[3,0] DE LEGE AGRARIA ORATIO TERTIA CONTRA P- SERVILIVM RVLLVM TR- PLEB- IN SENATV. [3,1] I. (1) Commodius fecissent tribuni plebis, Quirites, si, quae apud uos de me deferunt, ea coram potius me praesente dixissent; nam et aequitatem uestrae disceptationis et consuetudinem superiorum et ius suae potestatis retinuissent. Sed quoniam adhuc praesens certamen contentionemque fugerunt, nunc, si uidetur eis, in meam contionem prodeant et, quo prouocati a me uenire noluerunt, reuocati saltem reuertantur. (2) Video quosdam, Quirites, strepitu significare nescio quid et non eosdem uoltus quos proxima mea contione praebuerunt in hanc contionem mihi rettulisse. Qua re a uobis qui nihil de me credidistis ut eam uoluntatem quam semper habuistis erga me retineatis peto; a uobis autem quos leuiter immutatos esse sentio paruam exigui temporis usuram bonae de me opinionis postulo, ut eam, si quae dixero uobis probabo, perpetuo retineatis; sin aliter, hoc ipso in loco depositam atque abiectam relinquatis. (3) Completi sunt animi auresque uestrae, Quirites, me gratificantem Septimiis, Turraniis ceterisque Sullanarum adsignationum possessoribus agrariae legi et commodis uestris obsistere. Hoc si qui crediderunt, illud prius crediderint necesse est, hac lege agraria quae promulgata est adimi Sullanos agros uobisque diuidi, aut denique minui priuatorum possessiones ut in eas uos deducamini. Si ostendo non modo non adimi cuiquam glebam de Sullanis agris, sed etiam genus id agrorum certo capite legis impudentissime confirmari atque sanciri, si doceo agris eis qui a Sulla sunt dati sic diligenter Rullum sua lege consulere ut facile appareat eam legem non a uestrorum commodorum patrono, sed a Valgi genero esse conscriptam, num quid est causae, Quirites, quin illa criminatione qua in me absentem usus est non solum meam sed etiam uestram diligentiam prudentiamque despexerit? [3,2] II. (4) Caput est legis XL de quo ego consulto, Quirites, neque apud uos ante feci mentionem, ne aut refricare obductam iam rei publicae cicatricem uiderer aut aliquid alienissimo tempore nouae dissensionis commouere, neque uero nunc ideo disputabo quod hunc statum rei publicae non magno opere defendendum putem, praesertim qui oti et concordiae patronum me in hunc annum populo Romano professus sim, sed ut doceam Rullum posthac in eis saltem tacere rebus in quibus de se et de suis factis taceri uelit. (5) Omnium legum iniquissimam dissimillimamque legis esse arbitror eam quam L- Flaccus interrex de Sulla tulit, ut omnia quaecumque ille fecisset essent rata. Nam cum ceteris in ciuitatibus tyrannis institutis leges omnes exstinguantur atque tollantur, hic rei publicae tyrannum lege constituit. Est inuidiosa lex, sicuti dixi, uerum tamen habet excusationem; non enim uidetur hominis lex esse, sed temporis. (6) Quid si est haec multo impudentior? Nam Valeria lege Corneliisque legibus eripitur ciui, datur, coniungitur impudens gratificatio cum acerba iniuria; sed tamen imbibit illis legibus spem non nullam cui ademptum est, aliquem scrupulum cui datum est. Rulli cautio est haec: 'Qui post C- Marium Cn- Papirium consules.' Quam procul a suspicione fugit, quod eos consules qui aduersarii Sullae maxime fuerunt potissimum nominauit! Si enim Sullam dictatorem nominasset, perspicuum fore et inuidiosum arbitratus est. Sed quem uestrum tam tardo ingenio fore putauit cui post eos consules Sullam dictatorem fuisse in mentem uenire non posset? (7) Quid ergo ait Marianus tribunus plebis, qui nos Sullanos in inuidiam rapit? 'Qui post Marium et Carbonem consules agri, aedificia, lacus, stagna, loca, possessiones' - caelum et mare praetermisit, cetera complexus est - 'publice data adsignata, uendita, concessa sunt' - a quo, Rulle? post Marium et Carbonem consules quis adsignauit, quis dedit, quis concessit praeter Sullam? - 'ea omnia eo iure sint' - quo iure? labefactat uidelicet nescio quid. Nimium acer, nimium uehemens tribunus plebis Sullana rescindit - 'ut quae optimo iure priuata sunt.' Etiamne meliore quam paterna et auita? Meliore. (8) At hoc Valeria lex non dicit, Corneliae leges non sanciunt, Sulla ipse non postulat. Si isti agri partem aliquam iuris, aliquam similitudinem propriae possessionis, aliquam spem diuturnitatis attingunt, nemo est tam impudens istorum quin agi secum praeclare arbitretur. Tu uero, Rulle, quid quaeris? Quod