[1,0] LIBER PRIMVS. [1,1] (1) Quamquam te, Marce fili, annum iam audientem Cratippum idque Athenis abundare oportet praeceptis institutisque philosophiae propter summam et doctoris auctoritatem et urbis, quorum alter te scientia augere potest, altera exemplis, tamen, ut ipse ad meam utilitatem semper cum Graecis Latina coniunxi neque id in philosophia solum, sed etiam in dicendi exercitatione feci, idem tibi censeo faciendum, ut par sis in utriusque orationis facultate. Quam quidem ad rem nos, ut uidemur, magnum attulimus adiumentum hominibus nostris, ut non modo Graecarum litterarum rudes, sed etiam docti aliquantum se arbitrentur adeptos et ad dicendum et ad iudicandum. (2) Quam ob rem disces tu quidem a principe huius aetatis philosophorum et disces quam diu uoles; tam diu autem uelle debebis, quoad te quantum proficias non paenitebit. Sed tamen nostra legens non multum a Peripateticis dissidentia, quoniam utrique Socratici et Platonici uolumus esse, de rebus ipsis utere tuo iudicio -- nihil enim impedio -- orationem autem Latinam efficies profecto legendis nostris pleniorem. Nec uero hoc arroganter dictum existimari uelim. Nam philosophandi scientiam concedens multis, quod est oratoris proprium, apte, distincte, ornate dicere, quoniam in eo studio aetatem consumpsi, si id mihi assumo, uideor id meo iure quodam modo uindicare. (3) Quam ob rem magnopere te hortor, mi Cicero, ut non solum orationes meas, sed hos etiam de philosophia libros, qui iam illis fere se aequarunt, studiose legas, -- uis enim maior in illis dicendi, -- sed hoc quoque colendum est aequabile et temperatum orationis genus. Et id quidem nemini uideo Graecorum adhuc contigisse, ut idem utroque in genere elaboraret sequereturque et illud forense dicendi et hoc quietum disputandi genus, nisi forte Demetrius Phalereus in hoc numero haberi potest, disputator subtilis, orator parum uehemens, dulcis tamen, ut Theophrasti discipulum possis agnoscere. Nos autem quantum in utroque profecerimus, aliorum sit iudicium, utrumque certe secuti sumus. (4) Equidem et Platonem existimo si genus forense dicendi tractare uoluisset, grauissime et copiosissime potuisse dicere et Demosthenem si illa, quae a Platone didicerat, tenuisset et pronuntiare uoluisset, ornate splendideque facere potuisse; eodemque modo de Aristotele et Isocrate iudico, quorum uterque suo studio delectatus contempsit alterum. [1,2] Sed cum statuissem scribere ad te aliquid hoc tempore, multa posthac, ab eo ordiri maxime uolui, quod et aetati tuae esset aptissimum et auctoritati meae. Nam cum multa sint in philosophia et grauia et utilia accurate copioseque a philosophis disputata, latissime patere uidentur ea quae de officiis tradita ab illis et praecepta sunt. Nulla enim uitae pars neque publicis neque priuatis neque forensibus neque domesticis in rebus, neque si tecum agas quid, neque si cum altero contrahas, uacare officio potest in eoque et colendo sita uitae est honestas omnis et neglegendo turpitudo. (5) Atque haec quidem quaestio communis est omnium philosophorum. Quis est enim, qui nullis officii praeceptis tradendis philosophum se audeat dicere? Sed sunt non nullae disciplinae, quae propositis bonorum et malorum finibus officium omne peruertant. Nam qui summum bonum sic instituit, ut nihil habeat cum uirtute coniunctum, idque suis commodis, non honestate metitur, hic, si sibi ipse consentiat et non interdum naturae bonitate uincatur, neque amicitiam colere possit nec iustitiam nec liberalitatem; fortis uero dolorem summum malum iudicans aut temperans uoluptatem summum bonum statuens esse certe nullo modo potest. (6) Quae quamquam ita sint in promptu, ut res disputatione non egeat, tamen sunt a nobis alio loco disputata. Hae disciplinae igitur si sibi consentaneae uelint esse, de officio nihil queant dicere, neque ulla officii praecepta firma, stabilia, coniuncta naturae tradi possunt, nisi aut ab iis, qui solam, aut ab iis, qui maxime honestatem propter se dicant expetendam. Ita propria est ea praeceptio Stoicorum, Academicorum, Peripateticorum, quoniam Aristonis, Pyrrhonis, Erilli iam pridem explosa sententia est, qui tamen haberent ius suum disputandi de officio, si rerum aliquem dilectum reliquissent, ut ad officii inuentionem aditus esset. Sequemur igitur hoc quidem tempore et hac in quaestione potissimum Stoicos, non ut interpretes, sed, ut solemus, e fontibus eorum iudicio arbitrioque nostro quantum quoque modo uidebitur, hauriemus. (7) Placet igitur, quoniam omnis disputatio de officio futura est, ante definire, quid sit officium, quod a Panaetio praetermissum esse miror. Omnis enim, quae a ratione suscipitur de aliqua re institutio, debet a definitione proficisci, ut intellegatur, quid sit id de quo disputetur. [1,3] Omnis de officio duplex est quaestio. Unum genus est, quod pertinet ad finem bonorum, alterum, quod positum est in praeceptis, quibus in omnes partes usus uitae conformari possit. Superioris generis huiusmodi sunt exempla, omniane officia perfecta sint, num quod officium aliud alio maius sit et quae sunt generis eiusdem. Quorum autem officiorum praecepta traduntur, ea quamquam pertinent ad finem bonorum, tamen minus id apparet, quia magis ad institutionem uitae communis spectare uidentur; de quibus est nobis his libris explicandum. (8) Atque etiam alia diuisio est officii. Nam et medium quoddam officium dicitur et perfectum. Perfectum officium rectum, opinor, uocemus, quoniam Graeci g-katorthohma, hoc autem commune officium g-kathehkon uocant. Atque ea sic definiunt, ut rectum quod sit, id officium perfectum esse definiant; medium autem officium id esse dicunt, quod cur factum sit, ratio probabilis reddi possit. (9) Triplex igitur est, ut Panaetio uidetur, consilii capiendi deliberatio. Nam aut honestumne factu sit an turpe dubitant id, quod in deliberationem cadit; in quo considerando saepe animi in contrarias sententias distrahuntur. Tum autem aut anquirunt aut consultant ad uitae commoditatem iucunditatemque, ad facultates rerum atque copias, ad opes, ad potentiam, quibus et se possint iuuare et suos, conducat id necne, de quo deliberant; quae deliberatio omnis in rationem utilitatis cadit. Tertium dubitandi genus est, cum pugnare uidetur cum honesto id, quod uidetur esse utile. Cum enim utilitas ad se rapere, honestas contra reuocare ad se uidetur, fit ut distrahatur in deliberando animus afferatque ancipitem curam cogitandi. (10) Hac diuisione, cum praeterire aliquid maximum uitium in diuidendo sit, duo praetermissa sunt. Nec enim solum, utrum honestum an turpe sit, deliberari solet, sed etiam duobus propositis honestis utrum honestius, itemque duobus propositis utilibus utrum utilius. Ita quam ille triplicem putauit esse rationem in quinque partes distribui debere reperitur. Primum igitur est de honesto, sed dupliciter, tum pari ratione de utili, post de comparatione eorum disserendum. [1,4] (11) Principio generi animantium omni est a natura tributum, ut se, uitam corpusque tueatur, declinet ea, quae nocitura uideantur, omniaque, quae sint ad uiuendum necessaria anquirat et paret, ut pastum, ut latibula, ut alia generis eiusdem. Commune item animantium omnium est coniunctionis appetitus procreandi causa et cura quaedam eorum, quae procreata sint. Sed inter hominem et beluam hoc maxime interest, quod haec tantum, quantum sensu mouetur, ad id solum, quod adest quodque praesens est se accommodat, paulum admodum sentiens praeteritum aut futurum. Homo autem, quod rationis est particeps, per quam consequentia cernit, causas rerum uidet earumque praegressus et quasi antecessiones non ignorat, similitudines comparat rebusque praesentibus adiungit atque adnectit futuras, facile totius uitae cursum uidet ad eamque degendam praeparat res necessarias. (12) Eademque natura ui rationis hominem conciliat homini et ad orationis et ad uitae societatem ingeneratque inprimis praecipuum quendam amorem in eos, qui procreati sunt impellitque, ut hominum coetus et celebrationes et esse et a se obiri uelit ob easque causas studeat parare ea, quae suppeditent ad cultum et ad uictum, nec sibi soli, sed coniugi, liberis, ceterisque quos caros habeat tuerique debeat, quae cura exsuscitat etiam animos et maiores ad rem gerendam facit. (13) Inprimisque hominis est propria ueri inquisitio atque inuestigatio. Itaque cum sumus necessariis negotiis curisque uacui, tum auemus aliquid uidere, audire, addiscere cognitionemque rerum aut occultarum aut admirabilium ad beate uiuendum necessariam ducimus. Ex quo intellegitur, quod uerum, simplex sincerumque sit, id esse naturae hominis aptissimum. Huic ueri uidendi cupiditati adiuncta est appetitio quaedam principatus, ut nemini parere animus bene informatus a natura uelit nisi praecipienti aut docenti aut utilitatis causa iuste et legitime imperanti; ex quo magnitudo animi existit humanarumque rerum contemptio. (14) Nec uero illa parua uis naturae est rationisque, quod unum hoc animal sentit, quid sit ordo, quid sit quod deceat, in factis dictisque qui modus. Itaque eorum ipsorum, quae aspectu sentiuntur, nullum aliud animal pulchritudinem, uenustatem, conuenientiam partium sentit; quam similitudinem natura ratioque ab oculis ad animum transferens multo etiam magis pulchritudinem, constantiam, ordinem in consiliis factisque conseruandam putat cauetque ne quid indecore effeminateue faciat, tum in omnibus et opinionibus et factis ne quid libidinose aut faciat aut cogitet. Quibus ex rebus conflatur et efficitur id, quod quaerimus, honestum, quod etiamsi nobilitatum non sit, tamen honestum sit, quodque uere dicimus, etiamsi a nullo laudetur, natura esse laudabile. [1,5] (15) Formam quidem ipsam, Marce fili, et tamquam faciem honesti uides, "quae si oculis cerneretur, mirabiles amores ut ait Plato, excitaret sapientiae". Sed omne, quod est honestum, id quattuor partium oritur ex aliqua. Aut enim in perspicientia ueri sollertiaque uersatur aut in hominum societate tuenda tribuendoque suum cuique et rerum contractarum fide aut in animi excelsi atque inuicti magnitudine ac robore aut in omnium, quae fiunt quaeque dicuntur ordine et modo, in quo inest modestia et temperantia. Quae quattuor quamquam inter se colligata atque implicata sunt, tamen ex singulis certa officiorum genera nascuntur, uelut ex ea parte, quae prima discripta est, in qua sapientiam et prudentiam ponimus, inest indagatio atque inuentio ueri, eiusque uirtutis hoc munus est proprium. (16) Ut enim quisque maxime perspicit, quid in re quaque uerissimum sit quique acutissime et celerrime potest et uidere et explicare rationem, is prudentissimus et sapientissimus rite haberi solet. Quocirca huic quasi materia, quam tractet et in qua uersetur, subiecta est ueritas. (17) Reliquis autem tribus uirtutibus necessitates propositae sunt ad eas res parandas tuendasque, quibus actio uitae continetur, ut et societas hominum coniunctioque seruetur et animi excellentia magnitudoque cum in augendis opibus utilitatibusque et sibi et suis comparandis, tum multo magis in his ipsis despiciendis eluceat. Ordo autem et constantia et moderatio et ea, quae sunt his similia, uersantur in eo genere ad quod est adhibenda actio quaedam, non solum mentis agitatio. Is enim rebus, quae tractantur in uita, modum quendam et ordinem adhibentes, honestatem et decus conseruabimus. [1,6] (18) Ex quattuor autem locis, in quos honesti naturam uimque diuisimus, primus ille, qui in ueri cognitione consistit, maxime naturam attingit humanam. Omnes enim trahimur et ducimur ad cognitionis et scientiae cupiditatem, in qua excellere pulchrum putamus, labi autem, errare, nescire, decipi et malum et turpe ducimus. In hoc genere et naturali et honesto duo uitia uitanda sunt, unum, ne incognita pro cognitis habeamus hisque temere assentiamur, quod uitium effugere qui uolet -- omnes autem uelle debent -- adhibebit ad considerandas res et tempus et diligentiam. (19) Alterum est uitium, quod quidam nimis magnum studium multamque operam in res obscuras atque difficiles conferunt easdemque non necessarias. Quibus uitiis declinatis quod in rebus honestis et cognitione dignis operae curaeque ponetur, id iure laudabitur, ut in astrologia C- Sulpicium audimus, in geometria Sex. Pompeium ipsi cognouimus, multos in dialecticis, plures in iure ciuili, quae omnes artes in ueri inuestigatione uersantur, cuius studio a rebus gerendis abduci contra officium est. Virtutis enim laus omnis in actione consistit, a qua tamen fit intermissio saepe multique dantur ad studia reditus; tum agitatio mentis, quae numquam adquiescit, potest nos in studiis cognitionis etiam sine opera nostra continere. Omnis autem cogitatio motusque animi aut in consiliis