[2,0] LIBER SECUNDUS. [2,1] I. - ATTICUS : Sed uisne, quoniam et satis iam ambulatum est, et tibi aliud dicendi initium sumendum est, locum mutemus, et in insula, quae est in Fibreno (nam opinor illi alteri flumini nomen esse), sermoni reliquo demus operam, sedentes? - MARCUS : Sane quidem; nam illo loco libentissime soleo uti, siue quid mecum ipse cogito, siue quid aut scribo aut lego. - ATTICUS Equidem, qui nunc primum hue uenerim, satiari non queo; magnificasque uillas, et pauimenta marmorea, et laqueata tecta contemno. Ductus uero aquarum, quos isti Nilos et Euripos uacant, quis non, cum haec uideat, irriserit? Raque, ut tu, paulo ante de lege et iure disserens, ad paturam referebas omnia, sic in his ipsis rebus, quae ad requietem animi delectationemque quaeruntur, natura dominator. Quare antea mirabar (nihil enim his in lacis nisi saxa et montes cogitabam; idque ut facerem, et orationibus inducebar tuis et uersibus), sed mirabar, ut dixi, te tam ualde hoc loco delectari : nunc contra miror, te, cum Roma absis, usquam potius esse. - MARCUS : Ego uero, cum licet plures dies abesse, praesertim hoc tempore anni, et amoenitatem hanc et salubritatem sequor; raro autem licet. Sed nimirum me alia quoque causa delectat, quœ te non attingit ita. - ATTICUS : Quae tandem ista causa est? - MARCUS : Quia, si uerum dicimus, haec est mea et huius fratris mei germana patria : hint enim orti stirpe antiquissima sumus; hic sacra, hic genus, hic maiorum multa uestigia. Quid plura? hanc uides uillam, ut nunc quidem est, latius aedificatam patris nostri studio; qui, cum esset infirma ualetudine, hic fere aetatem egit in litteris. Sed hoc ipso in loco, cum auus uiueret, et antiquo more parua esset uilla, ut illa Curiana in Sabinis, me scito esse natum. Quare inest nescio quid, et latet in animo ac sensu meo, quo me plus hic locus fortasse delectet : siquidem etiam ille sapientissimus uir, Ithacam ut uideret, immortalitatem scribitur repudiasse. [2,2] II. - ATTICUS : Ego uero tibi istam iustam causam puto, cur hue libentius uenias atque hunc locum diligas Quin ipse, uere dicam, sum illi uillae amicior modo factus, atque huit omni solo, in quo tu ortus et procreatus es. Mouemur enim nescio quo pacto lotis in quibus eorum quos diligimus aut admiramur adsunt uestigia. Me quidem ipsae illae nostrae Athenae non tam operibus magnificis, exquisitisque antiquorum artibus delectant, quam recordatione summorum uirorum, ubi quisque habitare, ubi sedere, ubi disputare sit solitus; studioseque eorum etiam sepulcra contemplor. Quare istum, ubi tu es natus, plus amabo posthac locum. - MARCUS : Gaudeo igitur me incunabula pine mea tibi ostendisse. - ATTICUS Equidem me cognosse admodum gaudeo. Sed illud tamen quale est, quod paulo ante dixisti : hunc locum (idem ego te accipio dicere Arpinum) germanam patriam esse uestram? Numquid duas habetis patrias? an est una illa patria communis? nisi forte sapienti illi Catoni fuit patria non Roma, sed Tusculum. - MARCUS : Ego mehercule et illi et omnibus municipibus duas esse censeo patrias, unam naturae, alteram ciuitatis : et ille Cato, cum esset Tusculi natus, in populi Romani ciuitatem susceptus est. Itaque, cum ortu Tusculanus esset, ciuitate Romanus, habuit alteram loci patriam, alteram iuris. Ut uestri Attici, postquam Theseus eos demigrare ex agris, et in Astu, quod appellatur, omnes se conferre iussit, et Sunii erant iidem et Attici : sic nos et eam patriam dicimus, ubi nati, et illam, qua excepti sumus. Sed necesse est caritate eam praestare, qua reipublicae nomen uniuersae ciuitatis est; pro qua mori, et cui nos totos dedere, et in qua nostra omnia ponere et quasi consecrare debemus. Dulcis autem non multo secus est ea quae genuit, quam illa quae excepit. Itaque ego hanc meam esse patriam prorsus nunquam negabo, dum illa sit maior, et haec in ea contineatur. [2,3] III. - ATTICUS : Recte igitur Magnus ille noster, me audiente, posuit in iudicio, cum pro Balbo tecum simul diceret, rempublicam nostram iustissimas huic municipio gratias agere posse, quod ex eo duo sui conseruatores exstitissent, ut iam uidear adduci hanc quoque, quae te procreauit, esse patriam tuam. - QUINTUS : Sed uentum in insulam est. Hac uero nihil est amoenius. Ut enim hoc quasi rostro finditur Fibrenus, et diuisus aequaliter in duas partes latera haec alluit, rapideque dilapsus cito in unum confluit, et tantum complectitur, quod satis sit modicae palaestrae, loci ! Quo effecto, tanquam id habuerit operis ac muneris, ut hanc nobis efficeret sedem ad disputandum, statim praecipitat in Lirem, et, quasi in familiam patriciam uenerit, amittit nomen obscurius, Liremque multo gelidiorem facit. Nec enim ullum hoc frigidius flumen attigi, cum ad multa accesserim, ut uix pede tentare id possim, quod in Phaedro Platonis facit Socrates. - MARCUS : Est uero ita; sed tamen huic amoenitati, quem ex Quinto saepe audio, Thyamis Epirotes tuus ille nihil, opinor, concesserit. - QUINTUS Est ita, ut dicis : caue enim putes Attici nostri Amaltheo platanisque illis quidquam esse praeclarius. Sed, si uidetur, considamus hic in umbra, atque ad eam partem sermonis ex qua egressi sumus, reuertamur. - MARCUS : Praeclare exigis, Quinte (at ego effugisse arbitrabar), et tibi horum nihil deberi potest. - QUINTUS : Ordire igitur; nam hunc tibi totum dicamus diem. MARCUS A Ioue Musarum primordia ---. sicut in Arateo carmine orsi sumus. - QUINTUS : Quorsum istuc? - MARCUS : Quia nunc itidem ab eodem et a caeteris diis immortalibus sunt nobis agendi capienda primordia. - QUINTUS : Optime uero, frater; et fieri sic decet. [2,4] IV. - MARCUS : Videamus igitur rursus, priusquam aggrediamur ad leges singulas, uim naturamque legis, ne, cum referenda sint ad eam nobis omnia, labamur interdum errore sermonis, ignoremusque uim sermonis eius, quo iura nobis definienda sint. - QUINTUS : Sane quidem, hercule; et est ista recta docendi uia. - MARCUS : Hanc igitur uideo sapientissimorum fuisse sententiam, legem neque hominum ingeniis excogitatam, nec scitum aliquod esse populorum, Sed aeternum quiddam, quod uniuersum mundum regeret imperandi prohibendique sapientia. Ita principem legem illam et ultlmam, mentem esse dicebant omnia ratione aut cogentis aut uetantis dei ex qua illa lex, quam du humano generi dederunt, recte est laudata. Est enim ratio mensque sapientis, ad iubendum et ad deterrendum idonea. - QUINTUS : Aliquoties iam iste locus a te tactus est; Sed antequam ad populares leges uenias, uim istius coelestis legis explana, si placet, ne aestus nos consuetudinis absorbeat, et ad sermonis morem usitati trahat. - MARCUS : A paruis enim : Quinte, didicimus, SI IN IUS VOCAT atque eiusmodi alias leges nominare. Sed uero intelligi sic oportet, et hoc, et alia iussa ac uetita populorum, uim non habere ad recte facta uocandi, et a peccatis auocandi : quae uis non modo senior est quam aetas populorum et ciuitatum, sed aequalis illius coelum atque terras tuentis et regentis dei. Neque enim esse mens diuina sine ratione potest, nec ratio diuina non hanc uim in rectis prauisque sanciendis habere; nec, quia nusquam erat scriptum, ut contra omnes hostium copias in ponte unus assisteret, a tergoque pontem interscindi iuberet, idcirco minus Coclitem illum rem gessisse tantam, fortitudinis lege atque imperio, putabimus; nec si, regnante Tarquinio, nulla erat Romae scripta lex de stupris, idcirco non contra illam legem sempiternam Sext- Tarquinius uim Lucretiae, Tricipitin, filiae, attulit. Erat enim ratio perfecta a rerum natura, et ad recte faciendum impellens, et a delicto auocans; quae non tum denique incipit lex esse, cum scripta est, sed tum cum orta est. Orta auteur simul est cum mente diuina. Quamobrem lex uera atque princeps, apta ad iubendum et ad uetandum, ratio est recta summi Iouis. [2,5] V. - QUINTUS : Assentior, frater, ut, quod est rectum uerumque, lex idem sit, neque cum litteris, quibus scita scribuntur, aut oriatur, aut occidat. - MARCUS : Ergo ut illa diuina mens summa lex est; item, cum in homine est perfecta ratio, lex est; ea uero est perfecta in mente sapientis. Quœ sunt autem uarie et ad tempus descripta populis, fauore magis quam re legum nomen tenent. Omnem enim legem, quae quidem recte lex appellari possit, esse laudabilem, quibusdam talibus argumentis docent. Constat profecto ad salutem ciuium, ciuitatumque incolumitatem, uitamque hominum quietam et beatam, inuentas esse leges; eosque, qui primum eiusmodi scita sanxerint, populis ostendisse ea se scripturos atque laturos, quibus illi, adscitis susceptisque, honeste beateque uiuerent : quaeque ita composita sanctaque essent, eas leges uidelicet nominarunt. Ex quo intelligi par est eos, qui perniciosa et iniusta populis iussa descripserint, cum contra fecerint quam polliciti professique sint, quiduis potius tulisse quam leges : ut perspicuum esse possit, in ipso nomine legis interpretando inesse uim et sententiam iusti et iuris legendi. Quaero igitur a te, Quinte, sicut illi solent : Quo si ciuitas careat, ob eam ipsum causam, quod eo careat pro nihilo habenda sit, id estne numerandum in bonis? - QUINTUS : Ac maximis quidem. - MARCUS : Lege autem carens ciuitas, anne ob id ipsum habenda nullo loco? - QUINTUS : Dici aliter non potest. - MARCUS : Necesse est igitur legem haberi in rebus optimis. - QUINTUS : Prorsus assentior. MARCUS : Quid, quod multa perniciose, multa pestifere sciscuntur in populis, an ea non magis legis nomen attingunt, quam si latrones aliqua consessu suo sanxerint? Nam neque medicorum prœcepta dici uere possent, si quse inscii imperitique pro salutaribus mortifera conscripserint; neque in populo lex, cuicuimodi fuerit illa, etiam si perniciosum aliquid populus acceperit. Ergo est lex iustorum iniustorumque distinctio, ad illam antiquissimam et rerum omnium principem expressa naturam, ad quam leges hominum diriguntur, quae supplicio improbos afficiunt, defendunt ac tuentur bonos. [2,6] VI. - QUINTUS : Praeclare intelligo; nec uero iam aliam esse ullam legem puto non modo habendam, sed ne appellandam quidem. - MARCUS : Igitur tu Titias et Apuleias leges nulIas putas? - QUINTUS : Ego uero ne Liuias quidem. -- MARCUS : Et recte, quae praesertim uno uersiculo senatus puncto temporis sublatae sint lex auteur illa, cuius uim explicaui, neque tolli neque abrogari potest. - QUINTUS : Eas tu igitur leges rogabis uidelicet, quae nunquam abrogentur? - MARCUS : Certe, si modo acceptae a uobis duobus erunt. Sed, ut uir doctissimus fecit Plato, atque idem grauissimus philosophorum omnium, qui princeps de republica conscripsit, idemque separatim de legibus eius, id mihi credo esse faciendum, ut, priusquam ipsam legem recitem, de eius legis laude dicam. Quod idem et Zaleucum et Charondam fecisse uideo; cum quidem illi, non studii et delectationis, Sed reipublicae causa leges ciuitatibus suis scripserunt. Quos imitatus Plato uidelicet hoc quoque legis putauit esse, persuadere aliquid, non omnia ui ac minis cogere. - QUINTUS : Quid quod Zaleucum istum negat ullum fuisse Timaeus? - MARCUS: At Theophrastus auctor haud deterior, mea quidem sententia, meliorem multi nominant : commemorant uero ipsius ciues, nostri clientes, Locri. Sed siue fuit siue non fuit, nihil ad rem; loquimur quod traditum est. [2,7] VII. - Sit igitur hoc a principio persuasum ciuibus, dominos esse omnium rerum ac moderatores deos, eaque, quae gerantur, eorum geri ui, ditione ac numine, eosdemque optime de genere hominum mereri, et qualis quisque sit, quid agat, quid in se admittat, qua mente qua pietate colat religiones, intueri, piorumque et impiorum habere rationem. His enim rebus imbutae mentes haud sane abhorrebunt ab utili ac uera sententia. Quid est enim uerius quam neminem esse oportere tam stulte arrogantem, ut in se rationem et menteur putet inesse, in coelo mundoque non putet? aut ut ea, quae uix summa ingenii ratione comprehendat, nulla rations moueri putet? Quem uero astrorum ordines, quem dierum noctiumque uicissitudines, quem mensium temperatio, quemque ea quae gignuntur nobis ad fruendum, non gratum esse cogant; hunc hominem omnino numerare qui decet? Cumque omnia, quae rationem habent, proestent its quae sint rationis expertia, nefasque sit dicere ullam rem praestare naturae omnium rerum, rationem inesse in ea confitendum est. Utiles esse autem opiniones has quis neget, cum intelligat quam multa firmentur iureiurando; quantae salutis sint foederum religiones; quam multos diuini supplicia metus a scelere reuocarit; quamque sancta sit societas ciuium inter ipsos, diis immortalibus interpositis tum iudicibus, tum testibus? « Habes legis prooemium » : sic enim hoc appellat Plato. QUINTUS : Habeo uero, frater; et in hoc admodum delector, quod in aliis rebus aliisque sententias uersaris atque ille; nihil