis, illi mortifera qui imposuisset, semel perire tamen, iudices, maluissem quam bis uincere; erat enim illa altera eius modi contentio ut neque uicti neque uictores rem publicam tenere possemus. quid, si in prima contentione ui tribunicia uictus in foro cum multis bonis uiris concidissem? senatum consules, credo, uocassent, quem totum de ciuitate delerant; ad arma uocassent, qui ne uestitu quidem defendi rem publicam sissent; a tribuno plebis post interitum dissedissent, qui eandem horam meae pestis et suorum praemiorum esse uoluissent. [20] XX. (45) Unum autem mihi restabat illud quod forsitan non nemo uir fortis et acris animi magnique dixerit: 'restitisses, repugnasses, mortem pugnans oppetisses'. de quo te, te, inquam, patria, testor et uos, penates patriique dei, me uestrarum sedum templorumque causa, me propter salutem meorum ciuium, quae mihi semper fuit mea carior uita, dimicationem caedemque fugisse. etenim si mihi in aliqua naue cum meis amicis nauiganti hoc, iudices, accidisset, ut multi ex multis locis praedones classibus eam nauem se oppressuros minitarentur nisi me unum sibi dedidissent, si id uectores negarent ac mecum simul interire quam me tradere hostibus mallent, iecissem ipse me potius in profundum, ut ceteros conseruarem, quam illos mei tam cupidos non modo ad certam mortem, sed in magnum uitae discrimen adducerem. Cum uero in hanc rei publicae nauem, (46) ereptis senatui gubernaculis fluitantem in alto tempestatibus seditionum ac discordiarum, armatae tot classes, nisi ego essem unus deditus, incursurae uiderentur, cum proscriptio, caedes, direptio denuntiaretur, cum alii me suspicione periculi sui non defenderent, alii uetere odio bonorum incitarentur, alii inuiderent, alii obstare sibi me arbitrarentur, alii ulcisci dolorem aliquem suum uellent, alii rem ipsam publicam atque hunc bonorum statum otiumque odissent et ob hasce causas tot tamque uarias me unum deposcerent, depugnarem potius cum summo non dicam exitio, sed periculo certe uestro liberorumque uestrorum, quam id quod omnibus impendebat unus pro omnibus susciperem ac subirem? [21] XXI. (47) 'Victi essent improbi'. at ciues, at ab eo priuato qui sine armis etiam consul rem publicam conseruarat. sin uicti essent boni, qui superessent? nonne ad seruos uidetis rem uenturam fuisse? an mihi ipsi, ut quidam putant, fuit mors aequo animo oppetenda? quid? tum mortemne fugiebam? an erat res ulla quam mihi magis optandam putarem? aut ego illas res tantas in tanta improborum multitudine cum gerebam, non mihi mors, non exsilium ob oculos uersabatur? non haec denique a me tum tamquam fata in ipsa re gerenda canebantur? an erat mihi in tanto luctu meorum, tanta diiunctione, tanta acerbitate, tanta spoliatione omnium rerum quas mihi aut natura aut fortuna dederat, uita retinenda? tam eram rudis, tam ignarus rerum, tam expers consili aut ingeni? nihil audieram, nihil uideram, nihil ipse legendo quaerendoque cognoueram? nesciebam uitae breuem esse cursum, gloriae sempiternum? cum esset omnibus definita mors, optandum esse ut uita, quae necessitati deberetur, patriae potius donata quam reseruata naturae uideretur? nesciebam inter sapientissimos homines hanc contentionem fuisse, ut alii dicerent animos hominum sensusque morte restingui, alii autem tum maxime mentis sapientium ac fortium uirorum, cum e corpore excessissent, sentire ac uigere? quorum alterum fugiendum non esse, carere sensu, alterum etiam optandum, meliore esse sensu. denique, (48) cum omnia semper ad dignitatem rettulissem nec sine ea quicquam expetendum esse homini in uita putassem, mortem, quam etiam uirgines Athenis, regis, opinor, Erechthei filiae, pro patria contempsisse dicuntur, ego uir consularis tantis rebus gestis timerem? praesertim cum eius essem ciuitatis ex qua C- Mucius solus in castra Porsennae uenisset eumque interficere proposita sibi morte conatus esset; ex qua P- Decius primum pater, post aliquot annos patria uirtute praeditus filius se ac uitam suam instructa acie pro salute populi Romani uictoriaque deuouisset; ex qua innumerabiles alii partim adipiscendae laudis, partim uitandae turpitudinis causa mortem in uariis bellis aequissimis animis oppetissent; in qua ciuitate ipse meminissem patrem huius M- Crassi, fortissimum uirum, ne uideret uictorem uiuus inimicum, eadem sibi manu uitam exhausisse qua mortem saepe hostibus obtulisset. [22] XXII. (49) Haec ego et multa alia cogitans hoc uidebam, si causam publicam mea mors peremisset, neminem umquam fore qui auderet suscipere contra improbos ciuis salutem rei publicae; itaque non solum si ui interissem, sed etiam si morbo exstinctus essem, fore putabam ut exemplum rei publicae conseruandae mecum simul interiret. quis enim umquam me a senatu populoque Romano tanto omnium bonorum studio non restituto, - quod certe, si essem interfectus, accidere non potuisset, - ullam rei publicae partem cum sua minima inuidia auderet attingere? seruaui igitur rem publicam discessu meo, iudices: caedem a uobis liberisque uestris, uastitatem, incendia, rapinas meo dolore luctuque depuli, et unus rem publicam bis seruaui, semel gloria, iterum aerumna mea. neque enim in hoc me hominem esse infitiabor umquam, ut me optimo fratre, carissimis liberis, fidissima coniuge, uestro conspectu, patria, hoc honoris gradu sine dolore caruisse glorier; quod si fecissem, quod a me beneficium haberetis, cum pro uobis ea quae mihi essent uilia reliquissem? hoc meo quidem animo summi in patriam amoris mei signum esse debet certissimum, quod, cum abesse ab ea sine summo dolore non possem, hunc me perpeti quam illam labefactari ab improbis malui. (50) memineram, iudices, diuinum illum uirum atque ex isdem quibus nos radicibus natum ad salutem huius imperi, C- Marium, summa senectute, cum uim prope iustorum armorum profugisset, primo senile corpus paludibus occultasse demersum, deinde ad infimorum ac tenuissimorum hominum Minturnensium misericordiam confugisse, inde nauigio perparuo, cum omnis portus terrasque fugeret, in oras Africae desertissimas peruenisse. atque ille uitam suam, ne inultus esset, ad incertissimam spem et ad rei publicae (interitum) reseruauit: ego qui, quem ad modum multi in senatu me absente dixerunt, periculo rei publicae uiuebam, quique ob eam causam consularibus litteris de senatus sententia exteris nationibus commendabar, nonne, si meam uitam deseruissem, rem publicam prodidissem? in qua quidem nunc me restituto uiuit mecum simul exemplum fidei publicae; quod si immortale retinetur, quis non intellegit immortalem hanc ciuitatem futuram? [23] XXIII. (51) Nam externa bella regum, gentium, nationum iam pridem ita exstincta sunt ut praeclare cum iis agamus quos pacatos esse patiamur; denique ex bellica uictoria non fere quemquam est inuidia ciuium consecuta. domesticis malis et audacium ciuium consiliis saepe est resistendum, eorumque periculorum est in re publica retinenda medicina; quam omnem, iudices, perdidissetis, si meo interitu senatui populoque Romano doloris sui de me declarandi potestas esset erepta. qua re moneo uos, adulescentes, atque hoc meo iure praecipio, qui dignitatem, qui rem publicam, qui gloriam spectatis, ne, si quae uos aliquando necessitas ad rem publicam contra improbos ciuis defendendam uocabit, segniores sitis et recordatione mei casus a consiliis fortibus refugiatis. (52) primum non est periculum ne quis umquam incidat in eius modi consules, praesertim si erit iis id quod debetur persolutum. deinde numquam iam, ut spero, quisquam improbus consilio et auxilio bonorum se oppugnare rem publicam dicet illis tacentibus, nec armati exercitus terrorem opponet togatis; neque erit iusta causa ad portas sedenti imperatori qua re suum terrorem falso iactari opponique patiatur. numquam (autem) erit tam oppressus senatus ut ei ne supplicandi quidem ac lugendi sit potestas, tam captus equester ordo ut equites Romani a consule relegentur. quae cum omnia atque etiam multo alia maiora, quae consulto praetereo, accidissent, uidetis me tamen in meam pristinam dignitatem breui tempore doloris interiecto rei publicae uoce esse reuocatum. [24] XXIV. (53) Sed ut reuertar ad illud quod mihi in hac omni est oratione propositum, omnibus malis illo anno scelere consulum rem publicam esse confectam, primum illo ipso die, qui mihi funestus fuit, omnibus bonis luctuosus, cum ego me (e) complexu patriae conspectuque uestro eripuissem, et metu uestri periculi, non mei, furori hominis, sceleri, perfidiae, telis minisque cessissem, patriamque, quae mihi erat carissima, propter ipsius patriae caritatem reliquissem, cum meum illum casum tam horribilem, tam grauem, tam repentinum non solum homines sed tecta urbis ac templa lugerent, nemo uestrum forum, nemo curiam, nemo lucem aspicere uellet: illo, inquam, ipso die - die dico? immo hora atque etiam puncto temporis eodem mihi reique publicae pernicies, Gabinio et Pisoni prouincia rogata est. pro di immortales, custodes et conseruatores huius urbis atque imperi, quaenam illa in re publica monstra, quae scelera uidistis! ciuis erat expulsus is qui rem publicam ex senatus auctoritate cum omnibus bonis defenderat, et expulsus non alio aliquo, sed eo ipso crimine; erat autem expulsus sine iudicio, ui, lapidibus, ferro, seruitio denique concitato; lex erat lata uastato ac relicto foro et sicariis seruisque tradito, et ea lex quae ut ne ferretur senatus fuerat ueste mutata. (54) hac tanta perturbatione ciuitatis ne noctem quidem consules inter meum (interitum) et suam praedam interesse passi sunt: statim me perculso ad meum sanguinem hauriendum, et spirante etiam re publica ad eius spolia detrahenda aduolauerunt. omitto gratulationes, epulas, partitionem aerari, beneficia, spem, promissa, praedam, laetitiam paucorum in luctu omnium. uexabatur uxor mea, liberi ad necem quaerebantur, gener, et Piso gener, a Pisonis consulis pedibus supplex reiciebatur, bona diripiebantur eaque ad consules deferebantur, domus ardebat in Palatio: consules epulabantur. quod si meis incommodis laetabantur, urbis tamen periculo commouerentur. [25] XXV. (55) Sed ut a mea causa iam recedam, reliquas illius anni pestis recordamini - sic enim facillime perspicietis quantam uim omnium remediorum a magistratibus proximis res publica desiderarit - legum multitudinem, cum earum quae latae sunt, tum uero quae promulgatae fuerunt. nam latae quidem sunt consulibus illis - tacentibus dicam? immo uero etiam adprobantibus; ut censoria notio et grauissimum iudicium sanctissimi magistratus de re publica tolleretur, ut conlegia non modo illa uetera contra