capiendis de rebus honestis et pertinentibus ad bene beateque uiuendum aut in studiis scientiae cognitionisque uersabitur. Ac de primo quidem officii fonte diximus. [1,7] (20) De tribus autem reliquis latissime patet ea ratio, qua societas hominum inter ipsos et uitae quasi communitas continetur; cuius partes duae: iustitia, in qua uirtutis splendor est maximus, ex qua uiri boni nominantur, et huic coniuncta beneficentia, quam eandem uel benignitatem uel liberalitatem appellari licet. Sed iustitiae primum munus est, ut ne cui quis noceat, nisi lacessitus iniuria, deinde ut communibus pro communibus utatur, priuatis ut suis. (21) Sunt autem priuata nulla natura, sed aut uetere occupatione, ut qui quondam in uacua uenerunt, aut uictoria, ut qui bello potiti sunt, aut lege, pactione, condicione, sorte; ex quo fit, ut ager Arpinas Arpinatium dicatur, Tusculanus Tusculanorum; similisque est priuatarum possessionum discriptio. Ex quo, quia suum cuiusque fit eorum, quae natura fuerant communia, quod cuique optigit, id quisque teneat; e quo si quis (quaeuis) sibi appetet, uiolabit ius humanae societatis. (22) Sed quoniam, ut praeclare scriptum est a Platone, non nobis solum nati sumus ortusque nostri partem patria uindicat, partem amici, atque, ut placet Stoicis, quae in terris gignantur, ad usum hominum omnia creari, homines autem hominum causa esse generatos, ut ipsi inter se aliis alii prodesse possent, in hoc naturam debemus ducem sequi, communes utilitates in medium adferre, mutatione officiorum, dando accipiendo, tum artibus, tum opera, tum facultatibus deuincire hominum inter homines societatem. (23) Fundamentum autem est iustitiae fides, id est dictorum conuentorumque constantia et ueritas. Ex quo, quamquam hoc uidebitur fortasse cuipiam durius, tamen audeamus imitari Stoicos, qui studiose exquirunt, unde uerba sint ducta, credamusque, quia fiat, quod dictum est appellatam fidem. Sed iniustitiae genera duo sunt, unum eorum, qui inferunt, alterum eorum, qui ab is, quibus infertur, si possunt, non propulsant iniuriam. Nam qui iniuste impetum in quempiam facit aut ira aut aliqua perturbatione incitatus, is quasi manus afferre uidetur socio; qui autem non defendit nec obsistit, si potest, iniuriae, tam est in uitio, quam si parentes aut amicos aut patriam deserat. (24) Atque illae quidem iniuriae, quae nocendi causa de industria inferuntur, saepe a metu proficiscuntur, cum is, qui nocere alteri cogitat, timet, ne, nisi id fecerit, ipse aliquo afficiatur incommodo. Maximam autem partem ad iniuriam faciendam aggrediuntur, ut adipiscantur ea, quae concupiuerunt; in quo uitio latissime patet auaritia. [1,8] (25) Expetuntur autem diuitiae cum ad usus uitae necessarios, tum ad perfruendas uoluptates. In quibus autem maior est animus, in is pecuniae cupiditas spectat ad opes et ad gratificandi facultatem, ut nuper M- Crassus negabat ullam satis magnam pecuniam esse ei, qui in re publica princeps uellet esse, cuius fructibus exercitum alere non posset. Delectant etiam magnifici apparatus uitaeque cultus cum elegantia et copia, quibus rebus effectum est, ut infinita pecuniae cupiditas esset. Nec uero rei familiaris amplificatio nemini nocens uituperanda est, sed fugienda semper iniuria est. (26) Maxime autem adducuntur plerique, ut eos iustitiae capiat obliuio, cum in imperiorum, honorum, gloriae cupiditatem inciderunt. Quod enim est apud Ennium: "Nulla sancta societas Nec fides regni est", id latius patet. Nam quidquid eiusmodi est, in quo non possint plures excellere, in eo fit plerumque tanta contentio, ut difficillimum sit seruare sanctam societatem. Declarauit id modo temeritas C- Caesaris, qui omnia iura diuina et humana peruertit propter eum, quem sibi ipse opinionis errore finxerat principatum. Est autem in hoc genere molestum, quod in maximis animis splendidissimisque ingeniis plerumque existunt honoris, imperii, potentiae, gloriae cupiditates. Quo magis cauendum est, ne quid in eo genere peccetur. (27) Sed in omni iniustitia permultum interest, utrum perturbatione aliqua animi, quae plerumque breuis est et ad tempus, an consulto et cogitata fiat iniuria. Leuiora enim sunt ea, quae repentino aliquo motu accidunt, quam ea, quae meditata et praeparata inferuntur. Ac de inferenda quidem iniuria satis dictum est. [1,9] (28) Praetermittendae autem defensionis deserendique officii plures solent esse causae. Nam aut inimicitias aut laborem aut sumptus suscipere nolunt aut etiam neglegentia, pigritia, inertia aut suis studiis quibusdam occupationibusue sic impediuntur, ut eos, quos tutari debeant, desertos esse patiantur. Itaque uidendum est, ne non satis sit id, quod apud Platonem est in philosophos dictum, quod in ueri inuestigatione uersentur quodque ea, quae plerique uehementer expetant, de quibus inter se digladiari soleant, contemnant et pro nihilo putent, propterea iustos esse. Nam alterum (iustitiae genus) assequuntur, ut inferenda ne cui noceant iniuria, in alterum incidunt; discendi enim studio impediti, quos tueri debent, deserunt. Itaque eos ne ad rem publicam quidem accessuros putant nisi coactos. Aequius autem erat id uoluntate fieri; nam hoc ipsum ita iustum est, quod recte fit, si est uoluntarium. (29) Sunt etiam, qui aut studio rei familiaris tuendae aut odio quodam hominum suum se negotium agere dicant nec facere cuiquam uideantur iniuriam. Qui altero genere iniustitiae uacant, in alterum incurrunt; deserunt enim uitae societatem, quia nihil conferunt in eam studii, nihil operae, nihil facultatum. (30) Quando igitur duobus generibus iniustitiae propositis adiunximus causas utriusque generis easque res ante constituimus, quibus iustitia contineretur, facile quod cuiusque temporis officium sit poterimus, nisi nosmet ipsos ualde amabimus, iudicare. Est enim difficilis cura rerum alienarum. Quamquam Terentianus ille Chremes "humani nihil a se alienum putat"; sed tamen, quia magis ea percipimus atque sentimus, quae nobis ipsis aut prospera aut aduersa eueniunt, quam illa, quae ceteris, quae quasi longo interuallo interiecto uidemus, aliter de illis ac de nobis iudicamus. Quocirca bene praecipiunt, qui uetant quicquam agere, quod dubites aequum sit an iniquum. Aequitas lucet ipsa per se, dubitatio cogitationem significat iniuriae. [1,10] (31) Sed incidunt saepe tempora, cum ea, quae maxime uidentur digna esse iusto homine, eoque quem uirum bonum dicimus, commutantur fiuntque contraria, ut reddere depositum, (etiamne furioso?) facere promissum quaeque pertinent ad ueritatem et ad fidem; ea migrare interdum et non seruare fit iustum. Referri enim decet ad ea, quae posui principio fundamenta iustitiae, primum ut ne cui noceatur, deinde ut communi utilitati seruiatur. Ea cum tempore commutantur, commutatur officium et non semper est idem. (32) Potest enim accidere promissum aliquod et conuen tum, ut id effici sit inutile uel ei, cui promissum sit, uel ei, qui promiserit. Nam si, ut in fabulis est, Neptunus, quod Theseo promiserat, non fecisset, Theseus Hippolyto filio non esset orbatus. Ex tribus enim optatis, ut scribitur, hoc erat tertium, quod de Hippolyti interitu iratus optauit; quo impetrato in maximos luctus incidit. Nec promissa igitur seruanda sunt ea, quae sint is, quibus promiseris inutilia, nec si plus tibi ea noceant, quam illi prosint, cui promiseris, contra officium est, maius anteponi minori, ut si constitueris, cuipiam te aduocatum in rem praesentem esse uenturum atque interim grauiter aegrotare filius coeperit, non sit contra officium non facere, quod dixeris, magisque ille, cui promissum sit, ab officio discedat, si se destitutum queratur. Iam illis promissis standum non esse quis non uidet, quae coactus quis metu, quae deceptus dolo promiserit? quae quidem pleraque iure praetorio liberantur, nonnulla legibus. (33) Existunt etiam saepe iniuriae calumnia quadam et nimis callida sed malitiosa iuris interpretatione. Ex quo illud "summum ius summa iniuria" factum est iam tritum sermone prouerbium. Quo in genere etiam in re publica multa peccantur, ut ille, qui, cum triginta dierum essent cum hoste indutiae factae, noctu populabatur agros, quod dierum essent pactae, non noctium indutiae. Ne noster quidem probandus, si uerum est Q- Fabium Labeonem seu quem alium -- nihil enim habeo praeter auditum -- arbitrum Nolanis et Neapolitanis de finibus a senatu datum, cum ad locum uenisset, cum utrisque separatim locutum, ne cupide quid agerent, ne appetenter, atque ut regredi quam progredi mallent. Id cum utrique fecissent, aliquantum agri in medio relictum est. Itaque illorum finis sic, ut ipsi dixerant, terminauit; in medio relictum quod erat, populo Romano adiudicauit. Decipere hoc quidem est, non iudicare. Quocirca in omni est re fugienda talis sollertia. [1,11] (34) Sunt autem quaedam officia etiam aduersus eos seruanda, a quibus iniuriam acceperis. Est enim ulciscendi et puniendi modus; atque haud scio an satis sit eum, qui lacessierit iniuriae suae paenitere, ut et ipse ne quid tale posthac et ceteri sint ad iniuriam tardiores. Atque in re publica maxime conseruanda sunt iura belli. Nam cum sint duo genera decertandi, unum per disceptationem, alterum per uim, cumque illud proprium sit hominis, hoc beluarum, confugiendum est ad posterius, si uti non licet superiore. (35) Quare suscipienda quidem bella sunt ob eam causam, ut sine iniuria in pace uiuatur, parta autem uictoria conseruandi i, qui non crudeles in bello, non inmanes fuerunt, ut maiores nostri Tusculanos, Aequos, Volscos, Sabinos, Hernicos in ciuitatem etiam acceperunt, at Karthaginem et Numantiam funditus sustulerunt; nollem Corinthum, sed credo aliquid secutos, oportunitatem loci maxime, ne posset aliquando ad bellum faciendum locus ipse adhortari. Mea quidem sententia paci, quae nihil habitura sit insidiarum, semper est consulendum. In quo si mihi esset obtemperatum, si non optimam, at aliquam rem publicam, quae nunc nulla est, haberemus. Et cum iis, quos ui deuiceris consulendum est, tum ii, qui armis positis ad imperatorum fidem confugient, quamuis murum aries percusserit, recipiendi. In quo tantopere apud nostros iustitia culta est, ut ii, qui ciuitates aut nationes deuictas bello in fidem recepissent, earum patroni essent more maiorum. (36) Ac belli quidem aequitas sanctissime fetiali populi Romani iure perscripta est. Ex quo intellegi potest nullum bellum esse iustum, nisi quod aut rebus repetitis geratur aut denuntiatum ante sit et indictum. {Popilius imperator tenebat prouinciam, in cuius exercitu Catonis filius tiro militabat. Cum autem Popilio uideretur unam dimittere legionem, Catonis quoque filium, qui in eadem legione militabat, dimisit. Sed cum amore pugnandi in exercitu remansisset, Cato ad Popilium scripsit, ut, si eum patitur in exercitu remanere, secundo eum obliget militiae sacramento, quia priore amisso iure cum hostibus pugnare non poterat. (37) Adeo summa erat obseruatio in bello mouendo.} M- quidem Catonis senis est epistula ad M- filium, in qua scribit se audisse eum missum factum esse a consule cum in Macedonia bello Persico miles esset. Monet igitur ut caueat, ne proelium ineat; negat enim ius esse, qui miles non sit cum hoste pugnare. [1,12] Equidem etiam illud animaduerto, quod, qui proprio nomine perduellis esset, is hostis uocaretur, lenitate uerbi rei tristitiam mitigatam. Hostis enim apud maiores nostros is dicebatur, quem nunc peregrinum dicimus. Indicant duodecim tabulae: aut status dies cum hoste, itemque aduersus hostem aeterna auctoritas. Quid ad hanc mansuetudinem addi potest, eum, quicum bellum geras, tam molli nomine appellare? Quamquam id nomen durius effecit iam uetustas; a peregrino enim recessit et proprie in eo, qui arma contra ferret, remansit. (38) Cum uero de imperio decertatur belloque quaeritur gloria, causas omnino subesse tamen oportet easdem, quas dixi paulo ante iustas causas esse bellorum. Sed ea bella, quibus imperii proposita gloria est, minus acerbe gerenda sunt. Ut enim cum ciui aliter contendimus, si est inimicus, aliter si competitor (cum altero certamen honoris et dignitatis est, cum altero capitis et famae) sic cum Celtiberis, cum Cimbris bellum ut cum inimicis gerebatur, uter esset, non uter imperaret, cum Latinis, Sabinis, Samnitibus, Poenis, Pyrrho de imperio dimicabatur. Poeni foedifragi, crudelis Hannibal, reliqui iustiores. Pyrrhi quidem de captiuis reddendis illa praeclara: Nec mi aurum posco nec mi pretium dederitis, Nec cauponantes bellum, sed belligerantes Ferro, non auro uitam cernamus utrique. Vosne uelit an me regnare era, quidue ferat Fors, Virtute experiamur. Et hoc simul accipe dictum: Quorum uirtuti belli Fortuna pepercit, Eorundem libertati me parcere certum est. Dono, ducite, doque uolentibus cum magnis dis. (39) Regalis sane et digna Aeacidarum genere sententia. [1,13] Atque etiam si quid singuli temporibus adducti hosti promiserunt, est in eo ipso fides conseruanda, ut primo Punico bello Regulus captus a Poenis, cum de captiuis commutandis Romam missus esset iurassetque se rediturum, primum, ut uenit, captiuos reddendos in senatu non censuit, deinde, cum retineretur a propinquis et ab amicis, ad supplicium redire maluit quam fidem hosti datam fallere. (40 {Secundo autem Punico bello post Cannensem pugnam quos decem Hannibal Romam misit astrictos iure iurando se redituros esse nisi de redimendis is, qui capti erant, impetrassent, eos omnes censores, quoad quisque eorum uixit, quod peierassent in aerariis reliquerunt, nec minus illum, qui iure iurando fraude culpam inuenerat. Cum enim permissu Hannibalis exisset e castris, rediit paulo post, quod se oblitum nescio quid diceret; deinde egressus e castris iure iurando se solutum putabat, et erat uerbis, re non erat. Semper autem in fide quid senseris, non quid dixeris, cogitandum est. Maximum autem exemplum est iustitiae in hostem a maioribus nostris constitutum, cum a Pyrrho perfuga senatui est pollicitus se uenenum regi daturum et eum necaturum. Senatus et C- Fabricius eum Pyrrho dedit. Ita ne hostis quidem et potentis et bellum ultro inferentis interitum cum scelere approbauit.