enim tam dissimile est quam uel ea, quae ante dixisti, uel hoc ipsum legis exordium. Unum illud mihi uideris imitari, orationis genus. - MARCUS Vellem fortasse : quis enim id potest, aut unquam poterit imitari? nam sententias interpretari perfacile est. Quod quidem ego facerem, nisi plane esse uellem meus; quid enim negotii est, eadem, prope uerbis iisdem conuersa, dicere? - QUINTUS: Prorsus assentior. Verum, ut modo tute dixisti, te esse malo tuum. Sed iam exprome, si placet, istas leges de religione. MARCUS : Expromam equidem, ut potero; et, quoniam et locus et setmo familiaris est, legum leges uoce proponam. - QUINTUS : Quidnam id est? - MARCUS : Sunt certa legum uerba, Quinte, neque ita prisca, ut in ueterebus XII sacratisque legibus; et tamen, quo plus aucto, ritatis habeant, paulo antiquiora quam hic sermo est. Eum morem igitur cum breuitate, si potero, consequar. Leges autem a me edentur non perfecte; nam esset infinitum; sed ipsae summae rerum atque sententiae. - QUINTUS : Ita uero necesse est : quare audiamus uerba legis. [2,8] VIII. - MARCUS : « Ad diuos adeunto caste : pietatem adhibento : opes amouento. Qui secus faxit, Deus ipse uindex erit. - Separatim nemo habessit deos; neue nouos, neue aduenas, nisi publice adscitos, priuatim colunto. - Constructa a patribus delubra in urbibus habento. Lucos in agris habento et Larum sedes. - Ritus familiae patrumque seruanto. - Diuos, et eos, qui coelestes semper habiti, colunto, et ollos, quos endo caelo merita locauerunt, Herculem, Liberum, Aesculapium, Castorem, Pollucem, Quirinum; ast olla, propter quae datur homini ascensus in coelum, Mentem, Virtutem, Pietatem, Fidem, earumque laudum delubra sunto, nec ulla uitiorum. - Sacra sollemnia obeunto. - Feriis iurgia amouento; easque in famulis, operibus patratis, habento. Itaque ut ita cadat in annuis anfractibus, descriptum esto. Certasque fruges certasque baccas sacerdotes publice libanto : hoc certis sacrificiis ac diebus. Itemque alios ad dies ubertatem lactis feturaeque seruanto. - Idque ne committi possit, ad eam rem, rationem, cursus annuos sacerdotes finiunto : quacque quoque diua decorae grataeque sint hostiae, prouidento. - Diuisque aliis alii sacerdotes, omnibus pontifices, singulis flamines sunto. - Virgines uestales in urbe custodiunto ignem foci publici sempiternum. - Quoque haec priuatim et publice modo rituque fiant, discunto ignari a publicis sacerdotibus. Eorum autem duo genera sunto : unum, quod praesit caerimoniis et sacris; alterum, quod interpretetur fatidicorum et uatum effata incognita, cum senatus populusque adsciuerit. Interpretes autem Iouis optimi maximi, publici augures, signis et auspiciis postea uidento; disciplinam tenento. Sacerdotes uineta uirgetaque, et salutem populi auguranto; quique agent rem duelli, quique popularem, auspicium praemonento, ollique obtemperanto; diuorumque iras prouidento, iisque apparento; coelique fulgura regionibus ratis temperanto; urbemque et agros et templa liberata et effata habento : quaeque augur iniusta, nefasta, uitiosa, dira defixerit, irrita infectaque sunto; quique non paruerit, capital esto. [2,9] IX. - « Foederum, pacis, belli, induciarum oratores, fetiales, iudices, duo sunt. Bella disceptanto. - Prodigia, portenta ad Etruscos et haruspices, si senatus iusserit, deferunto; Etruriaeque principes disciplinam docento. Quibus diuis creuerint procuranto; fidemque fulgura atque obstita pianto. - Nocturna mulierum sacrificia ne sunto, praeter olla quae pro populo rite fiant; neue quem initianto, nisi, ut assolet Cereri, graeco sacro. - Sacrum commissum, quod neque expiari poterit, impie commissum est; quod expiari poterit, publici sacerdotes expianto. - Ludis publicis, quod sine curriculo et sine certatione corporum fiat, popularem laetitiam in cantu et fidibus et tibiis moderanto, eamque cum diuum honore iungunto, - Ex patriis ritibus optuma colunto. - Praeter Idaeae matris famulos, eosque iustis diebus, ne quis stipem cogito. - Sacrum, sacroue commendatum qui clepsit rapsitque, parricida esto. - Periurii poena diuina, exitium; humana, dedecus. - Incestum pontifices supremo supplicio sanciunto. - Impius ne audeto placare donis iram deorum. Caute uota reddunto. Poena uiolati iuris esto. Quorcica ne quis agrum consecrato. Auri, argenti, eboris sacrandi modus esto. - Sacra priuata perpetua manento. - Deorum manium iura sancta sunto. Hos leto datos, diuos habento : sumptum in ollos luctumque minuunto. » [2,10] X. - ATTICUS : Conclusa quidem est a te tam magna lex sane quam breuis; et, ut mihi quidem uidetur, non multum discrepat ista constitutio religionum a legibus Numae nostrisque moribus. - MARCUS : An censes, cum in illis de republica libris persuadere uideatur Africanus, omnium rerumpublicarum nostram, ueterem illam, fuisse optimam, non necesse esse optimae reipublicae leges dare consentaneas? - ATTICUS : Immo prorsus ita censeo. - MARCUS : Ergo adeo exspectate leges, quae genus illud optimum reipublicae contineant; et, si quae forte a me hodie rogabuntur, quae non sint in nostra republica nec fuerint, tamen erant fere in more maiorum; qui tum, ut lex, ualebat. - ATTICUS : Suade igitur, si placet, istam ipsam legem, ut ego, UTEI TU ROGAS, possim dicere. - MARCUS : Ain' tandem, Attice, non es dicturus aliter? - ATTICUS : Prorsus maiorem quidem rem nullam sciscam aliter : in minoribus, si uoles, remittam hoc tibi. - QUINTUS : Atque haec mea quidem sententia est. - MARCUS : At ne longum fiat uidete. - ATTICUS : Utinam quidem ! quid enim agere malumus? MARCUS : Caste iubet lex adire ad deos, animo uidelicet, in quo sunt omnia; nec tollit castimoniam corporis; sed hoc oportet intelligi, cum multum animus corpori praestet, obserueturque ut casta corpora adhibeantur, multo esse in animis id seruandum magis. Nam illud uel aspersione aquae, uel dierum numero tollitur : animi labes nec diuturnitate euanescere, nec amnibus ullis elui potest. Quod autem pietatem adhiberi, opes amoueri iubet, significat probitatem gratam esse deo, sumptum esse remouendum. Quid est enim, cum paupertatem diuitiis etiam inter homines esse aequalem uelimus, cur eam, sumptu ad sacra addito, deorum aditu arceamus? praesertim cum ipsi deo nihil minus gratum futurum sit, quam non omnibus patere ad se placandum et colendum uiam. Quod autem non iudex, sed deus ipse uindex constituitur, praesentis poenae metu religio