[5,0] LIBER QVINTVS. [5,1] I. (1) Cum audissem Antiochum, Brute, ut solebam, cum M- Pisone in eo gymnasio, quod Ptolomaeum uocatur, unaque nobiscum Q- frater et T- Pomponius Luciusque Cicero, frater noster cognatione patruelis, amore germanus, constituimus inter nos ut ambulationem postmeridianam conficeremus in Academia, maxime quod is locus ab omni turba id temporis uacuus esset. Itaque ad tempus ad Pisonem omnes. Inde sermone uario sex illa a Dipylo stadia confecimus. Cum autem uenissemus in Academiae non sine causa nobilitata spatia, solitudo erat ea, quam uolueramus. (2) Tum Piso: Naturane nobis hoc, inquìt, datum dicam an errore quodam, ut, cum ea loca uídeamus, in quibus memoria dignos uiros acceperimus multum esse uersatos, magis moueamur, quam si quando eorum ipsorum aut facta audiamus aut scriptum aliquod legamus? Velut ego nunc moueor. Venit enim mihi Platonis in mentem, quem accepimus primum hic disputare solitum; cuius etiam illi hortuli propinqui non memoriam solum mihi afferunt, sed ipsum uidentur in conspectu meo ponere. Hic Speusippus, hic Xenocrates, hic eius auditor Polemo, cuius illa ipsa sessio fuit, quam uidemus. Equidem etiam curiam nostram - Hostiliam dico, non hanc nouam, quae minor mihi esse uidetur, posteaquam est maior - solebam intuens Scipionem, Catonem, Laelium, nostrum uero in primis auum cogitare; tanta uis admonitionis inest in locis; ut non sine causa ex iis memoriae ducta sit disciplina. (3) Tum Quintus: Est plane, Piso, ut dicis, inquit. nam me ipsum huc modo uenientem conuertebat ad sese Coloneus ille locus, cuius incola Sophocles ob oculos uersabatur, quem scis quam admirer quemque eo delecter. Me quidem ad altiorem memoriam Oedipodis huc uenientis et illo mollissimo carmine quaenam essent ipsa haec loca requirentis species quaedam commouit, inaniter scilicet, sed commouit tamen. Tum Pomponius: At ego, quem uos ut deditum Epicuro insectari soletis, sum multum equidem cum Phaedro, quem unice diligo, ut scitis, in Epicuri hortis, quos modo praeteribamus, sed ueteris prouerbii admonitu uiuorum memini, nec tamen Epicuri licet obliuisci, si cupiam, cuius imaginem non modo in tabulis nostri familiares, sed etiam in poculis et in anulis habent. [5,2] II. (4) Hic ego: Pomponius quidem, inquam, noster iocari uidetur, et fortasse suo iure. Ita enim se Athenis collocauit, ut sit paene unus ex Atticis, ut id etiam cognomen uideatur habiturus. Ego autem tibi, Piso, assentior usu hoc uenire, ut acrius aliquanto et attentius de claris uiris locorum admonitu cogitemus. Scis enim me quodam tempore Metapontum uenisse tecum neque ad hospitem ante deuertisse, quam Pythagorae ipsum illum locum, ubi uitam ediderat, sedemque uiderim. Hoc autem tempore, etsi multa in omni parte Athenarum sunt in ipsis locis indicia summorum uirorum, tamen ego illa moueor exhedra. Modo enim fuit Carneadis, quem uidere uideor - est, enim nota imago -, a sedeque ipsa tanta ingenii, magnitudine orbata desiderari illam uocem puto. (5) Tum Piso: Quoniam igitur aliquid omnes, quid Lucius noster? inquit. An eum locum libenter inuisit, ubi Demosthenes et Aeschines inter se decertare soliti sunt? Suo enim quisque studio maxime ducitur. Et ille, cum erubuisset: Noli, inquit, ex me quaerere, qui in Phalericum etiam descenderim, quo in loco ad fluctum alunt declamare solitum Demosthenem, ut fremitum assuesceret uoce uincere. Modo etiam paulum ad dexteram de uia declinaui, ut ad Pericli sepulcrum accederem. Quamquam id quidem, infinitum est in hac urbe; quacumque enim ingredimur, in aliqua historia uestigium ponimus. (6) Tum Piso: Atqui, Cicero, inquit, ista studia, si ad imitandos summos uiros spectant, ingeniosorum sunt; sin tantum modo ad indicia ueteris memoriae cognoscenda, curiosorum. te autem hortamur omnes, currentem quidem, ut spero, ut eos, quos nouisse uis, imitari etiam uelis. Hic ego: Etsi facit hic quidem, inquam, Piso, ut uides, ea, quae praecipis, tamen mihi grata hortatio tua est. Tum ille amicissime, ut solebat: Nos uero, inquìt, omnes omnia ad huius adolescentiam conferamus, in primisque ut aliquid suorum studiorum philosophiae quoque impertiat, uel ut te imitetur, quem amat, uel ut illud ipsum, quod studet, facere possit ornatius. Sed utrum hortandus es nobis, Luci, inquit, an etiam tua sponte propensus es? Mihi quidem Antiochum, quem audis, satis belle uideris attendere. Tum ille timide uel potius uerecunde: Facio, inquit. equidem, sed audistine modo de Carneade? Rapior illuc, reuocat autem Antiochus, nec est praeterea, quem audiamus. [5,3] III. (7) Tum Piso: Etsi hoc, inquit, fortasse non poterit sic abire, cum hic assit - me autem dicebat -, tamen audebo te ab hac Academia noua ad ueterem illam uocare, in qua, ut dicere Antiochum audiebas, non ii soli numerantur, qui Academici uocantur, Speusippus, Xenocrates, Polemo, Crantor ceterique, sed etiam Peripatetici ueteres, quorum princeps Aristoteles, quem excepto Platone haud scio an recte dixerim principem philosophorum. Ad eos igitur conuerte te, quaeso. ex eorum enim scriptis et institutis cum omnis doctrina liberalis, omnis historia. omnis sermo elegans sumi potest, tum uarietas est tanta artium, ut nemo sine eo instrumento ad ullam rem illustriorem satis ornatus possit accedere. Ab his oratores, ab his imperatores ac rerum publicarum principes extiterunt. Ut ad minora ueniam, mathematici, poëtae, musici, medici denique ex hac tamquam omnium artificum officina profecti sunt. (8) Atque ego: Scis me, inquam, istud idem sentire, Piso, sed a te opportune facta mentio est. Studet enim meus is audire Cicero quaenam sit istius ueteris, quam commemoras, Academiae de finibus bonorum Peripateticorumque sententia. Censemus autem facillime te id explanare posse, quod et Staseam Neapolitanum multos annos habueris apud te et complures iam menses Athenis haec ipsa te ex Antiocho uideamus exquirere. Et ille ridens: Age, age, inquit, - satis enim scite me nostri sermonis principium esse uoluisti - exponamus adolescenti,. Si quae forte - possumus. Dat enim id nobis solitudo, quod si qui deus diceret, numquam putarem me in Academia tamquam philosophum disputaturum. Sed ne, dum huic obsequor, uobis molestus sim. Mihi, inquam, qui te id ipsum rogaui? Tum, Quintus et Pomponius cum idem se uelle dixissent, Piso exorsus est. Cuius oratio attende, quaeso, Brute, satisne uideatur Antiochi complexa esse sententiam, quam tibi, qui fratrem eius Aristum frequenter audieris, maxime probatam existimo. [5,4] IV. (9) Sic est igitur locutus: Quantus ornatus in Peripateticorum disciplina sit satis est a me, ut breuissime potuit, paulo ante dictum. Sed est forma eius disciplinae, sicut fere ceterarum, triplex: una pars est naturae, disserendi altera, uiuendi tertia. Natura sic ab iis inuestigata est, ut nulla pars caelo, mari, terra, ut poëtice loquar, praetermissa sit; quin etiam, cum de rerum initiis omnique mundo locuti essent, ut multa non modo probabili argumentatione, sed etiam necessaria mathematicorum ratione concluderent, maximam materiam ex rebus per se inuestigatis ad rerum occultarum cognitionem attulerunt. (10) Persecutus est Aristoteles animantium omnium ortus, uictus, figuras, Theophrastus autem stirpium naturas omniumque fere rerum, quae e terra gignerentur, causas atque rationes; qua ex cognitione facilior facta est inuestigatio rerum occultissimarum. Disserendique ab isdem non dialectice solum, sed etiam oratorie praecepta sunt tradita, ab Aristoteleque principe de singulis rebus in utramque partem dicendi exercitatio est instituta, ut non contra omnia semper, sicut Arcesilas, diceret, et tamen ut in omnibus rebus, quicquid ex utraque parte dici posset, expromeret. (11) Cum autem tertia pars bene uiuendo praecepta quaereret, ea quoque est ab isdem non solum ad priuatae uitae rationem, sed etiam ad rerum publicarum rectionem relata. Omnium fere ciuitatum non Graeciae solum, sed etiam barbariae ab Aristotele mores, instituta, disciplinas, a Theophrasto leges etiam cognouimus. Cumque uterque eorum docuisset qualem in re publica principem (esse) conueniret, pluribus praeterea conscripsisset qui esset optimus rei publicae status, hoc amplius Theophrastus: quae essent in re publica rerum inclinationes et momenta temporum, quibus esset moderandum, utcumque res postularet. Vitae autem degendae ratio maxime quidem illis placuit quieta. In contemplatione et cognitione posita rerum, quae quia deorum erat uitae simillima, sapiente uisa est dignissima. Atque his de rebus et splendida est eorum et illustris oratio. [5,5] V. (12) De summo autem bono, quia duo genera librorum sunt, unum populariter scriptum, quod g-exohterikon appellabant, alterum limatius, quod in commentariis reliquerunt, non semper idem dicere uidentur, nec in summa tamen ipsa aut uarietas est ulla apud hos quidem, quos nominaui, aut inter ipsos dissensio. sed cum beata uita quaeratur idque sit unum, quod philosophia spectare et sequi debeat, sitne ea tota sita in potestate sapientis an possit aut labefactari aut eripi rebus aduersis, in eo non numquam uariari inter eos et dubitari uidetur. quod maxime efficit Theophrasti de beata uita liber, in quo multum admodum fortunae datur. Quod si ita se habeat, non possit beatam praestare uitam sapientia. Haec mihi uidetur delicatior, ut ita dicam, molliorque ratio, quam uirtutis uis grauitasque postulat. Quare teneamus Aristotelem et eius filium Nicomachum, cuius