} (41) Ac de bellicis quidem officiis satis dictum est. Meminerimus autem etiam aduersus infimos iustitiam esse seruandam. Est autem infima condicio et fortuna seruorum, quibus non male praecipiunt, qui ita iubent uti, ut mercennariis, operam exigendam, iusta praebenda. Cum autem duobus modis, id est aut ui aut fraude, fiat iniuria, fraus quasi uulpeculae, uis leonis uidetur; utrumque homine alienissimum, sed fraus odio digna maiore. Totius autem iniustitiae nulla capitalior quam eorum, qui tum, cum maxime fallunt, id agunt, ut uiri boni esse uideantur. De iustitia satis dictum. [1,14] (42) Deinceps, ut erat propositum, de beneficentia ac de liberalitate dicatur, qua quidem nihil est naturae hominis accommodatius, sed habet multas cautiones. Videndum est enim, primum ne obsit benignitas et iis ipsis, quibus benigne uidebitur fieri, et ceteris, deinde ne maior benignitas sit, quam facultates, tum ut pro dignitate cuique tribuatur; id enim est iustitiae fundamentum, ad quam haec referenda sunt omnia. Nam et qui gratificantur cuipiam, quod obsit illi, cui prodesse uelle uideantur, non benefici neque liberales, sed perniciosi assentatores iudicandi sunt, et qui aliis nocent, ut in alios liberales sint, in eadem sunt iniustitia, ut si in suam rem aliena conuertant. (43) Sunt autem multi et quidem cupidi splendoris et gloriae, qui eripiunt aliis, quod aliis largiantur, ique arbitrantur se beneficos in suos amicos uisum iri, si locupletent eos quacumque ratione. Id autem tantum abest ab officio, ut nihil magis officio possit esse contrarium. Videndum est igitur, ut ea liberalitate utamur. quae prosit amicis, noceat nemini. Quare L. Sullae, C- Caesaris pecuniarum translatio a iustis dominis ad alienos non debet liberalis uideri; nihil est enim liberale, quod non idem iustum. (44) Alter locus erat cautionis, ne benignitas maior esset quam facultates, quod qui benigniores uolunt esse, quam res patitur, primum in eo peccant, quod iniuriosi sunt in proximos; quas enim copias his et suppeditari aequius est et relinqui eas transferunt ad alienos. Inest autem in tali liberalitate cupiditas plerumque rapiendi et auferendi per iniuriam, ut ad largiendum suppetant copiae. Videre etiam licet plerosque non tam natura liberales quam quadam gloria ductos, ut benefici uideantur facere multa, quae proficisci ab ostentatione magis quam a uoluntate uideantur. Talis autem simulatio uanitati est coniunctior quam aut liberalitati aut honestati. (45) Tertium est propositum, ut in beneficentia dilectus esset dignitatis; in quo et mores eius erunt spectandi, in quem beneficium conferetur, et animus erga nos et communitas ac societas uitae et ad nostras utilitates officia ante collata; quae ut concurrant omnia, optabile est; si minus, plures causae maioresque ponderis plus habebunt. [1,15] (46) Quoniam autem uiuitur non cum perfectis hominibus planeque sapientibus, sed cum iis, in quibus praeclare agitur, si sunt simulacra uirtutis, etiam hoc intellegendum puto, neminem omnino esse neglegendum, in quo aliqua significatio uirtutis appareat, colendum autem esse ita quemque maxime, ut quisque maxime uirtutibus his lenioribus erit ornatus, modestia, temperantia, hac ipsa, de qua multa iam dicta sunt, iustitia. Nam fortis animus et magnus in homine non perfecto nec sapiente feruentior plerumque est, illae uirtutes bonum uirum uidentur potius attingere. Atque haec in moribus. (47) De beniuolentia autem, quam quisque habeat erga nos, primum illud est in officio, ut ei plurimum tribuamus, a quo plurimum diligamur, sed beniuolentiam non adulescentulorum more ardore quodam amoris, sed stabilitate potius et constantia iudicemus. Sin erunt merita, ut non ineunda, sed referenda sit gratia, maior quaedam cura adhibenda est; nullum enim officium referenda gratia magis necessarium est. (48) Quodsi ea, quae utenda acceperis, maiore mensura, si modo possis, iubet reddere Hesiodus, quidnam beneficio prouocati facere debemus? An imitari agros fertiles, qui multo plus efferunt, quam acceperunt? Etenim si in eos, quos speramus nobis profuturos, non dubitamus, officia conferre, quales in eos esse debemus, qui iam profuerunt? Nam cum duo genera liberalitatis sint, unum dandi beneficii, alterum reddendi, demus necne in nostra potestate est, non reddere uiro bono non licet, modo id facere possit sine iniuria. (49) Acceptorum autem beneficiorum sunt dilectus habendi, nec dubium, quin maximo cuique plurimum debeatur. In quo tamen inprimis, quo quisque animo, studio, beniuolentia fecerit, ponderandum est. Multi enim faciunt multa temeritate quadam sine iudicio, uel morbo in omnes uel repentino quodam quasi uento impetu animi incitati; quae beneficia aeque magna non sunt habenda atque ea, quae iudicio, considerate constanterque delata sunt. Sed in collocando beneficio et in referenda gratia, si cetera paria sunt, hoc maxime officii est, ut quisque opis indigeat, ita ei potissimum opitulari; quod contra fit a plerisque; a quo enim plurimum sperant, etiamsi ille iis non eget, tamen ei potissimum inseruiunt. [1,16] (50) Optime autem societas hominum coniunctioque seruabitur, si, ut quisque erit coniunctissimus, ita in eum benignitatis plurimum conferetur. Sed quae naturae principia sint communitatis et societatis humanae, repetendum uidetur altius. Est enim primum quod cernitur in uniuersi generis humani societate. Eius autem uinculum est ratio et oratio, quae docendo, discendo, communicando, disceptando, iudicando conciliat inter se homines coniungitque naturali quadam societate, neque ulla re longius absumus a natura ferarum, in quibus inesse fortitudinem saepe dicimus, ut in equis, in leonibus, iustitiam, aequitatem, bonitatem non dicimus; sunt enim rationis et orationis expertes. (51) Ac latissime quidem patens hominibus inter ipsos, omnibus inter omnes societas haec est. In qua omnium rerum, quas ad communem hominum usum natura genuit, est seruanda communitas, ut quae discripta sunt legibus et iure ciuili, haec ita teneantur, ut sit constitutum e quibus ipsis, cetera sic obseruentur, ut in Graecorum prouerbio est, amicorum esse communia omnia. Omnium autem communia hominum uidentur ea, quae sunt generis eius, quod ab Ennio positum in una re transferri in permultas potest: Homo, qui erranti comiter monstrat uiam, Quasi lumen de suo lumine accendat, facit. Nihilo minus ipsi lucet, cum illi accenderit. Una ex re satis praecipit, ut quidquid sine detrimento commodari possit, id tribuatur uel ignoto. (52) Ex quo sunt illa communia: non prohibere aqua profluente, pati ab igne ignem capere, si qui uelit, consilium fidele deliberanti dare, quae sunt iis utilia, qui accipiunt, danti non molesta. Quare et his utendum est et semper aliquid ad communem utilitatem afferendum. Sed quoniam copiae paruae singulorum sunt, eorum autem, qui his egeant, infinita est multitudo, uulgaris liberalitas referenda est ad illum Ennii finem "nihilominus ipsi lucet", ut facultas sit, qua in nostros simus liberales. [1,17] (53) Gradus autem plures sunt societatis hominum. Ut enim ab illa infinita discedatur, proprior est eiusdem gentis, nationis, linguae, qua maxime homines coniunguntur. Interius etiam est eiusdem esse ciuitatis; multa enim sunt ciuibus inter se communia, forum, fana, porticus, uiae, leges, iura, iudicia, suffragia, consuetudines praeterea et familiaritates multisque cum multis res rationesque contractae. Artior uero colligatio est societatis propinquorum; ab illa enim inmensa societate humani generis in exiguum angustumque concluditur. (54) Nam cum sit hoc natura commune animantium, ut habeant libidinem procreandi, prima societas in ipso coniugio est, proxima in liberis, deinde una domus, communia omnia; id autem est principium urbis et quasi seminarium rei publicae. Sequuntur fratrum coniunctiones, post consobrinorum sobrinorumque, qui cum una domo iam capi non possint, in alias domos tamquam in colonias exeunt. Sequuntur conubia et affinitates ex quibus etiam plures propinqui; quae propagatio et suboles origo est rerum publicarum. Sanguinis autem coniunctio et beniuolentia deuincit homines (et) caritate. (55) Magnum est enim eadem habere monumenta maiorum, eisdem uti sacris, sepulchra habere communia. Sed omnium societatum nulla praestantior est, nulla firmior, quam cum uiri boni moribus similes sunt familiaritate coniuncti; illud enim honestum, quod saepe dicimus, etiam si in alio cernimus, (tamen) nos mouet atque illi in quo id inesse uidetur amicos facit.) (56) Et quamquam omnis uirtus nos ad se allicit facitque, ut eos diligamus, in quibus ipsa inesse uideatur, tamen iustitia et liberalitas id maxime efficit. Nihil autem est amabilius nec copulatius, quam morum similitudo bonorum; in quibus enim eadem studia sunt, eaedem uoluntates, in iis fit, ut aeque quisque altero delectetur ac se ipso, efficiturque id, quod Pythagoras uult in amicitia, ut unus fiat ex pluribus. Magna etiam illa communitas est, quae conficitur ex beneficiis ultro et citro datis acceptis, quae et mutua et grata dum sunt, inter quos ea sunt firma deuinciuntur societate. (57) Sed cum omnia ratione animoque lustraris, omnium societatum nulla est grauior, nulla carior quam ea, quae cum re publica est uni cuique nostrum. Cari sunt parentes, cari liberi, propinqui, familiares, sed omnes omnium caritates patria una complexa est, pro qua quis bonus dubitet mortem oppetere, si ei sit profuturus? Quo est detestabilior istorum immanitas, qui lacerarunt omni scelere patriam et in ea funditus delenda occupati et sunt et fuerunt. (58) Sed si contentio quaedam et comparatio fiat, quibus plurimum tribuendum sit officii, principes sint patria et parentes, quorum beneficiis maximis obligati sumus proximi liberi totaque domus, quae spectat in nos solos neque aliud ullum potest habere perfugium, deinceps bene conuenientes propinqui, quibuscum communis etiam fortuna plerumque est. Quamobrem necessaria praesidia uitae debentur his maxime quos ante dixi, uita autem uictusque communis, consilia, sermones, cohortationes, consolationes, interdum etiam obiurgationes in amicitiis uigent maxime, estque ea iucundissima amicitia, quam similitudo morum coniugauit. [1,18] (59) Sed in his omnibus officiis tribuendis uidendum erit, quid cuique maxime necesse sit et quid quisque uel sine nobis aut possit consequi aut non possit. Ita non idem erunt necessitudinum gradus qui temporum, suntque officia, quae aliis magis quam aliis debeantur, ut uicinum citius adiuueris in fructibus percipiendis quam aut fratrem aut familiarem, at, si lis in iudicio sit, propinquum potius et amicum quam uicinum defenderis. Haec igitur et talia circumspicienda sunt in omni officio (et consuetudo exercitatioque capienda), ut boni ratiocinatores officiorum esse possimus et addendo deducendoque uidere, quae reliqui summa fiat, ex quo quantum cuique debeatur intellegas. (60) Sed ut nec medici nec imperatores nec oratores quamuis artis praecepta perceperint, quicquam magna laude dignum sine usu et exercitatione consequi possunt, sic officii conseruandi praecepta traduntur illa quidem, ut facimus ipsi, sed rei magnitudo usum quoque exercitationemque desiderat. Atque ab iis rebus, quae sunt in iure societatis humanae, quemadmodum ducatur honestum, ex quo aptum est officium, satis fere