µ01 [1] Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? quam diu etiam furor iste tuus nos eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? Nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis uigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora uoltusque mouerunt? Patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam non uides? Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos conuocaueris, quid consilii ceperis, quem nostrum ignorare arbitraris? [2] O tempora, o mores! Senatus haec intellegit. consul uidet; hic tamen uiuit. Viuit? immo uero etiam in senatum uenit, fit publici consilii particeps, notat et designat oculis ad caedem unum quemque nostrum. Nos autem fortes uiri satis facere rei publicae uidemur, si istius furorem ac tela uitemus. Ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te conferri pestem, quam tu in nos [omnes iam diu] machinaris. [3] An uero uir amplissumus, P. Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae priuatus interfecit; Catilinam orbem terrae caede atque incendiis uastare cupientem nos consules perferemus? Nam illa nimis antiqua praetereo, quod C. Seruilius Ahala Sp. Maelium nouis rebus studentem manu sua occidit. Fuit, fuit ista quondam in hac re publica uirtus, ut uiri fortes acrioribus suppliciis ciuem perniciosum quam acerbissimum hostem coercerent. Habemus senatus consultum in te, Catilina, uehemens et graue, non deest rei publicae consilium neque auctoritas huius ordinis; nos, nos, dico aperte, consules desumus. [4] Decreuit quondam senatus, ut L. Opimius consul uideret, ne quid res publica detrimenti caperet; nox nulla intercessit; interfectus est propter quasdam seditionum suspiciones C. Gracchus, clarissimo patre, auo, maioribus, occisus est cum liberis M. Fuluius consularis. Simili senatus consulto C. Mario et L. Valerio consulibus est permissa res publica; num unum diem postea L. Saturninum tribunum pl. et C. Seruilium praetorem mors ac rei publicae poena remorata est? At [uero] nos uicesimum iam diem patimur hebescere aciem horum auctoritatis. Habemus enim huiusce modi senatus consultum, uerum inclusum in tabulis tamquam in uagina reconditum, quo ex senatus consulto confestim te interfectum esse, Catilina, conuenit. Viuis, et uiuis non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam. Cupio, patres conscripti, me esse clementem, cupio in tantis rei publicae periculis me non dissolutum uideri, sed iam me ipse inertiae nequitiaeque condemno. [5] Castra sunt in Italia contra populum Romanum in Etruriae faucibus conlocata, crescit in dies singulos hostium numerus; eorum autem castrorum imperatorem ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu uidemus intestinam aliquam cotidie perniciem rei publicae molientem. Si te iam, Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo, erit uerendum mihi, ne non potius hoc omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat. Verum ego hoc, quod iam pridem factum esse oportuit, certa de causa nondum adducor ut faciam. Tum denique interficiere, cum iam nemo tam inprobus, tam perditus, tam tui similis inueniri poterit, qui id non iure factum esse fateatur. [6] Quamdiu quisquam erit, qui te defendere audeat, uiues, et uiues ita, ut [nunc] uiuis. multis meis et firmis praesidiis obsessus, ne commouere te contra rem publicam possis. Multorum te etiam oculi et aures non sentientem, sicut adhuc fecerunt, speculabuntur atque custodient. Etenim quid est, Catilina, quod iam amplius expectes, si neque nox tenebris obscurare coeptus nefarios nec priuata domus parietibus continere uoces coniurationis tuae potest, si illustrantur, si erumpunt omnia? Muta iam istam mentem, mihi crede, obliuiscere caedis atque incendiorum. Teneris undique; luce sunt clariora nobis tua consilia omnia; quae iam mecum licet recognoscas. [7] Meministine me ante diem XII Kalendas Nouembris dicere in senatu fore in armis certo die, qui dies futurus esset ante diem VI Kal. Nouembris, C. Manlium, audaciae satellitem atque administrum tuae? Num me fefellit, Catilina, non modo res tanta, tam atrox tamque incredibilis, uerum, id quod multo magis est admirandum, dies? Dixi ego idem in senatu caedem te optumatium contulisse in ante diem V Kalendas Nouembris, tum cum multi principes ciuitatis Roma non tam sui conseruandi quam tuorum consiliorum reprimendorum causa profugerunt. Num infitiari potes te illo ipso die meis praesidiis, mea diligentia circumclusum commouere te contra rem publicam non potuisse, cum tu discessu ceterorum nostra tamen, qui remansissemus, caede te contentum esse dicebas? [8] Quid? cum te Praeneste Kalendis ipsis Nouembribus occupaturum nocturno impetu esse confideres, sensistin illam coloniam meo iussu meis praesidiis, custodiis, uigiliis esse munitam? Nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas, quod non ego non modo audiam, sed