accurate scripti de moribus libri dicuntur illi quidem esse Aristoteli, sed non uideo, cur non potuerit patri similis esse filius. Theophrastum tamen adhibeamus ad pleraque, dum modo plus in uirtute teneamus, quam ille tenuit, firmitatis et roboris. (13) Simus igitur contenti his. namque ii horum posteri meliores illi quidem mea sententia quam reliquarum philosophi disciplinarum, sed ita degenerant, ut ipsi ex se nati esse uideantur. primum Theophrasti, Strato, physicum se uoluit; in quo etsi est magnus, tamen noua pleraque et perpauca de moribus. huius, Lyco, oratione locuples, rebus ipsis ieiunior. Concinnus deinde et elegans huius, Aristo, sed ea, quae desideratur, a magno philosopho, grauitas, in eo non fuit; scripta sane et multa et polita, sed nescio quo pacto auctoritatem oratio non habet. (14) Praetereo multos, in bis doctum hominem et suauem, Hieronymum, quem iam cur Peripateticum appellem nescio. summum ením bonum exposuit uacuitatem doloris; qui autem de summo bono dissentit de tota philosophiae ratione dissentit. Critolaus imitari uoluit antiquos, et quidem est grauitate proximus, et redundat oratio, ac tamen is quidem in patriis institutis manet. Diodorus, eius auditor, adiungit ad honestatem uacuitatem doloris. Hic quoque suus est de summoque bono dissentiens dici uere Peripateticus non potest. Antiquorum autem sententiam Antiochus noster mihi uidetur persequi diligentissime, quam eandem Aristoteli fuisse et Polemonis docet. [5,6] VI. (15) Facit igitur Lucius noster prudenter, qui audire de summo bono potissimum uelit; hoc enim constituto in philosophia constituta sunt omnia. Nam ceteris in rebus síue praetermissum siue ignoratum est quippiam, non plus incommodi est, quam quanti quaeque earum rerum est, in quibus neglectum est aliquíd. summum autem bonum si ignoretur, uiuendi rationem ignorari necesse est, ex quo tantus error consequitur, ut quem in portum se recipiant scire non possint. Cognitis autem rerum finibus, cum intellegitur, quid sit et bonorum extremum et malorum, inuenta uitae uia est conformatioque omnium officiorum, cum quaeritur, quo quodque referatur; (16) ex quo, id quod omnes expetunt, beate uiuendi ratio inueniri et comparari potest. Quod quoniam in quo sit magna dissensio est, Carneadea nobis adhibenda diuisio est, qua noster Antiochus libenter uti solet. Ille igitur uidit, non modo quot fuissent adhuc philosophorum de summo bono, sed quot omnino esse possent sententiae. negabat igitur ullam esse artem, quae ipsa a se proficisceretur; etenim semper illud extra est, quod arte comprehenditur. Nihil opus est exemplis hoc facere longius. Est enim perspicuum nullam artem ipsam in se uersari, sed esse aliud artem ipsam, aliud quod propositum sit arti. quoniam igitur, ut medicina ualitudinis, nauigationis gubernatio, sic uiuendi ars est prudente, necesse est eam quoque ab aliqua re esse constitutam et profectam. (17) Constitit autem fere inter omnes id, in quo prudentia uersaretur et quod assequi uellet, aptum et accommodatum naturae esse oportere et tale, ut ipsum per se inuitaret et alliceret appetitum animi, quem g-hormehn Graeci uocant. Quid autem sit, quod ita moueat itaque a natura in primo ortu appetatur, non constat deque eo est inter philosophos, cum summum bonum exquiritur, omnis dissensio. Totius enim quaestionis eius, quae habetur de finibus bonorum et malorum, cum quaeritur, in his quid sít extremum et ultimum, fons reperiendus est, in quo sint prima inuitamenta naturae; quo inuento omnis ab eo quasi capite de summo bono et malo disputatio ducitur. [5,7] VII. Voluptatis alii primum appetitum putant et primam depulsionem doloris. Vacuitatem doloris alii censent primum ascitam et primum declinatum dolorem. (18) Ab iis alii, quae prima secundum naturam nominant, proficiscuntur, in quibus numerant incolumitatem conseruationemque omnium partium, ualitudinem, sensus integros, doloris uacuitatem, uiris, pulchritudinem, cetera generis eiusdem, quorum similia sunt prima in animis quasi uirtutum igniculi et semina. Ex his tribus cum unum aliquid sit, quo primum natura moueatur uel ad appetendum uel ad repellendum, nec quicquam omnino praeter haec tria possit esse, necesse est omnino offícium aut fugiendi aut sequendi ad eorum aliquid referri, ut illa prudente, quam artem uitae esse diximus, in earum trium rerum aliqua uersetur, a qua totius uitae, ducat exordium. (19) Ex eo autem, quod statuerit esse, quo primum natura moueatur, existet recti etiam ratio atque honesti, quae cum uno aliquo ex tribus illis congruere possit, ut aut id honestum is sit, facere omnia (aut) uoluptatis causa, etiam si eam non consequare, aut non dolendi, etiam si id assequi nequeas, aut eorum, quae secundum naturam sunt, adipiscendi, etiam si nihil consequare. Ita fit ut, quanta differentia est in principiis naturalibus, tanta sit in finibus bonorum malorumque dissimilitudo. Alii rursum isdem a principiis omne officium referent aut ad uoluptatem aut ad non dolendum aut ad prima illa secundum naturam optinenda. (20) Expositis iam igitur sex de summo bono sententìis trium proximarum hi principes: uoluptatis Aristippus, non dolendi Hieronymus, fruendi rebus iis, quas primas secundum naturam esse diximus, Carneades non ille quidem auctor, sed defensor disserendi causa fuit. Superiores tres erant, quae esse possent, quarum est una sola defensa, eaque uehementer. Nam uoluptatis causa facere omnia, cum, etiamsi nihil consequamur, tamen ipsum illud consilium ita faciendi per se expetendum et honestum et solum bonum sit, nemo dixit. Ne uitationem quidem doloris ipsam per se quisquam in rebus expetendis putauit, nisi etiam euitare posset. at uero facere omnia, ut adipiscamur, quae secundum naturam sint, etiam si ea non assequamur, id esse et honestum et solum per se expetendum et solum bonum Stoici dicunt. [5,8] VIII. (21) Sex igitur hae sunt simplices de summo bonorum malorumque sententiae, duae sine patrono, quattuor defensae. Iunctae autem et duplices expositiones summi boni tres omnino fuerunt, nec uero plures, si penitus rerum naturam uideas, esse potuerunt. Nam aut uoluptas adiungi potest ad honestatem, ut Calliphonti Dinomachoque placuit, aut doloris uacuitas, ut Diodoro, aut prima naturae, ut antiquis, quos eosdem Academicos et Perìpateticos nominauimus. sed quoniam non possunt omnia simul dici, haec in praesentia nota esse debebunt, uoluptatem semouendam esse, quando ad maiora quaedam, ut iam apparebit, nati sumus. de uacuitate doloris eadem fere dici solent, quae de uoluptate. (Quando igitur et de uoluptate cum Torquato et de honestate, in qua una omne bonum poneretur, cum Catone est disputatum, primum, quae contra uoluptatem dicta sunt, eadem fere cadunt contra uacuitatem doloris). (22) Nec uero alia sunt quaerenda contra Carneadeam illam sententiam. Quocumque enim modo summum bonum sic exponitur, ut id uacet honestate, nec officia nec uirtutes in ea ratione nec amicitiae constare possunt. Coniunctio autem cum honestate uel uoluptatis uel non dolendi id ipsum honestum, quod amplecti uult, id efficit turpe. Ad eas enim res referre, quae agas, quarum una, si quis malo careat, in summo eum bono dicat esse, altera uersetur in leuissima parte naturae, obscurantis est omnem splendorem honestatis, ne dicam inquinantis. Restant Stoici, qui cum a Peripateticis et Academicis omnia transtulissent, nominibus aliis easdem res secuti sunt. Hos contra singulos dici est melius. sed nunc, quod agimus; de illis, cum uolemus. (23) Democriti autem securitas, quae est animi tamquam tranquillitas, quam appellant g-euthumian, eo separanda fuit ab hac disputatione, quia (ista animi tranquillitas) ea ipsa est beata uita; quaerimus autem, non quae sit, sed unde sit. Iam explosae eiectaeque sententiae Pyrrhonis, Aristonis, Erilli quod in hunc orbem, quem circum scripsimus, incidere non possunt, adhibendae omnino non fuerunt. Nam cum omnis haec quaestio de finibus et quasi de extremis bonorum et maiorum ab eo proficiscatur, quod diximus naturae esse aptum et accommodatum, quodque ipsum per se primum appetatur, hoc totum et ii tollunt, qui in rebus iis, in quibus nihil (quod non) aut honestum aut turpe sit, negant esse ullam causam, cur aliud alii anteponatur, nec inter eas res quicquam omnino putant interesse, et Erillus, si ita sensit, nihil esse bonum praeter scientiam, omnem consilii capiendi causam inuentionemque officii sustulit. Sic exclusis sententiis reliquorum cum praeterea nulla esse possit, haec antiquorum ualeat necesse est. ergo instituto ueterum, quo etiam Stoici utuntur, hinc capiamus exordium. [5,9] IX. (24) Omne animal se ipsum diligit ac, simul et ortum est, id agit, se ut conseruet, quod hic ei primus ad omnem uitam tuendam appetitus a natura datur, se ut conseruet atque ita sit affectum. Ut optime, secundum naturam affectum esse possit. Hanc initio institutionem confusam habet et incertam, ut tantum modo se tueatur, qualecumque sit, sed nec quid sit nec quid possit nec quid ipsius natura sit intellegit. Cum autem processit paulum et quatenus quicquid se attingat ad seque pertineat perspicere coepit, tum sensim incipit progredi seseque agnoscere et intellegere quam ob causam habeat eum, quem diximus, animi appetitum coeptatque et ea, quae naturae sentit apta, appetere et propulsare contraria. Ergo omni animali illud, quod appetiti positum est in eo, quod naturae est accommodatum. ita finis bonorum existit