diximus. (61) Intellegendum autem est, cum proposita sint genera quattuor, e quibus honestas officiumque manaret, splendidissimum uideri, quod animo magno elatoque humanasque res despiciente factum sit. Itaque in probris maxime in promptu est, si quid tale dici potest: "Vos enim, iuuenes, animum geritis muliebrem, illa" uirgo "uiri" et si quid eiusmodi: Salmacida, spolia sine sudore et sanguine. Contraque in laudibus, quae magno animo et fortiter excellenterque gesta sunt, ea nescio quomodo quasi pleniore ore laudamus. Hinc rhetorum campus de Marathone, Salamine, Plataeis, Thermopylis, Leuctris, hinc noster Cocles, hinc Decii, hinc Cn- et P- Scipiones, hinc M- Marcellus, innumerabiles alii, maximeque ipse populus Romanus animi magnitudine excellit. Declaratur autem studium bellicae gloriae, quod statuas quoque uidemus ornatu fere militari. [1,19] (62) Sed ea animi elatio, quae cernitur in periculis et laboribus, si iustitia uacat pugnatque non pro salute communi, sed pro suis commodis, in uitio est; non modo enim id uirtutis non est, sed est potius immanitatis omnem humanitatem repellentis. Itaque probe definitur a Stoicis fortitudo, cum eam uirtutem esse dicunt propugnantem pro aequitate. Quocirca nemo, qui fortitudinis gloriam consecutus est insidiis et malitia, laudem est adeptus: nihil enim honestum esse potest, quod iustitia uacat. (63) Praeclarum igitur illud Platonis: "Non," inquit, "solum scientia, quae est remota ab iustitia calliditas potius quam sapientia est appellanda, uerum etiam animus paratus ad periculum, si sua cupiditate, non utilitate communi impellitur, audaciae potius nomen habeat, quam fortitudinis." Itaque uiros fortes et magnanimos eosdem bonos et simplices, ueritatis amicos minimeque fallaces esse uolumus; quae sunt ex media laude iustitiae. (64) Sed illud odiosum est, quod in hac elatione et magnitudine animi facillime pertinacia et nimia cupiditas principatus innascitur. Ut enim apud Platonem est, omnem morem Lacedaemoniorum inflammatum esse cupiditate uincendi, sic, ut quisque animi magnitudine maxime excellet, ita maxime uult princeps omnium uel potius solus esse. Difficile autem est, cum praestare omnibus concupieris, seruare aequitatem, quae est iustitiae maxime propria. Ex quo fit ut neque disceptatione uinci se nec ullo publico ac legitimo iure patiantur, existuntque in re publica plerumque largitores et factiosi, ut opes quam maximas consequantur et sint ui potius superiores quam iustitia pares. Sed quo difficilius, hoc praeclarius; nullum enim est tempus, quod iustitia uacare debeat. (65) Fortes igitur et magnanimi sunt habendi non qui faciunt, sed qui propulsant iniuriam. Vera autem et sapiens animi magnitudo honestum illud, quod maxime natura sequitur, in factis positum, non in gloria iudicat principemque se esse mauult quam uideri. Etenim qui ex errore imperitae multitudinis pendet, hic in magnis uiris non est habendus. Facillime autem ad res iniustas impellitur, ut quisque altissimo animo est, gloriae cupiditate; qui locus est sane lubricus, quod uix inuenitur, qui laboribus susceptis periculisque aditis non quasi mercedem rerum gestarum desideret gloriam. [1,20] (66) Omnino fortis animus et magnus duabus rebus maxime cernitur, quarum una in rerum externarum despicientia ponitur, cum persuasum est nihil hominem nisi quod honestum decorumque sit aut admirari aut optare aut expetere oportere, nullique neque homini neque perturbationi animi nec fortunae succumbere. Altera est res, ut cum ita sis affectus animo, ut supra dixi, res geras magnas illas quidem et maxime utiles, sed ut uehementer arduas plenasque laborum et periculorum cum uitae, tum multarum rerum, quae ad uitam pertinent. (67) Harum rerum duarum splendor omnis, amplitudo, addo etiam utilitatem, in posteriore est, causa autem et ratio efficiens magnos uiros in priore. In eo est enim illud, quod excellentes animos et humana contemnentes facit. Id autem ipsum cernitur in duobus, si et solum id, quod honestum sit, bonum iudices et ab omni animi perturbatione liber sis. Nam et ea, quae eximia plerisque et praeclara uidentur, parua ducere eaque ratione stabili firmaque contemnere fortis animi magnique ducendum est, et ea, quae uidentur acerba, quae multa et uaria in hominum uita fortunaque uersantur, ita ferre, ut nihil a statu naturae discedas, nihil a dignitate sapientis. robusti animi est magnaeque constantiae. (68) Non est autem consentaneum, qui metu non frangatur, eum frangi cupiditate, nec qui inuictum se a labore praestiterit, uinci a uoluptate. Quam ob rem et haec uitanda et pecuniae fugienda cupiditas; nihil enim est tam angusti animi tamque parui quam amare diuitias, nihil honestius magnificentiusque quam pecuniam contemnere, si non habeas, si habeas, ad beneficentiam liberalitatemque conferre. Cauenda etiam est gloriae cupiditas, ut supra dixi; eripit enim libertatem, pro qua magnanimis uiris omnis debet esse contentio. Nec uero imperia expetenda ac potius aut non accipienda interdum aut deponenda non numquam. (69) Vacandum autem omni est animi perturbatione, cum cupiditate et metu, tum etiam aegritudine et uoluptate nimia et iracundia, ut tranquillitas animi et securitas adsit, quae affert cum constantiam tum etiam dignitatem. Multi autem et sunt et fuerunt, qui eam, quam dico, tranquillitatem expetentes a negotiis publicis se remouerint ad otiumque perfugerint, in his et nobilissimi philosophi longeque principes et quidam homines seueri et graues, nec populi nec principum mores ferre potuerunt uixeruntque non nulli in agris delectati re sua familiari. (70) His idem propositum fuit quod regibus, ut ne qua re egerent, ne cui parerent, libertate uterentur, cuius proprium est sic uiuere ut uelis. [1,21] Quare cum hoc commune sit potentiae cupidorum cum his, quos dixi, otiosis, alteri se adipisci id posse arbitrantur, si opes magnas habeant, alteri si contenti sint et suo et paruo. In quo neutrorum omnino contemnenda sententia est, sed et facilior et tutior et minus aliis grauis aut molesta uita est otiosorum, fructuosior autem hominum generi et ad claritatem amplitudinemque aptior eorum, qui se ad rem publicam et ad magnas res gerendas accomodauerunt. (71) Quapropter et iis forsitan concedendum sit rem publicam non capessentibus, qui excellenti ingenio doctrinae sese dediderunt, et iis, qui aut ualitudinis imbecillitate aut aliqua grauiore causa impediti a re publica recesserunt, cum eius administrandae potestatem aliis laudemque concederent. Quibus autem talis nulla sit causa, si despicere se dicant ea, quae plerique mirentur, imperia et magistratus, iis non modo non laudi, uerum etiam uitio dandum puto. Quorum iudicium in eo, quod gloriam contemnant et pro nihilo putent, difficile factu est non probare, sed uidentur labores et molestias, tum offensionum et repulsarum quasi quandam ignominiam timere et infamiam. Sunt enim qui in rebus contrariis parum sibi constent, uoluptatem seuerissime contemnant, in dolore sint molliores, gloriam neglegant, frangantur infamia atque ea quidem non satis constanter. (72) Sed iis qui habent a natura adiumenta rerum gerendarum, abiecta omni cunctatione adipiscendi magistratus et gerenda res publica est; nec enim aliter aut regi ciuitas aut declarari animi magnitudo potest. Capessentibus autem rem publicam nihilominus quam philosophis, haud scio an magis etiam, et magnificentia et despicientia adhibenda est rerum humanarum, quam saepe dico, et tranquillitas animi atque securitas, si quidem nec anxii futuri sunt et cum grauitate constantiaque uicturi. (73) Quae faciliora sunt philosophis, quo minus multa patent in eorum uita, quae fortuna feriat, et quo minus multis rebus egent, et quia si quid aduersi eueniat, tam grauiter cadere non possunt. Quocirca non sine causa maiores motus animorum concitantur maioraque studia efficiendi rem publicam gerentibus quam quietis, quo magis iis et magnitudo est animi adhibenda et uacuitas ab angoribus. Ad rem gerendam autem qui accedit, caueat, ne id modo consideret, quam illa res honesta sit, sed etiam ut habeat efficiendi facultatem; in quo ipso considerandum est, ne aut temere desperet propter ignauiam aut nimis confidat propter cupiditatem. In omnibus autem negotiis priusquam adgrediare, adhibenda est praeparatio diligens. [1,22] (74) Sed cum plerique arbitrentur res bellicas maiores esse quam urbanas, minuenda est haec opinio. Multi enim bella saepe quaesiuerunt propter gloriae cupiditatem, atque id in magnis animis ingeniisque plerumque contingit, eoque magis, si sunt ad rem militarem apti et cupidi bellorum gerendorum; uere autem si uolumus iudicare multae res extiterunt urbanae maiores clarioresque quam bellicae. (75) Quamuis enim Themistocles iure laudetur et sit eius nomen quam Solonis illustrius citeturque Salamis clarissimae testis uictoriae, quae anteponatur consilio Solonis ei, quo primum constituit Areopagitas, non minus praeclarum hoc quam illud iudicandum est. Illud enim semel profuit, hoc semper proderit ciuitati; hoc consilio leges Atheniensium, hoc maiorum instituta seruantur. Et Themistocles quidem nihil dixerit, in quo ipse Areopagum adiuuerit, at ille uere (a) se adiutum Themistoclem; est enim bellum gestum consilio senatus eius, qui a Solone erat constitutus. (76) Licet eadem de Pausania Lysandroque dicere, quorum rebus gestis quamquam imperium Lacedaemoniis partum putatur, tamen ne minima quidem ex parte Lycurgi legibus et disciplinae conferendi sunt; quin etiam ob has ipsas causas et parentiores habuerunt exercitus et fortiores. Mihi quidem neque pueris nobis M- Scaurus C- Mario neque, cum uersaremur in re publica, Q- Catulus Cn- Pompeio cedere uidebatur; parui enim sunt foris arma, nisi est consilium domi. Nec plus Africanus, singularis et uir et imperator in exscindenda Numantia rei publicae profuit quam eodem tempore P- Nasica priuatus, cum Ti- Gracchum interemit; quamquam haec quidem res non solum ex domestica est ratione -- attingit etiam bellicam, quoniam ui manuque confecta est -- sed tamen id ipsum est gestum consilio urbano sine exercitu. (77) Illud autem optimum est, in quod inuadi solere ab improbis et inuidis audio "cedant arma togae concedat laurea laudi". Ut enim alios omittam, nobis rem publicam gubernantibus nonne togae arma cesserunt? Neque enim periculum in re publica fuit grauius umquam nec maius otium. Ita consiliis diligentiaque nostra celeriter de manibus audacissimorum ciuium delapsa arma ipsa ceciderunt. Quae res igitur gesta umquam in bello tanta? qui triumphus conferendus? (78) Licet enim mihi, M- fili, apud te gloriari, ad quem et hereditas huius gloriae et factorum imitatio pertinet. Mihi quidem certe uir abundans bellicis laudibus, Cn- Pompeius, multis audientibus, hoc tribuit, ut diceret frustra se triumphum tertium deportaturum fuisse, nisi meo in rem publicam beneficio ubi triumpharet esset habiturus. Sunt igitur domesticae fortitudines non inferiores militaribus; in quibus plus etiam quam in his operae studiique ponendum est. [1,23] (79) Omnino illud honestum, quod ex animo excelso magnificoque quaerimus, animi efficitur, non corporis uiribus. Exercendum tamen corpus et ita afficiendum est, ut oboedire consilio rationique possit in exsequendis negotiis et in labore tolerando. Honestum autem id, quod exquirimus, totum est positum in animi cura et cogitatione; in quo non minorem utilitatem afferunt, qui togati rei publicae praesunt, quam qui bellum gerunt. Itaque eorum consilio saepe aut non suscepta aut confecta bella sunt, non numquam etiam illata, ut M- Catonis bellum tertium Punicum, in quo etiam mortui ualuit auctoritas. (80) Qua re expetenda quidem magis est decernendi ratio quam decertandi fortitudo, sed cauendum, ne id bellandi magis fuga quam utilitatis ratione faciamus. Bellum autem ita suscipiatur, ut nihil aliud nisi pax quaesita uideatur. Fortis uero animi et constantis est non perturbari in rebus asperis nec tumultuantem de gradu deici, ut dicitur, sed praesenti animo uti et consilio nec a ratione discedere. (81) Quamquam hoc animi, illud etiam ingenii magni est, praecipere cogitatione futura et aliquanto ante constituere, quid accidere possit in utramque partem et quid agendum sit, cum quid euenerit, nec committere, ut aliquando dicendum sit "non putaram". Haec sunt opera magni animi et excelsi et prudentia consilioque fidentis; temere autem in acie uersari et manu cum hoste confligere immane quiddam et beluarum simile est; sed cum tempus necessitasque postulat, decertandum manu est et mors seruituti turpitudinique anteponenda. [1,24] (82) De euertendis autem diripiendisque urbibus ualde considerandum est, ne quid temere, ne quid crudeliter. Idque est uiri magni rebus