etiam uideam planeque sentiam. Recognosce tandem mecum noctem illam superiorem; iam intelleges multo me uigilare acrius ad salutem quam te ad perniciem rei publicae. Dico te priore nocte uenisse inter falcarios (non agam obscure) in M. Laecae domum; conuenisse eodem complures eiusdem amentiae scelerisque socios. Num negare audes? quid taces? Conuincam, si negas. Video enim esse hic in senatu quosdam, qui tecum una fuerunt. [9] O di inmortales! ubinam gentium sumus? in qua urbe uiuimus? quam rem publicam habemus? Hic, hic sunt in nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis terrae sanctissimo grauissimoque consilio, qui de nostro omnium interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis terrarum exitio cogitent! Hos ego uideo consul et de re publica sententiam rogo et, quos ferro trucidari oportebat, eos nondum uoce uolnero! Fuisti igitur apud Laecam illa nocte, Catilina, distribuisti partes Italiae, statuisti, quo quemque proficisci placeret, delegisti, quos Romae relinqueres, quos tecum educeres, discripsisti urbis partes ad incendia, confirmasti te ipsum iam esse exiturum, dixisti paulum tibi esse etiam nunc morae, quod ego uiuerem. Reperti sunt duo equites Romani, qui te ista cura liberarent et sese illa ipsa nocte paulo ante lucem me in meo lectulo interfecturos [esse] pollicerentur. [10] Haec ego omnia uixdum etiam coetu uestro dimisso comperi; domum meam maioribus praesidiis muniui atque firmaui, exclusi eos, quos tu ad me salutatum mane miseras, cum illi ipsi uenissent, quos ego iam multis ac summis uiris ad me id temporis uenturos esse praedixeram. Quae cum ita sint, Catilina, perge, quo coepisti, egredere aliquando ex urbe; patent portae; proficiscere. Nimium diu te imperatorem tua illa Manliana castra desiderant. Educ tecum etiam omnes tuos, si minus, quam plurimos; purga urbem. Magno me metu liberabis, dum modo inter me atque te murus intersit. Nobiscum uersari iam diutius non potes; non feram, non patiar, non sinam. [11] Magna dis inmortalibus habenda est atque huic ipsi Ioui Statori, antiquissimo custodi huius urbis, gratia, quod hanc tam taetram, tam horribilem tamque infestam rei publicae pestem totiens iam effugimus. Non est saepius in uno homine summa salus periclitanda rei publicae. Quamdiu mihi consuli designato, Catilina, insidiatus es, non publico me praesidio, sed priuata diligentia defendi. Cum proximis comitiis consularibus me consulem in campo et competitores tuos interficere uoluisti, compressi conatus tuos nefarios amicorum praesidio et copiis nullo tumultu publice concitato; denique, quotienscumque me petisti, per me tibi obstiti, quamquam uidebam perniciem meam cum magna calamitate rei publicae esse coniunctam. [12] Nunc iam aperte rem publicam uniuersam petis, templa deorum inmortalium, tecta urbis, uitam omnium ciuium, Italiam [denique] totam ad exitium et uastitatem uocas. Quare, quoniam id, quod est primum, et quod huius imperii disciplinaeque maiorum proprium est, facere nondum audeo, faciam id, quod est ad seueritatem lenius et ad communem salutem utilius. Nam si te interfici iussero, residebit in re publica reliqua coniuratorum manus; sin tu, quod te iam dudum hortor, exieris, exhaurietur ex urbe tuorum comitum magna et perniciosa sentina rei publicae. [13] Quid est, Catilina? num dubitas id me imperante facere, quod iam tua sponte faciebas? Exire ex urbe iubet consul hostem. Interrogas me, num in exilium; non iubeo, sed, si me consulis, suadeo. Quid est enim, Catilina, quod te iam in hac urbe delectare possit? in qua nemo est extra istam coniurationem perditorum hominum, qui te non metuat, nemo, qui non oderit. Quae nota domesticae turpitudinis non inusta uitae tuae est? quod priuatarum rerum dedecus non haeret in fama? quae lubido ab oculis, quod facinus a manibus umquam tuis, quod flagitium a toto corpore afuit? cui tu adulescentulo, quem corruptelarum inlecebris inretisses, non aut ad audaciam ferrum aut ad lubidinem facem praetulisti? [14] Quid uero? nuper cum morte superioris uxoris nouis nuptiis domum uacuefecisses, nonne etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulasti? quod ego praetermitto et facile patior sileri, ne in hac ciuitate tanti facinoris inmanitas aut extitisse aut non uindicata esse uideatur Praetermitto ruinas fortunarum tuarum, quas omnis inpendere tibi proxumis Idibus senties; ad illa uenio, quae non ad priuatam ignominiam uitiorum tuorum, non ad domesticam tuam difficultatem ac turpitudinem sed ad summam rem publicam atque ad omnium nostrum uitam salutemque pertinent. [15] Potestne tibi haec lux, Catilina, aut huius caeli spiritus esse iucundus, cum scias esse horum neminem, qui nesciat te pridie Kalendas Ianuarias Lepido et Tullo consulibus stetisse in comitio cum telo, manum consulum et principum ciuitatis interficiendorum causa parauisse, sceleri ac furori tuo non