secundum naturam uiuere sic affectum, ut optime is affici possit ad naturamque accommodatissime. (25) Quoniam autem sua cuiusque animantìs natura est, necesse est finem quoque omnium hunc esse, ut natura expleatur - nihil enim prohibet quaedam esse et inter se animalibus reliquis et cum bestiis homini communia, quoniam omnium est natura communis -, sed extrema illa et summa, quae quaerimus, inter animalium genera distincta et dispertita sint et sua cuique propria et ad id apta, quod cuiusque natura desideret. (26) Quare cum dicimus omnibus animalibus extremum esse secundum naturam uiuere, non ita accipiendum est, quasi dicamus unum esse omnium extremum, sed ut omnium artium recte dici potest commune esse, ut in aliqua scientia uersentur, scientiam autem suam cuiusque artis esse, sic commune animalium omnium secundum naturam uiuere, sed naturas esse diuersas, ut aliud equo sit e natura, aliud boui, aliud homini. et tamen in omnibus est summa communis, et quidem non solum in animalibus, sed etiam in rebus omnibus iis, quas natura alit, auget, tuetur. In quibus uidemus ea, quae gignuntur e terra, multa quodam modo efficere ipsa sibi per se, quae ad uiuendum crescendumque ualeant, ut (in) suo genere perueniant ad extremum; ut iam liceat una comprehensione omnia complecti non dubitantemque dicere omnem naturam esse seruatricem sui idque habere propositum quasi finem et extremum, se ut custodiat quam in optimo sui generis statu; ut necesse sit omnium rerum, quae natura uigeant, similem esse finem, non eundem. ex quo intellegi debet homini id esse in bonis ultimum, secundum naturam uiuere, quod ita interpretemur: uiuere ex hominis natura undique perfecta et nihil requirente. (27) Haec igitur nobis explicanda sunt, sed si enodatius, uos ignoscetis. Huius enim aetati (et huic) nunc haec primum fortasse audientis seruire debemus. Ita prorsus, inquam; etsi ea quidem, quae adhuc dixisti, quamuis ad aetatem recte isto modo dicerentur. [5,10] X. Exposita igitur, inquit, terminatione rerum expetendarum cur ista se res ita habeat, ut dixi, deinceps demonstrandum est. quam ob rem ordiamur ab eo, quod primum posui, quod idem reapse primum est, ut intellegamus omne animal se ipsum dirigere. Quod quamquam dubitationem non habet - est enim in fixum in ipsa natura comprehenditur(que) suis cuiusque sensibus sic, ut, contra si quis dicere uelit, non audiatur -, tamen, ne quid praetermittamus, rationes quoque, cur hoc ita sit, afferendas puto. (28) Etsi qui potest intellegi aut cogitari esse aliquod animal, quod se oderit? Res enim concurrent contrariae. Nam cum appetitus ille animi aliquid ad se trahere coeperit consulto, quod sibi obsit, quia - sit sibi inimicus, cum id sua causa faciet, et oderit se et simul diliget, quod fieri non potest. Necesseque est, si quis sibi ipsi inimicus est, eum quae bona sunt mala putare, bona contra quae mala, et quae appetenda fugere, quae fugienda appetere, quae sine dubio uitae est euersio. Neque enim, si non nulli reperiuntur, qui aut laqueos aut alia exitia quaerant aut ut ille apud Terentium, qui 'decreuit tantisper se minus iniuriae suo nato facere', ut ait ipse, 'dum fiat miser', inimicus ipse sibi putandus est. (29) Sed alii dolore mouentur, alii cupiditate, iracundia etiam multi effetuntur et, cum in mala scientes inruunt, tum se optime sibi consulere arbitrantur. itaque dicunt nec dubitant: 'mihi sic usus est, tibi ut opus est facto, fac'. Et qui ipsi sibi bellum indixissent, cruciari dies, noctes torqueri uellent, nec uero sese ipsi accusarent ob eam causam, quod se male suis rebus consuluisse dicerent. Eorum enim est haec querela, qui sibi cari sunt seseque diligunt. quare, quotienscumque dicetur male quis de se mereri sibique esse inimicus atque hostis, uitam denique fugere, intellegatur aliquam subesse eius modi causam, ut ex eo ipso intellegi possit sibi quemque esse carum. (30) Nec uero id satis est, neminem esse, qui ipse se oderit, sed illud quoque intellegendum est, neminem esse, qui,quo modo se habeat, nihil sua censeat inte resse. tolletur enim appetitus animi, si, ut in lis rebus, inter quas nihil interest, neutram in partem propensiores sumus, item in nobismet ipsis quem ad modum affecti simus nihil nostra arbitrabimur interesse. [5,11] XI. Atque etiam illud si qui dicere uelit, perabsurdum sit, ita diligi a sese quemque, ut ea uia diligendi ad aliam rem quampiam referatur, non ad eum ipsum, qui sese diligat. Hoc cum in amicitiis, cum in officiis, cum in uirtutibus dicitur, quomodocumque dicitura intellegi tamen, quid dicatur potest, in nobìsmet autem ipsis (ne) intellegi quidem, ut propter aliam quampiam rem, uerbi gratia propter uoluptatem, nos amemus; propter nos enim illam, non propter eam nosmet ipsos diligimus. (31) Quamquam quid est, quod magis perspicuum sit, (quam) non modo carum sibi quemque, uerum etiam uehementer carum esse? Quis est enim aut quotus quisque, cui, mora cum adpropinquet, non 'refugiat timido sanguen átque exalbescát metu'? Etsi hoc quidem est in uitio, dissolutionem naturae tam ualde perhorrescere - quod item est reprehendendum in dolore -, sed quia fere sic afficiuntur omnes, satis argomenti est ab interitu naturam abhorrere; idque quo magis quidam ita faciunt, ut iure etiam reprehendantur, hoc magis intellegendum est haec ipsa nimia in quibusdam futura non fuisse, nisi quaedam essent modica natura. Nec uero dico eorum metum mortis, qui, quia priuari se uitae bonis arbitrentur, aut quia quasdam post mortem formidines extimescant, aut si metuant, ne cum dolore moriantur, idcirco mortem fugiant; in paruis enim saepe, qui nihil eorum cogitant, si quando iis ludentes minamur praecipitaturos alicunde, extimescunt. quin etiam 'ferae', inquit Pacuuius, 'quíbus abest, ad praécauendum intéllegendi astútia', iniecto terrore mortis 'horrescunt'. (32) Quis autem de ipso sapiente aliter existimat, quin, etiam cum decreuerit esse moriendum, tamen discessu a suis atque ipsa relinquenda luce moueatur? Maxime autem in hoc quidem genere uis est perspicua naturae, cum et mendicitatem multi perpetiantur, ut uiuant, et angantur adpropinquatione mortis confecti homines senectute et ea perferant, quae Philoctetam uidemus in fabulis. qui cum cruciaretur non ferendis doloribus, propagabat tamen uitam aucupio, 'sagittarum configebat tardus celeres, stans uolantis', ut apud Accium est, pennarumque contextu corpori tegumenta faciebat. (33) De hominum genere aut omnino de animalium loquor, cum arborum et stirpium eadem paene natura sit siue enim, ut doctissimis uiris uisum est, maior aliqua causa atque diuinior hanc uim ingenuit, siue hoc ita fit fortuito, uidemus ea, quae terra gignit, corticibus et radicibus ualida seruari, quod contingit animalibus sensuum distrìbutione et quadam compactione membrorum. Qua quidem de re quamquam assentior iis, qui haec omnia regi natura putant, quae si natura neglegat, ipsa esse non possit, tamen concedo, ut, qui de hoc dissentiunt, existiment, quod uelint, ac uel hoc intellegant, si quando naturam hominis dicam, hominem dicere me; nihil enim hoc differt. Nam prius a se poterit quisque discedere quam appetitum earum rerum, quae sibi conducant, amittere. iure igitur grauissimi philosophi initium summi boni a natura petiuerunt et illum appetitum rerum ad naturam accommodatarum ingeneratum putauerunt omnibus, quia continentur ea commendatione naturae, qua se ipsi diligunt. [5,12] XII. (34) Deinceps uidendum est, quoniam satis apertum est sibi quemque natura esse carum, quae sit hominis natura. Id est enim, de quo quaerimus. atqui perspicuum est hominem e corpore animoque constare, cum primae sint animi partes, secundae corporis. Deinde id quoque uidemus, et ita figuratum corpus, ut excellat aliis, animumque ita constitutum, ut et sensibus instructus sit et habeat praestantiam mentis, cui tota bominis natura pareat, in qua sit mirabilis quaedam uis rationis et cognitionis et scientiae uirtutumque omnium. Iam quae corporis sunt, ea nec auctoritatem cum animi partibus, comparandam et cognitionem habent faciliorem. Itaque ab his ordiamur. (35) Corporis igitur nostri partes totaque figura et forma et statura quam apta ad naturam sit, apparet, neque est dubium, quin frons, oculi, aures et reliquae partes quales propriae sint hominis intellegatur. Sed certe opus est ea ualere et uigere et naturales motus ususque habere, ut nec absit quid eorum nec aegrum debilitatumue sit; id enim natura desiderat. Est autem etiam actio quaedam corporis, quae motus et status naturae congruentis tenet; in quibus si peccetur distortione et deprauatione quadam aut motu statuue deformi, ut si aut manibus ingrediatur quis aut non ante, sed retro, fugere plane se ipse et hominem ex homine exuena naturam odisse uideatur. Quam ob rem etiam sessiones quaedam et flexi fractique motus, quales proteruorum hominum aut mollium esse solent, contra naturam sunt, ut, etiamsi animi uitio id eueniat, tamen in corpore immutari hominis natura uideatur. (36) Itaque e contrario moderati aequabilesque habitus, affectiones ususque corporis apti esse ad naturam uidentur. Iam uero animus non esse solum, sed etiam cuiusdam modi debet esse, ut et omnis partis suas habeat incolumis et de uirtutibus nulla desit. Atque in sensibus est sua cuiusque uirtus, ut ne quid impediat quo minus suo sensus quisque munere fungatur in iis rebus celeriter expediteque percipiendis, quae subiectae sunt