confirmari uidetur. Suosque deos, aut nouos, aut alienigenas coli, confusionem habet religionem, et ignotas caerimonias non a sacerdotibus. Nam a patribus acceptos deos ita placet coli, si huic legi paruerint ipsi. - Patrum delubra esse in urbibus censeo; nec sequor magos Persarum, quibus auctoribus Xerxes inflammasse templa Graeciae dicitur, quod parietibus includerent deos, quibus omnia deberent esse patentia ac libera, quorumque hic mundus omnis templum esset et domus. [2,11] XI. - Melius Graii atque nostri, qui, ut augerent pietatem in deos, easdem illos, quas nos, urbes incolere uoluerunt. Affert enim haec opinio religionem utilem ciuitatibus; si quidem et illud bene dictum est a Pythagora, doctissimo uiro, tum maxime et pietatem et religionem uersari in animis, cum. rebus diuinis operam daremus; et quod Thales, qui sapientissimus in septem fuit, homines existimare oportere, omnia quae cernerentur, deorum esse plena; fore enim omnes castiores, ueluti qui in fanis essent maxime religiosis. Est enim quadam opinione species deorum in oculis, non solum in mentibus. Eamdemque rationem luci habent in agris. Neque ea, quae a maioribus prodita est, cum dominis, tum famulis, posita in fundi uillaeque conspectu, religio Larum, repudianda est. Iam ritus familiae patrumque seruare, id est (quoniam antiquitas proxime accedit ad deos) a diis quasi traditam religionem tueri. Quod autem ex hominum genere consecratos, sicut Herculem et caeteros, coli lex iubet, indicat omnium quidem animos immortales esse, sed fortium bonorumque diuinos. Bene uero, quod Mens, Pietas, Virtus, Fides consecratur manu : quarum omnium Romae dedicata publice templa sunt, ut illa qui habeant (habent autem omnes boni), deos ipsos in animis suos collocatos putent. Nam illud uitiosum Athenis, quod, Cylonio scelere expiato, Epimenide Crete suadente, fecerunt Contumeliae fanum et Impudentiae. Virtutes enim, non uitia consecrare decet. Araque uetus stat in Palatio Febris; et altera Esquiliis malae Fortunae detestataeque : quae omnia eiusmodi repudianda sunt. Quod si fingenda nomina, Vicepotae potius uincendi atque potiundi, Stata: standi, cognominaque Statoris et Inuicti Iouis; rerumque expetendarum nomina, Salutis, Honoris, Opis, Victoriae. Quoniamque exspectatione rerum bonarum erigitur animus, recte etiam a Calatino Spes consecrata est. Fortunaque sit uel Huiusce diei, nam ualet in omnes dies; uel Respiciens, ad opem ferendam; uel Fors, in quo incerti casus significantur magis; uel Primigenia, a gignendo, Comes. Tum ---. [2,12] XII. - Feriarum festorumque dierum ratio in liberis requietem habet litium et iurgiorum; in seruis, operum et laborum : quas compositor anni conferre debet et ad perfectionem operum rusticorum. Quod tempus, ut sacrificiorum libamenta seruentur fetusque pecorum, quae dicta in lege sunt, diligenter habenda ratio intercalandi est : quod institutum perde a Numa, posteriorum pontificum negligentia dissolutum est. Iam illud ex institutis pontificum et haruspicum non mutandum est, quibus hostiis immolandum cuique deo, cui maioribus, cui lactentibus, cui maribus, cui feminis. Plures autem deorum omnium, singuli singulorum sacerdotes, et respondendi iuris et conficiendarum religionum facultatem afferunt. Cumque Vesta, quasi focum urbis, ut graeco nomine est appellata (quod nos prope idem graecum interpretatum nomen tenemus), complexa sit, ei colendae uirgines praesint, ut aduigiletur facilius ad custodiam ignis, et sentiant mulieres in natura ferminarum omnem castitatem peti. Quod sequitur uero, non solum ad religionem pertinet, sed etiam ad ciuitatis statum, ut sine iis qui sacris publice praesint, religioni priuatae satisfacere non possint. Continet enim rempublicam consilio et auctoritate optimatium semper populum indigere. Descriptioque sacerdotum nullum iustae religionis genus praetermittit. Nam sunt ad placandos deos alii constituti, qui sacris praesint solemnibus; ad interpretanda alii praedicta uatum; neque multorum, ne esset infinitum, neque ut ea ipsa, quae suscepta publice essent, quisquam extra collegium nosset. Maximum autem et praestantissimum in republica ius est augurum, et cum auctoritate coniunctum. Neque uero hoc, quia sum ipse augur, ita sentio, sed quia sic existimare nos est necesse. Quid enim maius est, si de iure quaerimus, quam posse a summis imperiis et summis potestatibus comitiatus et concilia uel instituta dimittere, uel habita rescindere? quid grauius quam rem susceptam dirimi, si unus augur ALTO DIE dixerit? quid magnificentius quam posse decernere ut magistratu se abdicent consules? quid religiosius quam cum populo, cum plebe agendi ius aut dare, aut non dare? quid legem, si non iure rogata est, tollere? ut Titiam decreto collegii; ut Liuias, consilio Philippi, consulis et auguris : nihil domi, nihil foris per magistratus gestum sine eorum auctoritate posse cuiquam probari? [2,13] XIII. - ATTICUS : Age, iam ista uideo fateorque esse magna; sed est in collegio uestro inter Marcellum et Appium, optimos augures, magna dissensio; nam eorum ego in libros incidi : cum alteri placeat auspicia ista ad utilitatem esse reipublicae composita; alteri disciplina uestra quasi diuinare uideatur prorsus posse. Hac tu de re quaero quid sentias. - MARCUS : Egone? diuinationem, quam Graeci g-mantikehn appellant, esse censeo, et huius hanc ipsam partem, qua, est in auibus caeterisque signis disciplinae nostri; quod, cum summos deos esse concedamus, eorumque mente mundum regi, et eorumdem benignitatem hominum consulere generi, et posse nobis signa rerum futurarum ostendere, non uideo cur esse diuinationem negem. Sunt autem ea qui posui; ex quibus id, quod uolumus, efficitur et cogitur. Iam uero permultorum exemplorum et nostra est plena respublica, et omnia regna, omnesque populi, cunctique gentes, ex augurum praedictis multa incredibiliter uera cecidisse. Neque enim Polyidi, neque Melampodis, neque Mopsi, neque Amphiarai, neque Calchantis, neque Heleni tantum nomen fuisset; neque tot nationes id ad hoc tempus retinuissent, Arabum, Phrygum, Lycaonum, Cilicum, maximeque Pisidarum, nisi uetustas ea certa esse docuisset. Nec uero Romulus noster auspicato Urbem condidisset, neque Attii Naui nomen memoria floreret tam diu, nisi hi omnes multa ad ueritatem admirabilia dixissent. Sed dubium non est quin hic disciplina et ars augurum euanuerit iam et uetustate et