senatus consultum restituerentur, sed (ab) uno gladiatore innumerabilia alia noua conscriberentur, ut remissis senis et trientibus quinta prope pars uectigalium tolleretur, ut Gabinio pro illa sua Cilicia, quam sibi, si rem publicam prodidisset, pactus erat, Syria daretur, et uni helluoni bis de eadem re deliberandi et rogata (lege potestas per nou)am legem fieret prouinciae commutandae. [26] XXVI. (56) Mitto eam legem quae omnia iura religionum, auspiciorum, potestatum, omnis leges quae sunt de iure et de tempore legum rogandarum, una rogatione deleuit; mitto omnem domesticam labem: etiam exteras nationes illius anni furore conquassatas uidebamus. lege tribunicia Matris magnae Pessinuntius ille sacerdos expulsus et spoliatus sacerdotio est, fanumque sanctissimarum atque antiquissimarum religionum uenditum pecunia grandi Brogitaro, impuro homini atque indigno illa religione, praesertim cum eam sibi ille non colendi, sed uiolandi causa adpetisset; appellati reges a populo qui id numquam ne a senatu quidem postulassent; reducti exsules Byzantium condemnati tum cum indemnati ciues e ciuitate eiciebantur. (57) Rex Ptolomaeus, qui, si nondum erat ipse a senatu socius appellatus, erat tamen frater eius regis qui, cum esset in eadem causa, iam erat a senatu honorem istum consecutus, erat eodem genere eisdemque maioribus, eadem uetustate societatis, denique erat rex, si nondum socius, at non hostis; pacatus, quietus, fretus imperio populi Romani regno paterno atque auito regali otio perfruebatur - : de hoc nihil cogitante, nihil suspicante, eisdem operis suffragium ferentibus, est rogatum ut sedens cum purpura et sceptro et illis insignibus regiis praeconi publico subiceretur, et imperante populo Romano, qui etiam bello uictis regibus regna reddere consueuit, rex amicus nulla iniuria commemorata, nullis rebus repetitis, cum bonis omnibus publicaretur. [27] XXVII. (58) Multa acerba, multa turpia, multa turbulenta habuit ille annus; tamen illi sceleri quod in me illorum immanitas edidit haud scio an recte hoc proximum esse dicamus. Antiochum Magnum illum maiores nostri magna belli contentione terra marique superatum intra montem Taurum regnare iusserunt: Asiam, qua illum multarunt, Attalo, ut is regnaret in ea, condonauerunt. Cum Armeniorum rege Tigrane graue bellum nuper ipsi diuturnumque gessimus, cum ille iniuriis in socios nostros inferendis bello prope nos lacessisset. hic et ipse per se uehemens fuit et acerrimum hostem huius imperi Mithridatem pulsum Ponto opibus suis regnoque defendit, et a (L-) Lucullo, summo uiro atque imperatore, pulsus animo tamen hostili cum reliquis suis copiis in pristina mente mansit. hunc Cn- Pompeius cum in suis castris supplicem abiectum uidisset erexit, atque insigne regium, quod ille de suo capite abiecerat, reposuit et certis rebus imperatis regnare iussit, nec minus et sibi et huic imperio gloriosum putauit constitutum a se regem quam constrictum uideri. (59) qui et ipse hostis fuit populi Romani et acerrimum hostem in regnum recepit, qui conflixit, qui signa contulit, qui de imperio paene certauit, regnat hodie et amicitiae nomen ac societatis, quod armis uiolarat, id precibus est consecutus: ille Cyprius miser, qui semper amicus, semper socius fuit, de quo nulla umquam suspicio durior aut ad senatum aut ad imperatores adlata nostros est, uiuus, ut aiunt, est et uidens cum uictu ac uestitu suo publicatus. em cur ceteri reges stabilem esse suam fortunam arbitrentur, cum hoc illius funesti anni prodito exemplo uideant per tribunum aliquem et sescentas operas se fortunis spoliari et regno omni posse nudari! [28] XXVIII. (60) At etiam eo negotio M- Catonis splendorem maculare uoluerunt ignari quid grauitas, quid integritas, quid magnitudo animi, quid denique uirtus ualeret, quae in tempestate saeua quieta est et lucet in tenebris et pulsa loco manet tamen atque haeret in patria splendetque per sese semper neque alienis umquam sordibus obsolescit. non illi ornandum M- Catonem sed relegandum, nec illi committendum illud negotium sed imponendum putauerunt, qui in contione palam dixerint linguam se euellisse M- Catoni, quae semper contra extraordinarias potestates libera fuisset. sentient, ut spero, breui tempore manere libertatem illam, atque hoc etiam, si fieri potuerit, esse maiorem, quod cum consulibus illis M- Cato, etiam cum iam desperasset aliquid auctoritate sua profici posse, tamen uoce ipsa ac dolore pugnauit, et post meum discessum iis Pisonem uerbis flens meum et rei publicae casum uexauit ut illum hominem perditissimum atque impudentissimum paene iam prouinciae paeniteret. (61) 'cur igitur rogationi paruit?' quasi uero ille non in alias quoque leges, quas iniuste rogatas putaret, iam ante iurarit! non offert se ille istis temeritatibus, ut, cum rei publicae nihil prosit, se ciui rem publicam priuet. consule me cum esset designatus tribunus plebis, obtulit in discrimen uitam suam; dixit eam sententiam cuius inuidiam capitis periculo sibi praestandam uidebat; dixit uehementer, egit acriter; ea quae sensit prae se tulit; dux, auctor, actor rerum illarum fuit, non quo periculum suum non uideret, sed in tanta rei publicae tempestate nihil sibi nisi de patriae periculis cogitandum putabat. [29] XXIX. (62) Consecutus est ipsius tribunatus. quid ego de singulari magnitudine animi eius ac de incredibili uirtute dicam? meministis illum diem cum, templo a conlega occupato, nobis omnibus de uita eius uiri et ciuis timentibus, ipse animo firmissimo uenit in templum, et clamorem hominum auctoritate impetum improborum uirtute sedauit. adiit tum periculum, sed adiit ob eam causam quae quanta fuerit iam mihi dicere non est necesse. at si isti Cypriae rogationi sceleratissimae non paruisset, haereret illa nihilo minus rei publicae turpitudo; regno enim iam publicato de ipso Catone erat nominatim rogatum; quod ille si repudiasset, dubitatis quin ei uis esset adlata, cum omnia acta illius anni per unum illum labefactari uiderentur? (63) atque etiam hoc uidebat, quoniam illa in re publica macula regni publicati maneret, quam nemo iam posset eluere, quod ex malis boni posset in rem publicam peruenire, id utilius esse per se conseruari quam per alios (dissipari). atque ille etiam si alia quapiam ui expelleretur illis temporibus ex hac urbe, facile pateretur. etenim qui superiore anno senatu caruisset, quo si tum ueniret me tamen socium suorum in re publica consiliorum uidere posset, is aequo animo tum, me expulso et meo nomine cum uniuerso senatu tum sententia sua condemnata, in hac urbe esse posset? ille uero eidem tempori cui nos, eiusdem furori, eisdem consulibus, eisdem minis insidiis periculis cessit. luctum nos hausimus maiorem, dolorem ille animi non minorem. [30] XXX. (64) His de tot tantisque iniuriis in socios, in reges, in ciuitates liberas consulum querela esse debuit: in eius magistratus tutela reges atque exterae nationes semper fuerunt. ecquae uox umquam est audita consulum? quamquam quis audiret, si maxime queri uellent? de Cyprio rege quererentur qui me ciuem, nullo meo crimine, patriae nomine laborantem, non modo stantem non defenderunt sed ne iacentem quidem protexerunt? cesseram, si alienam a me plebem fuisse uultis, quae non fuit, inuidiae; si commoueri omnia uidebantur, tempori; si uis suberat, armis; si societas magistratuum, pactioni; si periculum ciuium, rei publicae. (65) cur, cum de capite ciuis - non disputo cuius modi ciuis - et de bonis proscriptio ferretur, cum et sacratis legibus et duodecim tabulis sanctum esset ut ne cui priuilegium inrogari liceret neue de capite nisi comitiis centuriatis rogari, nulla uox est audita consulum, constitutumque est illo anno, quantum in illis duabus huius imperi pestibus fuit, iure posse per operas concitatas quemuis ciuem nominatim tribuni plebis concilio ex ciuitate exturbari? (66) quae uero promulgata illo anno fuerint, quae promissa multis, quae conscripta, quae sperata, quae cogitata, quid dicam? qui locus orbi terrae iam non erat alicui destinatus? cuius negoti publici cogitari, optari, fingi curatio potuit quae non esset attributa atque discripta? quod genus imperi aut quae prouincia, quae ratio aut flandae aut conflandae pecuniae non reperiebatur? quae regio oraue terrarum erat latior in qua non regnum aliquod statueretur? quis autem rex erat qui illo anno non aut emendum sibi quod non habebat, aut redimendum quod habebat arbitraretur? quis prouinciam, quis pecuniam, quis legationem a senatu petebat? damnatis de ui restitutio, consulatus petitio ipsi illi populari sacerdoti comparabatur. haec gemebant boni, sperabant improbi, agebat tribunus plebis, consules adiuuabant. [31] XXXI. (67) Hic aliquando, serius quam ipse uellet, Cn- Pompeius inuitissimis iis qui mentem optimi ac fortissimi uiri suis consiliis fictisque terroribus a defensione meae salutis auerterant, excitauit illam suam non sopitam, sed suspicione aliqua retardatam consuetudinem rei publicae bene gerendae. non est passus ille uir, qui sceleratissimos ciuis, qui acerrimos hostis, qui maximas nationes, qui reges, qui gentis feras atque inauditas, qui praedonum infinitam manum, qui etiam seruitia uirtute uictoriaque domuisset, qui omnibus bellis terra marique compressis imperium populi Romani orbis terrarum terminis definisset, rem publicam euerti scelere paucorum, quam ipse non solum consiliis sed etiam sanguine suo saepe seruasset: accessit ad causam publicam, restitit auctoritate sua reliquis rebus, questus est de praeteritis. fieri quaedam ad meliorem spem inclinatio uisa est. (68) decreuit senatus frequens de meo reditu Kalendis Iuniis, dissentiente nullo, referente L- Ninnio, cuius in mea causa numquam fides uirtusque contremuit. intercessit Ligus iste nescio qui, additamentum inimicorum meorum. res erat et causa nostra eo iam loci ut erigere oculos et uiuere uideretur. quisquis erat qui aliquam partem in meo luctu sceleris Clodiani attigisset, quocumque uenerat, quod iudicium cumque subierat, damnabatur: inueniebatur nemo qui se suffragium de me tulisse confiteretur. decesserat ex Asia frater meus magno squalore, sed multo etiam maiore maerore. huic ad urbem uenienti tota obuiam ciuitas cum lacrimis gemituque processerat. loquebatur liberius senatus; concurrebant equites Romani; Piso ille, gener meus, cui fructum pietatis suae neque ex me neque a populo Romano ferre licuit, a propinquo suo socerum suum flagitabat; omnia senatus reiciebat, nisi de me primum consules rettulissent. [32] XXXII. (69) Quae cum res iam manibus teneretur, et cum consules prouinciarum pactione