sensibus. [5,13] XIII. Animi autem et eius animi partis, quae princeps est, quaeque mens nominatur, plures sunt uirtutes, sed duo prima genera, unum earum, quae ingenerantur suapte natura appellanturque non uoluntariae, alterum autem earum, quae in uoluntate positae magis proprio nomine appellari solent, quarum est excellens in animorum laude praestantia. Prioris generis est docilitas, memoria; quae fere omnia appellantur uno ingenii nomine, easque uirtutes qui habent, ingeniosi uocantur. Alterum autem genus est magnarum uerarumque uirtutum, quas appellamus uoluntarias, ut prudentiam, temperantiam, fortitudinem, iustitiam et reliquas eiusdem generis. Et summatim quidem haec erant de corpore animoque dicenda, quibus quasi informatum est quid hominis natura postulet. (37) Ex quo perspicuum est, quoniam ipsi a nobis diligamur omniaque et in animo et in corpore perfecta uelimus esse, ea nobis ipsa cara esse propter se et in iis esse ad bene uiuendum momenta maxima. Nam cui proposito sit conseruatio sui, necesse est huic partes quoque sui caras suo genere laudabiles. Ea enim uita expetitur, quae sit animi corporisque expleta uirtutibus, in eoque summum bonum poni necesse est, quandoquidem id tale esse debet, ut rerum expetendarum sit extremum. Quo cognito dubitari non potest, quin, cum ipsi homines sibi sint per se et sua sponte cari, partes quoque et corporis et animi et earum rerum, quae sunt in utriusque motu et statu, sua caritate colantur et per se ipsae appetantur. (38) Quibus expositis facilis est coniectura ea maxime esse expetenda ex nostris, quae plurimum habent dignitatis, ut optimae cuiusque partìs, quae per se expetatur, uirtus sit expetenda maxime. Ita fiet, ut animi uirtus corporis uirtuti anteponatur animique uirtutes non uoluntarias uincant uirtutes uoluntariae, quae quidem proprie uirtutes appellantur multumque excellunt, propterea quod ex ratione gignuntur, qua nihil est, in homine diuinius. Etenim omnium rerum, quas et creat natura et tuetur, quae aut sine animo sunt aut multo secus, earum summum bonum in corpore est, ut non inscite illud dictum uideatur in sue, animum illi pecudi datum pro sale, ne putisceret. [5,14] XIV. Sunt autem bestiae quaedam, in quibus inest aliquid simile uirtutis, ut in leonibus, ut in canibus, in equis, in quibus non corporum solum, ut in suibus, sed etiam animorum aliqua ex parte motus quosdam uidemus. in homine autem summa omnis animi est et in animo rationis, ex qua uirtus est, quae rationis absolutio definitur, quam etiam atque etiam explicandam putant. (39) Earum etiam rerum, quas terra gignit, educatio quaedam et perfectio est non dissimilis animantium. itaque et 'uiuere' uitem et 'mori' dicimus arboremque et 'nouellan' et 'uetulam' et 'uigere' et 'senescere'. Ex quo non est alienum, ut animantibus, sic illis et apta quaedam ad naturam putare et aliena earumque augendarum et alendarum quandam cultricem esse, quae sit scientia atque ars agricolarum, quae circumcidat, amputet, erigat, extollat, adminiculet, ut, quo natura ferat, eo possint ire, ut ipsae uites, si loqui possint, ita se tractandas tuendasque esse fateantur. Et nunc quidem quod eam tuetur, ut de uite potissimum loquar, est id extrinsecus; in ipsa enim parum magna uis inest, ut quam optime se habere possit, si nulla cultura adhibeatur. (40) At uero si ad uitem sensus accesserit, ut appetitum quendam habeat et per se ipsa moueatur, quid facturam putas? An ea, quae per uinitorem antea consequebatur, per se ipsa curabit? Sed uidesne accessuram ei curam, ut sensus quoque suos eorumque omnem appetitum et si qua sint adiuncta ei membra tueatur - sic ad illa, quae semper habuit, iunget ea, quae postea accesserint, nec eundem fínem habebit, quem cultor eius habebat, sed uolet secundum eam naturam, quae postea ei adiuncta erit, uiuere. Ita similis erit ei finis boni, atque antea fuerat, neque idem tamen; non enim iam stirpis bonum quaeret, sed animalis. quid, si non sensus modo ei sit datus, uerum etiam animus hominis? Non necesse est et illa pristina manere, ut tuenda sint, et haec multo esse cariora, quae accesserint animique optimam quamque partem carissimam, in eaque expletione naturae summi boni finem consistere, cum longe multumque praestet mens atque ratio? Sic, quod est extremum omnium appetendorum atque ductum a prima commendatione naturae, multis gradibus adscendit, ut ad summum perueniret, quod cumulatur ex integritate corporis et ex mentis ratione perfecta. [5,15] XV. (41) Cum igitur ea sit, quam exposui, forma naturae, si, ut initio dixi, simul atque ortus esset, se quisque cognosceret iudicareque posset quae uis et totius esset naturae et partium singularum, continuo uideret quid esset hoc, quod quaerimus, omnium rerum, quasi expetimus, summum et ultimum nec ulla in re peccare posset. Nunc uero a primo quidem mirabiliter occulta natura est nec perspici nec cognosci potest. Progredientibus autem aetatibus sensim tardeue potius quasi nosmet ipsos cognoscimus. itaque prima illa commendatio, quae a natura nostri facta est nobis, incerta et obscura est, primusque appetitus ille animi tantum agit, ut salui atque integri esse possimus. Cum autem dispicere coepimus et sentire quid, simus et quid animantibus ceteris differamus, tum ea sequi incipimus, ad quae nati sumus. (42) Quam similitudinem uidemus in bestiis, quae primo, in quo loco natae sunt, ex eo se non commouenti deinde suo quaeque appetitu mouetur. serpere anguiculos, nare anaticulas, euolare merulas, cornibus uti uidemus boues, nepas aculeis. Suam denique cuique naturam esse ad uiuendum ducem. Quae similitudo in genere etiam humano apparet. Parui enim primo ortu sic iacent, tamquam omnino sine animo sint. Cum autem paulum firmitatis accessit, et animo utuntur et sensibus conitunturque, ut sese erigant, et manibus utuntur et eos agnoscunt, a quibus educantur. Deinde aequalibus delectantur libenterque se cum iis congregant dantque se ad ludendum fabellarumque auditione ducuntur deque eo, quod ipsis superat, aliis gratificari uolunt animaduertuntque ea, quae domi fiunt, curiosius incipiuntque commentari aliquid et discere et eorum, quos uident, uolunt non ignorare nomina, quibusque rebus cum is aequalibus decertant, si uicerunt, efferunt se laetitia, uicti debilitantur animosque demittunt. quorum sine causa fieri nihil putandum est. (43) Est enim natura sic generata uis hominis, ut ad omnem uirtutem percipiendam facta uideatur, ob eamque causam parui uirtutum simulacris, quarum in se habent semina, sine doctrina mouentur; sunt enim prima elementa naturae, quibus auctis uírtutis quasi germen efficitur. Nam cum ita nati factique simus, ut et agendi aliquid et diligendi aliquos et liberalitatis et referendae gratiae principia in nobis contineremus atque ad scientiam, prudentiam, fortitudinem aptos animos haberemus a contrariisque rebus alienos, non sine causa eas, quas dixi, in pueris uirtutum quasi scintillas uidemus, e quibus accendi philosophi ratio debet, ut eam quasi deum ducem subsequens ad naturae perueniat extremum. nam, ut saepe iam dixi, in infirma aetate inbecillaque mente uis naturae quasi per caliginem cernitur; cum autem progrediens confirmatur animus, agnoscit ille quidem naturae uim, sed ita, ut progredi possit longius, per se sit tantum inchoata. [5,16] XVI. (44) Intrandum est igitur in rerum naturam et penitus quid ea postulet peruidendum; aliter enim nosmet ipsos nosse non possumus. quod praeceptum quia maius erat, quam ut ab homine uideretur, idcirco assignatum est deo. Iubet igitur nos Pythius Apollo noscere nosmet ipsos. Cognitio autem haec est una nostri, ut uim corporis animique norimus sequamurque eam uitam, quae rebus iis ipsis perfruatur. quoniam autem is animi appetitus a principio fuit, ut ea, quae dixi, quam perfectissima natura haberemus, confitendum est, cum id adepti simus, quod appetitum is sit, in eo quasi in ultimo consistere naturam, atque id esse summum bonum; quod certe uniuersum sua sponte ipsum expeti et propter se necesse est, quoniam ante demonstratum est etiam singulas eius partes esse per se expetendas. (45) In enumerandis autem corporis commodis si quis praetermissam a nobis uoluptatem putabit, in aliud tempus ea quaestio differatur. Utrum enim sit uoluptas in iis rebus, quas primas secundum naturam esse diximus, necne sit ad id, quod agimus, nihil interest. si enim, ut mihi quidem uidetur, non explet bona naturae uoluptas, iure praetermissa est; sin autem est in ea, quod quidam uolunt, nihil impedit hanc nostram comprehensionem summi boni. quae enim constituta sunt prima naturae, ad ea si uoluptas accesserit, unum aliquod accesserit commodum corporis neque eam constitutìonem summi boni, quae est proposta, mutauerit. [5,17] XVII. (46) Et adhuc quidem ita nobis progresso ratio est, ut ea duceretur omnis a prima commendatione naturae. nunc autem aliud iam argumentandi sequamur genus, ut non solum quia nos diligamus, sed quia cuiusque partis naturae et in corpore et in animo sua quaeque uis sit, idcirco in his rebus summe nostra sponte moueamur. Atque ut a corpore ordiar, uidesne ut, si quae in membris praua aut debilitata aut inminuta sint, occultent homines? Ut etiam contendant et elaborent, si efficere possint, ut aut non appareat corporis uitium aut quam minimum appareat? Multosque etiam dolores curationis causa perferant, ut, si ipse usus membrorum non modo non maior, uerum etiam minor futurus