negligentia. Itaque neque illi assentior, qui hanc scientiam negat unquam in nostro collegio fuisse; neque illi qui esse etiam nunc putat. Qui mihi uidetur apud maiores fuisse dupliciter, ut ad reipublicae tempus nonnunquam, ad agendi consilium saepissime pertineret. - ATTICUS : Credo, hercle, ita esse, istique rationi potissimum assentior. Sed redde caetera. [2,14] XIV. - MARCUS : Reddam uero, et, si potero, breui. Sequitur enim de iure belli : in quo et suscipiendo, et gerendo, et deponendo, ius plurimum ualet et fides eorumque ut publici interpretes essent, lege sanximus. Iam de haruspicum religione, de expiationibus et procurationibus satis superque in ipsa lege dictum puto. - ATTICUS : Assentior, quoniam munis haec in religione uersatur oratio. - MARCUS : At uero, quod sequiture quomodo aut tu assentiare, aut ego reprehendam, san, quaero, Tite. - ATTICUS : Quid tandem id est? - MARCUS De nocturnis sacrificiis mulierum. - ATTICUS : Ego uero assentior, excepto praesertim in ipsa lege sollemni sacrificio ac publico. - MARCUS : Quid ergo aget Iacchus, Eumolpidaeque nostri, et augusta illa mysteria, si quidem sacra nocturna tollimus? Non enim populo romano, sed omnibus bonis firmisque populis leges damus. - ATTICUS Excipis, credo, illa, quibus ipsi initiati sumus. - MARCUS Ego uero excipiam? Nam mihi cum multa eximia diuinaque uidentur Athenae tuae peperisse atque in uitam hominum attulisse, tum nihil melius illis mysteriis, quibus ex agresti immanique uita, exculti ad humanitatem et mitigati sumus, initiaque ut appellantur, ita re uera principia uitae cognouimus, neque solum cum laetitia uiuendi rationem accepimus, sed etiam cura spe meliore moriendi. Quid autem mihi displiceat in nocturnis, poetae indicant comici. Qua licentia Romae data, quidnam egisset ille qui in sacrificium cogitatam libidinem intulit, quo ne imprudentiam quidem oculorum adiici fas fuit? - ATTICUS : Tu uerm istam Romae legem rogato : nobis nostras ne ademeris. [2,15] XV. - MARCUS : Ad nostra igitur reuertor : quibus profecto diligentissime sanciendum est, ut mulierum famam multorum oculis lux clara custodiat, initienturque eo ritu Cereri, quo Romae initiantur. Quo in genere seueritatem maiorum senatus uetus auctoritas de Bacchanalibus, et consulum, exercitu adhibito, quaestio animaduersioque declarat. Atque omnia nocturna, ne nos duriores forte uideamur, in media Graecia Diagondas Thebanus lege perpetua sustulit. Nouos uero deos, et in his colendis nocturnas peruigilationes sic Aristophanes, facetissimus poeta ueteris comoediae, uexat, ut apud eum Sabazius et quidam alii dii, peregrini iudicati, e ciuitate eiiciantur. Publicus autem sacerdos imprudentiam consilio expiatam metu liberet; audaciam in admittendis religionibus foedis damnet atque impiam iudicet. Iam ludi publici, quoniam sunt cauea circoque diuisi, sint corporum certationes, cursu et pugilatione, luctatione, curriculisque equorum usque ad certam uictoriam in circo constitutis; cauea, cantu, uoce ac fidibus et tibiis, dummodo ea moderata sint, ut lege praescribitur. Assentior enim Platoni, nihil tam facile in animos teneros atque molles influere quam uarios canendi sonos quorum dici uix potest quanta sit uis in utramque partem. Namque et incitat languentes, et languefacit excitatos, et tum remittit animos, tum contrahit; ciuitatumque hoc multarum in Graecia interfuit, antiquum uocum seruare modum, quorum mores, lapsi ad mollitiem, pariter sunt immutati cura cantibus; aut hac dulcedine corruptelaque deprauati, ut quidam putant; aut, cum seueritas eorum ob alia uitia cecidisset, tum fuit in auribus animisque mutatis etiam huic mutationi locus. Quamobrem ille quidam sapientissimus Graeciae uir longeque doctissimus ualde hanc labem ueretur. Negat enim mutari posse musicas leges sine mutatione legum publicarum. Ego nec tam ualde id timendum, nec plane contemnendum puto. Illa quidem, quae solebant quondam compleri seueritate iucunda Liuianis et Naeuianis modis, nunc, ut eadem exsultent, ceruices oculosque pariter cum modorum flexionibus torqueant. Grauiter olim ista uindicabat uetus illa Graecia, longe prouidens quam sensim pernicies, illapsa ciuium animos, malis studiis malisque doctrinis repente totas ciuitates euerteret : si quidem illa seuera Lacedaemon neruos iussit, quos plures quam septem haberet, in Timothei fidibus incidi. [2,16] XVI. - Deinceps in lege est, ut de ritibus patriis colantur optimi : de quo cum consulerent Athenienses Apollinem Pythium, quas potissimum religiones tenerent, oraculum editum est « eas, quae essent in more maiorum. » Quo cum iterum uenissent, maiorumque morem dixissent saepe esse mutatum, quaesiuissentque quem morem potissimum sequerentur e uariis, respondit : « Optimum. » Et profecto ita est, ut id habendum sit antiquissimum et deo proximum, quod sit optimum. Stipem sustulimus, nisi eam, quam ad paucos dies propriam Idaeae Matris excepimus : implet enim superstitione animos et exhaurit domus. Sacrilego poena est, neque ei soli qui sacrum abstulerit, sed etiam ei qui sacro commendatum, quod et nunc multis fit in fanis. Alexander in Cilicia deposuisse apud Solos in delubro pecuniam dicitur; et Atheniensis Clisthenes Iunoni Samiae, ciuis egregius, cum rebus timeret suis, filiarum dotes credidit. Sed iam de periuriis, de incestis nihil sane hoc quidem loco disputandum est. - Donis impii ne placare audeant deos : Platonem audiant, qui uetat dubitare qua sit mente futurus deus, cum uir nemo bonus ab improbo se donari uelit. - Diligentia uotorum satis in lege dicta est ac uoti sponsio, qua obligamur deo. Poena uero uiolatae religionis iustam recusationem non habet. Quid ego hic sceleratorum utar exemplis? quorum sunt plenae tragoediae. Quae ante oculos sunt, ea potius attingantur. Etsi haec commemoratio uereor ne supra hominis fortunam esse uideatur, tamen, quoniam mihi sermo est apud uos, nihil reticebo, uelimque hoc, quod loquar, diis immortalibus gratum potius uideri quam graue ---. [2,17] XVII. - Cum perditorum ciuium scelere, discessu meo, religionum iura polluta sunt, uexati nostri Lares familiares, in eorum sedibus exaedificatum templum Licentiae, pulsus a delubris is, qui illa seruarat. Circumspicite celeriter animo (nihil enim attinet quemquam nominari), qui sint rerum exitus consecuti. Nos, qui illam custodem urbis, omnibus ereptis nostris rebus ac perditis, uiolari ab impiis passi non