libertatem omnem perdidissent, - qui, cum in senatu priuati ut de me sententias dicerent flagitabant, legem illi se Clodiam timere dicebant: cum hoc non possent iam diutius sustinere, initur consilium de interitu Cn- Pompei. quo patefacto ferroque deprenso, ille inclusus domi tam diu fuit quam diu inimicus meus in tribunatu. de meo reditu octo tribuni promulgauerunt; ex quo intellectum est non mihi absenti creuisse amicos, in ea praesertim fortuna in qua non nulli etiam quos esse putaueram non erant, sed eos uoluntatem semper eandem, libertatem non eandem semper habuisse; nam ex nouem tribunis quos tunc habueram unus me absente defluxit, qui cognomen sibi ex Aeliorum imaginibus arripuit, quo magis nationis eius esse quam generis uideretur. (70) hoc igitur anno magistratibus nouis designatis, cum omnes boni omnem spem melioris status in eorum fidem conuertissent, princeps P- Lentulus auctoritate ac sententia sua, Pisone et Gabinio repugnantibus, causam suscepit, tribunisque plebis octo referentibus praestantissimam de me sententiam dixit. qui cum ad gloriam suam atque ad amplissimi benefici gratiam magis pertinere uideret causam illam integram ad suum consulatum reseruari, tamen rem talem per alios citius quam per se tardius confici malebat. [33] XXXIII. (71) Hoc interim tempore P- Sestius, iudices, designatus iter ad C- Caesarem pro mea salute suscepit; pertinere et ad concordiam ciuium putauit et ad perficiundi facultatem animum Caesaris a causa non abhorrere. quid egerit, quantum profecerit, nihil ad causam. equidem existimo, si ille, ut arbitror, aequus nobis fuerit, nihil ab hoc profectum, sin iratior, non multum; sed tamen sedulitatem atque integritatem hominis uidetis. ingredior iam in Sesti tribunatum, nam hoc primum iter designatus rei publicae causa suscepit; abiit ille annus; respirasse homines uidebantur nondum re, sed spe rei publicae reciperandae. exierunt malis ominibus atque exsecrationibus duo uulturii paludati. quibus utinam ipsis euenissent ea quae tum homines precabantur! neque nos prouinciam Macedoniam cum exercitu neque equitatum in Syria et cohortis optimas perdidissemus. (72) ineunt magistratum tribuni plebis, qui omnes se de me promulgaturos confirmarant. ex iis princeps emitur ab inimicis meis is quem homines in luctu inridentes Gracchum uocabant, quoniam id etiam fatum ciuitatis fuit ut illa ex uepreculis extracta nitedula rem publicam conaretur adrodere. alter uero, non ille Serranus ab aratro, sed ex deserta Gaui Oleli area calatis Gauiis in Calatinos Atilios insitus, subito, nominibus in tabulas relatis, nomen suum de tabula sustulit. ueniunt Kalendae Ianuariae. uos haec melius scire potestis, equidem audita dico: quae tum frequentia senatus, quae exspectatio populi, qui concursus legatorum ex Italia cuncta, quae uirtus, actio, grauitas P- Lentuli consulis fuerit, quae etiam conlegae eius moderatio de me. qui cum inimicitias sibi mecum ex rei publicae dissensione susceptas esse dixisset, eas se patribus conscriptis dixit et temporibus rei publicae permissurum. [34] XXXIV. (73) Tum princeps rogatus sententiam L- Cotta dixit id quod dignissimum re publica fuit, nihil de me actum esse iure, nihil more maiorum, nihil legibus; non posse quemquam de ciuitate tolli sine iudicio; de capite non modo ferri, sed ne iudicari quidem posse nisi comitiis centuriatis; uim fuisse illam, flammam quassatae rei publicae perturbatorumque temporum; iure iudiciisque sublatis, magna rerum permutatione impendente, declinasse me paulum et spe reliquae tranquillitatis praesentis fluctus tempestatemque fugisse; qua re, cum absens rem publicam non minus magnis periculis quam quodam tempore praesens liberassem, non restitui me solum sed etiam ornari a senatu decere. disputauit etiam multa prudenter, ita de me illum amentissimum et profligatissimum hostem pudoris et pudicitiae scripsisse quae scripsisset, iis uerbis rebus sententiis ut, etiam si iure esset rogatum, tamen uim habere non posset; qua re me, qui nulla lege abessem, non restitui lege, sed reuocari senatus auctoritate oportere. (74) hunc nemo erat quin uerissime sentire diceret. sed post eum rogatus Cn- Pompeius, adprobata laudataque Cottae sententia, dixit sese oti mei causa, ut omni populari concitatione defungerer, censere ut ad senatus auctoritatem populi quoque Romani beneficium erga me adiungeretur. Cum omnes certatim aliusque alio grauius atque ornatius de mea salute dixisset fieretque sine ulla uarietate discessio, surrexit, ut scitis, Atilius hic Gauianus; nec ausus est, cum esset emptus, intercedere; noctem sibi ad deliberandum postulauit. clamor senatus, querelae, preces, socer ad pedes abiectus. ille se adfirmare postero die moram nullam esse facturum. creditum est; discessum est. illi interea deliberatori merces longa interposita nocte duplicata est. consecuti dies pauci omnino Ianuario mense per quos senatum haberi liceret; sed tamen actum nihil nisi de me. [35] XXXV. (75) Cum omni mora, ludificatione, calumnia senatus auctoritas impediretur, uenit tandem concilio de me agendi dies, VIII- Kal- Febr- princeps rogationis, uir mihi amicissimus, Q- Fabricius, templum aliquanto ante lucem occupauit. quietus eo die Sestius, is qui est de ui reus; actor hic defensorque causae meae nihil progreditur, consilia exspectat inimicorum meorum. quid? illi quorum consilio P- Sestius in iudicium uocatur, quo se pacto gerunt? Cum forum, comitium, curiam multa de nocte armatis hominibus ac seruis plerisque occupauissent, impetum faciunt in Fabricium, manus adferunt, occidunt non nullos, uulnerant multos. uenientem in forum uirum optimum et constantissimum, (76) M- Cispium, tribunum plebis, ui depellunt, caedem in foro maximam faciunt, uniuersique destrictis gladiis et cruentis in omnibus fori partibus fratrem meum, uirum optimum, fortissimum meique amantissimum, oculis quaerebant, uoce poscebant. quorum ille telis libenter in tanto luctu ac desiderio mei non repugnandi, sed moriendi causa corpus obtulisset suum, nisi suam uitam ad spem mei reditus reseruasset. subiit tamen uim illam nefariam consceleratorum latronum et, cum ad fratris salutem a populo Romano deprecandam uenisset, pulsus e rostris in comitio iacuit, seque seruorum et libertorum corporibus obtexit, uitamque tum suam noctis et fugae praesidio non iuris iudiciorumque defendit. (77) meministis tum, iudices, corporibus ciuium Tiberim compleri, cloacas refarciri, e foro spongiis effingi sanguinem, ut omnes tantam illam copiam et tam magnificum apparatum non priuatum aut plebeium, sed patricium et praetorium esse arbitrarentur nihil neque ante hoc tempus neque hoc ipso turbulentissimo die criminamini Sestium. [36] XXXVI. 'Atqui uis in foro uersata est'. certe; quando enim maior? lapidationes persaepe uidimus, non ita saepe, sed nimium tamen saepe gladios: caedem uero tantam, tantos aceruos corporum exstructos, nisi forte illo Cinnano atque Octauiano die, quis umquam in foro uidit? qua ex concitatione animorum? nam ex pertinacia aut constantia intercessoris oritur saepe seditio, culpa atque improbitate latoris commodo aliquo (proposito) imperitis aut largitione, oritur ex concertatione magistratuum, oritur sensim ex clamore primum, deinde aliqua discessione contionis, uix sero et raro ad manus peruenitur: nullo uero uerbo facto, nulla contione aduocata, nulla (lata) lege concitatam nocturnam seditionem quis audiuit? (78) an ueri simile est ut ciuis Romanus aut homo liber quisquam cum gladio in forum descenderit ante lucem, ne de me ferri pateretur, praeter eos qui ab illo pestifero ac perdito ciui iam pridem rei publicae sanguine saginantur? hic iam de ipso accusatore quaero, qui P- Sestium queritur cum multitudine in tribunatu et cum praesidio magno fuisse, num illo die fuerit? certe non fuit. uicta igitur est causa rei publicae, et uicta non auspiciis, non intercessione, non suffragiis, sed ui, manu, ferro. nam si obnuntiasset Fabricio is praetor qui se seruasse de caelo dixerat, accepisset res publica plagam, sed eam quam acceptam gemere posset; si intercessisset conlega Fabricio, laesisset rem publicam, sed (tribunicio) iure laesisset. gladiatores tu nouicios, pro exspectata aedilitate suppositos, cum sicariis e carcere emissis ante lucem inmittas? magistratus templo deicias, caedem maximam facias, forum purges? et cum omnia ui et armis egeris, accuses eum qui se praesidio munierit, non ut te oppugnaret, sed ut uitam suam posset defendere? [37] XXXVII. (79) Atqui ne ex eo quidem tempore id egit Sestius ut a suis munitus tuto in foro magistratum gereret, rem publicam administraret. itaque fretus sanctitate tribunatus, cum se non modo contra uim et ferrum sed etiam contra uerba atque interfationem legibus sacratis esse armatum putaret, uenit in templum Castoris, obnuntiauit consuli: cum subito manus illa Clodiana, in caede ciuium saepe iam uictrix, exclamat, incitatur, inuadit; inermem atque imparatum tribunum alii gladiis adoriuntur, alii fragmentis saeptorum et fustibus; a quibus hic multis uulneribus acceptis ac debilitato corpore et contrucidato se abiecit exanimatus, neque ulla alia re ab se mortem nisi opinione mortis depulit. quem cum iacentem et concisum plurimis uulneribus extremo spiritu exsanguem et confectum uiderent, defetigatione magis et errore quam misericordia et modo aliquando caedere destiterunt. (80) et causam dicit Sestius de ui? quid ita? quia uiuit. at id non sua culpa: plaga una illa extrema defuit, quae si accessisset reliquum spiritum exhausisset. accusa Lentidium; non percussit locum; male dic Titio, Sabino homini Reatino, cur tam temere exclamarit occisum. ipsum uero quid accusas? num defuit gladiis? num repugnauit? num, ut gladiatoribus imperari solet, ferrum non recepit? [38] XXXVIII. An haec ipsa uis est, non posse emori? an illa, quod tribunus plebis templum cruentauit? an quod, cum esset ablatus primumque resipisset, non se referri iussit? ubi est crimen? quid reprehenditis? (81) hic quaero, iudices: si illo die gens ista Clodia quod facere uoluit effecisset, si P- Sestius, qui pro occiso relictus est, occisus esset, fuistisne ad arma ituri? fuistisne uos ad patrium illum animum maiorumque uirtutem excitaturi? fuistisne aliquando rem publicam a funesto latrone repetituri? an etiam tum quiesceretis, cunctaremini, timeretis, cum rem publicam a facinerosissimis sicariis et a seruis esse oppressam atque conculcatam uideretis? cuius igitur mortem ulcisceremini, si quidem liberi esse et habere rem publicam cogitaretis, de eius uirtute uiui quid uos loqui, quid sentire, quid cogitare, quid