sit, eorum tamen species ad naturam reuertatur? Etenim, cum omnes natura totos se expetendos putent, nec id ob aliam rem, sed propter ipsos, necesse est eius etiam partis propter se expeti, quod uniuersum propter se expetatur. (47) Quid? In motu et in statu corporis nihil inest, quod animaduertendum esse ipsa natura iudicet? Quem ad modum quis ambulet, sedeat, qui ductus oris, qui uultus in quoque sit? Nihilne est in his rebus, quod dignum libero aut indignum esse ducamus? Nonne odio multos dignos putamus, qui quodam motu aut statu uidentur naturae legem et modum contempsisse? Et quoniam haec deducuntur de corpore quid est cur non recte pulchritudo etiam ipsa propter se expetenda ducatur? Nam si prauitatem inminutionemque corporis propter se fugiendam putamus, cur non etiam, ac fortasse magis, propter se formae dignitatem sequamur? Et si turpitudinem fugimus in statu et motu corporis, quid est cur pulchritudinem non sequamur? Atque etiam ualítudinem, uires, uacuitatem doloris non propter utilitatem solum, sed etiam ipsas propter se expetemus. quoniam enim natura suis omnibus expleri partibus uult, hunc statum corporis per se ipsum expetit, qui est maxime e natura, quae tota perturbatur, si aut aegrum corpus est aut dolet aut, caret uiribus. [5,18] XVIII. (48) Videamus animi partes, quarum est conspectus illustrior; quae quo sunt excelsiores, eo dant clariora indicia naturae. Tantus est igitur innatus in nobis cognitionis amor et scientiae, ut nemo dubitare possit quin ad eas res hominum natura nullo emolumento inuitata rapiatur. Videmusne ut pueri ne uerberibus quidem a contemplandis rebus perquirendisque deterreantur? ut pulsi recurrant? ut aliquid scire se gaudeant? ut id aliis narrare gestiant? ut pompa, ludis atque eius modi spectaculis teneantur ob eamque rem uel famem et sitim perferant? quid uero? qui ingenuis studiis atque artibus delectantur, nonne uidemus eos nec ualitudinis nec rei familiaris habere rationem omniaque perpeti ipsa cognitione et scientia captos et cum maximis curis et laboribus compensare eam, quam ex discendo capiant, uoluptatem? (49) (Ut) mihi quidem Homerus huius modi quiddam uidisse uideatur in iis, quae de Sirenum cantibus finxerit. neque enim uocum suauitate uidentur aut nouitate quadam et uarietate cantandi reuocare eos solitae, qui praeteruehebantur, sed quia multa se scire profitebantur, ut homines ad earum saxa discendi cupiditate adhaerescerent. ita enim inuitant Ulixem - nam uerti, ut quaedam Homeri, sic istum ipsum locum - : O decus Argolicum, quin puppim flectìs, Ulixes, Auribus ut nostros possis agnoscere cantus! Nam nemo haec umquam est transuectus caerula cursu, Quin prìus adstiterit uocum dulcedine captus, Post uariis auido satiatus pectore musis Doctior ad patrias lapsus peruenerit oras. Nos graue certamen belli clademque tenemus, Graecia quam Troiae diuino numine uexit, Omniaque e latis rerum uestigia terris. Vidit Homerus probari fabulam non posse, si cantiunculis tantus irretitus uir teneretur; scientiam pollicentur, quam non erat mirum sapientiae cupido patria esse carìorem. Atque omnia quidem scire, cuiuscumque modi sint, cupere curiosorum, duci uero maiorum rerum contemplatione ad cupìditatem scientiae summorum uirorum est putandum. [5,19] XIX. (50) Quem enim ardorem studii censetis fuìsse in Archimede, qui dum in puluere quaedam describit attentius, ne patriam captam esse senserit? quantum Aristoxeni ingenium consumptum uidemus in musicis? quo studio Aristophanem putamus aetatem in litteris duxisse? quid de Pythagora? quid de Platone aut de Democrito loquar? a quibus propter discendi cupiditatem uidemus ultimas terras esse peragratas. quae qui non uident, nihil umquam magnum ac cognitione dignum amauerunt. Atque hoc loco, qui propter animi uoluptates coli dicunt ea studia, quae dixi, non intellegunt idcirco esse ea propter se expetenda, quod nulla utilitate obiecta delectentur animi atque ipsa scientia, etiamsi incommodatura sit, gaudeant. (51) Sed quid attinet de rebus tam apertis plura requirere? Ipsi enim quaeramus a nobis stellarum motus contemplationesque rerum caelestium eorumque omnium, quae naturae obscuritate occultantur, cognitiones quem ad modum nos moueant, et quid historia delectet, quam solemus persequi usque ad extremum, praetermissa repetimus, inchoata persequimur. Nec uero sum nescius esse utilitatem in historia, non modo uoluptatem. (52) Quid, cum fictas fabulas, e quibus utilitas nulla elici potest, cum uoluptate legimus? quid, cum uolumus nomina eorum, qui quid gesserint, nota nobis esse, parentes, patriam, multa praeterea minime necessaria? quid, quod homines infima fortuna, nulla spe rerum gerendarum, opifices denique delectantur historia? Maximeque eos uidere possumus res gestas audire et legere uelle, qui a spe gerendi absunt confecti senectute. Quocirca intellegi necesse est in ipsis rebus, quae discuntur et cognoscuntur, inuitamenta inesse, quibus ad discendum cognoscendumque moueamur. (53) Ac ueteres quidem philosophi in beatorum insulis fingunt qualis futura sit uita sapientium, quos cura omni liberatos, nullum necessarium uitae cultum aut paraturn requirentis, nihil aliud esse acturos putant, nisi ut omne tempus inquirendo ac discendo in naturae cognitione consumant. Nos autem non solum beatae uitae istam esse oblectationem uidemus, sed etiam leuamentum miseriarum. itaque multi, cum in potestate essent hostium aut tyrannorum, multi in custodia, multi in exillo dolorem suum doctrinae studiis leuauerunt. (54) Princeps huius ciuitatis Phalereus Demetrius cum patria pulsus esset iniuria, ad Ptolomaeum se regem Alexandream contulit. Qui cum in hac ipsa philosophia, ad quam te hortamur, excelleret Theophrastique esset auditor, multa praeclara in illo calamitoso otio scripsit non ad usum aliquem suum, quo erat orbatus, sed animi cultus ille erat ei quasi quidam humanitatis cibus. Equidem e Cn- Aufidio, praetorio, erudito homine, oculis capto, saepe audiebam, cum se lucis magis quam utilitatis desiderio moueri diceret. somnum denique nobis, nisi requietem corporibus et is medicinam quandam laboris afferret, contra naturam putaremus datum; aufert enim sensus actionemque tollit omnem. Itaque si aut requietem natura non quaereret aut eam posset alia quadam ratione consequi. Facile pateremur, qui etiam nunc agendi aliquid discendique causa prope contra naturam uígillas suscipere soleamus. [5,20] XX. (55) Sunt autem etiam clariora uel plane perspicua minimeque dubitanda indicia naturae, maxime scilicet in homine sed in omni animali, ut appetat animus aliquid agere semper neque ulla condicione quietem sempiternam possit pati. Facile est hoc cernere in primis puerorum aetatulis. Quamquam enim uereor, ne nimius in hoc genere uidear, tamen omnes ueteres philosophi, maxime nostri, ad incunabula accedunt, quod in pueritia facillime se arbitrantur naturae uoluntatem posse cognoscere. Videmus igitur ut conquiescere ne infantes quidem possint. cum uero paulum processerunt, lusionibus uel laboriosis delectantur, ut ne uerberibus quidem deterreri possint, eaque cupiditas agendi aliquid adolescit una cum aetatibus. Itaque, ne si iucundissimis quidem nos somniis usuros putemus, Endymionis somnum nobis uelimus dari, idque si accidat, mortis instar putemus. (56) Quin etiam inertissimos homines nescio qua singolari segnitia praeditos uidemus tamen et corpore et animo moueri semper et, cum re nulla impediantur necessaria, aut alueolum poscere aut quaerere quempiam ludum aut sermonem aliquem requirere, cumque non habeant ingenuas ex doctrina oblectationes, circulos aliquos et sessiunculas consectari. quin ne bestiae quidem, quas delectationis causa concludimus, cum copiosius alantur, quam si essent liberae, facile patiuntur sese contineri motusque solutos et uagos a natura sibi tributos requirunt. (57) Itaque ut quisque optime natus institutusque est, esse omnino nolit in uita, si gerendis negotiis orbatus possit paratissimis uesci uoluptatibus. Nam aut priuatim aliquid gerere malunt aut, qui attore animo sunt, capessunt rem publicam honoribus imperiisque adipiscendis aut totos se ad studia doctrinae conferunt. Qua in uita tantum abest ut uoluptates consectentur, etiam curas, sollicitudines, uigilias perferunt optimaque parte hominis, quae in nobis diuina ducenda est, ingenii et mentis acie fruuntur nec uoluptatem requirentes nec fugientes laborem. Nec uero intermittunt aut admirationem earum rerum, quae sunt ab antiquis repertae, aut inuestigationem nouarum. Quo studio cum satiari non possint, omnium ceterarum rerum obliti níhil abiectum, nihil humile cogitant; tantaque est uis talibus in studiis, ut eos etiam, qui sibi alios proposuerunt fines bonorum, quos utilitate aut uoluptate dirigunt, tamen in rebus quaerendis explicandisque naturis aetates contenere uideamus. [5,21] XXI. (58) Ergo hoc quidem apparet, nos ad agendum esse natos. Actionum autem genera plura, ut obscurentur etiam minora maioribus, maximae autem sunt primum, ut mihi quidem uidetur et iis, quorum nunc in ratione uersamur, consideratio cognitioque rerum caelestium et earum, quas a natura occultatas et latentes indagare ratio potest, deinde rerum publicarum administratio aut administrandi scientia, tum prudens, temperata, fortis, iusta ratio reliquaeque uirtutes et actiones uirtutibus congruentes, quae uno uerbo complexi omnia honesta dicimus; ad quorum et cognitionem et usum iam