agitatis punire sontes, multitudinem conseruare, in omni fortuna recta atque honesta retinere. Ut enim sunt, quemadmodum supra dixi, qui urbanis rebus bellicas anteponant, sic reperias multos, quibus periculosa et calida consilia quietis et cogitatis splendidiora et maiora uideantur. (83) Numquam omnino periculi fuga committendum est, ut inbelles timidique uideamur, sed fugiendum illud etiam, ne offeramus nos periculis sine causa, quo esse nihil potest stultius. Quapropter in adeundis periculis consuetudo imitanda medicorum est, qui leuiter aegrotantes leniter curant, grauioribus autem morbis periculosas curationes et ancipites adhibere coguntur. Quare in tranquillo tempestatem aduersam optare dementis est, subuenire autem tempestati quauis ratione sapientis, eoque magis, si plus adipiscare re explicata boni quam addubitata mali. Periculosae autem rerum actiones partim iis sunt, qui eas suscipiunt, partim rei publicae. (84) Itemque alii de uita, alii de gloria et beniuolentia ciuium in discrimen uocantur. Promptiores igitur debemus esse ad nostra pericula quam ad communia dimicareque paratius de honore et gloria quam de ceteris commodis. Inuenti autem multi sunt, qui non modo pecuniam, sed etiam uitam profundere pro patria parati essent, idem gloriae iacturam ne minimam quidem facere uellent, ne re publica quidem postulante, ut Callicratidas, qui, cum Lacedaemoniorum dux fuisset Peloponnesiaco bello multaque fecisset egregie, uertit ad extremum omnia, cum consilio non paruit eorum, qui classem ab Arginusis remouendam nec cum Atheniensibus dimicandum putabant. Quibus ille respondit Lacedaemonios classe illa amissa aliam parare posse, se fugere sine suo dedecore non posse. Atque haec quidem Lacedaemoniis plaga mediocris, illa pestifera, qua, cum Cleombrotus inuidiam timens temere cum Epaminonda conflixisset, Lacedaemoniorum opes corruerunt. Quanto Q- Maximus melius! de quo Ennius: Unus homo nobis cunctando restituit rem. Noenum rumores ponebat ante salutem. Ergo postque magisque uiri nunc gloria claret. Quod genus peccandi uitandum est etiam in rebus urbanis. Sunt enim qui quod sentiunt, etsi optimum sit, tamen inuidiae metu non audeant dicere. [1,25] (85) Omnino qui rei publicae praefuturi sunt duo Platonis praecepta teneant: unum, ut utilitatem ciuium sic tueantur, ut quaecumque agunt, ad eam referant obliti commodorum suorum, alterum, ut totum corpus rei publicae curent, ne, dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant. Ut enim tutela, sic procuratio rei publicae ad eorum utilitatem, qui commissi sunt, non ad eorum, quibus commissa est, gerenda est. Qui autem parti ciuium consulunt, partem neglegunt, rem perniciosissimam in ciuitatem inducunt, seditionem atque discordiam; ex quo euenit, ut alii populares, alii studiosi optimi cuiusque uideantur, pauci uniuersorum. (86) Hinc apud Athenienses magnae discordiae, in nostra re publica non solum seditiones, sed etiam pestifera bella ciuilia; quae grauis et fortis ciuis et in re publica dignus principatu fugiet atque oderit tradetque se totum rei publicae neque opes aut potentiam consectabitur totamque eam sic tuebitur, ut omnibus consulat. Nec uero criminibus falsis in odium aut inuidiam quemquam uocabit omninoque ita iustitiae honestatique adhaerescet, ut, dum ea conseruet, quamuis grauiter offendat mortemque oppetat potius, quam deserat illa, quae dixi. (87) Miserrima omnino est ambitio honorumque contentio, de qua praeclare apud eundem est Platonem "similiter facere eos, qui inter se contenderent, uter potius rem publicam administraret, ut si nautae certarent, quis eorum potissimum gubernaret". Idemque praecipit, "ut eos aduersarios existimemus, qui arma contra ferant, non eos, qui suo iudicio tueri rem publicam uelint", qualis fuit inter P- Africanum et Q- Metellum sine acerbitate dissensio. (88) Nec uero audiendi qui grauiter inimicis irascendum putabunt idque magnanimi et fortis uiri esse censebunt; nihil enim laudabilius, nihil magno et praeclaro uiro dignius placabilitate atque clementia. In liberis uero populis et in iuris aequabilitate exercenda etiam est facilitas et altitudo animi quae dicitur, ne si irascamur aut intempestiue accedentibus aut impudenter rogantibus in morositatem inutilem et odiosam incidamus et tamen ita probanda est mansuetudo atque clementia, ut adhibeatur rei publicae causa seueritas, sine qua administrari ciuitas non potest. omnis autem et animaduersio et castigatio contumelia uacare debet neque ad eius, qui punitur aliquem aut uerbis castigat, sed ad rei publicae utilitatem referri. (89) Cauendum est etiam ne maior poena quam culpa sit et ne isdem de causis alii plectantur, alii ne appellentur quidem. prohibenda autem maxime est ira puniendo; numquam enim iratus qui accedet ad poenam mediocritatem illam tenebit, quae est inter nimium et parum, quae placet Peripateticis et recte placet, modo ne laudarent iracundiam et dicerent utiliter a natura datam. Illa uero omnibus in rebus repudianda est optandumque, ut ii, qui praesunt rei publicae, legum similes sint, quae ad puniendum non iracundia, sed aequitate ducuntur. (90) Atque etiam in rebus prosperis et ad uoluntatem nostram fluentibus superbiam magnopere, fastidium arrogantiamque fugiamus. nam ut aduersas res, sic secundas inmoderate ferre leuitatis est praeclaraque est aequabilitas in omni uita et idem semper uultus eademque frons, ut de Socrate itemque de C- Laelio accepimus. Philippum quidem Macedonum regem rebus gestis et gloria superatum a filio, facilitate et humanitate uideo superiorem fuisse. Itaque alter semper magnus, alter saepe turpissimus, ut recte praecipere uideantur, qui monent, ut, quanto superiores simus, tanto nos geramus summissius. Panaetius quidem Africanum auditorem et familiarem suum solitum ait dicere, "ut equos propter crebras contentiones proeliorum ferocitate exultantes domitoribus tradere soleant, ut iis facilioribus possint uti, sic homines secundis rebus effrenatos sibique praefidentes tamquam in gyrum rationis et doctrinae duci oportere, ut perspicerent rerum humanarum imbecillitatem uarietatemque fortunae". [1,26] (91) Atque etiam in secundissimis rebus maxime est utendum consilio amicorum isque maior etiam quam ante tribuenda auctoritas. Isdemque temporibus cauendum est ne assentatoribus patefaciamus aures neue adulari nos sinamus, in quo falli facile est. tales enim nos esse putamus, ut iure laudemur; ex quo nascuntur innumerabilia peccata, cum homines inflati opinionibus turpiter irridentur et in maximis uersantur erroribus. (92) sed haec quidem hactenus. Illud autem sic est iudicandum, maximas geri res et maximi animi ab iis, qui res publicas regant, quod earum administratio latissime pateat ad plurimosque pertineat; esse autem magni animi et fuisse multos etiam in uita otiosa, qui aut inuestigarent aut conarentur magna quaedam seseque suarum rerum finibus continerent aut interiecti inter philosophos et eos, qui rem publicam administrarent, delectarentur re sua familiari, non eam quidem omni ratione exaggerantes neque excludentes ab eius usu suos potiusque et amicis impertientes et rei publicae, si quando usus esset. quae primum bene parta sit nullo neque turpi quaestu neque odioso, tum quam plurimis, modo dignis, se utilem praebeat) deinde augeatur ratione, diligentia, parsimonia (nec libidini potius luxuriaeque quam liberalitati et beneficentiae pareat. Haec praescripta seruantem licet magnifice, grauiter animoseque uiuere atque etiam simpliciter, fideliter, uere hominum amice. [1,27] (93) Sequitur ut de una reliqua parte honestatis dicendum sit, in qua uerecundia et quasi quidam ornatus uitae, temperantia et modestia omnisque sedatio perturbationum animi et rerum modus cernitur. hoc loco continetur id, quod dici latine decorum potest; Graece enim g-prepon dicitur. (94) Huius uis ea est, ut ab honesto non queat separari; nam et quod decet honestum est et quod honestum est decet. qualis autem differentia sit honesti et decori, facilius intellegi quam explanari potest. quicquid est enim, quod deceat, id tum apparet, cum antegressa est honestas. Itaque non solum in hac parte honestatis, de qua hoc loco disserendum est, sed etiam in tribus superioribus quid deceat apparet. Nam et ratione uti atque oratione prudenter et agere quod agas considerate omnique in re quid sit ueri uidere et tueri decet, contraque falli, errare, labi, decipi tam dedecet quam delirare et mente esse captum; et iusta omnia decora sunt, iniusta contra, ut turpia, sic indecora. Similis est ratio fortitudinis. quod enim uiriliter animoque magno fit, id dignum uiro et decorum uidetur, quod contra, id ut turpe sic indecorum. (95) Quare pertinet quidem ad omnem honestatem hoc, quod dico, decorum, et ita pertinet, ut non recondita quadam ratione cernatur, sed sit in promptu. est enim quiddam, idque intellegitur in omni uirtute, quod deceat; quod cogitatione magis a uirtute potest quam re separari. ut uenustas et pulchritudo corporis secerni non potest a ualitudine, sic hoc, de quo loquimur, decorum totum illud quidem est cum uirtute confusum, sed mente et cogitatione distinguitur. (96) Est autem eius discriptio duplex; nam et generale quoddam decorum intellegimus, quod in omni honestate uersatur, et aliud huic subiectum, quod pertinet ad singulas partes honestatis. Atque illud superius sic fere definiri solet, decorum id esse, quod consentaneum sit hominis excellentiae in eo, in quo natura eius a reliquis animantibus differat. quae autem pars subiecta generi est, eam sic definiunt, ut id decorum uelint esse, quod ita naturae consentaneum sit, ut in eo moderatio et temperantia appareat cum specie quadam liberali. [1,28] (97) Haec ita intellegi, possumus existimare ex eo decoro, quod poetae sequuntur, de quo alio loco plura dici solent. Sed tum seruare illud poetas, quod deceat, dicimus, cum id quod quaque persona dignum est, et fit et dicitur, ut si Aeacus aut Minos diceret: oderint, dum metuant, aut: natis sepulchro ipse est parens, indecorum uideretur, quod eos fuisse iustos accepimus; at Atreo dicente plausus excitantur, est enim digna persona oratio; sed poetae quid quemque deceat, ex persona iudicabunt; nobis autem personam imposuit ipsa natura magna cum excellentia praestantiaque animantium reliquarum. (98) Quocirca poetae in magna uarietate personarum etiam uitiosis quid conueniat et quid deceat uidebunt, nobis autem cum a natura constantiae, moderationis, temperantiae, uerecundiae partes datae sint cumque eadem natura doceat non neglegere, quemadmodum nos aduersus homines geramus, efficitur ut et illud, quod ad omnem honestatem pertinet, decorum quam late fusum sit appareat et hoc, quod spectatur in uno quoque genere uirtutis. Ut enim pulchritudo corporis apta compositione membrorum mouet oculos et delectat hoc ipso, quod inter se omnes partes cum quodam lepore consentiunt, sic hoc decorum, quod elucet in uita, mouet approbationem eorum, quibuscum uiuitur, ordine et constantia et moderatione dictorum omnium atque factorum. (99) adhibenda est igitur quaedam reuerentia aduersus homines et optimi cuiusque et reliquorum. nam neglegere quid de se quisque sentiat, non solum arrogantis est sed etiam omnino dissoluti. est autem quod differat in hominum ratione habenda inter iustitiam et uerecundiam. Iustitiae partes sunt non uiolare homines, uerecundiae non offendere, in quo maxime uis perspicitur decori. His igitur eitis quale sit id, quod decere dicimus, intellectum puto. (100) Officium autem, quod ab eo ducitur, hanc primum habet uiam, quae deducit ad conuenientiam conseruationemque naturae; quam si sequemur ducem, nunquam aberrabimus sequemurque et id, quod acutum et perspicax natura est, et id, quod ad hominum consociationem accommodatum, et id, quod uehemens atque forte. Sed maxima uis decori in hac inest parte, de qua disputamus; neque enim solum corporis, qui ad naturam apti sunt, sed multo etiam magis animi motus probandi, qui item ad naturam accommodati sunt. (101) Duplex est enim uis animorum atque natura; una pars in appetitu posita est, quae est orme Graece, quae hominem huc et illuc rapit, altera in ratione, quae docet et explanat, quid faciendum fugiendumque sit. Ita fit, ut ratio praesit, appetitus obtemperet. [1,29] Omnis autem actio uacare debet temeritate et neglegentia nec uero agere quicquam, cuius non possit causam probabilem reddere; haec est enim fere discriptio officii. (102) Efficiendum autem est, ut appetitus rationi oboediant eamque neque praecurrant nec propter pigritiam aut ignauiam deserant sintque tranquilli atque omni animi perturbatione careant; ex quo elucebit omnis constantia omnisque moderatio. nam qui appetitus longius euagantur