habent ut habeant? Quis uetat? Vt priuatum sit? Ita latum est. Vt meliore tui soceri fundus Hirpinus sit siue ager Hirpinus - totum enim possidet - quam meus paternus auitusque fundus Arpinas? Id enim caues. (9) Optimo enim iure ea sunt profecto praedia quae optima condicione sunt. Libera meliore iure sunt quam serua; capite hoc omnia quae seruiebant non seruient. Soluta meliore in causa sunt quam obligata; eodem capite subsignata omnia, si modo Sullana sunt, liberantur. Immunia commodiore condicione sunt quam illa quae pensitant; ego Tusculanis pro aqua Crabra uectigal pendam, quia mancipio fundum accepi; si a Sulla mihi datus esset, Rulli lege non penderem. [3,3] III. (10) Video uos, Quirites, sicuti res ipsa cogit, commoueri uel legis uel orationis impudentia, legis quae ius melius Sullanis praediis constituat quam paternis, orationis quae eius modi causa insimulare quemquam audeat rationes Sullae nimium uehementer defendere. At si illa solum sanciret quae a Sulla essent data, tacerem, modo ipse se Sullanum esse confiteretur. Sed non modo illis cauet uerum etiam aliud quoddam genus donationis inducit; et is qui a me Sullanas possessiones defendi criminatur non eas solum sancit uerum ipse nouas adsignationes instituit et repentinus Sulla nobis exoritur. (11) Nam attendite quantas concessiones agrorum hic noster obiurgator uno uerbo facere conetur: 'Quae data, donata, concessa, uendita.' Patior, audio. Quid deinde? 'possessa.' Hoc tribunus plebis promulgare ausus est ut, quod quisque post Marium et Carbonem consules possideret, id eo iure teneret quod optimo priuatum ? Etiamne si ui deiecit, etiamne si clam, si precario uenit in possessionem? Ergo hac lege ius ciuile, causae possessionum, praetorum interdicta tollentur. (12) Non mediocris res neque paruum sub hoc uerbo furtum, Quirites, latet. Sunt enim multi agri lege Cornelia publicati nec cuiquam adsignati neque uenditi qui a paucis hominibus impudentissime possidentur. His cauet, hos defendit, hos priuatos facit; hos, inquam, agros quos Sulla nemini dedit Rullus non uobis adsignare uolt, sed eis condonare qui possident. Causam quaero cur ea quae maiores uobis in Italia, Sicilia, Africa, duabus Hispaniis, Macedonia, Asia reliquerunt uenire patiamini, cum ea quae uestra sunt condonari possessoribus eadem lege uideatis. (13) Iam totam legem intellegetis, cum ad paucorum dominationem scripta sit, tum ad Sullanae adsignationis rationes esse accommodatissimam. Nam socer huius uir multum bonus est; neque ego nunc de illius bonitate, sed de generi impudentia disputo. Ille enim quod habet retinere uolt neque se Sullanum esse dissimulat. [3,4] IV. Hic, ut ipse habeat quod non habet, quae dubia sunt per uos sancire uolt et, cum plus appetat quam ipse Sulla, quibus rebus resisto, Sullanas res defendere criminatur. (14) 'Habet agros non nullos,' inquit, 'socer meus desertos atque longinquos; uendet eos mea lege quanti uolet. Habet incertos ac nullo iure possessos; confirmabuntur optimo iure. Habet publicos; reddam priuatos. Denique eos fundos quos in agro Casinati optimos fructuosissimosque continuauit, cum usque eo uicinos proscriberet quoad angulos conformando ex multis praediis unam fundi regionem normamque perfecerit, quos nunc cum aliquo metu tenet, sine ulla cura possidebit.' (15) Et quoniam qua de causa et quorum causa ille hoc promulgarit ostendi, doceat ipse nunc ego quem possessorem defendam, cum agrariae legi resisto. Siluam Scantiam uendis; populus Romanus possidet; defendo. Campanum agrum diuidis; uos estis in possessione; non cedo. Deinde Italiae, Siciliae ceterarumque prouinciarum possessiones uenalis ac proscriptas hac lege uideo; uestra sunt praedia, uestrae possessiones; resistam atque repugnabo neque patiar a quoquam populum Romanum de suis possessionibus me consule demoueri, praesertim, Quirites, cum uobis nihil quaeratur. (16) Hoc enim uos errore uersari diutius non oportet. Num quis uestrum ad uim, ad facinus, ad caedem accommodatus est? Nemo. Atqui ei generi hominum, mihi credite, Campanus ager et praeclara illa Capua seruatur; exercitus contra uos, contra libertatem uestram, contra Cn- Pompeium constituitur; contra hanc urbem Capua, contra uos manus hominum audacissimorum, contra Cn- Pompeium x duces comparantur. Veniant et coram, quoniam me in uestram contionem uobis flagitantibus euocauerunt, disserant.