corroborati natura ipsa praeeunte deducimur. Omnium enim rerum principia parua sunt, sed suis progressionibus usa augentur nec sine causa; in primo enim ortu inest teneritas ac mollitia quaedam, ut nec res uidere optimas nec agere possint. Virtutis enim beataeque uitae, quae duo maxime expetenda sunt, serius lumen apparet, multo etiam serius, ut plane qualia sint intellegantur. Praeclare enim Plato: 'Beatum, cui etiam in senectute contigerit, ut sapientiam uerasque opiniones assequi possit'. Quare, quoniam de primis naturae commodis satis dietum est nunc de maioribus consequentibusque uideamus. (59) Natura igitur corpus quidem bominis sic et genuit et formauit, ut alia in primo ortu perficeret, alia progrediente aetate fingeret neque sane multum adiumentis externis et aduenticiis uteretur. Animum autem reliquis rebus ita perfecit, ut corpus; sensibus enim ornauit ad res percipiendas idoneis, ut nihil aut non multum adiumento ullo ad suam confirmationem indigerent; quod autem in homine praestantissimum atque optimum est, id deseruit. Etsi dedit talem mentem, quae omnem uirtutem accipere posset, ingenuitque sine doctrina notitias paruas rerum maximarum et quasi instituit docere et induxit in ea, quae inerant, tamquam elementa uirtutis. Sed uirtutem ipsam inchoauit, nihil amplius. (60) Itaque nostrum est - quod nostrum dico, artis est - ad ea principia, quae accepimus. Consequentia exquirere, quoad sit id, quod uolumus, effectum. quod quidem pluris est haud paulo magisque ipsum propter se expetendum quam aut sensus aut corporis ea, quae diximus, quibus tantum praestat mentis excellens perfectio, ut uix cogitari possit quid intersit. Itaque omnis honos, omnis admiratio, omne studium ad uirtutem et ad eas actiones, quae uirtuti sunt consentaneae, refertur, eaque omnia, quae aut ita in animis sunt aut ita geruntur, uno nomine honesta dicuntur. Quorum omnium quae sint notitiae, quae quidem significentur rerum uocabulis, quaeque cuiusque uis et natura sit mox uidebimus. [5,22] XXII. (61) Hoc autem loco tantum explicemus haec honesta, quae dico, praeterquam quod nosmet ipsos diligamus, praeterea suapte natura per se esse expetenda. Indicant pueri, in quibus ut in speculis natura cernitur. Quanta studia decertantium sunt! Quanta ipsa certamina! Ut illi efferuntur laetitia, cum uicerunt! ut pudet uictos! Ut se accusari nolunt! Quam cupiunt laudari! Quos illi labores non perferunt, ut aequalium principes sint! Quae memoria est in iis bene merentium, quae referendae gratiae cupiditas! Atque ea in optima quaque indole maxime apparenti in qua haec honesta, quae intellegimus, a natura tamquam adumbrantur. (62) Sed haec in pueris; expressa uero in iis aetatibus, quae iam confirmatae sunt. quis est tam dissimile homini. Qui non moueatur et offensione turpitudinis et comprobatione honestatis? Quis est, qui non oderit libidinosam, proteruam adolescentiam? Quis contra in illa aetate pudorem, constantiam, etiamsi sua nihil intersit, non tamen diligat? Quis Pullum Numitorium Fregellanum, proditorem, quamquam rei publicae nostrae profuit, non odit? Quis urbis conseruatorem Codrum, quis Erechthei filias non maxime laudat? Cui Tubuli nomen odio non est? Quis Aristidem non mortuum diligit? an obliuiscimur, quantopere in audiendo in legendoque moueamur, cum pie, cum amice, cum magno animo aliquid factum cognoscimus? (63) Quid loquor de nobis, qui ad laudem et ad decus nati, suscepti, instituti sumus? Qui clamores uulgi atque imperitorum excitantur in theatris, cum illa dicuntur: 'Ego sum Orestes', contraque ab altero: 'Immo enimuero ego sum, inquam, Orestes!' Cum autem etiam exitus ab utroque datur conturbato errantique regi, ambo ergo se una necari cum precantur, quotiens hoc agitur, ecquandone nisi admirationibus maximis? Nemo est igitur, quin hanc affectionem animi probet atque laudet, qua non modo utilitas nulla quaeritur, sed contra utilitatem etiam conseruatur fides. (64) Talibus exemplis non fictae solum fabulae, uerum etiam historiae refertae sunt, et quidem maxìme nostrae. Nos enim ad sacra Idaea accipienda optimum uirum delegimus, nos tutores misimus regibus, nostri imperatores pro salute patriae sua capita uouerunt, nostri consules regem inimicissimum moenibus iam adpropinquantem monuerunt, a ueneno ut caueret, nostra in re publica (Lucretia) et quae per uim oblatum stuprum uolontaria morte lueret inuenta est et qui interficeret filiam, ne stupraretur. Quae quidem omnia et innumerabilia praeterea quis est quin intellegat et eos qui fecerint dignitatis splendore ductos inmemores fuisse utilitatum suarum nosque, cum ea laudemus, nulla alla re nisi honestate duci? [5,23] XXIII. Quibus rebus expositis breuiter - nec enim sum copiam, quam potui, quia dubitatio in re nulla erat, persecutus - sed his rebus concluditur profecto et uirtutes omnes et honestum illud, quod ex iis oritur et in iis haeret, per se esse expetendum. (65) In omni autem honesto, de quo loquimur, nihil est tam illustre nec quod latius pateat quam coniunctio inter homines hominum et quasi quaedam societas et communicatio utilitatum et ipsa caritas generis humani. Quae nata a primo satu, quod a procreatoribus nati diliguntur et tota domus coniugio et stirpe coniungitur, serpit sensim foras, cognationibus primum, tum affinitatibus, deinde amicitiis, post uicinitatibus, tum ciuibus et iis, qui publice socii atque amici sunt, deinde totius complexu gentis humanae. Quae animi affectio suum cuique tribuens atque hanc, quam dico. Societatem coniunctionis humanae munifice et aeque tuens iustitia dicitur, cui sunt adiunctae pietas, bonitas, liberalitas, benignitas, comitas, quaeque sunt generis eiusdem. Atque haec ita iustitiae propria sunt, ut sint uirtutum reliquarum communia. (66) Nam cum sic hominis natura generata sit, ut habeat quiddam ingenitum quasi ciuile atque populare, quod Graeci g-politikon uocant, quicquid aget quaeque uirtus, id a communitate et ea, quam exposui, caritate ac societate humana non abhorrebit, uicissimque iustitia, ut ipsa se fundet in ceteras uirtutes, sic illas expetet. seruari enim iustitia nisi a forti uiro, nisi a sapiente non potest. qualis est igitur omnis haec, quam dico, conspiratio consensusque uirtutum, tale est illud ipsum honestum, quandoquidem honestum aut ipsa uirtus est aut res gesta uirtute; quibus rebus uita consentiens uirtutibusque respondens recta et honesta et constans et naturae congruens existimari potest. (67) Atque haec coniunctio confusioque uirtutum tamen a philosophis ratione quadam distinguitur. nam cum ita copulatae conexaeque sint, ut omnes omnium participes sint nec alia ab alia possit separari, tamen proprium suum cuiusque munus est, ut fortitudo in laboribus periculisque cernatur, temperantia in praeterrnittendis uoluptatibus, prudentia in dilectu bonorum et malorum, iustitia in suo cuique tribuendo. Quando igitur inest in omni uirtute cura quaedam quasi foras spectans aliosque appetens atque complectens, existit illud, ut amici, ut fratres, ut propinqui, ut affines, ut ciues, ut omnes denique - quoniam unam societatem hominum esse uolumus - propter se expetendi sint. atqui eorum nihil est eius generis, ut sit in fine atque extrerno bonorum. (68) Ita fit, ut duo genera propter se expetendorum reperiantur, unum, quod est in iis, in quibus completar illud extremum, quae sunt aut animi aut corporis; haec autem, quae sunt extrinsecus, id est quae neque in animo insunt neque in corpore, ut amici, ut parentes ut liberi, ut propinqui, ut ipsa patria, sunt illa quidem sua sponte cara, sed eodem in genere, quo illa, non sunt. nec uero umquam summum bonum assequi quisquam posset, si omnia illa, quae sunt extra, quamquam expetenda, summo bono continerentur. [5,24] XXIV. (69) Quo modo igitur, inquies, uerum esse poterit omnia referri ad summum bonum, si amicítiae, si propinquitates, si reliqua externa summo bono non continentur? Hac uidelicet ratione, quod ea, quae externa sunt, iis tuemur officiis, quae oriuntur a suo cuiusque genere uirtutis. nam et amici cultus et parentis ei, qui officio fungitur, in eo ipso prodest, quod ita fungi officio in recte factis est, quae sunt orta uirtutibus. Quae quidem sapientes sequuntur duce natura tamquam uidentes; non perfecti autem homines et tamen ingeniis excellentibus praediti excitantur saepe gloria, quae habet speciem honestatis et similitudinem. Quodsi ipsam honestatem undique pertectam atque absolutam. rem unam praeclarissimam omnium maximeque laudandam, penitus uiderent, quonam gaudio complerentur, cum tantopere eius adumbrata opinione laetentur? (70) Quem enim deditum uoluptatibus, quem cupiditatum incendiis inflammatum in iis potiendis, quae acerrime concupiuisset, tanta laetitia perfundi arbitramur, quanta aut superiorem Africanum Hannibale uicto aut posteriorem Karthagine euersa? Quem Tiberina descensio festo illo die tanto gaudio affecit, quanto L- Paulum, cum regem Persem captum adduceret, eodem flumine inuectio? (71) Age nunc, Luci noster, extrue animo altitudinem excellentiamque uirtutum: iam non dubitabis, quin earum compotes homines magno animo erectoque uiuentes semper sint beati, qui omnis motus fortunae mutationesque rerum et temporum leuis et inbecillos fore intellegant, si in uirtutis certamen uenerint. Illa enim, quae sunt a nobis bona corporis numerata, complent ea quidem beatissimam uitam, sed ita, ut sine illis possit beata uita existere. Ita enim