mentem aliquam aut timorem tuum sed fortunam populi Romani obstitisse? Ac iam illa omitto (neque enim sunt aut obscura aut non multa commissa postea); quotiens tu me designatum, quotiens consulem interficere conatus es! quot ego tuas petitiones ita coniectas, ut uitari posse non uiderentur, parua quadam declinatione et, ut aiunt, corpore effugi! nihil [agis, nihil] adsequeris [, nihil moliris] neque tamen conari ac uelle desistis. [16] Quotiens tibi iam extorta est ista sica de manibus, quotiens [uero] excidit casu aliquo et elapsa est! [tamen ea carere diutius non potes] quae quidem quibus abs te initiata sacris ac deuota sit, nescio, quod eam necesse putas esse in consulis corpore defigere. Nunc uero quae tua est ista uita? Sic enim iam tecum loquar, non ut odio permotus esse uidear, quo debeo, sed ut misericordia, quae tibi nulla debetur. Venisti paulo ante in senatum. Quis te ex hac tanta frequentia totque tuis amicis ac necessariis salutauit? Si hoc post hominum memoriam contigit nemini, uocis expectas contumeliam, cum sis grauissimo iudicio taciturnitatis oppressus? Quid, quod aduentu tuo ista subsellia uacuefacta sunt, quod omnes consulares, qui tibi persaepe ad caedem constituti fuerunt, simul atque adsedisti, partem istam subselliorum nudam atque inanem reliquerunt, quo tandem animo [hoc] tibi ferundum putas? [17] Serui mehercule mei si me isto pacto metuerent, ut te metuunt omnes ciues tui, domum meam relinquendam putarem; tu tibi urbem non arbitraris? et, si me meis ciuibus iniuria suspectum tam grauiter atque offensum uiderem, carere me aspectu ciuium quam infestis omnium oculis conspici mallem; tu cum conscientia scelerum tuorum agnoscas odium omnium iustum et iam diu tibi debitum, dubitas, quorum mentes sensusque uolneras, eorum aspectum praesentiamque uitare? Si te parentes timerent atque odissent tui neque eos ulla ratione placare posses, ut opinor, ab eorum oculis aliquo concederes. Nunc te patria, quae communis est parens omnium nostrum, odit ac metuit et iam diu nihil te iudicat nisi de parricidio suo cogitare; huius tu neque auctoritatem uerebere nec iudicium sequere nec uim pertimesces? [18] Quae tecum, Catilina, sic agit et quodam modo tacita loquitur: 'Nullum iam aliquot annis facinus exstitit nisi per te, nullum flagitium sine te; tibi uni multorum ciuium neces, tibi uexatio direptioque sociorum inpunita fuit ac libera; tu non solum ad neglegendas leges et quaestiones, uerum etiam ad euertendas perfringendasque ualuisti. Superiora illa, quamquam ferenda non fuerunt, tamen, ut potui, tuli; nunc uero me totam esse in metu propter unum te, quicquid increpuerit, Catilinam timeri, nullum uideri contra me consilium iniri posse, quod a tuo scelere abhorreat, non est ferendum. Quam ob rem discede atque hunc mihi timorem eripe; si est uerus, ne opprimar, sin falsus, ut tandem aliquando timere desinam.' [19] Haec si tecum, ita ut dixi, patria loquatur, nonne impetrare debeat, etiamsi uim adhibere non possit? Quid, quod tu te ipse in custodiam dedisti, quod uitandae suspicionis causa ad M'. Lepidum te habitare uelle dixisti? A quo non receptus etiam ad me uenire ausus es atque, ut domi meae te adseruarem, rogasti. Cum a me quoque id responsum tulisses, me nullo modo posse isdem parietibus tuto esse tecum, qui magno in periculo essem, quod isdem moenibus contineremur, ad Q. Metellum praetorem uenisti. A quo repudiatus ad sodalem tuum, uirum optumum, M. Metellum, demigrasti; quem tu uidelicet et ad custodiendum diligentissimum et ad suspicandum sagacissimum et ad uindicandum fortissimum fore putasti. Sed quam longe uidetur a carcere atque a uinculis abesse debere, qui se ipse iam dignum custodia iudicarit! [20] Quae cum ita sint, Catilina, dubitas, si emori aequo animo non potes, abire in aliquas terras et uitam istam multis suppliciis iustis debitisque ereptam fugae solitudinique mandare? 'Refer', inquis, 'ad senatum'; id enim postulas et, si hic ordo [sibi] placere decreuerit te ire in exilium, optemperaturum te esse dicis. Non referam, id quod abhorret a meis moribus, et tamen faciam, ut intellegas, quid hi de te sentiant. Egredere ex urbe, Catilina, libera rem publicam metu, in exilium, si hanc uocem exspectas, proficiscere. Quid est, Catilina? ecquid attendis, ecquid animaduertis horum silentium? Patiuntur, tacent. Quid exspectas auctoritatem loquentium, quorum uoluntatem tacitorum perspicis? [21] At si hoc idem huic adulescenti optimo, P. Sestio, si fortissimo uiro, M. Marcello, dixissem, iam mihi consuli hoc ipso in templo iure optimo senatus uim et manus intulisset. De te autem, Catilina, cum quiescunt, probant, cum patiuntur, decernunt, cum tacent, clamant, neque hi solum, quorum tibi auctoritas est uidelicet cara, uita uilissima, sed etiam illi equites Romani, honestissimi atque optimi uiri, ceterique fortissimi ciues, qui circumstant