et tamquam exultantes siue cupiendo siue fugiendo non satis a ratione retinentur, ii sine dubio finem et modum transeunt. relinquunt enim et abiciunt oboedientiam nec rationi parent, cui sunt subiecti lege naturae; a quibus non modo animi perturbantur, sed etiam corpora. licet ora ipsa cernere iratorum aut eorum, qui aut libidine aliqua aut metu commoti sunt aut uoluptate nimia gestiunt; quorum omnium uultus, uoces, motus statusque mutantur. (103) Ex quibus illud intellegitur, ut ad officii formam reuertamur, appetitus omnes contrahendos sedandosque esse excitandamque animaduersionem et diligentiam, ut ne quid temere ac fortuito, inconsiderate neglegenterque agamus. neque enim ita generati a natura sumus, ut ad ludum et iocum facti esse uideamur, ad seueritatem potius et ad quaedam studia grauiora atque maiora. ludo autem et ioco uti illo quidem licet, sed sicut somno et quietibus ceteris tum, cum grauibus seriisque rebus satis fecerimus. ipsumque genus iocandi non profusum nec immodestum, sed ingenuum et facetum esse debet. ut enim pueris non omnem ludendi licentiam damus, sed eam, quae ab honestatis actionibus non sit aliena, sic in ipso ioco aliquod probi ingenii lumen eluceat. (104) Duplex omnino est iocandi genus, unum illiberale, petulans, flagitiosum, obscenum, alterum elegans, urbanum, ingeniosum, facetum, quo genere non modo Plautus noster et Atticorum antiqua comoedia, sed etiam philosophorum Socraticorum libri referti sunt, multaque multorum facete dicta, ut ea, quae a sene Catone collecta sunt, quae uocantur g-apophthegmata. Facilis igitur est distinctio ingenui et illiberalis ioci. alter est, si tempore fit, ut si remisso animo, (seuerissimo) homine dignus, alter ne libero quidem, si rerum turpitudo adhibetur et uerborum obscenitas. Ludendi etiam est quidam modus retinendus, ut ne nimis omnia profundamus elatique uoluptate in aliquam turpitudinem delabamur. Suppeditant autem et campus noster et studia uenandi honesta exempla ludendi. [1,30] (105) Sed pertinet ad omnem officii quaestionem semper in promptu habere, quantum natura hominis pecudibus reliquisque beluis antecedat; illae nihil sentiunt nisi uoluptatem ad eamque feruntur omni impetu, hominis autem mens discendo alitur et cogitando, semper aliquid aut anquirit aut agit uidendique et audiendi delectatione ducitur. quin etiam, si quis est paulo ad uoluptates propensior, modo ne sit ex pecudum genere (sunt enim quidam homines non re, sed nomine) sed si quis est paulo erectior, quamuis uoluptate capiatur, occultat et dissimulat appetitum uoluptatis propter uerecundiam. (106) Ex quo intellegitur corporis uoluptatem non satis esse dignam hominis praestantia eamque contemni et reici oportere, sin sit quispiam, qui aliquid tribuat uoluptati, diligenter ei tenendum esse eius fruendae modum. Itaque uictus cultusque corporis ad ualitudinem referatur et ad uires, non ad uoluptatem. Atque etiam, si considerare uolumus, quae sit in natura excellentia et dignitas, intellegemus, quam sit turpe diffluere luxuria et delicate ac molliter uiuere, quamque honestum parce, continenter, seuere, sobrie. (107) Intellegendum etiam est duabus quasi nos a natura indutos esse personis; quarum una communis est ex eo, quod omnes participes sumus rationis praestantiaeque eius, qua antecellimus bestiis, a qua omne honestum decorumque trahitur et ex qua ratio inueniendi officii exquiritur, altera autem quae proprie singulis est tributa. ut enim in corporibus magnae dissimilitudines sunt, alios uidemus uelocitate ad cursum, alios uiribus ad luctandum ualere, itemque in formis aliis dignitatem inesse, aliis uenustatem, sic in animis existunt maiores etiam uarietates. (108) Erat in L. Crasso, in L. Philippo multus lepos, maior etiam magisque de industria in C- Caesare, L. filio; at isdem temporibus in M- Scauro et in M- Druso adulescente singularis seueritas, in C- Laelio multa hilaritas, in eius familiari Scipione ambitio maior, uita tristior. de Graecis autem dulcem et facetum festiuique sermonis atque in omni oratione simulatorem, quem eirona Graeci nominarunt, Socratem accepimus, contra Pythagoram et Periclem summam auctoritatem consecutos sine ulla hilaritate. Callidum Hannibalem ex Poenorum, ex nostris ducibus Q- Maximum accepimus, facile celare, tacere, dissimulare, insidiari, praeripere hostium consilia. In quo genere Graeci Themistoclem et Pheraeum Iasonem ceteris anteponunt, in primisque uersutum et callidum factum Solonis, qui, quo et tutior eius uita esset et plus aliquanto rei publicae prodesset, furere se simulauit. (109) Sunt his alii multum dispares, simplices et aperti, qui nihil ex occulto, nihil de insidiis agendum putant, ueritatis cultores, fraudis inimici, itemque alii, qui quiduis perpetiantur, cuiuis deseruiant, dum quod uelint consequantur, ut Sullam et M- Crassum uidebamus. quo in genere uersutissimum et patientissimum Lacedaemonium Lysandrum accepimus, contraque Callicratidan, qui praefectus classis proximus post Lysandrum fuit. Itemque in sermonibus alium (quemque), quamuis praepotens sit, efficere, ut unus de multis esse uideatur, quod in Catulo, et in patre et in filio, idemque in Q- Mucio, Mancia uidimus. Audiui ex maioribus natu, hoc idem fuisse in P- Scipione Nasica, contraque patrem eius, illum qui Ti- Gracchi conatus perditos uindicauit, nullam comitatem habuisse sermonis, (ne Xenocratem quidem seuerissimum philosophorum,) ob eamque rem ipsam magnum et clarum fuisse. Innumerabiles aliae dissimilitudines sunt naturae morumque, minime tamen uituperandorum. [1,31] (110) Admodum autem tenenda sunt sua cuique, non uitiosa, sed tamen propria, quo facilius, decorum illud, quod quaerimus, retineatur. Sic enim est faciendum, ut contra uniuersam naturam nihil contendamus, ea tamen conseruata propriam nostram sequamur, ut etiamsi sint alia grauiora atque meliora, tamen nos studia nostra nostrae naturae regula metiamur; neque enim attinet naturae repugnare nec quicquam sequi, quod assequi non queas. ex quo magis emergit quale sit decorum illud, ideo quia nihil decet inuita Minerua, ut aiunt, id est aduersante et repugnante natura. (111) Omnino si quicquam est decorum, nihil est profecto magis quam aequabilitas (cum) uniuersae uitae, tum singularum actionum, quam conseruare non possis, si aliorum naturam imitans, omittas tuam. Ut enim sermone eo debemus uti, qui innatus est nobis, ne, ut quidam, Graeca uerba inculcantes iure optimo rideamur, sic in actiones omnemque uitam nullam discrepantiam conferre debemus. (112) Atque haec differentia naturarum tantam habet uim, ut non numquam mortem sibi ipse consciscere alius debeat, alius (in eadem causa) non debeat. Num enim alia in causa M- Cato fuit, alia ceteri, qui se in Africa Caesari tradiderunt? atqui ceteris forsitan uitio datum esset, si se interemissent, propterea quod lenior eorum uita et mores fuerant faciliores; Catoni cum incredibilem tribuisset natura grauitatem, eamque ipse perpetua constantia roborauisset semperque in proposito susceptoque consilio permansisset, moriendum potius quam tyranni uultus aspiciendus fuit. (113) Quam multa passus est Ulixes in illo errore diuturno, cum et mulieribus, si Circe et Calypso mulieres appellandae sunt, inseruiret et in omni sermone omnibus affabilem (et iocundum) esse se uellet! Domi uero etiam contumelias seruorum ancillarumque pertulit, ut ad id aliquando, quod cupiebat, ueniret. At Aiax, quo animo traditur, milies oppetere mortem quam illa perpeti maluisset. Quae contemplantes expendere oportebit, quid quisque habeat sui, eaque moderari nec uelle experiri, quam se aliena deceant; id enim maxime quemque decet, quod est cuiusque maxime suum. (114) (Suum) quisque igitur noscat ingenium acremque se et bonorum et uitiorum suorum iudicem praebeat, ne scaenici plus quam nos uideantur habere prudentiae. Illi enim non optumas, sed sibi accomodatissimas fabulas eligunt; qui uoce freti sunt, Epigonos Medumque, qui gestu Melanippam, Clytemestram, semper Rupilius, quem ego memini, Antiopam, non saepe Aesopus Aiacem. ergo histrio hoc uidebit in scena, non uidebit sapiens uir in uita? Ad quas igitur res aptissimi erimus, in iis potissimum elaborabimus. sin aliquando necessitas nos ad ea detruserit, quae nostri ingenii non erunt, omnis adhibenda erit cura, meditatio, diligentia, ut ea, si non decore, at quam minime indecore facere possimus, nec tam est enitendum, ut bona, quae nobis data non sint, sequamur, quam ut uitia fugiamus. [1,32] (115) Ac duabus iis personis, quas supra dixi, tertia adiungitur, quam casus aliqui aut tempus imponit, quarta etiam, quam nobismet ipsis iudicio nostro accommodamus. nam regna, imperia, nobilitatem, honores, diuitiae, opes eaque, quae sunt his contraria, in casu sita temporibus gubernantur; ipsi autem gerere quam personam uelimus, a nostra uoluntate proficiscitur. Itaque se alii ad philosophiam, alii ad ius ciuile, alii ad eloquentiam applicant, ipsarumque uirtutum in alia alius mauult excellere. (116) quorum uero patres aut maiores aliqua gloria praestiterunt, ii student plerumque eodem in genere laudis excellere, ut Q- Mucius P- f-. In iure ciuili, Pauli filius Africanus in re militari. quidam autem ad eas laudes quas a patribus acceperunt, addunt aliquam suam, ut hic idem Africanus eloquentia cumulauit bellicam gloriam, quod idem fecit Timotheus, Cononis filius, qui cum belli laude non inferior fuisset quam pater, ad eam laudem doctrinae et ingenii gloriam adiecit. fit autem interdum, ut nonnulli omissa imitatione maiorum suum quoddam institutum consequantur, maximeque in eo plerumque elaborant ii, qui magna sibi proponunt obscuris orti maioribus. (117) Haec igitur omnia, cum quaerimus quid deceat, complecti animo et cogitatione debemus; in primis autem constituendum est, quos nos et quales esse uelimus et in quo genere uitae, quae deliberatio est omnium difficillima. Ineunte enim adulescentia, cum est maxima inbecillitas consilii, tum id sibi quisque genus aetatis degendae constituit, quod maxime adamauit. Itaque ante implicatur aliquo certo genere cursuque uiuendi, quam potuit, quod optimum esset, iudicare. (118) Nam quod Herculem Prodicus dicit, ut est apud Xenophontem, cum primum pubesceret, quod tempus a natura ad deligendum, quam quisque uiam uiuendi sit ingressurus, datum est, exisse in solitudinem atque ibi sedentem diu secum multumque dubitasse, cum duas cerneret uias, unam Voluptatis, alteram Virtutis, utram ingredi melius esset, hoc Herculi, "Iouis satu edito" potuit fortasse contingere, nobis non item, qui imitamur quos cuique uisum est atque ad eorum studia institutaque impellimur. Plerumque autem parentium praeceptis imbuti ad eorum consuetudinem moremque deducimur; alii multitudinis iudicio feruntur, quaeque maiori parti pulcherrima uidentur, ea maxime exoptant; nonnulli tamen siue felicitate quadam siue bonitate naturae sine parentium disciplina rectam uitae secuti sunt uiam. [1,33] (119) Illud autem maxime rarum genus est eorum, qui aut excellenti ingenii magnitudine aut praeclara eruditione atque doctrina aut utraque re ornati spatium etiam deliberandi habuerunt, quem potissimum uitae cursum sequi uellent; in qua deliberatione ad suam cuiusque naturam consilium est omne reuocandum. Nam cum in omnibus quae aguntur, ex eo, quomodo quisque natus est, ut supra dictum est, quid deceat, exquirimus, tum in tota uita constituenda multo est ei rei cura maior adhibenda, ut constare in perpetuitate uitae possimus nobismet ipsis nec in ullo officio claudicare. (120) Ad hanc autem rationem quoniam maximam uim natura habet, fortuna proximam, utriusque omnino habenda ratio est in deligendo genere uitae, sed naturae magis; multo enim et firmior est et constantior, ut fortuna nonunquam tamquam ipsa mortalis cum immortali natura pugnare uideatur. Qui igitur ad naturae suae non uitiosae genus consilium uiuendi omne contulerit, is constantiam teneat (id enim maxime decet) nisi forte se intellexerit errasse in deligendo genere uitae. Quod si acciderit (potest autem accidere) facienda morum institutorumque mutatio est. Eam mutationem si tempora adiuuabunt, facilius commodiusque faciemus; sin minus, sensim erit pedetemptimque facienda, ut amicitias, quae minus delectent et minus probentur, magis decere censent sapientes sensim diluere quam repente praecidere. (121) Commutato autem genere uitae omni ratione curandum est ut id bono consilio fecisse uideamur. Sed quoniam paulo ante dictum est imitandos esse maiores, primum illud exceptum sit ne uitia sint imitanda, deinde si natura non feret, ut quaedam imitari possit (ut superioris filius Africani, qui hunc Paulo natum adoptauit, propter infirmitatem ualetudinis non tam potuit patris