sumus, eamque ex nostra domo in ipsius patris domum detulimus, iudicia senatus, Italiae, gentium denique omnium, conseruatae patriae consecuti sumus : quo quid accidere potuit homini praeclarius? Quorum scelere religiones tum prostratae afflictaeque sunt, partim ex illis distracti ac dissipati iacent : qui uero ex iis et horum scelerum principes fuerunt, et praeter caeteros in omni religione impii, non solum uita priuati sunt, conscientia cruciati atque dedecore, uerum etiam sepultura et iustis exsequiarum caruerunt. QUINTUS : Equidem ista agnosco, frater, et meritas diis gratias ago, sed nimis saepe secus aliquando uidemus euadere. - MARCUS : Non enim, Quinte, recte existimamus quae poena diuina sit, et opinionibus uulgi rapimur in errorem, nec uera cernimus. Morte, aut dolore corporis, aut luctu animi, aut offensione iudicii hominum miserias ponderamus; quae fateor humana esse, et multis bonis uiris accidisse. Sceleris est poena tristis, et praeter eos euentus, qui sequuntur, per se ipsa maxima est. Vidimus eos, qui, nisi odissent patriam, nunquam inimici nobis fuissent, ardentes cum cupiditate, tum metu, tum conscientia; quid agerent, modo timentes, uicissim contemnentes religiones : iudicia perrupta ab iisdem, corrupta hominum, non deorum. Reprimam iam, et non insequar longius, eoque minus, quo plus poenarum habeo quam petiui. Tantum ponam breui duplicem poenam esse diuinam, quod constaret et uexandis uiuorum animis, et ea fama mortuorum, ut eorum exitium et iudicio uiuorum et gaudio comprobetur. [2,18] XVIII. - Agri autem ne consecrentur, Platoni prorsus assentior; qui, si modo interpretari potuero, his fere uerbis utitur : « Terra igitur, ut focus domiciliorum, sacra deorum omnium est. Quocirca ne quis iterum idem consecrato. Aurum autem et argentum in urbibus et priuatim, et in fanis inuidiosa res est. Tum ebur ex inani corpore extractum, haud satis castum donum deo. Iam aes atque ferrum duelli instrumenta, non fani. Ligneum autem, quod quis uoluerit, uno e ligno dedicato, itemque lapideum, in delubris communibus. Textile ne operosius quam mulieris opus menstruum. Color autem albus praecipue decorus deo est tum in caeteris, tum maxime in textili. Tincta uero absint, nisi a bellicis insignibus. Diuinissima autem dona, aues et formae ab uno pictore uno absolutae die : itemque caetera huius exempli dona sunto. » Haec illi placent. Sed ego caetera non tam restricte praefinio, uel hominum uitiis, uel subsidiis temporum uictus. Terrae cultum segniorem suspicor fore, si ad eam tuendam ferroque subigendam, superstitionis aliquid accesserit. ATTICUS : Habeo ista. Nunc de sacris perpetuis et de manium iure restat. - MARCUS : O miram memoriam, Pomponi, tuam ! at mihi ista exciderant. - ATTICUS Ita credo; sed tamen hoc magis eas res et memini et exspecto, quod et ad pontificium ius et ad ciuile pertinent. - MARCUS : Vero : et apertissima sunt istis de rebus et responsa et scripta multa : et ego in hoc omni sermone nostro, quod ad cumque legis genus me disputatio nostra deduxerit, tractabo, quoad potero, eius ipsius generis ius ciuile nostrum; sed ita, locus ipse ut notus sit, ex quo ducatur quaeque pars iuris; ut non difficile sit, qui paulum modo ingenio possit moueri, quaecumque noua causa consultatioue acciderit, eius tenere ius, cum sciat a quo sit capite repetendum. [2,19] XIX. - Sed iurisconsulti, siue erroris obiiciendi causa, quo plura et difficiliora scire uideantur; siue, quod similius ueri est, ignoratione docendi (nam non solum scire aliquid artis est, sed quaedam ars etiam docendi), saepe, quod positum est in una cognitione, id in infinita dispartiuntur : uelut in hoc ipso genere, quam magnum illud Scaeuolae faciunt, pontifices ambo, et iidem iuris peritissimi? « Saepe, inquit Publii filius, ex patre audiui, pontificem neminem bonum esse, nisi qui ius ciuile cognosset. » Totumne? quid ita? quid enim ad pontificem, de iure parietum, aut aquarum, aut ullo omnino? Ergo, quod cum religione coniunctum est. Id autem quantulum est ! de sacris, credo, de uotis, de feriis, de sepulcris, et si quid eiusmodi est. Cur igitur haec tanta facimus, quum caetera perparua sint? De sacris autem, qui locus patet latius, haec sit una sententia, ut conseruentur semper, et deinceps familiis prodantur, et, ut in lege posui, perpetua sint sacra. Hoc uno posito, hac iura pontificum auctoritate consecuta sunt, ut, ne morte patris familias sacrorum memoria occideret, its essent ea adiuncta, ad quos eiusdem morte pecunia uenerit. Hoc uno posito, quod est ad cognitionem disciplina satis, innumerabilia nascuntur, quibus implentur iurisconsultorum libri. Quaeruntur enim, qui adstringantur sacris. Haeredum causa iustissima est; nulla est enim persona, qua ad uicem eius, qui e uita emigrauerit, propius accedat. Deinde, qui morte testamentoue eius tantumdem capiat, quantum omnes haeredes. Id quoque ordine : est enim ad id, quod propositum est, accommodatum. Tertio loco, si nemo sit haeres, is, qui de bonis, qua eius fuerint, cum moritur, usu ceperit plurimum possidendo. Quarto, si nemo sit qui ullam rem ceperit, de creditoribus eius, qui plurimum seruet. Extrema illa persona est, ut is qui ei qui mortuus sit pecuniam debuerit, neminique eam soluerit, perinde habeatur, quasi eam pecuniam ceperit. [2,20] XX. - Haec nos a Scaeuola didicimus, non ita descripta ab antiquis. Nam illi quidem his uerbis docebant tribus modis sacris adstringi : haereditate; aut, si maiorem partem pecunia capiat; aut, si maior pars pecunia legata est, si inde quippiam ceperit. Sed pontificem sequamur. Videtis igitur omnia pendere ex uno illo, quod pontifices pecuniam sacris coniungi uolunt, iisdemque ferias et caerimonias adscribendas putant. Atque etiam dant hoc Scaeuolae, quod est partitio : ut, si in testamento deductio scripta non sit, ipsique minus ceperint quam omnibus haeredibus relinquatur, sacris ne alligentur. In donatione hoc iidem secus interpretantur : si quod paterfamilias in eius donatione, qui in ipsius potestate esset, approbauit, ratum est; quod eo insciente factum est, si id is non approbat, ratum non est. His propositis, quaestiunculae multae nascuntur, quas qui non intelligat, si ad caput referat, per se ipse facile perspiciat? Veluti, si minus quis cepisset, ne sacris alligaretur, ac post de eius haeredibus aliquis exegisset pro sua parte id quod ab eo cuius ipse haeres esset