senatum, quorum tu et frequentiam uidere et studia perspicere et uoces paulo ante exaudire potuisti. Quorum ego uix abs te iam diu manus ac tela contineo, eosdem facile adducam, ut te haec, quae uastare iam pridem studes, relinquentem usque ad portas prosequantur. [22] Quamquam quid loquor? te ut ulla res frangat, tu ut umquam te corrigas, tu ut ullam fugam meditere, tu ut ullum exilium cogites? Utinam tibi istam mentem di inmortales duint! tametsi uideo, si mea uoce perterritus ire in exilium animum induxeris quanta tempestas inuidiae nobis, si minus in praesens tempus recenti memoria scelerum tuorum, at in posteritatem impendeat. Sed est tanti, dum modo ista sit priuata calamitas et a rei publicae periculis seiungatur. Sed tu ut uitiis tuis commoueare, ut legum poenas pertimescas, ut temporibus rei publicae cedas, non est postulandum. Neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor umquam a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore reuocarit. [23] Quam ob rem, ut saepe iam dixi, proficiscere ac, si mihi inimico, ut praedicas, tuo conflare uis inuidiam, recta perge in exilium; uix feram sermones hominum, si id feceris, uix molem istius inuidiae, si in exilium iussu consulis ieris, sustinebo. Sin autem seruire meae laudi et gloriae mauis, egredere cum inportuna sceleratorum manu, confer te ad Manlium, concita perditos ciues, secerne te a bonis, infer patriae bellum, exsulta impio latrocinio, ut a me non eiectus ad alienos, sed inuitatus ad tuos isse uidearis. [24] Quamquam quid ego te inuitem, a quo iam sciam esse praemissos, qui tibi ad Forum Aurelium praestolarentur armati, cui iam sciam pactam et constitutam cum Manlio diem, a quo etiam aquilam illam argenteam, quam tibi ac tuis omnibus confido perniciosam ac funestam futuram, cui domi tuae sacrarium [scelerum tuorum] constitutum fuit, sciam esse praemissam? Tu ut illa carere diutius possis, quam uenerari ad caedem proficiscens solebas, a cuius altaribus saepe istam impiam dexteram ad necem ciuium transtulisti? [25] Ibis tandem aliquando, quo te iam pridem ista tua cupiditas effrenata ac furiosa rapiebat; neque enim tibi haec res adfert dolorem, sed quandam incredibilem uoluptatem. Ad hanc te amentiam natura peperit, uoluntas exercuit, fortuna seruauit. Numquam tu non modo otium, sed ne bellum quidem nisi nefarium concupisti. Nactus es ex perditis atque ab omni non modo fortuna, uerum etiam spe derelictis conflatam inproborum manum. [26] Hic tu qua laetitia perfruere, quibus gaudiis exultabis, quanta in uoluptate bacchabere, cum in tanto numero tuorum neque audies uirum bonum quemquam neque uidebis! Ad huius uitae studium meditati illi sunt, qui feruntur, labores tui, iacere humi non solum ad obsidendum stuprum, uerum etiam ad facinus obeundum, uigilare non solum insidiantem somno maritorum, uerum etiam bonis otiosorum. Habes, ubi ostentes tuam illam praeclaram patientiam famis, frigoris, inopiae rerum omnium, quibus te breui tempore confectum esse senties. [27] Tantum profeci tum, cum te a consulatu reppuli, ut exsul potius temptare quam consul uexare rem publicam posses, atque ut id, quod esset a te scelerate susceptum, latrocinium potius quam bellum nominaretur. Nunc, ut a me, patres conscripti, quandam prope iustam patriae querimoniam detester ac deprecer, percipite, quaeso, diligenter, quae dicam, et ea penitus animis uestris mentibusque mandate. Etenim, si mecum patria, quae mihi uita mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res publica loquatur: 'M.Tulli, quid agis? Tune eum, quem esse hostem comperisti, quem ducem belli futurum uides, quem expectari imperatorem in castris hostium sentis, auctorem sceleris, principem coniurationis, euocatorem seruorum et ciuium perditorum, exire patiere, ut abs te non emissus ex urbe, sed immissus in urbem esse uideatur? Nonne hunc in uincla duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio mactari imperabis? [28] Quid tandem te impedit? mosne maiorum? At persaepe etiam priuati in hac re publica perniciosos ciues morte multarunt. An leges, quae de ciuium Romanorum supplicio rogatae sunt? At numquam in hac urbe, qui a re publica defecerunt, ciuium iura tenuerunt. An inuidiam posteritatis times? Praeclaram uero populo Romano refers gratiam, qui te, hominem per te cognitum nulla commendatione maiorum tam mature ad summum imperium per omnis honorum gradus extulit, si propter inuidiam aut alicuius periculi metum salutem ciuium tuorum neglegis. [29] Sed, si quis est inuidiae metus, non est uehementius seueritatis ac fortitudinis inuidia quam inertiae ac nequitiae pertimescenda. An, cum bello uastabitur Italia, uestabuntur urbes, tecta ardebunt tum te non existumas inuidiae incendio conflagraturum?' His ego sanctissimis rei publicae uocibus et eorum hominum, qui hoc idem sentiunt, mentibus pauca respondebo. Ego si hoc optimum factu