similis esse, quam ille fuerat sui) si igitur non poterit siue causas defensitare siue populum contionibus tenere siue bella gerere, illa tamen praestare debebit, quae erunt in ipsius potestate, iustitiam, fidem, liberalitatem, modestiam, temperantiam, quo minus ab eo id, quod desit, requiratur. Optima autem hereditas a patribus traditur liberis omnique patrimonio praestantior gloria uirtutis rerumque gestarum, cui dedecori esse nefas et uitium iudicandum est. [1,34] (122) Et quoniam officia non eadem disparibus aetatibus tribuuntur aliaque sunt iuuenum, alia seniorum, aliquid etiam de hac distinctione dicendum est. Est igitur adulescentis maiores natu uereri exque iis deligere optimos et probatissimos, quorum consilio atque auctoritate nitatur; ineuntis enim aetatis inscitia senum constituenda et regenda prudentia est. Maxime autem haec aetas a libidinibus arcenda est exercendaque in labore patientiaque et animi et corporis, ut eorum et in bellicis et in ciuilibus officiis uigeat industria. Atque etiam cum relaxare animos et dare se iucunditati uolent, caueant intemperantiam, meminerint uerecundiae, quod erit facilius, si in eiusmodi quidem rebus maiores natu nolent interesse. (123) Senibus autem labores corporis minuendi, exercitationes animi etiam augendae uidentur, danda uero opera, ut et amicos et iuuentutem et maxime rem publicam consilio et prudentia quam plurimum adiuuent. Nihil autem magis cauendum est senectuti quam ne languori se desidiaeque dedat; luxuria uero cum omni aetati turpis, tum senectuti foedissima est. Sin autem etiam libidinum intemperantia accessit, duplex malum est, quod et ipsa senectus dedecus concipit et facit adulescentium impudentiorem intemperantiam. (124) Ac ne illud quidem alienum est, de magistratuum, de priuatorum, (de ciuium), de peregrinorum officiis dicere. Est igitur proprium munus magistratus intellegere se gerere personam ciuitatis debereque eius dignitatem et decus sustinere, seruare leges, iura discribere, ea fidei suae commissa meminisse. Priuatum autem oportet aequo et pari cum ciuibus iure uiuere neque summissum et abiectum neque se efferentem, tum in re publica ea uelle, quae tranquilla et honesta sint; talem enim solemus et sentire bonum ciuem et dicere. (125) Peregrini autem atque incolae officium est nihil praeter suum negotium agere, nihil de alio anquirere minimeque esse in aliena re publica curiosum. -- Ita fere officia reperientur, cum quaeretur quid deceat et quid aptum sit personis, temporibus, aetatibus. Nihil est autem quod tam deceat, quam in omni re gerenda consilioque capiendo seruare constantiam. [1,35] (126) Sed quoniam decorum illud in omnibus factis, dictis, in corporis denique motu et statu cernitur idque positum est in tribus rebus, formositate, ordine, ornatu ad actionem apto, difficilibus ad eloquendum, sed satis erit intellegi, in his autem tribus continetur cura etiam illa, ut probemur iis, quibuscum apud quosque uiuamus, his quoque de rebus pauca dicantur. Principio corporis nostri magnam natura ipsa uideatur habuisse rationem, quae formam nostram reliquamque figuram, in qua esset species honesta, eam posuit in promptu, quae partes autem corporis ad naturae necessitatem datae aspectum essent deformem habiturae atque foedum, eas contexit atque abdidit. (127) Hanc naturae tam diligentem fabricam imitata est hominum uerecundia. Quae enim natura occultauit, eadem omnes, qui sana mente sunt, remouent ab oculis ipsique necessitati dant operam ut quam occultissime pareant; quarumque partium corporis usus sunt necessarii, eas neque partes neque earum usus suis nominibus appellant, quodque facere turpe non est, modo occulte, id dicere obscenum est. Itaque nec actio rerum illarum aperta petulantia uacat nec orationis obscenitas. (128) Nec uero audiendi sunt Cynici aut se qui fuerunt Stoici paene cynici qui reprehendunt et irrident, quod ea, quae turpia non sint, uerbis flagitiosa ducamus, illa autem, quae turpia sunt, nominibus appellemus suis. Latrocinari, fraudare, adulterare re turpe est, sed dicitur non obscene; liberis dare operam re honestum est, nomine obscenum; pluraque in eam sententiam ab eisdem contra uerecundiam disputantur. Nos autem naturam sequamur et ab omni, quod abhorret ab oculorum auriumque approbatione fugiamus; status, incessus, sessio, accubitio, uultus, oculi, manuum motus teneat illud decorum. (129) Quibus in rebus duo maxime sunt fugienda, ne quid effeminatum aut molle et ne quid durum aut rusticum sit. Nec uero histrionibus oratoribusque concedendum est, ut is haec apta sint, nobis dissoluta. Scaenicorum quidem mos tantam habet uetere disciplina uerecundiam, ut in scaenam sine subligaculo prodeat nemo; uerentur enim, ne, si quo casu euenerit, ut corporis partes quaedam aperiantur, aspiciantur non decore. Nostro quidem more cum parentibus puberes filii, cum soceris generi non lauantur. Retinenda igitur est huius generis uerecundia, praesertim natura ipsa magistra et duce. [1,36] (130) Cum autem pulchritudinis duo genera sint, quorum in altero uenustas sit, in altero dignitas, uenustatem muliebrem ducere debemus, dignitatem uirilem. Ergo et a forma remoueatur omnis uiro non dignus ornatus, et huic simile uitium in gestu motuque caueatur. Nam et palaestrici motus sunt saepe odiosiores et histrionum nonnulli gestus ineptiis non uacant, et in utroque genere quae sunt recta et simplicia laudantur. Formae autem dignitas coloris bonitate tuenda est, color exercitationibus corporis. Adhibenda praeterea munditia est non odiosa neque exquisita nimis, tantum quae fugiat agrestem et inhumanam neglegentiam. Eadem ratio est habenda uestitus, in quo, sicut in plerisque rebus, mediocritas optima est. (131) Cauendum autem est, ne aut tarditatibus utamur (in) ingressu mollioribus, ut pomparum ferculis similes esse uideamur, aut in festinationibus suscipiamus nimias celeritates, quae cum fiunt, anhelitus mouentur, uultus mutantur, ora torquentur; ex quibus magna significatio fit non adesse constantiam. Sed multo etiam magis elaborandum est, ne animi motus a natura recedant, quod assequemur, si cauebimus ne in perturbationes atque exanimationes incidamus et si attentos animos ad decoris conseruationem tenebimus. (132) Motus autem animorum duplices sunt; alteri cogitationis, alteri appetitus. Cogitatio in uero exquirendo maxime uersatur, appetitus impellit ad agendum. Curandum est igitur, ut cogitatione ad res quam optimas utamur, appetitum rationi oboedientem praebeamus. [1,37] Et quoniam magna uis orationis est eaque duplex, altera contentionis, altera sermonis, contentio disceptationibus tribuatur iudiciorum, contionum, senatus, sermo in circulis, disputationibus, congressionibus familiarium uersetur, sequatur etiam conuiuia. Contentionis praecepta rhetorum sunt, nulla sermonis, quamquam haud scio an possint haec quoque esse. Sed discentium studiis inueniuntur magistri, huic autem qui studeant sunt nulli, rhetorum turba referta omnia; quamquam, quae uerborum sententiarumque praecepta sunt, eadem ad sermonem pertinebunt. (133) Sed cum orationis indicem uocem habeamus, in uoce autem duo sequamur, ut clara sit, ut suauis, utrumque omnino a natura petundum est, uerum alterum exercitatio augebit, alterum imitatio presse loquentium et leniter. Nihil fuit in Catulis, ut eos exquisito iudicio putares uti litterarum, quamquam erant litterati; sed et alii; hi autem optime uti lingua Latina putabantur. Sonus erat dulcis, litterae neque expressae, neque oppressae, ne aut obscurum esset aut putidum, sine contentione uox nec languens nec canora. Uberior oratio L. Crassi nec minus faceta, sed bene loquendi de Catulis opinio non minor. Sale uero et facetiis Caesar, Catuli patris frater, uicit omnes, ut in illo ipso forensi genere dicendi contentiones aliorum sermone uinceret. In omnibus igitur his elaborandum est, si in omni re quid deceat exquirimus. (134) Sit ergo hic sermo, in quo Socratici maxime excellunt, lenis minimeque pertinax, insit in eo lepos. Nec uero, tamquam in possessionem suam uenerit, excludat alios, sed cum reliquis in rebus tum in sermone communi uicissitudinem non iniquam putet. Ac uideat in primis, quibus de rebus loquatur, si seriis, seueritatem adhibeat, si iocosis leporem. In primisque prouideat, ne sermo uitium aliquod indicet inesse in moribus; quod maxime tum solet euenire, cum studiose de absentibus detrahendi causa aut per ridiculum aut seuere, maledice contumelioseque dicitur. (135) Habentur autem plerumque sermones aut de domesticis negotiis aut de re publica aut de artium studiis atque doctrina. Danda igitur opera est, ut, etiamsi aberrare ad alia coeperit, ad haec reuocetur oratio, sed utcumque aderunt; neque enim isdem de rebus nec omni tempore nec similiter delectamur. Animaduertendum est etiam, quatenus sermo delectationem habeat, et ut incipiendi ratio fuerit, ita sit desinendi modus. [1,38] (136) Sed quomodo in omni uita rectissime praecipitur, ut perturbationes fugiamus, id est motus animi nimios rationi non obtemperantes, sic eiusmodi motibus sermo debet uacare, ne aut ira existat aut cupiditas aliqua aut pigritia aut ignauia aut tale aliquid appareat, maximeque curandum est, ut eos, quibuscum sermonem conferemus, et uereri et diligere uideamur. Obiurgationes etiam nonnumquam incidunt necessariae, in quibus utendum est fortasse et uocis contentione maiore et uerborum grauitate acriore, id agendum etiam, ut ea facere uideamur irati. Sed ut ad urendum et secandum, sic ad hoc genus castigandi raro inuitique ueniemus, nec unquam nisi necessario, si nulla reperietur alia medicina, sed tamen ira procul absit, cum qua nihil recte fieri, nihil considerate potest. (137) Magnam autem partem clementi castigatione licet uti, grauitate tamen adiuncta, ut et seueritas adhibeatur et contumelia repellatur, atque etiam illud ipsum, quod acerbitatis habet obiurgatio, significandum est ipsius id causa, qui obiurgetur, esse susceptum. Rectum est autem etiam in illis contentionibus, quae cum inimicissimis fiunt, etiam si nobis indigna audiamus, tamen grauitatem retinere, iracundiam pellere; quae enim cum aliqua perturbatione fiunt, ea nec constanter fieri possunt neque is, qui adsunt, probari. Deforme etiam est de se ipsum praedicare, falsa praesertim, et cum inrisione audientium imitari militem gloriosum. [1,39] (138) Et quoniam omnia persequimur, uolumus quidem certe, dicendum est etiam, qualem hominis honorati et principis domum placeat esse, cuius finis est usus, ad quem accommodanda est aedificandi descriptio et tamen adhibenda commoditatis dignitatisque diligentia. Cn- Octauio, qui primus ex illa familia consul factus est, honori fuisse accepimus, quod praeclaram aedificasset in Palatio et plenam dignitatis domum, quae cum uulgo uiseretur, suffragata domino, nouo homini, ad consulatum putabatur. Hanc Scaurus demolitus accessionem adiunxit aedibus. Itaque ille in suam domum consulatum primus attulit, hic, summi et clarissimi uiri filius, in domum multiplicatam non repulsam solum rettulit, sed ignominiam etiam et calamitatem. (139) Ornanda enim est dignitas domo, non ex domo tota quaerenda, nec domo dominus, sed domino domus honestanda est, et, ut in ceteris habenda ratio non sua solum, sed etiam aliorum, sic in domo clari hominis, in quam et hospites multi recipiendi et admittenda hominum cuiusque modi multitudo, adhibenda cura est laxitatis. Aliter ampla domus dedecori saepe domino fit, si est in ea solitudo, et maxime, si aliquando alio domino solita est frequentari. Odiosum est enim, cum a praetereuntibus dicitur: o domus antiqua, heu quam dispari dominare domino quod quidem his temporibus in multis licet dicere. (140) Cauendum autem est, praesertim si ipse aedifices, ne extra modum sumptu et magnificentia prodeas, quo in genere multum mali etiam in exemplo est. Studiose enim plerique praesertim in hanc partem facta principum imitantur, ut L. Luculli, summi uiri, uirtutem quis? at quam multi uillarum magnificentiam imitati! Quarum quidem certe est adhibendus modus ad mediocritatemque reuocandus. Eademque mediocritas ad omnem usum cultumque uitae transferenda est. Sed haec hactenus. (141) In omni autem actione suscipienda tria sunt tenenda, primum ut appetitus rationi pareat, quo nihil est ad officia conseruanda accommodatius, deinde ut animaduertatur, quanta illa res sit, quam efficere uelimus, ut neue maior neue minor cura et opera suscipiatur, quam causa postulet. Tertium est, ut caueamus, ut ea, quae pertinent ad liberalem speciem et dignitatem, moderata sint. Modus autem est optimus decus ipsum tenere, de quo ante diximus, nec progredi longius. Horum tamen trium praestantissimum est appetitum obtemperare rationi. [1,40] (142) Deinceps