praetermissum fuisset, eaque pecunia non minor esset facta cum superiore exactions quam haeredibus omnibus esset relicta : qui eam pecuniam exegisset, solum sine cohaeredibus, sacris alligari. Quin etiam cauent ut, cui plus legatum sit quam sine religione capere liceat, is per aes et libram haeredem testamenti soluat, propterea quod eo loco res est, ita soluta haereditate, quasi ea pecunia legata non esset. [2,21] XXI. - Hoc ego loco, multisque aliis quaero a uobis, Scaeuolae, pontifices maximi, et homines, meo quidem iudicio, acutissimi, quid sit, quod ad ius pontificium ciuile appetatis? Ciuilis enim iuris scientia pontificium quodam modo tollitis. Nam sacra cum pecunia pontificum auctoritate, nulla lege, coniuncta sunt. Itaque si uos tantummodo pontifices essetis, pontificialis maneret auctoritas; sed quod iidem iuris ciuilis estis peritissimi, hac scientia illam eluditis. Placuit P- Scaeuolae et Coruncanio, pontificibus maximis, itemque caeteris, qui tantumdem caperent, quantum omnes haeredes, sacris alligari. Habeo ius pontificium. Quid huc accessit ex iure ciuili? partitionis caput scriptum caute, ut centum nummi deducerentur. Inuenta est ratio, cur pecunia sacrorum molestia liberaretur. Quod si hoc, qui testamentum faciebat, cauere noluisset, admonet iurisconsultus hic quidem ipse Mucius, pontifex idem, ut minus capiat quam omnibus haeredibus relinquatur. Super dicebant, quidquid cepisset, adstringi. Rursus sacris liberantur. Hoc uero nihil ad pontificium ius, et e medio est iure ciuili, ut per aes et libram haeredem testamenti soluant, et eodem loco res sit, quasi ea pecunia legata non esset, si is, cui legatum est, stipulatus est id ipsum quod legatum est, ut ea pecunia ex stipulatione debeatur, sitque ea non alligata sacris. Venio nunc ad manium iura, quae maiores nostri et sapientissime instituerunt et religiosissime coluerunt. Februario autem mense, qui tunc extremus anni mensis erat, mortuis parentari uoluerunt : quod tamen D- Brutus, ut scriptum a Sisenna est, decembri facere solebat. Cuius ego rei causam cum mecum quaererem, Brutum reperiebam idcirco a more maiorum discessisse (nam Sisennam uideo causam, cur is uetus institutum non seruarit, ignorare; Brutum autem maiorum institutum temere neglexisse non fit mihi uerisimile, doctum hominem sane, cuius fuit Attius perfamiliaris), sed mensem, credo, extremum anni, ut ueteres februarium, sic hic decembrem sequebatur. Hostia autem maxima parentare pietati esse adiunctum putabat. [2,22] XXII. - Iam tanta religio est sepulcrorum, ut extra sacra et gentem inferri fas negent esse : idque apud maiores nostros A- Torquatus in gente Popillia iudicauit. Nec uero tam denicales, quae a nece appellatae sunt, quia residentur mortuis, quam caeterorum coelestium quieti dies, feriae nominarentur, nisi maiores eos, qui ex hac uita migrassent, in deorum numero esse uoluissent. Eas in eos dies conferre ius, quibus neque ipsius, neque publicae feriae sint, totaque huius iuris compositio pontificalis magnam religionem caerimoniamque declarat. Neque necesse est edisseri a nobis quae finis funestae familiae; quod genus sacrificii Lari ueruecibus fiat; quemadmodum os resectum terra obtegatur; quaeque in porca contracta iura sint; quo tempore incipiat sepulcrum esse et religione teneatur. At mihi quidem antiquissimum sepultures genus id fuisse uidetur, quo apud Xenophontem Cyrus utitur. Redditur enim terrae corpus, et ita locatum ac situm quasi operimento matris obducitur. Eodemque ritu in eo sepulcro, quod ad Fontis aras, regem nostrum Numam conditum accepimus; gentemque Corneliam usque ad memoriam nostram hac sepultura scimus esse usam. C- Marii sitas reliquias apud Anienem dissipari iussit Sulla uictor, acerbiore odio incitatus quam si tam sapiens fuisset quam fuit uehemens. Quod haud scio an timens suo corpori posse accidere, primus e patriciis Corneliis igni uoluit cremari. Declarat enim Ennius de Africano, Hic est ille situs. Vere nam siti dicuntur ii, qui conditi sunt. Nec tamen eorum ante sepulcrum est, quam iusta facta et corpus ingestum est. Et quod nunc communiter in omnibus sepultis ponitur, ut humati dicantur, id erat proprium tum in iis quos humus iniecta contegeret; eumque morem ius pontificale confirmat. Nam priusquam in os iniecta gleba est, locus ille, ubi crematum est corpus, nihil habet religionis. Iniecta gleba, tum et illic humatus est, et gleba uocatur; ac tum denique multa religiosa iura complectitur. Itaque in eo qui, in naui necatus, deinde in mare proiectus esset, decreuit P- Mucius familiam puram, quod os supra terram non exstaret; contra, porcam haeredi esse contractam, et habendas triduum ferias, et porco femina piaculum pati. Si in mari mortuus esset, eadem, praeter piaculum et ferias. [2,23] XXIII. - ATTICUS : Video quae sint in pontificio iure. Sed quaero quidnam sit in legibus. - MARCUS : Pauca sane, Tite, et, uti arbitror, non ignota uobis. Sed ea non tam ad religionem spectant, quam ad ius sepulcrorum. « Hominem mortuum, inquit lex in XII Tabulis, in urbe ne sepelito, neue urito. » Credo, uel, propter ignis periculum. Quod autem audit « neue urito, » indicat non qui uratur sepeliri, Sed qui humetur. - ATTICUS : Quid, qui post XII in urbe sepulti sunt clari uiri? - MARCUS : Credo, Tite, fuisse, aut eos quibus hoc ante hanc legem uirtutis causa tributum est, ut Publicolae, ut Tuberto, quod eorum posteri iure tenuerunt; aut eos, si qui hoc, ut C- Fabricius, uirtutis causa, soluti legibus, consecuti sunt. Sed ut in urbe sepeliri lex uetat, sic decretum a pontificum collegio non esse ius in loco publico fieri sepulcrum. Nostis extra portam Collinam aedem Honoris; et aram in eo loco fuisse memoriae proditum est. Ad eam cum lamina esset inuenta, et in ea scriptum lamina HONORIS; ea causa fuit aedis huius dedicandae. Sed cum multa in eo loco sepulcra fuissent, exarata sunt; statuit enim collegium locum publicum non potuisse priuata religione obligari. Iam caetera in XII, minuendi sumptus lamentationesque funeris, translata de Solonis fere legibus. « Hoc plus, inquit, ne facito. Rogum ascia ne polito. » Nostis quae sequuntur : discebamus enim pueri XII, ut carmen necessarium, quas iam nemo discit. Extenuato igitur sumptu tribus riciniis, et uinclis purpurne, et decem tibicinibus, tollit etiam lamentationem : « Mulieres genas ne radunto; neue lessum, funeris ergo, habento. » Hoc ueteres