iudicarem, patres conscripti, Catilinam morte multari, unius usuram horae gladiatori isti ad uiuendum non dedissem. Etenim si summi uiri et clarissimi ciues saturnini et Gracchorum et Flacci et superiorum complurium sanguine non modo se non contaminarunt, sed etiam honestarunt, certe uerendum mihi non erat, ne quid hoc parricida ciuium interfecto inuidiae [mihi] in posteritatem redundaret. Quodsi ea mihi maxime inpenderet tamen hoc animo fui semper, ut inuidiam uirtute partam gloriam, non inuidiam putarem. [30] Quamquam non nulli sunt in hoc ordine, qui aut ea, quae inminent non uideant aut ea, quae uident, dissimulent; qui spem Catilinae mollibus sententiis aluerunt coniurationemque nascentem non credendo corroborauerunt; quorum auctoritate multi non solum improbi, uerum etiam inperiti, si in hunc animaduertissem, crudeliter et regie factum esse dicerent. Nunc intellego, si iste, quo intendit, in Manliana castra peruenerit, neminem tam stultum fore, qui non uideat coniurationem esse factam neminem tam improbum, qui non fateatur. Hoc autem uno interfecto intellego hanc rei publicae pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse. Quodsi se eiecerit secumque suos eduxerit et eodem ceteros undique collectos naufragos adgregarit, extinguetur atque delebitur non modo haec tam adulta rei publicae pestis, uerum etiam stirps ac semen malorum omnium. [31] Etenim iam diu, patres conscripti, in his periculis coniurationis insidiisque uersamur, sed nescio quo pacto omnium scelerum ac ueteris furoris et audaciae maturitas in nostri consulatus tempus erupit. Quodsi ex tanto latrocinio iste unus tolletur, uidebimur fortasse ad breue quoddam tempus cura et metu esse releuati, periculum autem residebit et erit inclusum penitus in uenis atque in uisceribus rei publicae. Ut saepe homines aegri morbo graui cum aestu febrique iactantur, si aquam gelidam biberunt, primo releuari uidentur, deinde multo grauius uehementiusque adflictantur, sic hic morbus, qui est in re publica, releuatus istius poena uehementius reliquis uiuis ingrauescet. [32] Quare secedant inprobi, secernant se a bonis, unum in locum congregentur, muro denique, [id] quod saepe iam dixi, secernantur a nobis; desinant insidiari domi suae consuli, circumstare tribunal praetoris urbani, obsidere cum gladiis curiam, malleolos et faces ad inflammandam urbem comparare; sit denique inscriptum in fronte unius cuiusque, quid de re publica sentiat. Polliceor hoc uobis, patres conscripti, tantam in nobis consulibus fore diligentiam, tantam in uobis auctoritatem, tantam in equitibus Romanis uirtutem, tantam in omnibus bonis consensionem, ut Catilinae profectione omnia patefacta, inlustrata, oppressa, uindicata esse uideatis. [33] Hisce ominibus, Catilina, cum summa rei publicae salute, cum tua peste ac pernicie cumque eorum exitio, qui se tecum omni scelere parricidioque iunxerunt, proficiscere ad impium bellum ac nefarium. Tu, Iuppiter, qui isdem quibus haec urbs auspiciis a Romulo es constitutus, quem Statorem huius urbis atque imperii uere nominamus, hunc et huius socios a tuis [aris] ceterisque templis, a tectis urbis ac moenibus, a uita fortunisque ciuium [omnium] arcebis et homines bonorum inimicos, hostis patriae, latrones Italiae scelerum foedere inter se ac nefaria societate coniunctos aeternis suppliciis uiuos mortuosque mactabis. µ02 [1] Tandem aliquando, Quirites, L. Catilinam furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, uobis atque huic urbi ferro flammaque minitantem ex urbe uel eiecimus uel emisimus uel ipsum egredientem uerbis prosecuti sumus. Abiit, excessit, euasit, erupit. Nulla iam pernicies a monstro illo atque prodigio moenibus ipsis intra moenia comparabitur. Atque hunc quidem unum huius belli domestici ducem sine controuersia uicimus. Non enim iam inter latera nostra sica illa uersabitur, non in campo, non in foro, non in curia, non denique intra domesticos parietes pertimescemus. Loco ille motus est, cum est ex urbe depulsus. Palam iam cum hoste nullo inpediente bellum iustum geremus. Sine dubio perdidimus hominem magnificeque uicimus, cum illum ex occultis insidiis in apertum latrocinium coniecimus. [2] Quod uero non cruentum mucronem, ut uoluit, extulit, quod uiuis nobis egressus est, quod ei ferrum e manibus extorsimus, quod incolumes ciues, quod stantem urbem reliquit, quanto tandem illum maerore esse adflictum et profligatum putatis? Iacet ille nunc prostratus, Quirites, et se perculsum atque abiectum esse sentit et retorquet oculos profecto saepe ad hanc urbem, quam e suis faucibus ereptam esse luget; quae quidem mihi laetari uidetur, quod tantam pestem euomuerit forasque proiecerit. [3] Ac si quis est talis, quales esse omnes oportebat, qui in hoc ipso, in quo exultat et triumphat oratio mea, me uehementer accuset, quod tam capitalem hostem non comprehenderim potius quam emiserim, non