iudicare oporteat, dubitandum putatis? (82) at uero ipsi illi parricidae, quorum ecfrenatus furor alitur impunitate diuturna, adeo uim facinoris sui perhorruerant ut, si paulo longior opinio mortis Sesti fuisset, Gracchum illum suum transferendi in nos criminis causa occidere cogitarint. sensit rusticulus non incautus - neque enim homines nequam tacere potuerunt - suum sanguinem quaeri ad restinguendam inuidiam facinoris Clodiani; mulioniam paenulam arripuit, cum qua primum Romam ad comitia uenerat; messoria se corbe contexit. Cum quaererent alii Numerium, alii Quintium, gemini nominis errore seruatus est. atque hoc scitis omnes, usque adeo hominem in periculo fuisse quoad scitum est Sestium uiuere; quod ni esset patefactum paulo citius quam uellem, non illi quidem morte mercennarii sui transferre potuissent inuidiam in quos putabant, sed acerbissimi sceleris infamiam grato quodam scelere minuissent. (83) ac si tum P- Sestius, iudices, in templo Castoris animam quam uix retinuit edidisset, non dubito quin, si modo esset in re publica senatus, si maiestas populi Romani reuixisset, aliquando statua huic ob rem publicam interfecto in foro statueretur. nec uero illorum quisquam quos a maioribus nostris morte obita positos in illo loco atque in rostris conlocatos uidetis esset P- Sestio aut acerbitate mortis aut animo in rem publicam praeponendus; qui cum causam ciuis calamitosi, causam amici, causam bene de re publica meriti, causam senatus, causam Italiae, causam rei publicae suscepisset, cumque auspiciis religionique parens obnuntiaret quod senserat, luce palam a nefariis pestibus in deorum hominumque conspectu esset occisus sanctissimo in templo, sanctissima in causa, sanctissimo in magistratu. eius igitur uitam quisquam spoliandam ornamentis esse dicet, cuius mortem ornandam monumento sempiterno putaretis? [39] XXXIX. (84) 'Homines,' inquit, 'emisti, coegisti, parasti'. quid uti faceret? senatum obsideret? ciuis indemnatos expelleret? bona diriperet? aedis incenderet? tecta disturbaret? templa deorum immortalium inflammaret? tribunos plebis ferro e rostris expelleret? prouincias quas uellet quibus uellet uenderet? reges appellaret? rerum capitalium condemnatos in liberas ciuitates per legatos nostros reduceret? principem ciuitatis ferro obsessum teneret? haec ut efficere posset, quae fieri nisi armis oppressa re publica nullo modo poterant, idcirco, credo, manum sibi P- Sestius et copias comparauit. 'at nondum erat maturum; nondum res ipsa ad eius modi praesidia uiros bonos compellebat'. pulsi nos eramus, non omnino ista manu sola, sed tamen non sine ista: uos taciti maerebatis. (85) captum erat forum anno superiore, aede Castoris tamquam arce aliqua (a) fugitiuis occupata: silebatur. omnia hominum cum egestate tum audacia perditorum clamore, concursu, ui, manu gerebantur: perferebatis. magistratus templis pellebantur, alii omnino aditu ac foro prohibebantur: nemo resistebat. gladiatores ex praetoris comitatu comprensi, in senatum introducti, confessi, in uincla coniecti a Milone, emissi a Serrano: mentio nulla. forum corporibus ciuium Romanorum constratum caede nocturna: non modo nulla noua quaestio, sed etiam uetera iudicia sublata. tribunum plebis plus uiginti uulneribus acceptis iacentem moribundumque uidistis: alterius tribuni plebis diuini hominis - dicam enim quod sentio et quod mecum sentiunt omnes - diuini, insigni quadam, inaudita, noua magnitudine animi, grauitate, fide praediti, domus est oppugnata ferro, facibus, exercitu Clodiano [40] XL- (86) Et tu hoc loco laudas Milonem et iure laudas. quem enim umquam uirum tam immortali uirtute uidimus? qui nullo praemio proposito praeter hoc, quod iam contritum et contemptum putatur, iudicium bonorum, omnia pericula, summos labores, grauissimas contentiones inimicitiasque suscepit, qui mihi unus ex omnibus ciuibus uidetur re docuisse, non uerbis, et quid oporteret a praestantibus uiris in re publica fieri et quid necesse esset: oportere hominum audacium, euersorum rei publicae, sceleri legibus et iudiciis resistere; si leges non ualerent, iudicia non essent, si res publica ui consensuque audacium armis oppressa teneretur, praesidio et copiis defendi uitam et libertatem necesse esse. hoc sentire prudentiae est, facere fortitudinis; et sentire uero et facere perfectae cumulataeque uirtutis. (87) adiit ad rem publicam tribunus plebis Milo - de cuius laude plura dicam, non quo aut ipse haec dici quam existimari malit aut ego hunc laudis fructum praesenti libenter impertiam, praesertim cum uerbis consequi non possim, sed quod existimo, si Milonis causam accusatoris uoce conlaudatam probaro, uos in hoc crimine parem Sesti causam existimaturos: adiit igitur T- Annius ad causam rei publicae sic ut ciuem patriae reciperare uellet ereptum. simplex causa, constans ratio, plena consensionis omnium, plena concordiae. conlegas adiutores habebat; consulis alterius summum studium, alterius animus paene placatus, de praetoribus unus alienus, senatus incredibilis uoluntas, equitum Romanorum animi ad causam excitati, erecta Italia. duo soli erant empti ad impediendum; qui si homines despecti et contempti tantam rem sustinere non potuissent, se causam quam susceperat nullo labore peracturum uidebat. agebat auctoritate, agebat consilio, agebat per summum ordinem, agebat exemplo bonorum ac fortium ciuium: quid re publica, quid se dignum esset, quis ipse esset, quid sperare, quid maioribus suis reddere deberet, diligentissime cogitabat. [41] XLI. (88) Huic grauitati hominis uidebat ille gladiator se, si moribus ageret, parem esse non posse; ad ferrum, faces, ad cotidianam caedem, incendia, rapinas se cum exercitu suo contulit; domum oppugnare, itineribus occurrere, ui lacessere et terrere coepit. non mouit hominem summa grauitate summaque constantia; sed quamquam dolor animi, innata libertas, prompta excellensque uirtus fortissimum uirum hortabatur ui uim, oblatam praesertim saepius, ut frangeret et refutaret, tanta moderatio fuit hominis, tantum consilium, ut contineret dolorem neque eadem se re ulcisceretur qua esset lacessitus, sed illum tot iam in funeribus rei publicae exsultantem ac tripudiantem legum, si posset, laqueis constringeret. (89) descendit ad accusandum. quis umquam tam proprie rei publicae causa, nullis inimicitiis, nullis praemiis, nulla hominum postulatione aut etiam opinione id eum umquam esse facturum? fracti erant animi hominis; hoc enim accusante pristini illius sui iudici turpitudinem desperabat. ecce tibi consul, praetor, tribunus plebis noua noui generis edicta proponunt; 'ne reus adsit, ne citetur, ne quaeratur, ne mentionem omnino cuiquam iudicum aut iudiciorum facere liceat!' quid ageret uir ad uirtutem, dignitatem, gloriam natus ui sceleratorum hominum conroborata, legibus iudiciisque sublatis? ceruices tribunus plebis priuato, praestantissimus uir profligatissimo homini daret? an causam susceptam adfligeret? an se domi contineret? et uinci turpe putauit et deterreri (et clam eripi: id egit) ut, quoniam sibi in illum legibus uti non liceret, illius uim neque in suo neque in rei publicae periculo pertimesceret. [42] XLII. (90) Quo modo igitur hoc in genere praesidi comparati accusas Sestium, cum idem laudes Milonem? an qui sua tecta defendit, qui ab aris focis ferrum flammamque depellit, qui sibi licere uult tuto esse in foro, in templo, in curia, iure praesidium comparat: qui uulneribus, quae cernit cotidie toto corpore, monetur ut aliquo praesidio caput et ceruices et iugulum ac latera tutetur, hunc de ui accusandum putas? quis enim nostrum, (91) iudices, ignorat ita naturam rerum tulisse ut quodam tempore homines nondum neque naturali neque ciuili iure descripto fusi per agros ac dispersi uagarentur, tantumque haberent quantum manu ac uiribus per caedem ac uulnera aut eripere aut retinere potuissent? qui igitur primi uirtute et consilio praestanti exstiterunt, ii perspecto genere humanae docilitatis atque ingeni dissupatos unum in locum congregarunt eosque ex feritate illa ad iustitiam atque ad mansuetudinem transduxerunt. tum res ad communem utilitatem, quas publicas appellamus, tum conuenticula hominum, quae postea ciuitates nominatae sunt, tum domicilia coniuncta, quas urbis dicimus, inuento et diuino iure et humano moenibus saepserunt. (92) atque inter hanc uitam perpolitam humanitate et illam immanem nihil tam interest quam ius atque uis. Horum utro uti nolumus, altero est utendum. uim uolumus exstingui, ius ualeat necesse est, id est iudicia, quibus omne ius continetur; iudicia displicent aut nulla sunt, uis dominetur necesse est. hoc uident omnes: Milo et uidit et fecit, ut ius experiretur, uim depelleret. altero uti uoluit, ut uirtus audaciam uinceret; altero usus necessario est, ne uirtus ab audacia uinceretur. eademque ratio fuit Sesti, si minus in accusando - neque enim per omnis fuit idem fieri necesse - at certe in necessitate defendendae salutis suae praesidioque contra uim et manum comparando. [43] XLIII. (93) O di immortales! quemnam ostenditis exitum nobis? quam spem rei publicae datis? quotus quisque inuenietur tanta uirtute uir qui optimam quamque causam rei publicae amplectatur, qui bonis uiris deseruiat, qui solidam laudem ueramque quaerat? cum sciat duo illa rei publicae paene fata, Gabinium et Pisonem, alterum haurire cotidie ex pacatissimis atque opulentissimis Syriae gazis innumerabile pondus auri, bellum inferre quiescentibus, ut eorum ueteres inlibatasque diuitias in profundissimum libidinum suarum gurgitem profundat, uillam aedificare in oculis omnium tantam tugurium ut iam uideatur esse illa uilla quam ipse tribunus plebis pictam olim in contionibus explicabat, quo fortissimum ac summum ciuem in inuidiam homo castus ac non cupidus uocaret; (94) alterum Thracibus ac Dardanis primum pacem maxima pecunia uendidisse, deinde, ut illi pecuniam conficere possent, uexandam iis Macedoniam et spoliandam tradidisse, eundemque bona creditorum, ciuium Romanorum, cum debitoribus Graecis diuisisse, cogere pecunias maximas a Dyrrachinis, spoliare Thessalos, certam Achaeis in annos singulos pecuniam imperauisse neque tamen ullo in publico aut religioso loco signum aut tabulam aut ornamentum reliquisse; illos sic inludere quibus omne supplicium atque omnis iure optimo poena debetur, reos esse hos duos quos uidetis. omitto iam Numerium, Serranum, Aelium, quisquilias seditionis Clodianae; sed tamen hi quoque etiam nunc uolitant, ut uidetis, nec, dum uos de uobis aliquid timebitis, illi umquam de se pertimescent. [44] XLIV. (95) Nam quid ego de