interpretes, Sext- Aelius, L. Acilius, non satis se intelligere dixerunt, sed suspicari uestimenti aliquod genus funebris; L. Aelius, lessum, quasi lugubrem eiulationem, ut uox ipsa significat : quod eo magis iudico uerum esse, quia lex Solonis id ipsum uetat. Haec laudabilia, et locupletibus fere cum plebe communia. Quod quidem maxime e natura est, tolli fortunae discrimen in morte. [2,24] XXIV. - Caetera item funebria, quibus luctus augetur, Duodecim sustulerunt. « Homini, inquit, mortuo ne ossa legito, quo post funus faciat. » Excipit bellicam peregrinamque mortem. Haec praeterea sunt in legibus de unctura : seruilis unctura tollitur, omnisque circumpotatio. Quae et recte tolluntur; neque tollerentur, nisi fuissent. « Ne sumptuosa respersio; ne longae coronae, nec acerrae » praetereantur. Illa iam significatio est laudis ornamenta ad mortuos pertinere, quod « coronam uirtute partam, » et ei qui periisset, et eius parenti, sine fraude esse lex impositam iubet. Credoque, quod erat factitatum, ut uni plura fierent, lectique plures sternerentur, id quoque ne fieret lege sanctum est. Qua in lege cum esset : « neue aurum addito, » quam humane excipitur : « Quoi auro dentes uincti escunt, ast im cum illo sepelirei ureiue, se fraude esto. » Et simul illud uidetote aliud habitum esse, sepelire et urere. Duae sunt praeterea leges de sepulcris, quarum altera priuatorum aedificiis, altera ipsis sepulcris cauet. Nam quod « rogum bustumue nouum » uetat « propius sexaginta pedes adiici aedes alienas, inuito domino, » incendium ueretur acerbum. Quod autem « forum, » id est uestibulum sepulcri « bustumue usucapi » uetat, tuetur ius sepulcrorum. Haec habemus in XII, sane secundum naturam, quae norma legis est. Reliqua sunt in more : funus ut indicatur, si quid ludorum; dominusque funeris utatur accenso atque lictoribus. « Honoratorum uirorum laudes in concione memorentur, easque etiam cantus ad tibicinem prosequatur » : cui nomen neniae; quo uocabulo etiam apud Graecos cantus lugubres nominantur. [2,25] XXV. - QUINTUS : Gaudeo nostra iura ad naturam accommodari; maiorumque sapientia admodum delector. - MARCUS : Sed credo, Quinte, ut caeteri sumptus, sic etiam sepulcrorum modum recte requiri. Quos enim ad sumptus progressa iam ista res sit, in C- Figuli sepulcro uides. Sed credo minimam olim istius rei fuisse cupiditatem : alioquin multa exstarent exempla maiorum. Nostrae quidem legis interpretes, quo capite iubentur sumptus et luctum remouere a deorum manium iure, hoc intelligunt in primis sepulcrorum magnificentiam esse minuendam. Nec haec a sapientissimis legum scriptoribus neglecta sunt. Nam et Athenis iam ille mos a Cecrope, ut aiunt, permansit, hoc ius terra humandi : quam cum proximi iniecerant, obductaque terra erat, frugibus obserebatur, ut sinus et gremium quasi matris mortuo tribueretur; solum autem frugibus expiatum ut uiuis redderetur. Sequebantur epulae, quas inibant propinqui coronati; apud quas de mortui laude, cum quid ueri erat praedicatum; nam mentiri nefas habebatur. Ac iusta confecta erant. Postea quam, ut scribit Phalereus, sumptuosa fleri funera et lamentabilia coepissent, Solonis lege sublata sunt. Quam legem eisdem prope uerbis nostri decemuiri in decimam tabulam coniecerunt; nam de tribus riciniis, et pleraque illa Solonis sunt; de lamentis uero expressa uerbis sunt : « Mulieres genas ne radunto; neue lessum, funeris ergo, habento. » [2,26] XXVI. - De sepulcris autem nihil est apud Solonem amplius quam : « ne quis ea deleat, neue alienum inferat; » poenaque est, « si quis bustum (nam id puto appellari g-tumbon) aut monumentum, inquit, aut columnam uiolarit, deiecerit, fregerit. » Sed post aliquanto, propter has amplitudines sepulcrorum, quas in Ceramico uidemus, lege sanctum est « ne quis sepulcrum faceret operosius quam quod decem homines effecerint triduo ». Neque id opere tectorio exornari nec hermas hos, quos uocant, licebat imponi, nec de mortui laude, nisi in publicis sepulturis, nec ab alio, nisi qui publice ad eam rem constitutus esset, dici licebat. Sublata etiam erat celebritas uirorum ac mulierum, quo lamentatio minueretur : habet enim luctum concursus hominum. Quocirca Pittacus omnino accedere quemquam uetat in funus aliorum. Sed ait rursus idem Demetrius increbruisse eam funerum sepulcrorumquae magnificentiam, quae nunc fere Romae est. Quam consuetudinem lege minuit ipse. Fuit enim hic uir, ut scitis, non solum eruditissimus, sed etiam ciuis e republica maxime, tuendaeque ciuitatis peritissimus. Iste igitur sumptum minuit non solum poena, sed etiam tempore : ante lucem enim iussit efferri. Sepulcris autem nouis finiuit modum; nam super terrae tumulum noluit quid statui, nisi columellam, tribus cubitis ne altiorem, aut mensam, aut labellum; et huic procurationi certum magistratum praefecerat. [2,27] XXVII. - Haec igitur Athenienses tui. Sed uideamus Platonem, qui iusta funerum reiicit ad interpretes religionum : quem nos morem tenemus. De Sepulcris autem dicit haec : « Vetat ex agro culto, eoue qui coli possit, ullam partem sumi sepulcro; sed, quae natura agri tantummodo efficere possit, ut mortuorum corpora sine detrimento uiuorum recipiat, ea potissimum ut compleatur; quae autem terra fruges ferre et, ut mater, cibos suppeditare possit, eam ne quis nobis minuat, neue uiuus, neue mortuus. Exstrui autem uetat sepulcrum altius quam quod quinque diebus homines quinque absoluerint, nec e lapide excitari plus nec imponi quam quod capiat laudem mortui, incisam ne plus quatuor heroicis uersibus, quos longos appellat Ennius. Habemus igitur huius quoque auctoritatem de Sepulcris summi uiri, a quo iterum funerum sumptus praefinitur ex censibus, a minis quinque usque ad minam. Deinceps dicit eadem illa de immortalitate animorum, et reliqua post mortem tranquillitate bonorum, poenis impiorum. Habetis igitur explicatum omnem, ut arbitror, religionis locum. - QUINTUS : Nos uero, frater, et copiose quidem; sed perge caetera. - MARCUS : Pergam quidem, et quoniam libitum est uobis me ad haec impellere, hodierno sermone conficiam, spero; hoc praesertim die. Video enim Platonem idem fecisse, omnemque orationem eius de legibus peroratam esse uno aestiuo die. Sic igitur faciam, et dicam de magistratibus. Id enim est profecto, quod, constituta religione, rempublicam contineat maxime. - ATTICUS : Tu uero dic, et istam rationem, quam coepisti tene.