est ista mea culpa, Quirites, sed temporum. Interfectum esse L. Catilinam et grauissimo supplicio adfectum iam pridem oportebat, idque a me et mos maiorum et huius imperii seueritas et res publica postulabat. Sed quam multos fuisse putatis, qui, quae ego deferrem, non crederent, [quam multos, qui propter stultitiam non putarent,] quam multos, qui etiam defenderent [,quam multos, qui propter improbitatem fauerent]! Ac, si illo sublato depelli a uobis omne periculum iudicarem, iam pridem ego L. Catilinam non modo inuidiae meae, uerum etiam uitae periculo sustulissem. [4] Sed cum uiderem, ne uobis quidem omnibus re etiam tum probata si illum, ut erat meritus, morte multassem, fore ut eius socios inuidia oppressus persequi non possem, rem huc deduxi, ut tum palam pugnare possetis, cum hostem aperte uideretis. Quem quidem ego hostem, Quirites, quam uehementer foris esse timendum putem, licet hinc intellegatis, quod etiam illud moleste fero, quod ex urbe parum comitatus exierit. Utinam ille omnis secum suas copias eduxisset! Tongilium mihi eduxit, quem amare in praetexta coeperat, Publicium et Minucium, quorum aes alienum contractum in popina nullum rei publicae motum adferre poterat; reliquit quos uiros, quanto aere alieno, quam ualentis, quam nobilis! [5] Itaque ego illum exercitum prae Gallicanis legionibus et hoc dilectu, quem in agro Piceno et Gallico Q. Metellus habuit, et his copiis, quae a nobis cotidie comparantur, magno opere contemno collectum ex senibus desperatis, ex agresti luxuria, ex rusticis decoctoribus, ex iis, qui uadimonia deserere quam illum exercitum maluerunt; quibus ego non modo si aciem exercitus nostri, uerum etiam si edictum praetoris ostendero, concident. Hos, quos uideo uolitare in foro, quos stare ad curiam, quos etiam in senatum uenire, qui nitent unguentis, qui fulgent purpura, mallem secum suos milites eduxisset; qui si hic permanent, mementote non tam exercitum illum esse nobis quam hos, qui exercitum deseruerunt, pertimescendos. Atque hoc etiam sunt timendi magis, quod, quid cogitent, me scire sentiunt neque tamen permouentur. [6] Video, cui sit Apulia adtributa, quis habeat Etruriam, quis agrum Picenum, quis Gallicum, quis sibi has urbanas insidias caedis atque incendiorum depoposcerit. Omnia superioris noctis consilia ad me perlata esse sentiunt; patefeci in senatu hesterno die; Catilina ipse pertimuit, profugit; hi quid expectant? Ne illi uehementer errant, si illam meam pristinam lenitatem perpetuam sperant futuram. Quod expectaui, iam sum adsecutus, ut uos omnes factam esse aperte coniurationem contra rem publicam uideretis; nisi uero si quis est, qui Catilinae similis cum Catilina sentire non putet. Non est iam lenitati locus; seueritatem res ipsa flagitat. Unum etiam nunc concedam: exeant, proficiscantur, ne patiantur desiderio sui Catilinam miserum tabescere. Demonstrabo iter: Aurelia uia profectus est; si accelerare uolent, ad uesperam consequentur. [7] O fortunatam rem publicam, si quidem hanc sentinam urbis eiecerit! Uno mehercule Catilina exhausto leuata mihi et recreata res publica uidetur. Quid enim mali aut sceleris fingi aut cogitari potest, quod non ille conceperit? quis tota Italia ueneficus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida, quis testamentorum subiector, quis circumscriptor, quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quae mulier infamis, quis corruptor iuuentutis, quis corruptus, quis perditus inueniri potest, qui se cum Catilina non familiarissime uixisse fateatur? quae caedes per hosce annos sine illo facta est, quod nefarium stuprum non per illum? [8] Iam uero quae tanta umquam in ullo homine] iuuentutis inlecebra fuit, quanta in illo? qui alios ipse amabat turpissime, aliorum amori flagitiosissime seruiebat, aliis fructum lubidinum, aliis mortem parentum non modo inpellendo, uerum etiam adiuuando pollicebatur. Nunc uero quam subito non solum ex urbe, uerum etiam ex agris ingentem numerum perditorum hominum collegerat! Nemo non modo Romae, sed [ne] ullo in angulo totius Italiae oppressus aere alieno fuit, quem non ad hoc incredibile sceleris foedus asciuerit. [9] Atque ut eius diuersa studia in dissimili ratione perspicere possitis, nemo est in ludo gladiatorio paulo ad facinus audacior, qui se non intimum Catilinae esse fateatur, nemo in scaena leuior et nequior; qui se non eiusdem prope sodalem fuisse commemoret. Atque idem tamen stuprorum et scelerum exercitatione adsuefactus frigore et fame et siti et uigiliis perferundis fortis ab istis praedicabatur, cum industriae subsidia atque instrumenta uirtutis in lubidine audaciaque consumeret. [10] Hunc uero si secuti erunt sui comites, si ex urbe exierint desperatorum hominum flagitiosi greges, o nos beatos, o rem publicam fortunatam, o praeclaram laudem consulatus mei! Non enim iam sunt mediocres hominum lubidines, non