de ordine rerum et de opportunitate temporum dicendum est. Haec autem scientia continentur ea, quam Graeci g-eutaxian nominant, non hanc, quam interpretamur modestiam, quo in uerbo modus inest, sed illa est g-eutaxia, in qua intellegitur ordinis conseruatio. Itaque, ut eandem nos modestiam appellemus, sic definitur a Stoicis, ut modestia sit scientia rerum earum, quae agentur aut dicentur, loco suo collocandarum. Ita uidetur eadem uis ordinis et collocationis fore; nam et ordinem sic definiunt, compositionem rerum aptis et accommodatis locis. Locum autem actionis opportunitatem temporis esse dicunt; tempus autem actionis opportunum Graece g-eukairia, Latine appellatur occasio. Sic fit, ut modestia haec, quam ita interpretamur, ut dixi, scientia sit opportunitatis idoneorum ad agendum temporum. (143) Sed potest eadem esse prudentiae definitio, de qua principio diximus, hoc autem loco de moderatione et temperantia et harum similibus uirtutibus quaerimus. Itaque quae erant prudentiae propria suo loco dicta sunt; quae autem harum uirtutum, de quibus iam diu loquimur, quae pertinent ad uerecundiam et ad eorum approbationem, quibuscum uiuimus, nunc dicenda sunt. (144) Talis est igitur ordo actionum adhibendus, ut, quemadmodum in oratione constanti, sic in uita omnia sint apta inter se et conuenientia; turpe enim ualdeque uitiosum in re seuera conuiuio digna aut delicatum aliquem inferre sermonem. Bene Pericles, cum haberet collegam in praetura Sophoclem poetam iique de communi officio conuenissent et casu formosus puer praeteriret dixissetque Sophocles: "O puerum pulchrum, Pericle!" "At enim praetorem, Sophocle, decet non solum manus sed etiam oculos abstinentes habere." Atqui hoc idem Sophocles si in athletarum probatione dixisset, iusta reprehensione caruisset. Tanta uis est et loci et temporis. Ut si qui, cum causam sit acturus, in itinere aut in ambulatione secum ipse meditetur, aut si quid aliud attentius cogitet, non reprehendatur, at hoc idem si in conuiuio faciat, inhumanus uideatur inscitia temporis. (145) Sed ea, quae multum ab humanitate discrepant, ut si qui in foro cantet aut si qua est alia magna peruersitas, facile apparet nec magnopere admonitionem et praecepta desiderat; quae autem parua uidentur esse delicta neque a multis intellegi possunt, ab iis est diligentius declinandum. Ut in fidibus aut tibiis quamuis paulum discrepent, tamen id a sciente animaduerti solet, sic uidendum est in uita ne forte quid discrepet, uel multo etiam magis, quo maior et melior actionum quam sonorum concentus est. [1,41] (146) Itaque ut in fidibus musicorum aures uel minima sentiunt, sic nos, si acres ac diligentes iudices esse uolumus animaduersores(que) uitiorum, magna saepe intellegemus ex paruis. Ex oculorum optutu, superciliorum aut remissione aut contractione, ex maestitia, ex hilaritate, ex risu, ex locutione, ex reticentia, ex contentione uocis, ex summissione, ex ceteris similibus facile iudicabimus, quid eorum apte fiat, quid ab officio naturaque discrepet. Quo in genere non est incommodum, quale quidque eorum sit, ex aliis iudicare, ut, si quid dedeceat in illis, uitemus ipsi; fit enim nescio quomodo ut magis in aliis cernamus, quam in nobismet ipsis, si quid delinquitur. Itaque facillume corriguntur in discendo, quorum uitia imitantur emendandi causa magistri. (147) Nec uero alienum est ad ea deligenda, quae dubitationem afferunt, adhibere doctos homines uel etiam usu peritos et, quid iis de quoque officii genere placeat exquirere. Maior enim pars eo fere deferri solet, quo a natura ipsa deducitur. In quibus uidendum est, non modo quid quisque loquatur, sed etiam quid quisque sentiat atque etiam de qua causa quisque sentiat. Ut enim pictores et ii qui signa fabricantur et uero etiam poetae suum quisque opus a uulgo considerari uult, ut si quid reprehensum sit a pluribus, id corrigatur, iique et secum et ab aliis, quid in eo peccatum sit exquirunt, sic aliorum iudicio permulta nobis et facienda et non facienda et mutanda et corrigenda sunt. (148) Quae uero more agentur institutisque ciuilibus, de his nihil est praecipiendum; illa enim ipsa praecepta sunt, nec quemquam hoc errore duci oportet, ut siquid Socrates aut Aristippus contra morem consuetudinemque ciuilem fecerint locutiue sint, idem sibi arbitretur licere; magnis illi et diuinis bonis hanc licentiam assequebantur. Cynicorum uero ratio tota est eicienda; est enim inimica uerecundiae, sine qua nihil rectum esse potest, nihil honestum. (149) Eos autem, quorum uita perspecta in rebus honestis atque magnis est, bene de re publica sentientes ac bene meritos aut merentes sic ut aliquo honore aut imperio affectos obseruare et colere debemus, tribuere etiam multum senectuti, cedere iis, qui magistratum habebunt, habere dilectum ciuis et peregrini in ipsoque peregrino priuatimne an publice uenerit. Ad summam, ne agam de singulis, totius generis hominum conciliationem et consociationem colere, tueri, seruare debemus. [1,42] (150) Iam de artificiis et quaestibus, qui liberales habendi, qui sordidi sint, haec fere accepimus. Primum improbantur ii quaestus, qui in odia hominum incurrunt, ut portitorum, ut feneratorum. Illiberales autem et sordidi quaestus mercennariorum omnium, quorum operae, non quorum artes emuntur; est enim in illis ipsa merces auctoramentum seruitutis. Sordidi etiam putandi, qui mercantur a mercatoribus, quod statim uendant; nihil enim proficiant, nisi admodum mentiantur; nec uero est quicquam turpius uanitate. Opificesque omnes in sordida arte uersantur; nec enim quicquam ingenuum habere potest officina. Minimeque artes eae probandae, quae ministrae sunt uoluptatum: Cetarii, lanii, coqui, fartores, piscatores, ut ait Terentius; adde huc, si placet, unguentarios, saltatores, totumque ludum talarium. (151) Quibus autem artibus aut prudentia maior inest aut non mediocris utilitas quaeritur ut medicina, ut architectura, ut doctrina rerum honestarum, eae sunt iis, quorum ordini conueniunt, honestae. Mercatura autem, si tenuis est, sordida putanda est; sin magna et copiosa, multa undique apportans multisque sine uanitate inpertiens, non est admodum uituperanda; atque etiam si satiata quaestu uel contenta potius, ut saepe ex alto in portum, ex ipso se portu in agros possessionesque contulit, uidetur iure optimo posse laudari. Omnium autem rerum, ex quibus aliquid adquiritur, nihil est agri cultura melius, nihil uberius, nihil dulcius, nihil homine libero dignius. De qua quoniam in Catone Maiore satis multa diximus, illim assumes quae ad hunc locum pertinebunt. [1,43] (152) Sed ab iis partibus, quae sunt honestatis, quem ad modum officia ducerentur, satis eitum uidetur. Eorum autem ipsorum, quae honesta sunt, potest incidere saepe contentio et comparatio, de duobus honestis utrum honestius, qui locus a Panaetio est praetermissus. Nam cum omnis honestas manet a partibus quattuor, quarum una sit cognitionis, altera communitatis, tertia magnanimitatis, quarta moderationis, haec in deligendo officio saepe inter se comparentur necesse est. (153) Placet igitur aptiora esse naturae ea officia, quae ex communitate, quam ea, quae ex cognitione ducantur, idque hoc argumento confirmari potest, quod, si contigerit ea uita sapienti, ut omnium rerum affluentibus copiis (quamuis) omnia, quae cognitione digna sint, summo otio secum ipse consideret et contempletur, tamen si solitudo tanta sit, ut hominem uidere non possit, excedat e uita. Princepsque omnium uirtutum illa sapientia, quam g-sophian Graeci uocant -- prudentiam enim, quam Graeci g-phronehsis dicunt, aliam quandam intellegimus, quae est rerum expetendarum fugiendarumque scientia; illa autem sapientia, quam principem dixi, rerum est diuinarum et humanarum scientia, in qua continetur deorum et hominum communitas et societas inter ipsos; ea si maxima est, ut est, certe necesse est, quod a communitate ducatur officium, id esse maximum. Etenim cognitio contemplatioque (naturae) manca quodam modo atque inchoata sit, si nulla actio rerum consequatur. Ea autem actio in hominum commodis tuendis maxime cernitur; pertinet igitur ad societatem generis humani; ergo haec cognitioni anteponenda est. (154) Atque id optimus quisque re ipsa ostendit et iudicat. Quis enim est tam cupidus in perspicienda cognoscendaque rerum natura, ut, si ei tractanti contemplantique res cognitione dignissimas subito sit allatum periculum discrimenque patriae, cui subuenire opitularique possit, non illa omnia relinquat atque abiciat, etiamsi dinumerare se stellas aut metiri mundi magnitudinem posse arbitretur? atque hoc idem in parentis, in amici re aut periculo fecerit. (155) Quibus rebus intellegitur, studiis officiisque scientiae praeponenda esse officia iustitiae, quae pertinent ad hominum utilitatem, qua nihil homini esse debet antiquius. [1,44] Atque illi ipsi, quorum studia uitaque omnis in rerum cognitione uersata est, tamen ab augendis hominum utilitatibus et commodis non recesserunt. Nam et erudierunt multos, quo meliores ciues utilioresque rebus suis publicis essent, ut Thebanum Epaminondam Lysis Pythagoreus, Syracosium Dionem Plato multique multos, nosque ipsi, quicquid ad rem publicam attulimus, si modo aliquid attulimus, a doctoribus atque doctrina instructi ad eam et ornati accessimus. (156) Neque solum uiui atque praesentes studiosos discendi erudiunt atque docent, sed hoc idem etiam post mortem monumentis litterarum assequuntur. Nec enim locus ullus est praetermissus ab iis, qui ad leges, qui ad mores, qui ad disciplinam rei publicae pertineret, ut otium suum ad nostrum negotium contulisse uideantur. Ita illi ipsi doctrinae studiis et sapientiae dediti ad hominum utilitatem suam intelligentiam prudentiamque potissimum conferunt; ob eamque etiam causam eloqui copiose, modo prudenter, melius est quam uel acutissime sine eloquentia cogitare, quod cogitatio in se ipsa uertitur, eloquentia complectitur eos, quibuscum communitate iuncti sumus. (157) Atque ut apium examina non fingendorum fauorum causa congregantur, sed cum congregabilia natura sint, fingunt fauos, sic homines, ac multo etiam magis, natura congregati adhibent agendi cogitandique sollertiam. Itaque, nisi ea uirtus, quae constat ex hominibus tuendis, id est ex societate generis humani, attingat cognitionem rerum, soliuaga cognitio et ieiuna uideatur, itemque magnitudo animi remota communitate coniunctioneque humana feritas sit quaedam et immanitas. Ita fit, ut uincat cognitionis studium consociatio hominum atque communitas. (158) Nec uerum est quod dicitur a quibusdam propter necessitatem uitae, quod ea, quae natura desideraret, consequi sine aliis atque efficere non possemus, idcirco initam esse cum hominibus communitatem et societatem; quodsi omnia nobis, quae ad uictum cultumque pertinent, quasi uirgula diuina, ut aiunt, suppeditarentur, tum optimo quisque ingenio negotiis omnibus omissis totum se in cognitione et scientia collocaret. Non est ita. Nam et solitudinem fugeret et socium studii quaereret, tum docere, tum discere uellet, tum audire, tum dicere. Ergo omne officium, quod ad coniunctionem hominum et ad societatem tuendam ualet, anteponendum est illi officio, quod cognitione et scientia continetur. [1,45] (159) Illud forsitan quaerendum sit, num haec communitas, quae maxime est apta naturae ea sit etiam moderationi modestiaeque semper anteponenda. non placet; sunt enim quaedam partim ita foeda, partim ita flagitiosa, ut ea ne conseruandae quidem patriae causa sapiens facturus sit. Ea Posidonius collegit permulta, sed ita taetra quaedam, ita obscena, ut dictu quoque uideantur turpia. Haec igitur non suscipiet rei publicae causa, ne res publica quidem pro se suscipi uolet. Sed hoc commodius se res habet, quod non potest accidere tempus, ut intersit rei publicae quicquam illorum facere sapientem. (160) Quare hoc quidem effectum sit, in officiis deligendis id genus officiorum excellere, quod teneatur hominum societate. (Etenim cognitionem prudentiamque sequetur considerata actio; ita fit, ut agere considerate pluris sit quam cogitare prudenter). Atque haec quidem hactenus. Patefactus enim locus est ipse, ut non difficile sit in exquirendo officio quid cuique sit praeponendum uidere. In ipsa autem communitate sunt gradus officiorum, ex quibus quid cuique praestet intellegi possit, ut prima diis immortalibus, secunda patriae, tertia parentibus, deinceps gradatim reliquis debeantur. (161) Quibus ex rebus breuiter disputatis intellegi potest non solum id homines solere dubitare, honestumne an turpe sit, sed etiam duobus propositis honestis utrum honestius sit. Hic locus a Panaetio est, ut supra dixi, praetermissus. Sed iam ad reliqua pergamus.