aedili ipso loquar, qui etiam diem dixit et accusauit de ui Milonem? neque hic tamen ulla umquam iniuria adducetur ut eum tali uirtute tantaque firmitate animi se in rem publicam fuisse paeniteat; sed qui haec uident adulescentes quonam suas mentis conferent? ille qui monumenta publica, qui aedis sacras, qui domos inimicorum suorum oppugnauit excidit incendit, qui stipatus semper sicariis, saeptus armatis, munitus indicibus fuit, quorum hodie copia redundat, qui et peregrinam manum facinerosorum concitauit et seruos ad caedem idoneos emit et in tribunatu carcerem totum in forum effudit, uolitat aedilis, accusat eum qui aliqua ex parte eius furorem exsultantem repressit: hic qui se est tutatus sic ut in priuata re deos penatis suos, in re publica iura tribunatus atque auspicia defenderet, accusare eum moderate a quo ipse nefarie accusatur per senatus auctoritatem non est situs. (96) nimirum hoc illud est quod de me potissimum tu in accusatione quaesisti, quae esset nostra 'natio optimatium'; sic enim dixisti. rem quaeris praeclaram iuuentuti ad discendum nec mihi difficilem ad perdocendum; de qua pauca, iudices, dicam, et, ut arbitror, nec ab utilitate eorum qui audient, nec ab officio uestro, nec ab ipsa causa P- Sesti abhorrebit oratio mea. [45] XLV. Duo genera semper in hac ciuitate fuerunt eorum qui uersari in re publica atque in ea se excellentius gerere studuerunt; quibus ex generibus alteri se popularis, alteri optimates et haberi et esse uoluerunt. qui ea quae faciebant quaeque dicebant multitudini iucunda uolebant esse, populares, qui autem ita se gerebant ut sua consilia optimo cuique probarent, optimates habebantur. (97) quis ergo iste optimus quisque? numero, si quaeris, innumerabiles, neque enim aliter stare possemus; sunt principes consili publici, sunt qui eorum sectam sequuntur, sunt maximorum ordinum homines, quibus patet curia, sunt municipales rusticique Romani, sunt negoti gerentes, sunt etiam libertini optimates. numerus, ut dixi, huius generis late et uarie diffusus est; sed genus uniuersum, ut tollatur error, breui circumscribi et definiri potest. omnes optimates sunt qui neque nocentes sunt nec natura improbi nec furiosi nec malis domesticis impediti. esto igitur ut ii sint, quam tu 'nationem' appellasti, qui et integri sunt et sani et bene de rebus domesticis constituti. Horum qui uoluntati, commodis, opinionibus in gubernanda re publica seruiunt, defensores optimatium ipsique optimates grauissimi et clarissimi ciues numerantur et principes ciuitatis. (98) quid est igitur propositum his rei publicae gubernatoribus quod intueri et quo cursum suum derigere debeant? id quod est praestantissimum maximeque optabile omnibus sanis et bonis et beatis, cum dignitate otium. hoc qui uolunt, omnes optimates, qui efficiunt, summi uiri et conseruatores ciuitatis putantur; neque enim rerum gerendarum dignitate homines ecferri ita conuenit ut otio non prospiciant, neque ullum amplexari otium quod abhorreat a dignitate. [46] XLVI. Huius autem otiosae dignitatis haec fundamenta sunt, haec membra, quae tuenda principibus et uel capitis periculo defendenda sunt: religiones, auspicia, potestates magistratuum, senatus auctoritas, leges, mos maiorum, iudicia, iuris dictio, fides, prouinciae, socii, imperi laus, res militaris, aerarium. (99) harum rerum tot atque tantarum esse defensorem et patronum magni animi est, magni ingeni magnaeque constantiae. etenim in tanto ciuium numero magna multitudo est eorum qui aut propter metum poenae, peccatorum suorum conscii, nouos motus conuersionesque rei publicae quaerant, aut qui propter insitum quendam animi furorem discordiis ciuium ac seditione pascantur, aut qui propter implicationem rei familiaris communi incendio malint quam suo deflagrare. qui cum tutores sunt et duces suorum studiorum uitiorumque nacti, in re publica fluctus excitantur, ut uigilandum sit iis qui sibi gubernacula patriae depoposcerunt, enitendumque omni scientia ac diligentia ut, conseruatis iis quae ego paulo ante fundamenta ac membra esse dixi, tenere cursum possint et capere oti illum portum et dignitatis. (100) hanc ego uiam, iudices, si aut asperam atque arduam aut plenam esse periculorum aut insidiarum negem, mentiar, praesertim cum id non modo intellexerim semper, sed etiam praeter ceteros senserim. [47] XLVII. Maioribus praesidiis et copiis oppugnatur res publica quam defenditur, propterea quod audaces homines et perditi nutu impelluntur et ipsi etiam sponte sua contra rem publicam incitantur, boni nescio quo modo tardiores sunt et principiis rerum neglectis ad extremum ipsa denique necessitate excitantur, ita ut non numquam cunctatione ac tarditate, dum otium uolunt etiam sine dignitate retinere, ipsi utrumque amittant. (101) propugnatores autem rei publicae qui esse uoluerunt, si leuiores sunt, desciscunt, si timidiores, desunt: permanent illi soli atque omnia rei publicae causa perferunt qui sunt tales qualis pater tuus, M- Scaure, fuit, qui a C- Graccho usque ad Q- uarium seditiosis omnibus restitit, quem numquam ulla uis, ullae minae, ulla inuidia labefecit; aut qualis Q- Metellus, patruus matris tuae, qui cum florentem hominem in populari ratione, L- Saturninum, censor notasset, cumque insitiuum Gracchum contra uim multitudinis incitatae censu prohibuisset, cumque in eam legem quam non iure rogatam iudicarat iurare unus noluisset, de ciuitate maluit quam de sententia demoueri; aut, ut uetera exempla, quorum est copia digna huius imperi gloria, relinquam, neue eorum aliquem qui uiuunt nominem, qualis nuper Q- Catulus fuit, quem neque periculi tempestas neque honoris aura potuit umquam de suo cursu aut spe aut metu demouere. [48] XLVIII. (102) haec imitamini, per deos immortalis, qui dignitatem, qui laudem, qui gloriam quaeritis! haec ampla sunt, haec diuina, haec immortalia; haec fama celebrantur, monumentis annalium mandantur, posteritati propagantur. est labor, non nego; pericula magna, fateor; multae insidiae sunt bonis, uerissime dictum est; sed te id quod multi inuideant multique expetant inscitia sit, inquit, postulare, nisi laborem summa cum cura ecferas nullum. idem alio loco dixisset, quod exciperent improbi ciues : oderint, dum metuant; praeclara enim illa praecepta dederat iuuentuti. (103) sed tamen haec uia ac ratio rei publicae capessendae olim erat magis pertimescenda, cum multis in rebus multitudinis studium aut populi commodum ab utilitate rei publicae discrepabat. tabellaria lex ab L- Cassio ferebatur: populus libertatem agi putabat suam; dissentiebant principes et in salute optimatium temeritatem multitudinis et tabellae licentiam pertimescebant. agrariam Ti. Gracchus legem ferebat: grata erat populo; fortunae constitui tenuiorum uidebantur; nitebantur contra optimates, quod et discordiam excitari uidebant et, cum locupletes possessionibus diuturnis mouerentur, spoliari rem publicam propugnatoribus arbitrabantur. frumentariam legem C- Gracchus ferebat: iucunda res plebei, uictus enim suppeditabatur large sine labore; repugnabant boni, quod et ab industria plebem ad desidiam auocari putabant et aerarium exhauriri uidebant. [49] XLIX. (104) Multa etiam nostra memoria, quae consulto praetereo, fuerunt in ea contentione ut popularis cupiditas a consilio principum dissideret. nunc iam nihil est quod populus a delectis principibusque dissentiat: nec flagitat rem ullam neque nouarum rerum est cupidus et otio suo et dignitate optimi cuiusque et uniuersae rei publicae gloria delectatur. itaque homines seditiosi ac turbulenti, quia nulla iam largitione populum Romanum concitare possunt, quod plebes perfuncta grauissimis seditionibus ac discordiis otium amplexatur, conductas habent contiones, neque id agunt ut ea dicant aut ferant quae illi uelint audire qui in contione sunt, sed pretio ac mercede perficiunt ut, quicquid dicant, id illi uelle audire uideantur. (105) num uos existimatis Gracchos aut Saturninum aut quemquam illorum ueterum qui populares habebantur ullum umquam in contione habuisse conductum? nemo habuit; ipsa enim largitio et spes commodi propositi sine mercede ulla multitudinem concitabat. itaque temporibus illis, qui populares erant, offendebant illi quidem apud grauis et honestos homines, sed populi iudiciis atque omni significatione florebant. his in theatro plaudebatur, hi suffragiis quod contenderant consequebantur, horum homines nomen, orationem, uultum, incessum amabant. qui autem aduersabantur ei generi, graues et magni homines habebantur; sed ualebant in senatu multum, apud bonos uiros plurimum, multitudini iucundi non erant; suffragiis offendebatur saepe eorum uoluntas; plausum uero etiam si quis eorum aliquando acceperat, ne quid peccasset pertimescebat. ac tamen, si quae res erat maior, idem ille populus horum auctoritate maxime commouebatur. [50] L- (106) Nunc, nisi me fallit, in eo statu ciuitas est ut, si operas conductorum remoueris, omnes idem de re publica sensuri esse uideantur. etenim tribus locis significari maxime de (re publica) populi Romani iudicium ac uoluntas potest, contione, comitiis, ludorum gladiatorumque consessu. quae contio fuit per hos annos, quae quidem esset non conducta sed uera, in qua populi Romani consensus non perspici posset? habitae sunt multae de me a gladiatore sceleratissimo, ad quas nemo adibat incorruptus, nemo integer; nemo illum foedum uultum aspicere, nemo furialem uocem bonus audire poterat. erant illae contiones perditorum hominum necessario turbulentae. (107) habuit de eodem me P- Lentulus consul contionem: concursus est populi Romani factus; omnes ordines, tota in illa contione Italia constitit. egit causam summa cum grauitate copiaque dicendi tanto silentio, tanta adprobatione omnium, nihil ut umquam uideretur tam populare ad populi Romani auris accidisse. productus est ab eo Cn- Pompeius, qui se non solum auctorem meae salutis, sed etiam supplicem populo Romano (praebuit). huius oratio ut semper grauis et grata in contionibus fuit, sic contendo numquam neque sententiam eius auctoritate neque eloquentiam iucunditate fuisse maiore. (108) quo silentio sunt auditi de me ceteri principes ciuitatis! quos idcirco non appello hoc loco ne mea oratio, si minus de aliquo dixero, ingrata, si satis de omnibus, infinita esse uideatur. cedo nunc eiusdem illius inimici mei de me eodem ad uerum populum in campo Martio contionem! quis non modo adprobauit, sed non indignissimum facinus putauit illum non dicam loqui, sed uiuere ac spirare? quis fuit qui non eius uoce maculari rem publicam, seque si eum audiret scelere adstringi arbitraretur? [51] LI. (109) Venio ad comitia, siue magistratuum placet siue legum. leges uidemus saepe ferri multas. omitto eas quae feruntur ita uix ut quini, et ii ex aliena tribu, qui suffragium ferant reperiantur. de me, quem tyrannum atque ereptorem libertatis esse dicebat illa ruina rei publicae, dicit se legem tulisse. quis est qui se, cum contra me ferebatur, inisse suffragium confiteatur? Cum autem de me eodem ex senatus consulto comitiis centuriatis ferebatur, quis est qui non profiteatur se adfuisse et suffragium de salute mea tulisse? utra igitur causa popularis debet uideri: in qua omnes honestates ciuitatis, omnes aetates, omnes ordines una consentiunt, an in qua furiae concitatae tamquam ad funus rei publicae conuolant? (110) an sicubi aderit Gellius, homo et fratre indignus, uiro clarissimo atque optimo consule, et ordine equestri, cuius ille ordinis nomen retinet, ornamenta confecit, id erit populare? 