humanae ac tolerandae audaciae; nihil cogitant nisi caedem, nisi incendia, nisi rapinas. Patrimonia sua profuderunt, fortunas suas obligauerunt; res eos iam pridem deseruit, fides nuper deficere coepit; eadem tamen illa, quae erat in abundantia, lubido permanet. Quodsi in uino et alea comissationes solum et scorta quaererent, essent illi quidem desperandi, sed tamen essent ferendi; hoc uero quis ferre possit, inertes homines fortissimis uiris insidiari, stultissimos prudentissimis, ebriosos sobriis, dormientis uigilantibus? qui mihi accubantes in conuiuiis conplexi mulieres inpudicas uino languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, debilitati stupris eructant sermonibus suis caedem bonorum atque urbis incendia. [11] Quibus ego confido impendere fatum aliquod, et poenam iam diu improbitati, nequitiae, sceleri, libidini debitam aut instare iam plane aut certe adpropinquare. Quos si meus consulatus, quoniam sanare non potest, sustulerit, non breue nescio quod tempus, sed multa saecula propagarit rei publicae. Nulla est enim natio, quam pertimescamus, nullus rex, qui bellum populo Romano facere possit. Omnia sunt externa unius uirtute terra marique pacata; domesticum bellum manet, intus insidiae sunt, intus inclusum periculum est, intus est hostis. Cum luxuria nobis, cum amentia, cum scelere certandum est. Huic ego me bello ducem profiteor, Quirites; suscipio inimicitias hominum perditorum; quae sanari poterunt, quacumque ratione sanabo, quae resecanda erunt, non patiar ad perniciem ciuitatis manere. Proinde aut exeant aut quiescant aut, si et in urbe et in eadem mente permanent, ea, quae merentur, expectent. [12] At etiam sunt, qui dicant, Quirites, a me eiectum in exilium esse Catilinam. Quod ego si uerbo adsequi possem, istos ipsos eicerem, qui haec locuntur. Homo enim uidelicet timidus aut etiam permodestus uocem consulis ferre non potuit; simul atque ire in exilium iussus est, paruit, iuit. Hesterno die, Quirites, cum domi meae paene interfectus essem, senatum in aedem Iouis Statoris conuocaui, rem omnem ad patres conscriptos detuli. Quo cum Catilina uenisset, quis eum senator appellauit, quis salutauit, quis denique ita aspexit ut perditum ciuem ac non potius ut inportunissimum hostem? Quin etiam principes eius ordinis partem illam subselliorum, ad quam ille accesserat, nudam atque inanem reliquerunt. [13] Hic ego uehemens ille consul, qui uerbo ciuis in exilium eicio, quaesiui a Catilina, in nocturno conuentu apud M. Laecam fuisset necne. Cum ille homo audacissimus conscientia conuictus primo reticuisset, patefeci cetera; quid ea nocte egisset, [ubi fuisset,] quid in proximam constituisset, quem ad modum esset ei ratio totius belli descripta, edocui. Cum haesitaret, cum teneretur, quaesiui, quid dubitaret proficisci eo, quo iam pridem pararet, cum arma, cum secures, cum fasces, cum tubas, cum signa militaria, cum aquilam illam argenteam, cui ille etiam sacrarium [scelerum] domi suae fecerat, scirem esse praemissam. [14] In exilium eiciebam, quem iam ingressum esse in bellum uidebam? Etenim, credo, Manlius iste centurio, qui in agro Faesulano castra posuit bellum populo Romano suo nomine indixit, et illa castra nunc non Catilinam ducem expectant, et ille eiectus in exilium se Massiliam, ut aiunt, non in haec castra conferet. O condicionem miseram non modo administrandae, uerum etiam conseruandae rei publicae! Nunc si L. Catilina consiliis, laboribus, periculis meis circumclusus ac debilitatus subito pertimuerit, sententiam mutauerit, deseruerit suos, consilium belli faciendi abiecerit et ex hoc cursu sceleris ac belli iter ad fugam atque in exilium conuerterit, non ille a me spoliatus armis audaciae, non obstupefactus ac perterritus mea diligentia, non de spe conatuque depulsus sed indemnatus innocens in exilium eiectus a consule ui et minis esse dicetur; et erunt, qui illum, si hoc fecerit, non improbum, sed miserum, me non diligentissimum consulem, sed crudelissimum tyrannum existimari uelint! [15] Est mihi tanti, Quirites, huius inuidiae falsae atque iniquae tempestatem subire, dum modo a uobis huius horribilis belli ac nefarii periculum depellatur. Dicatur sane eiectus esse a me, dum modo eat in exilium. Sed, mihi credite, non est iturus. Numquam ego ab dis inmortalibus optabo, Quirites, inuidiae meae leuandae causa, ut L. Catilinam ducere exercitum hostium atque in armis uolitare audiatis, sed triduo tamen audietis; multoque magis illud timeo, ne mihi sit inuidiosum aliquando, quod illum emiserim potius quam quod eiecerim. Sed cum sint homines, qui illum, cum profectus sit, eiectum esse dicant, idem, si interfectus esset, quid dicerent? [16] Quamquam isti, qui Catilinam Massiliam ire dictitant, non tam hoc queruntur quam uerentur. Nemo est istorum tam misericors, qui illum non ad Manlium quam ad Massilienses ire malit. Ille autem, si mehercule