paruae et exiguae sunt istae accessiones bonorum, ut, quem ad modum stellae in radiis solis, sic istae in uirtutum splendore ne cernantur quidem. (72) Atque hoc ut uere dicitur, parua esse ad beate uiuendum momenta ista corporis commodorum, sic nimis uiolentum est nulla esse dicere; qui enim sic disputant, obliti mihi uidentur, quae ipsi fecerint principia naturae. Tribuendum est igitur his aliquid, dum modo quantum tribuendum sit intellegas. Est enim philosophi non tam gloriosa quam uera quaerentis nec pro nihilo putare ea, quae secundum naturam illi ipsi gloriosi esse fatebantur, et uidere (esse) tantam uim uirtutis tantamque, ut ita dicam, auctoritatem honestatis, ut reliqua non illa quidem nulla, sed ita parua sint, ut nulla esse uideantur. Haec est nec omnia spernentis praeter uirtutem et uirtutem ipsam suis laudibus amplificantis oratio, denique haec est undique completa et perfecta explicatio summi boni. Hinc ceteri particulas arripere conati suam quisque uidero uoluit afferre sententiam. [5,25] XXV. (73) Saepe ab Aristotele, a Theophrasto mirabiliter est laudata per se ipsa rerum scientia; hoc uno captus Erillus scientiam summum bonum esse defendit nec rem ullam aliam per se expetendam. Multa sunt dicta ab antiquis de contemnendis ac despiciendis rebus humanis; hoc unum Aristo tenuit: praeter uitia atque uirtutes negauit rem esse ullam aut fugiendam aut expetendam. Positum est a nostris in iis esse rebus, quae secundum naturam essent, non dolere; hoc Hieronymus summum bonum esse dixit. at uero Callipho et post eum Diodorus, cum is alter uoluptatem adamauisset, alter uacuitatem doloris, neuter honestate carere potuit, quae est a nostris laudata maxime. (74) Quin etiam ipsi uoluptarii deuerticula quaerunt et uirtutes habent in ore totos dies uoluptatemque primo dumtaxat expeti dicunt, deinde consuetudine quasi alteram quandam naturam effici, qua inpulsi multa faciant nullam quaerentes uoluptatem. Stoici restant, ei quidem non unam aliquam aut alteram a nobis, sed totam ad se nostram philosophiam transtulerunt; atque ut reliqui fures earum rerum, quas ceperunt, signa commutant, sic illi, ut sententiis nostris pro suis uterentur, nomina tamquam rerum notas mutauerunt. Ita relinquitur sola haec disciplina digna studiosis ingenuarum artium, digna eruditis, digna claris uiris, digna principibus, digna regibus. (75) Quae cum dixisset paulumque institisset, Quid est? inquit; satisne uobis uideor pro meo iure in uestris auribus commentatus? Et ego: Tu uero, inquam, Piso, ut saepe alias, sic hodie ita nosse ista uisus es, ut, si tui nobis potestas saepius fieret, non multum Graecis supplicandum putarem. quod quidem eo probaui magis, quia memini Staseam Neapolitanum, doctorem illum tuum, nobilem sane Peripateticum, aliquanto ista secus dicere solitumi assentientem iis, qui multum in fortuna secunda aut aduersa, multum in bonis aut malis corporis ponerent. Est, ut dicis, inquit; sed haec ab Antiocho, familiari nostro, dicuntur multo melius et fortius, quam a Stasea dicebantur. quamquam ego non quaero, quid tibi a me probatum sit, sed huic Ciceroni nostro, quem discipulum cupio a te abducere. [5,26] XXVI. (76) Tum Lucius: Mihi uero ista ualde probata sunt, quod item fratri puto. Tum mihi Piso: Quid ergo? inquit, dasne adolescenti ueniam? an eum discere ea mauis, quae cum plane perdidiceriti nihil sciat? Ego uero isti, inquam, permitto. sed nonne merninisti licere mihi ista probare, quae sunt a te dicta? quis enim potest ea, quae probabilia uideantur ei, non probare? An uero, inquit, quisquam potest probare, quod perceptfum, quod. comprehensum, quod cognitum non habet? Non est ista, inquam, Piso, magna dissensio. Nihil enim est aliud, quam ob rem mihi percipi nihil posse uideatur, nisi quod percipiendi uis ita definitur a Stoicis, ut negent quicquam posse percipi nisi tale uerum, quale falsum esse non possit. Itaque haec cum illis est dissensio, cum Peripateticis nulla sane. Sed haec omittamus; habent enim et bene longam et satis litigiosam disputationem. (77) Illud mihi a te nimium festinanter dictum uidetur, sapientis omnis esse semper beatos; nescio quo modo praeteruolauit oratio. Quod nisi ita efficitur, quae Theophrastus de fortuna, de dolore, de cruciatu corporis dixit, cum quibus coniungi uitam beatam nullo modo posse putauit, uereor, ne uera sint. nam illud uehementer repugnat, eundem beatum esse et multis malis oppressum. haec quo modo conueniant, non sane intellego. Utrum igitur tibi non placet, inquit, uirtutisne tantam esse uim, ut ad beate uiuendum se ipsa contenta sit? an, si id probas, fieri ita posse negas, ut ii, qui uirtutis compotes sint, etiam malis quibusdam affecti beati sint? Ego uero uolo in uirtute uim esse quam maximam; sed quanta sit alias, nunc tantum possitne esse tanta. si quicquam extra uirtutem habeatur in bonis. (78) Atqui, inquit, si Stoicis concedis ut uirtus sola, si adsit uitam efficiat beatam, concedis etiam Peripateticis. Quae enim mala illi non audent appellare, aspera autem et incommoda et reicienda et aliena naturae esse concedunt, ea nos mala dicimus, sed exigua et paene minima. quare si potest esse beatus is, qui est in asperis reiciendisque rebus, potest is quoque esse. Qui est in paruis malis. Et ego: Piso, inquam, si est quisquam, qui acute in causis uidere soleat quae res agatur. Is es profecto tu. Quare attende, quaeso. nam adhuc, meo fortasse uitio, quid ego quaeram non perspicis. Istic sum, inquit. expectoque quid ad id, quod quaerebam, respondeas. [5,27] XXVII. (79) Respondebo me non quaerere, inquam, hoc tempore quid uirtus efficere possit, sed quid constanter dicatur, quid ipsum a se dissentiat. Quo igitur, inquit, modo? Quia, cum a Zenone, inquam, hoc magnifice tamquam ex oraculo editur: 'Virtus ad beate uiuendum se ipsa contenta est', Quare? inquit, respondet: 'Quia, nisi quod honestum est, nullum est aliud bonum! Non quaero iam uerumne sit; illud dico, ea, quae dicat, praeclare inter se cohaerere. (80) Dixerit hoc idem Epicurus, semper beatum esse sapientem - quod quidem solet ebullire non numquam -, quem quidem, cum summis doloribus conficiatur, ait dicturum: 'Quam suaue est! quam nihil curo!'; non pugnem cum homine, cur tantum habeat in natura boni; illud urgueam, non intellegere eum quid sibi dicendum sit, cum dolorem summum malum esse dixerit. Eadem nunc mea aduersum te oratio est. dicis eadem omnia et bona et mala, quae quidem dicunt ii, qui numquam philosophum pictum, ut dicitur, uiderunt: ualitudinem, uires, staturam, formam, integritatem unguiculorum omnium , deformitatem, morbum, debilitatem mala. (81) Iam illa externa parce tu quidem; sed haec cum corporis bona sint, eorum conficientia certe in bonis numerabis, amicos, liberos, propinquos, diuitias, honores, opes. Contra hoc attende me nihil dicere, (illud dicere), si ista mala sunt, in quae potest incidere sapiens, sapientem esse non esse ad beate uiuendum satis. Immo uero, inquit, ad beatissime uiuendum parum est, ad beate uero satis. Animaduerti, ínquam, te isto modo paulo ante ponere, et scio ab Antiocho nostro dici sic solere; sed quid minus probandum quam esse aliquem beatum nec satis beatum? Quod autem satis est, eo quicquid accessit, nimium est; et nemo nimium beatus est; ita nemo beato beatior. (82) Ergo, inquit, tibi Q-Metellus, qui tris filios consules uidit, e quibus unum etiam et censorem et triumphantem, quartum autem practorem, eosque saluos reliquit et tris filias nuptas, cum ipse consul, censor, etiam augur fuisset triumphasset, ut sapiens fuerit, nonne beatior quam, ut item sapiens fuerit, qui in potestate hostium uigiliis et inedia necatus est, Regulus? [5,28] XXVIII. (83) Quid me istud rogas? inquam. Stoicos roga. Quid igitur, inquit, eos responsuros putas? Nihilo beatiorem esse Metellum quam Regulum. Inde igitur, inquit, ordiendum est. Tamen a proposito, inquam, aberramus. Non enim quaero quid uerum, sed quid cuique dicendum sit. Utinam quidem dicerent alium alio beatiorem! Iam ruinas uideres. In uirtute enim sola et in ipso honesto cum sit bonum positum, cumque nec uirtus, ut placet illis, nec honestum crescat, idque bonum solum sit, quo qui potiatur, necesse est beatus sit, cum id augeri non possit, in quo uno positum est beatum esse, qui potest esse quisquam alius alio beatior? uidesne, ut haec concinant? Et hercule - fatendum est enim, quod sentio - mirabilis est apud illos contextus rerum. Respondent extrema primis, media utrisque, omnia omnibus. Quid sequatur, quid repugnet, uident. Ut in geometria, prima si dederis, danda sunt omnia. Concede nihil esse bonum, nisi quod bonestum sit: concedendum est in uirtute positam beatam uitam uide rursus retro: dato hoc dandum erit illud. (84) Quod uestri non item. 