'est enim homo iste populo Romano deditus'. nihil uidi magis; qui, cum eius adulescentia in amplissimis honoribus summi uiri, L- Philippi uitrici, florere potuisset, usque eo non fuit popularis ut bona solus comesset; deinde ex impuro adulescente et petulante, postea quam rem paternam ab idiotarum diuitiis ad philosophorum reculam perduxit, Graeculum se atque otiosum putari uoluit, studio litterarum se subito dedidit. nihil sane (Actaei) iuuabant anagnostae, libelli pro uino etiam saepe oppignerabantur; manebat insaturabile abdomen, copiae deficiebant. itaque semper uersabatur in spe rerum nouarum, otio et tranquillitate rei publicae consenescebat. [52] LII. Ecquae seditio umquam fuit in qua non ille princeps? ecqui seditiosus cui ille non familiaris? ecquae turbulenta contio cuius ille non concitator? cui bene dixit umquam bono? bene dixit? immo quem fortem et bonum ciuem non petulantissime est insectatus? qui, ut credo, non libidinis causa, sed ut plebicola uideretur, libertinam duxit uxorem. is de me suffragium tulit, (111) is adfuit, is interfuit epulis et gratulationibus parricidarum; in quo tamen est me ultus, cum illo ore inimicos est meos sauiatus. qui quasi mea culpa bona perdiderit, ita ob eam ipsam causam est mihi inimicus, quia nihil habet. utrum ego tibi patrimonium eripui, Gelli, an tu comedisti? quid? tu meo periculo, gurges ac uorago patrimoni, helluabare, ut, si ego consul rem publicam contra te et gregalis tuos defendissem, in ciuitate esse me nolles? te nemo tuorum uidere uult, omnes aditum, sermonem, congressum tuum fugiunt: te sororis filius Postumius, adulescens grauis, senili iudicio, notauit, cum in magno numero tutorem liberis non instituit. sed elatus odio et meo et rei publicae nomine, quorum ille utri sit inimicior nescio, plura dixi quam dicendum fuit in furiosissimum atque egentissimum ganeonem. [53] LIII. (113) Videamus nunc comitia magistratuum. fuit conlegium nuper tribunicium, in quo tres minime, uehementer duo populares existimabantur. ex iis qui populares non habebantur, quibus in illo genere conductarum contionum consistendi potestas non erat, duo a populo Romano praetores uideo esse factos; et, quantum sermonibus uulgi et suffragiis intellegere potui, prae se populus Romanus ferebat sibi illum in tribunatu Cn- Domiti animum constantem et egregium et Q- Anchari fidem ac fortitudinem, etiam si nihil agere potuissent, tamen uoluntate ipsa gratum fuisse. iam de C- Fannio quae sit existimatio uidemus: quod iudicium populi Romani in honoribus eius futurum sit, nemini dubium esse debet. quid? (114) populares illi duo quid egerunt? alter, qui tamen se continuerat, tulerat nihil, senserat tantum de re publica aliud atque homines exspectabant, uir et bonus et innocens et bonis uiris semper probatus, quod parum uidelicet intellexit in tribunatu quid uero populo probaretur, et quod illum esse populum Romanum qui in contione erat arbitrabatur, non tenuit eum locum in quem, nisi popularis esse uoluisset, facillime peruenisset. alter, qui ita se in populari ratione iactarat ut auspicia, legem Aeliam, senatus auctoritatem, consulem, conlegas, bonorum iudicium nihili putaret, aedilitatem petiuit cum bonis uiris et hominibus primis sed non praestantissimis opibus et gratia: tribum suam non tulit, Palatinam denique, per quam omnes illae pestes uexare rem publicam dicebantur, perdidit, nec quicquam illis comitiis quod boni uiri uellent nisi repulsam tulit. uidetis igitur populum ipsum, ut ita dicam, iam non esse popularem, qui ita uehementer eos qui populares habentur respuat, eos autem qui ei generi aduersantur honore dignissimos iudicet. [54] LIV. (115) Veniamus ad ludos; facit enim, iudices, uester iste in me animorum oculorumque coniectus ut mihi iam licere putem remissiore uti genere dicendi. comitiorum et contionum significationes sunt interdum uerae, sunt non numquam uitiatae atque corruptae; theatrales gladiatoriique consessus dicuntur omnino solere leuitate non nullorum emptos plausus exilis et raros excitare; ac tamen facile est, cum id fit, quem ad modum et a quibus fiat, et quid integra multitudo faciat uidere. quid ego nunc dicam quibus uiris aut cui generi ciuium maxime plaudatur? neminem uestrum fallit. sit hoc sane leue, quod non ita est, quoniam optimo cuique impertitur; sed, si est leue, homini graui leue est, ei uero qui pendet rebus leuissimis, qui rumore et, ut ipsi loquuntur, fauore populi tenetur et ducitur, plausum immortalitatem, sibilum mortem uideri necesse est. (116) ex te igitur, Scaure, potissimum quaero, qui ludos apparatissimos magnificentissimosque fecisti, ecquis istorum popularium tuos ludos aspexerit, ecquis se theatro populoque Romano commiserit. ipse ille maxime ludius, non solum spectator sed actor et acroama, qui omnia sororis embolia nouit, qui in coetum mulierum pro psaltria adducitur, nec tuos ludos aspexit in illo ardenti tribunatu suo nec ullos alios nisi eos a quibus uix uiuus effugit. semel, inquam, se ludis homo popularis commisit omnino, cum in templo uirtutis honos habitus esset uirtuti, Gaique Mari, conseruatoris huius imperi, monumentum municipi eius et rei publicae defensori sedem ad salutem praebuisset. [55] LV. (117) Quo quidem tempore quid populus Romanus sentire se ostenderet utroque in genere declaratum est: primum cum audito senatus consulto rei ipsi atque absenti senatui plausus est ab uniuersis datus, deinde cum senatoribus singulis spectatum e senatu redeuntibus: cum uero ipse qui ludos faciebat consul adsedit, stantes ei manibus passis gratias agentes et lacrimantes gaudio suam erga me beniuolentiam ac misericordiam declararunt. at cum ille furibundus incitata illa sua uaecordi mente uenisset, uix se populus Romanus tenuit, uix homines odium suum a corpore eius impuro atque infando represserunt; uoces quidem et palmarum intentus et maledictorum clamorem omnes profuderunt. (118) sed quid ego populi Romani animum uirtutemque commemoro, libertatem iam ex diuturna seruitute dispicientis, in eo homine cui tum petenti iam aedilitatem ne histriones quidem coram sedenti pepercerunt? nam cum ageretur togata 'simulans,' ut opinor, caterua tota clarissima concentione in ore impuri hominis imminens contionata est: huic, Tite, tua post principia atque exitus uitiosae uitae ! sedebat exanimatus, et is qui antea cantorum conuicio contiones celebrare suas solebat cantorum ipsorum uocibus eiciebatur. et quoniam facta mentio est ludorum, ne illud quidem praetermittam, in magna uarietate sententiarum numquam ullum fuisse locum, in quo aliquid a poeta dictum cadere in tempus nostrum uideretur, quod aut populum uniuersum fugeret aut non exprimeret ipse actor. (119) et quaeso hoc loco, iudices, ne qua leuitate me ductum ad insolitum genus dicendi labi putetis, si de poetis, de histrionibus, de ludis in iudicio loquar. [56] LVI. Non sum tam ignarus, iudices, causarum, non tam insolens in dicendo, ut omni ex genere orationem aucuper et omnis undique flosculos carpam atque delibem. scio quid grauitas uestra, quid haec aduocatio, quid ille conuentus, quid dignitas P- Sesti, quid periculi magnitudo, quid aetas, quid honos meus postulet. sed mihi sumpsi hoc loco doctrinam quandam iuuentuti, qui essent optimates. in ea explicanda demonstrandum est non esse popularis omnis eos qui putentur. id facillime consequar, si uniuersi populi iudicium uerum et incorruptum et si intimos sensus ciuitatis expressero. (120) quid fuit illud quod, recenti nuntio de illo senatus consulto quod factum est in templo uirtutis ad ludos scaenamque perlato, consessu maximo summus artifex et me hercule semper partium in re publica tam quam in scaena optimarum, flens et recenti laetitia et mixto dolore ac desiderio mei, egit apud populum Romanum multo grauioribus uerbis meam causam quam egomet de me agere potuissem? summi enim poetae ingenium non solum arte sua, sed etiam dolore exprimebat. qua enim (ui): qui rem publicam certo animo adiuuerit,statuerit, steterit cum Achiuis - uobiscum me stetisse dicebat, uestros ordines demonstrabat! reuocabatur ab uniuersis - re dubia, nec dubitarit uitam offerre nec capiti pepercerit. haec quantis ab illo clamoribus agebantur! (121) Cum iam omisso gestu uerbis poetae et studio actoris et exspectationi nostrae plauderetur: summum amicum summo in bello - nam illud ipse actor adiungebat amico animo et fortasse homines propter aliquod desiderium adprobabant: summo ingenio praeditum. [57] LVII. Tum illa quanto cum gemitu populi Romani ab eodem paulo post in eadem fabula sunt acta! O pater - me, me ille absentem ut patrem deplorandum putabat, quem Q- Catulus, quem multi alii saepe in senatu patrem patriae nominarant. quanto cum fletu de illis nostris incendiis ac ruinis, cum patrem pulsum, patriam adflictam deploraret, domum incensam euersamque, sic egit ut, demonstrata pristina fortuna, cum se conuertisset, haec omnia uidi inflammarifletum etiam inimicis atque inuidis excitaret! (122) pro di immortales! quid? illa quem ad modum dixit idem! quae mihi quidem ita et acta et scripta uidentur esse ut uel a Q- Catulo, si reuixisset, praeclare posse dici uiderentur; is enim libere reprehendere et accusare populi non numquam temeritatem solebat aut errorem senatus: O ingratifici Argiui, immunes Graii, immemores benefici! non erat illud quidem uerum; non enim ingrati, sed miseri, quibus reddere salutem a quo acceperant non liceret, nec unus in quemquam umquam gratior quam in me uniuersi; sed tamen illud scripsit disertissimus poeta pro me, egit fortissimus actor, non solum optimus, de me, cum omnis ordines demonstraret, senatum, equites Romanos, uniuersum populum Romanum accusaret: Exsulare sinitis, sistis pelli, pulsum patimini! quae tum significatio fuerit omnium, quae declaratio uoluntatis ab uniuerso populo Romano in causa hominis non popularis, equidem audiebam: existimare facilius possunt qui adfuerunt. [58] LVIII. (123) Et quoniam huc me prouexit oratio, histrio casum meum totiens conlacrimauit, cum ita dolenter ageret causam meam ut uox eius illa praeclara lacrimis impediretur; neque poetae, quorum ego semper ingenia dilexi, tempori meo defuerunt; eaque populus Romanus non solum plausu sed etiam gemitu suo comprobauit. utrum igitur haec Aesopum potius pro me aut Accium dicere oportuit, si populus Romanus liber esset, an principes ciuitatis? nominatim sum appellatus in Bruto: Tullius, qui libertatem ciuibus stabiliuerat. miliens reuocatum est. Parumne uidebatur populus Romanus iudicare id a me et a senatu esse constitutum quod perditi ciues sublatum per nos criminabantur? (124) maximum uero populi Romani iudicium uniuersi consessu gladiatorio declaratum est; erat enim munus Scipionis, dignum et eo ipso et illo Metello cui dabatur. id autem spectaculi genus erat quod omni frequentia atque omni genere hominum celebratur, quo multitudo maxime delectatur. in hunc consessum P- Sestius tribunus plebis, cum ageret nihil aliud in eo magistratu nisi meam causam, uenit et se populo dedit non plausus cupiditate, sed ut ipsi inimici nostri uoluntatem uniuersi populi uiderent: uenit, ut scitis, a columna Maenia: tantus est ex omnibus spectaculis usque a Capitolio, tantus ex fori cancellis plausus excitatus, ut numquam maior consensio aut apertior populi Romani uniuersi fuisse ulla in causa diceretur. (125) ubi erant tum illi contionum moderatores, legum domini, ciuium expulsores? Aliusne est aliquis improbis ciuibus peculiaris populus, cui nos offensi inuisique fuerimus? [59] LIX. Equidem existimo nullum tempus esse frequentioris populi quam illud gladiatorium, neque contionis ullius neque uero ullorum comitiorum. haec igitur innumerabilis hominum multitudo, haec populi Romani tanta significatio sine ulla uarietate uniuersi, cum illis ipsis diebus de me actum iri putaretur, quid declarauit nisi optimorum ciuium salutem et dignitatem populo Romano caram esse uniuerso? (126) at uero ille praetor, qui de me non patris, aui, proaui, maiorum denique suorum omnium, sed Graeculorum instituto contionem interrogare solebat, 'uelletne me redire,' et, cum erat reclamatum semiuiuis mercennariorum uocibus, populum Romanum negare dicebat, is, cum cotidie gladiatores spectaret, numquam est conspectus cum ueniret. emergebat subito, cum sub tabulas subrepserat, ut mater, te appello : dicturus uideretur; itaque illa uia latebrosior, qua spectatum ille ueniebat, Appia iam uocabatur; qui tamen quoquo tempore conspectus erat, non modo gladiatores sed equi ipsi gladiatorum repentinis sibilis extimescebant. (127) uidetisne igitur quantum (intersit) inter populum Romanum et contionem? dominos contionum omni odio populi notari, quibus autem consistere in operarum contionibus non liceat, eos omni populi Romani significatione decorari? [60] LX. Tu mihi etiam M- Atilium Regulum commemoras, qui redire ipse Carthaginem sua uoluntate ad supplicium quam sine iis captiuis a quibus ad senatum missus erat Romae manere maluerit, et mihi negas optandum reditum fuisse per familias comparatas et homines armatos? uim scilicet ego desideraui, qui, dum uis fuit, nihil egi, et quem, si uis non fuisset, nulla res labefactare potuisset. (128) hunc ego reditum repudiarem, qui ita florens fuit ut uerear ne quis me studio gloriae putet idcirco exisse ut ita redirem? quem enim umquam senatus ciuem nisi me nationibus exteris commendauit? cuius umquam propter salutem nisi meam senatus publice sociis populi Romani gratias egit? de me uno patres conscripti decreuerunt ut, qui prouincias cum imperio obtinerent, qui quaestores legatique essent, salutem et uitam custodirent: in una mea causa post Romam conditam factum est ut litteris consularibus ex senatus consulto cuncta ex Italia omnes qui rem publicam saluam uellent conuocarentur. quod numquam senatus in uniuersae rei publicae periculo decreuit, id in unius mea salute conseruanda decernendum putauit. quem curia magis requisiuit, quem forum luxit? quem aeque ipsa tribunalia desiderauerunt? omnia discessu meo deserta, horrida, muta, plena luctus et maeroris fuerunt. quis est Italiae locus in quo non fixum sit in publicis monumentis studium salutis meae, testimonium dignitatis? [61] LXI. (129) Nam quid ego illa de me diuina senatus consulta commemorem? uel quod in templo Iouis optimi maximi factum est, cum uir is qui tripertitas orbis terrarum oras atque regiones tribus triumphis adiunctas huic imperio notauit, de scripto sententia dicta, mihi uni testimonium patriae conseruatae dedit; cuius sententiam ita frequentissimus senatus secutus est ut unus dissentiret hostis, idque ipsum tabulis publicis mandaretur ad memoriam posteri temporis sempiternam: uel quod est postridie decretum in curia populi ipsius Romani, et eorum qui ex municipiis conuenerant admonitu, ne quis de caelo seruaret, ne quis moram ullam adferret; si quis aliter fecisset, eum plane euersorem rei publicae fore idque senatum grauissime laturum, et ut statim de eius facto referretur. qua grauitate sua cum frequens senatus non nullorum scelus audaciamque tardasset, tamen illud addidit, ut, si diebus quinque quibus agi de me potuisset non esset actum, redirem in patriam dignitate omni reciperata. [62] LXII. Decreuit eodem tempore senatus ut iis qui ex tota Italia salutis meae causa conuenerant agerentur gratiae, atque ut idem ad res redeuntes ut uenirent rogarentur. (130) haec erat studiorum in mea salute contentio ut ii qui a senatu de me rogabantur eidem senatui pro me supplicarent. atque ita in his rebus unus est solus inuentus qui ab hac tam impensa uoluntate bonorum palam dissideret, ut etiam Q- Metellus consul, qui mihi uel maxime ex magnis contentionibus rei publicae fuisset inimicus, de mea salute rettulerit: qui excitatus cum summa auctoritate P- Seruili (tum incredibili) quadam grauitate dicendi, cum ille omnis prope ab inferis euocasset Metellos et ad illius generis, quod sibi cum eo commune esset, dignitatem propinqui sui mentem a Clodianis latrociniis reflexisset, cumque eum ad domestici exempli memoriam et ad Numidici illius Metelli casum uel gloriosum uel grauem conuertisset, conlacrimauit uir egregius ac uere Metellus totumque se P- Seruilio dicenti etiam tum tradidit, nec illam diuinam grauitatem plenam antiquitatis diutius homo eiusdem sanguinis potuit sustinere et mecum absens beneficio suo rediit in gratiam. (131) quod certe, si est aliqui sensus in morte praeclarorum uirorum, cum omnibus Metellis tum uero uni uiro fortissimo et praestantissimo ciui gratissimum, fratri suo, fecit, socio laborum, periculorum, consiliorum meorum. [63] LXIII. Reditus uero meus qui fuerit quis ignorat? quem ad modum mihi aduenienti tamquam totius Italiae atque ipsius patriae dextram porrexerint Brundisini, cum ipsis Nonis Sextilibus idem dies aduentus mei fuisset reditusque natalis, idem carissimae filiae, quam ex grauissimo tum primum desiderio luctuque conspexi, idem etiam ipsius coloniae Brundisinae, idem salutis, cumque me domus eadem optimorum et doctissimorum uirorum, (M-) Laeni Flacci et patris et fratris eius, laetissima accepisset, quae proximo anno maerens receperat et suo praesidio periculoque defenderat. cunctae itinere toto urbes Italiae festos dies agere aduentus mei uidebantur, uiae multitudine legatorum undique missorum celebrabantur, ad urbem accessus incredibili hominum multitudine et gratulatione florebat, iter a porta, in Capitolium adscensus, domum reditus erat eius modi ut summa in laetitia illud dolerem, ciuitatem tam gratam tam miseram atque oppressam fuisse. (132) habes igitur quod ex me quaesisti, qui essent optimates. non est 'natio,' ut dixisti; quod ego uerbum agnoui; est enim illius a quo uno maxime P- Sestius se oppugnari uidet, hominis eius qui hanc 'nationem' deleri et concidi cupiuit, qui C- Caesarem, mitem hominem et a caede abhorrentem, saepe increpuit, saepe accusauit, cum adfirmaret illum numquam, dum haec natio uiueret, sine cura futurum. nihil profecit de uniuersis: de me agere non destitit; me oppugnauit, primum per indicem uettium, quem in contione de me et de clarissimis uiris interrogauit, - in quo tamen eos ciuis coniunxit eodem periculo et crimine, ut a me inierit gratiam quod me cum amplissimis et fortissimis uiris congregauit. [64] LXIV. Sed postea mihi nullo meo merito, (133) nisi quod bonis placere cupiebam, omnis est insidias sceleratissime machinatus. ille ad eos a quibus audiebatur cotidie aliquid de (me) ficti adferebat; ille hominem mihi amicissimum, Cn- Pompeium, monebat ut meam domum metueret atque a me ipso caueret; ille se sic cum inimico meo copularat ut illum meae proscriptionis, quam adiuuabat, Sex- Clodius, homo iis dignissimus quibuscum uiuit, tabulam esse, se scriptorem esse diceret; ille unus ordinis nostri discessu meo, luctu uestro palam exsultauit. de quo ego, cum cotidie rueret, uerbum feci, iudices, numquam; neque putaui, cum omnibus machinis ac tormentis, ui, exercitu, copiis oppugnarer, de uno sagittario me queri conuenire. Acta mea sibi ait displicere. quis nescit? qui legem meam contemnat, quae dilucide uetat gladiatores biennio quo quis petierit aut petiturus sit dare. (134) in quo eius temeritatem satis mirari, iudices, non queo. facit apertissime contra legem; facit is qui neque elabi ex iudicio iucunditate sua neque emitti gratia potest, neque opibus et potentia leges ac iudicia perfringere. quae res hominem impellit ut sit tam intemperans iste nimia gloriae cupiditate? familiam gladiatoriam, credo, nactus est speciosam, nobilem, gloriosam; norat studia populi, uidebat clamores et concursus futuros. hac exspectatione elatus homo flagrans cupiditate gloriae tenere se non potuit quin eos gladiatores induceret, quorum esset ipse pulcherrimus. si ob (eam) causam peccaret, pro recenti populi Romani in se beneficio populari studio elatus, tamen ignosceret nemo: cum uero ne de uenalibus quidem homines electos, sed ex ergastulis emptos nominibus gladiatoriis ornarit, et sortito alios Samnitis alios prouocatores fecerit, tanta licentia, tanta legum contemptio nonne quem habitura sit exitum pertimescit? (135) sed habet defensiones duas: primum 'do,' inquit, 'bestiarios: lex scripta de gladiatoribus'. Festiue! accipite aliquid etiam acutius. dicet se non gladiatores, sed