'Tria genera bonorum'; procliui currit oratio. uenit ad extremum; haeret in salebra. cupit enim dícere nihil posse ad beatam uitam deesse sapienti. honesta oratio, Socratica, Platonis etiam. Audeo dicere, inquit. Non potes, nisi retexueris illa. paupertas si malum est, mendicus beatus esse nemo potest, quamuis sit sapiens. at Zeno eum non beatum modo, sed etiam diuitem dicere ausus est. dolere malum est: in crucem qui agitur, beatus esse non potest. Bonum liberi: misera orbitas. Bonum patria: miserum exìlium. Bonum ualitudo: miser morbus. Bonum integritas corporis: misera debilitas. Bonum incolumis acies: misera caecitas. Quae si potest singula consolando leuare, uniuersa quo modo sustinebit? Sit enim idem caecus, debilis. Morbo grauissimo affectus, exul, orbus, egens, torqueatur eculeo: quem hunc appellas, Zeno? Beatum, inquit. Etiam beatissimum? Quippe, inquieta cum tam docuerim gradus istam rem non habere quam uirtutem, in qua sit ipsum etíam beatum. (85) Tibi hoc incredibile, quod beatissimum. quid? tuum credibile? Si enim ad populum me uocas, eum. Qui ita affectus, beatum esse numquam probabis; si ad prudentes, alterum fortasse dubitabunt, sitne tantum in uirtute, ut ea praediti uel in Phalaridis tauro beati sint, alterum non dubitabunt, quin et Stoici conueniente sibi dicant et uos repugnantia. Theophrasti igitur, inquit, tibi liber ille placet de beata uita? Tamen aberramus a proposito, et, ne longius, prorsus, inquam, Piso, si ista mala sunt, placet. (86) Nonne igitur tibi uidentur, inquit, mala? Id quaeris, inquam, in quo, utrum respondero, uerses te huc atque illuc necesse est. Quo tandem modo? inquit. Quia, si mala sunt, is, qui erit in iis, beatus non erit. si mala non sunt, iacet omnis ratio Peripateticorum. Et ille ridens: Video, inquit, quid agas; ne discipulum abducam, times. Tu uero, inquam, ducas licet, si sequetur; erit enim mecum, si tecum erit. [5,29] XXIX. Audi igitur, inquit, Luci; tecum enim mihi instituenda oratio est. Omnis auctoritas philosophiae, ut ait Theophrastus, consistit in beata uita comparanda; beate enim uiuendi cupiditate incensi omnes sumus. (87) Hoc mihi cum tuo fratre conuenit. quare hoc uidendum est, possitne nobis hoc ratio philosophorum dare. pollicetur certe. Nisi enim id faceret, cur Plato Aegyptum peragrauit, ut a sacerdotibus barbaris numeros et caelestia acciperet? Cur post Tarentum ad Archytam? Cur ad reliquos Pythagoreos, Echecratem, Timaeum, Arionem, Locros, ut, cum Socratem expressisset, adiungeret Pythagoreorum disciplinam eaque, quae Socrates repudiabat, addisceret? Cur ipse Pythagoras et Aegyptum lustrauit et Persarum magos adiit? Cur tantas regiones barbarorum pedibus obiit, tot maria transmisit? Cur haec eadem Democritus? Qui - uere falsone, quaerere mittimus - dicitur oculis se priuasse; certe, ut quam minime animus a cogitationibus abduceretur, patrimonium neglexit, agros deseruit incultos, quid quaerens aliud nisi uitam beatam quam si etiam in rerum cognitione ponebat, tamen ex illa inuestigazione naturae consequi uolebat, bono ut esset animo. Id enim ille summum bonum g-euthumian et saepe g-athambian appellat, id est animum terrore liberum. (88) Sed haec etsi praeclare, nondum tamen perpolita. Pauca enim, neque ea ipsa enucleate, ab hoc de uirtute quidem dicta. Post enim haec in hac urbe primum a Socrate quaeri coepta, deinde in hunc locum delata sunt, nec dubitatum, quin in uirtute omnis ut bene, sic etiam beate uiuendi spes poneretur. Quae cum Zeno didicisset a nostris, ut in aetionibus praescribi solet, 'DE EADEM RE (FECIT) ALIO MODO'. Hoc tu nunc in illo probas. scilicet uocabulis rerum mutatis inconstantiae crimen ille effugit, nos effugere non possumus! Ille Metelli uitam negat beatiorem quam Reguli, praeponendam tamen, nec magis expetendam, sed magis sumendam et, si optio esset, eligendam Metelli. Reguli reiciendam; ego, quam ille praeponendam et magis eligendam, beatiorem hanc appello nec ullo minimo momento plus ei uitae tribuo quam Stoici. (89) Quid interest, nisi quod ego res notas notis uerbis appello, illi nomina noua quaerunt, quibus idem dicant? Ita, quem ad modum in senatu semper est aliquis, qui interpretem postulet, sic, isti nobis cum interprete audiendi sunt. bonum appello quicquid secundurn naturam est, quod contra malum, nec ego solus, sed tu etiam, Chrysippe, in foro, domi; in schola desinis. quid ergo? Aliter homines, aliter philosophos loqui putas oportere? Quanti quidque sit aliter docti et indocti, sed cum constiterit inter doctos quanti res quaeque sit - si homines essent, usitate loquerentur -, dum res maneant, uerba fingant arbitratu suo. [5,30] XXX. (90) Sed uenio ad inconstantiae crimen, ne saepius dicas me aberrare; quam tu ponis in uerbis, ego positam in re putabam. Si satis erit hoc perceptum, in quo adiutores Stoicos optimos habemus, tantam uim esse uirtutis, ut omnia, si ex altera parte ponantur, ne appareant quidem, cum omnia, quae illi commoda certe dicunt esse et sumenda et eligenda et praeposita - quae ita definiunt, ut satis magno aestimanda sint -, haec igitur cum ego tot nominibus a Stoicis appellata, partim nouis et commenticiis, ut ista 'producta' et 'reducta', partim idem significantibus - quid enim interest, expetas an eligas? Mihi quidem etiam lautius uidetur, quod eligitur, et ad quod dilectus adhibetur -, sed, cum ego ista omnia bona dixero, tantum refert quam magna dicam, cum expetenda, quam ualde. Sin autem nec expetenda ego magis quam tu eligenda, nec illa pluris aestimanda ego, qui bona, quam tu, producta qui appellas, omnia ista necesse est obscurari nec apparere et in uirtutis tamquam in solis radios incurrere. - (91) At enim, qua in uita est aliquid mali, ea beata esse non potest. Ne seges quidem igitur spicis uberibus et crebris, si auenam uspiam uideris, nec mercatura quaestuosa, si in maximis lucris paulum aliquid damni contraxerit. an hoc usque quaque, aliter in uita? Et non ex maxima parte de tota iudicabis? an dubium est, quin uirtus ita maximam partem optineat in rebus humanis, ut reliquas obruat? Audebo igitur cetera, quae secundum naturam sint, bona appellare nec fraudare suo uetere nomine neque iam aliquod potius nouum exquirere,uirtutis autem amplitudinem quasi in altera librae lance ponere. - (92) Terram, mihi crede, ea lanx et maria deprimet. Semper enim ex eo, quod maximas partes continet latissimeque funditur, tota res appellatur. Dicimus aliquem hilare uiuere; ergo, si semel tristior effectus est, hilara uita amissa est? At hoc in eo M- Crasso, quem semel ait in uita risisse Lucilius, non contigit, ut ea re minus g-agelastos, ut ait idem, uocaretur. Polycratem Samium felicem appellabant. nihil acciderat ei, quod nollet, nisi quod anulum, quo delectabatur, in mari abiecerat. Ergo infelix una molestia, fellx rursus, cum is ipse anulus in praecordiis piscis inuentus est? Ille uero, si insipiens - quo certe, quoniam tyrannus -, numquam beatus; si sapiens, ne tum quidem miser, cum ab Oroete, praetore Darei, in crucem actus est. At multis malis affectus. Quis negat? Sed ea mala uirtuti magnitudine obruebantur. [5,31] XXXI. (93) An ne hoc quidem Peripateticis concedis, ut dicant omnium bonorum uirorum, id est sapientium omnibusque uirtutibus ornatorum, uitam omnibus partibus plus habere semper boni quam mali? Quis hoc dicit? Stoici scilicet. Minime; sed isti ipsi, qui uoluptate et dolore omnia metiuntur, nonne clamant sapienti plus semper adesse quod uelit quam quod nolit? Cum tantum igitur in uirtute ponant ii, qui fatentur se uirtutis causa, nisi ea uoluptatem faceret, ne manum quidem uersuros fuisse, quid facere nos oportet, qui quamuis minimam animi praestantiam omnibus bonis corporis anteire dicamus, ut ea ne in conspectu quidem relinquantur? Quis est enim, qui hoc cadere in sapientem dicere audeat, ut, si fieri possìt, uirtutem in perpetuum abiciat, ut dolore omni liberetur? Quis nostrum dixerit, quos non pudet ea, quae Stoici aspera dicunt, mala dicere, melius esse turpiter aliquid facere cum uoluptate quam honeste cum dolore? (94) Nobis Heracleotes ille Dionysius flagitiose desciuisse uidetur a Stoicis propter oculorum dolorem. quasi uero hoc didicisset a Zenone, non dolere, cum doleret! Illud audierat nec tamen didicerat, malum illud non esse, quia turpe non esset, et esse ferendum uiro. Hic si Peripateticus fuisset, permansisset, credo, in sententia, qui dolorem malum dicunt esse, de asperitate autem eius fortiter ferenda praecipiunt eadem, quae Stoici. Et quidem Arcesilas tuus, etsi fuit in disserendo pertinacior, tamen noster fuit; erat enim Polemonis. Is cum arderet podagrae doloribus uisitassetque hominem Charmides Epicureus perfamiliaris et tristis exiret, Mane, quaeso, inquit, Charmide noster; nihil illinc huc peruenit. Ostendit pedes et pectus. Ac tamen hic mallet non dolere. [5,32] XXXII. (95) Haec igitur est nostra ratio, quae tibi uidetur inconstans, cum propter uirtutis caelestem quandam et diuinam tantamque praestantiam, ut, ubi uirtus sit resque magnae summe laudabiles uirtute gestae, ibi esse miseria et aerumna non possit, tamen labor possit, possit molestia, non dubitem dicere omnes sapientes esse semper beatos, sed tamen fieri posse, ut sit alius alio beatior. Atqui iste locus est, Piso, tibi etiam atque etiam confirmandus, inquam; quem si tenueris, non modo meum Ciceronem, sed etiam me ipsum abducas licebit. (96) Tum Quintus: Mihi quidem, inquit, satis hoc confirmatum uidetur, laetorque eam philosophiam, cuius antea supellectilem pluris aestimabam quam possessiones reliquarum - ita mihi diues uidebatur, ut ab ea petere possem, quicquid in studiis nostris concupissem -, hanc igitur laetor etiam acutiorem repertam quam ceteras, quod quidam ei deesse dicebant. Non quam nostram quidem, inquit Pomponius iocans; sed mehercule pergrata mihi oratio tua. Quae enim dici Latine posse non arbitrabar, ea dicta sunt a te uerbis aptis nec minus plane quam dicuntur a Graecis. Sed tempus est, si uidetur, et recta quidem ad me. Quod cum ille dixisset et satis disputatum uideretur, in oppidum ad Pomponium perreximus omnes.