unum gladiatorem dare et totam aedilitatem in munus hoc transtulisse. praeclara aedilitas! unus leo, ducenti bestiarii. uerum utatur hac defensione: cupio eum suae causae confidere; solet enim tribunos plebis appellare et ui iudicium disturbare, cum diffidit. quem non tam admiror, quod meam legem contemnit hominis inimici, quam quod sic statuit, omnino consularem legem nullam putare. Caeciliam Didiam, Liciniam Iuniam contempsit. etiamne eius quem sua lege et suo beneficio ornatum, munitum, armatum solet gloriari, C- Caesaris, legem de pecuniis repetundis non putat esse legem? et aiunt alios esse qui acta Caesaris rescindant, cum haec optima lex et ab illo socero eius et ab hoc adsecula neglegatur! et cohortari ausus est accusator in hac causa uos, iudices, ut aliquando essetis seueri, aliquando medicinam adhiberetis rei publicae. non ea est medicina, cum sanae parti corporis scalpellum adhibetur atque integrae, carnificina est ista et crudelitas: ei medentur rei publicae qui exsecant pestem aliquam tamquam strumam ciuitatis. [65] LXV. (136) Sed ut extremum habeat aliquid oratio mea, et ut ego ante dicendi finem faciam quam uos me tam attente audiendi, concludam illud de optimatibus eorumque principibus ac rei publicae defensoribus, uosque, adulescentes, et qui nobiles estis, ad maiorum uestrorum imitationem excitabo, et qui ingenio ac uirtute nobilitatem potestis consequi, ad eam rationem in qua multi homines noui et honore et gloria floruerunt cohortabor. (137) haec est una uia, mihi credite, et laudis et dignitatis et honoris, a bonis uiris sapientibus et bene natura constitutis laudari et diligi; nosse discriptionem ciuitatis a maioribus nostris sapientissime constitutam; qui cum regum potestatem non tulissent, ita magistratus annuos creauerunt ut consilium senatus rei publicae praeponerent sempiternum, deligerentur autem in id consilium ab uniuerso populo aditusque in illum summum ordinem omnium ciuium industriae ac uirtuti pateret. senatum rei publicae custodem, praesidem, propugnatorem conlocauerunt; huius ordinis auctoritate uti magistratus et quasi ministros grauissimi consili esse uoluerunt; senatum autem ipsum proximorum ordinum splendorem confirmare, plebis libertatem et commoda tueri atque augere uoluerunt. [66] LXVI. (138) Haec qui pro uirili parte defendunt optimates sunt, cuiuscumque sunt ordinis; qui autem praecipue suis ceruicibus tanta munia atque rem publicam sustinent, hi semper habiti sunt optimatium principes, auctores et conseruatores ciuitatis. huic hominum generi fateor, ut ante dixi, multos aduersarios, inimicos, inuidos esse, multa proponi pericula, multas inferri iniurias, magnos esse experiundos et subeundos labores; sed mihi omnis oratio est cum uirtute non cum desidia, cum dignitate non cum uoluptate, cum iis qui se patriae, qui suis ciuibus, qui laudi, qui gloriae, non qui somno et conuiuiis et delectationi natos arbitrantur. nam si qui uoluptatibus ducuntur et se uitiorum inlecebris et cupiditatium lenociniis dediderunt, missos faciant honores, ne attingant rem publicam, patiantur uirorum fortium labore se otio suo perfrui. qui autem bonam famam bonorum, (139) quae sola uere gloria nominari potest, expetunt, aliis otium quaerere debent et uoluptates, non sibi. sudandum est iis pro communibus commodis, adeundae inimicitiae, subeundae saepe pro re publica tempestates: cum multis audacibus, improbis, non numquam etiam potentibus dimicandum. haec audiuimus de clarissimorum uirorum consiliis et factis, haec accepimus, haec legimus. neque eos in laude positos uidemus qui incitarunt aliquando populi animos ad seditionem, aut qui largitione caecarunt mentis imperitorum, aut qui fortis et claros uiros et bene de re publica meritos in inuidiam aliquam uocauerunt. leuis hos semper nostri homines et audacis et malos et perniciosos ciuis putauerunt. at uero qui horum impetus et conatus represserunt, qui auctoritate, qui fide, qui constantia, qui magnitudine animi consiliis audacium restiterunt, hi graues, hi principes, hi duces, hi auctores huius dignitatis atque imperi semper habiti sunt. [67] LXVII. (140) Ac ne quis ex nostro aut aliquorum praeterea casu hanc uitae uiam pertimescat, unus in hac ciuitate, quem quidem ego possum dicere, praeclare uir de re publica meritus, L- Opimius, indignissime concidit; cuius monumentum celeberrimum in foro, sepulcrum desertissimum in litore Dyrrachino relictum est. atque hunc tamen flagrantem inuidia propter interitum C- Gracchi (semper) ipse populus Romanus periculo liberauit: alia quaedam ciuem egregium iniqui iudici procella peruertit. ceteri uero aut, repentina ui perculsi ac tempestate populari, per populum tamen ipsum recreati sunt atque reuocati, aut omnino inuulnerati inuiolatique uixerunt. at uero ii qui senatus consilium, qui auctoritatem bonorum, qui instituta maiorum neglexerunt et imperitae aut concitatae multitudini iucundi esse uoluerunt, omnes fere rei publicae poenas aut praesenti morte aut turpi exsilio dependerunt. (141) quod si apud Atheniensis, homines Graecos, longe a nostrorum hominum grauitate diiunctos, non deerant qui rem publicam contra populi temeritatem defenderent, cum omnes qui ita fecerant e ciuitate eicerentur; si Themistoclem illum, conseruatorem patriae, non deterruit a re publica defendenda nec Miltiadi calamitas, qui illam ciuitatem paulo ante seruarat, nec Aristidi fuga, qui unus omnium iustissimus fuisse traditur; si postea summi eiusdem ciuitatis uiri, quos nominatim appellari non est necesse, propositis tot exemplis iracundiae leuitatisque popularis tamen suam rem publicam illam defenderunt, - quid nos tandem facere debemus, primum in ea ciuitate nati unde orta mihi grauitas et magnitudo animi uidetur, tum in tanta gloria insistentes ut omnia humana leuiora uideri debeant, deinde ad eam rem publicam tuendam adgressi quae tanta dignitate est ut eam defendentem occidere (optatius) sit quam oppugnantem rerum potiri? [68] LXVIII. (142) Homines Graeci quos antea nominaui, inique a suis ciuibus damnati atque expulsi, tamen, quia bene sunt de suis ciuitatibus meriti, tanta hodie gloria sunt non in Graecia solum sed etiam apud nos atque in ceteris terris, ut eos a quibus illi oppressi sint nemo nominet, horum calamitatem dominationi illorum omnes anteponant. quis Carthaginiensium pluris fuit Hannibale consilio, uirtute, rebus gestis, qui unus cum tot imperatoribus nostris per tot annos de imperio et de gloria decertauit? hunc sui ciues e ciuitate eiecerunt: nos etiam hostem litteris nostris et memoria uidemus esse celebratum. (143) qua re imitemur nostros Brutos, Camillos, Ahalas, Decios, Curios, Fabricios, maximos, Scipiones, Lentulos, Aemilios, innumerabilis alios qui hanc rem publicam stabiliuerunt; quos equidem in deorum immortalium coetu ac numero repono. amemus patriam, pareamus senatui, consulamus bonis; praesentis fructus neglegamus, posteritatis gloriae seruiamus; id esse optimum putemus quod erit rectissimum; speremus quae uolumus, sed quod acciderit feramus; cogitemus denique corpus uirorum fortium magnorum hominum esse mortale, animi uero motus et uirtutis gloriam sempiternam; neque hanc opinionem si in illo sanctissimo hercule consecratam uidemus, cuius corpore ambusto uitam eius et uirtutem immortalitas excepisse dicatur, minus existimemus eos qui hanc tantam rem publicam suis consiliis aut laboribus aut auxerint aut defenderint aut seruarint esse immortalem gloriam consecutos. [69] LXIX. (144) Sed me repente, iudices, de fortissimorum et clarissimorum ciuium dignitate et gloria dicentem et plura etiam dicere parantem horum aspectus in ipso cursu orationis repressit. uideo P- Sestium, meae salutis, uestrae auctoritatis, publicae causae defensorem, propugnatorem, actorem, reum; uideo hunc praetextatum eius filium oculis lacrimantibus me intuentem; uideo Milonem, uindicem uestrae libertatis, custodem salutis meae, subsidium adflictae rei publicae, exstinctorem domestici latrocini, repressorem caedis cotidianae, defensorem templorum atque tectorum, praesidium curiae, sordidatum et reum; uideo P- Lentulum, cuius ego patrem deum ac parentem statuo fortunae ac nominis mei, fratris liberorumque nostrorum, in hoc misero squalore et sordibus; cui superior annus idem et uirilem patris et praetextam populi iudicio togam dederit, hunc hoc anno in hac toga rogationis iniustissimae subitam acerbitatem pro patre fortissimo et clarissimo ciui deprecantem. (145) atque hic tot et talium ciuium squalor, hic luctus, hae sordes susceptae sunt propter unum me, quia me defenderunt, quia meum casum luctumque doluerunt, quia me lugenti patriae, flagitanti senatui, poscenti Italiae, uobis omnibus orantibus reddiderunt. quod tantum est in me scelus? quid tanto opere deliqui illo die cum ad uos indicia, litteras, confessiones communis exiti detuli, cum parui uobis? ac si scelestum est amare patriam, pertuli poenarum satis: euersa domus est, fortunae uexatae, dissipati liberi, raptata coniunx, frater optimus, incredibili pietate, amore inaudito, maximo in squalore uolutatus est ad pedes inimicissimorum; ego pulsus aris focis deis penatibus, distractus a meis, carui patria, quam, ut leuissime dicam, certe protexeram; pertuli crudelitatem inimicorum, scelus infidelium, fraudem inuidorum. (146) si hoc non est satis, quod haec omnia deleta uidentur reditu meo, multo mihi, multo, inquam, iudices, praestat in eandem illam recidere fortunam quam tantam importare meis defensoribus et conseruatoribus calamitatem. an ego in hac urbe esse possim, his pulsis qui me huius urbis compotem fecerunt? non ero, non potero esse, iudices; neque hic umquam puer, qui his lacrimis qua sit pietate declarat, amisso patre suo propter me, me ipsum incolumem uidebit, nec, quotienscumque me uiderit, ingemescet ac pestem suam ac patris sui se dicet uidere. ego uero hos in omni fortuna, quaecumque erit oblata, complectar, nec me ab iis quos meo nomine sordidatos uidetis umquam ulla fortuna diuellet; neque eae nationes quibus me senatus commendauit, quibus de me gratias egit, hunc exsulem propter me sine me uidebunt. sed haec di immortales, (147) qui me suis templis aduenientem receperunt stipatum ab his uiris et P- Lentulo consule, atque ipsa res publica, qua nihil est sanctius, uestrae potestati, iudices, commiserunt. uos hoc iudicio omnium bonorum mentis confirmare, improborum reprimere potestis, uos his ciuibus uti optimis, uos me reficere et renouare rem publicam. qua re uos obtestor atque obsecro ut, si me saluum esse uoluistis, eos conseruetis per quos me recuperauistis.