hoc, quod agit, numquam antea cogitasset, tamen latrocinantem se interfici mallet quam exulem uiuere. Nunc uero, cum ei nihil adhuc praeter ipsius uoluntatem cogitationemque acciderit, nisi quod uiuis nobis Roma profectus est, optemus potius, ut eat in exilium, quam queramur. [17] Sed cur tam diu de uno hoste loquimur, et de eo hoste, qui iam fatetur se esse hostem, et quem, quia, quod semper uolui, murus interest, non timeo; de his, qui dissimulant, qui Romae remanent, qui nobiscum sunt, nihil dicimus? Quos quidem ego, si ullo modo fieri possit, non tam ulcisci studeo quam sanare sibi ipsos, placare rei publicae, neque, id quare fieri non possit, si me audire uolent, intellego. Exponam enim uobis, Quirites, ex quibus generibus hominum istae copiae comparentur; deinde singulis medicinam consilii atque orationis meae, si quam potero, adferam. [18] Unum genus est eorum, qui magno in aere alieno maiores etiam possessiones habent, quarum amore adducti dissolui nullo modo possunt. Horum hominum species est honestissima (sunt enim locupletes), uoluntas uero et causa inpudentissima. Tu agris, tu aedificiis, tu argento, tu familia, tu rebus omnibus ornatus et copiosus sis et dubites de possessione detrahere, adquirere ad fidem? Quid enim expectas? bellum? Quid ergo? in uastatione omnium tuas possessiones sacrosanctas futuras putas? An tabulas nouas? Errant, qui istas a Catilina expectant; meo beneficio tabulae nouae proferentur, uerum auctionariae; neque enim isti, qui possessiones habent, alia ratione ulla Salui esse possunt. Quod si maturius facere uoluissent neque, id quod stultissimum est, certare cum usuris fructibus praediorum, et locupletioribus his et melioribus ciuibus uteremur. Sed hosce homines minime puto pertimescendos, quod aut deduci de sententia possunt aut, si permanebunt, magis mihi uidentur uota facturi contra rem publicam quam arma laturi. [19] Alterum genus est eorum, qui quamquam premuntur aere alieno, dominationem tamen expectant, rerum potiri uolunt, honores, quos quieta re publica desperant, perturbata se consequi posse arbitrantur. Quibus hoc praecipiendum uidetur, unum Scilicet et idem quod reliquis omnibus, ut desperent se id, quod conantur, consequi posse; primum omnium me ipsum uigilare, adesse, prouidere rei publicae; deinde magnos animos esse in bonis uiris, magnam concordiam [maxumam multitudinem], magnas praeterea militum copias; deos denique inmortalis huic inuicto populo, clarissimo imperio, pulcherrimae urbi contra tantam uim sceleris praesentis auxilium esse laturos. Quodsi iam sint id, quod summo furore cupiunt, adepti, num illi in cinere urbis et in sanguine ciuium, quae mente conscelerata ac nefaria concupiuerunt, consules se aut dictatores aut etiam reges sperant futuros? Non uident id se cupere, quod si adepti sint, fugitiuo alicui aut gladiatori concedi sit necesse? [20] Tertium genus est aetate iam adfectum, sed tamen exercitatione robustum; quo ex genere iste est Manlius, cui nunc Catilina succedit. Hi sunt homines ex iis coloniis, quas Sulla constituit; quas ego uniuersas ciuium esse optimorum et fortissimorum uirorum sentio, sed tamen ii sunt coloni, qui se in insperatis ac repentinis pecuniis sumptuosius insolentiusque iactarunt. Hi dum aedificant tamquam beati, dum praediis lectis, familiis magnis, conuiuiis apparatis delectantur, in tantum aes alienum inciderunt, ut, si salui esse uelint, Sulla sit iis ab inferis excitandus; qui etiam non nullos agrestis homines tenues atque egentes in eandem illam spem rapinarum ueterum impulerunt. Quos ego utrosque in eodem genere praedatorum direptorumque pono, sed eos hoc moneo, desinant furere ac proscriptiones et dictaturas cogitare. Tantus enim illorum temporum dolor inustus est ciuitati, ut iam ista non modo homines, sed ne pecudes quidem mihi passurae esse uideantur. [21] Quartum genus est sane uarium et mixtum et turbulentum; qui iam pridem premuntur, qui numquam emergunt, qui partim inertia, partim male gerendo negotio, partim etiam sumptibus in uetere aere alieno uacillant, qui uadimoniis, iudiciis, proscriptione bonorum defetigati permulti et ex urbe et ex agris se in illa castra conferre dicuntur. Hosce ego non tam milites acris quam infitiatores lentos esse arbitror. Qui homines quam primum, si stare non possunt, corruant sed ita, ut non modo ciuitas, sed ne uicini quidem proximi sentiant. Nam illud non intellego, quam ob rem, si uiuere honeste non possunt, perire turpiter uelint, aut cur minore dolore perituros se cum multis quam si soli pereant, arbitrentur. [22] Quintum genus est parricidarum, sicariorum, denique omnium facinerosorum. Quos ego a Catilina non reuoco; nam neque ab eo diuelli possunt et pereant sane in latrocinio quoniam sunt ita multi, ut eos carcer capere non possit. Postremum autem genus est non solum numero uerum etiam genere ipso atque uita, quod proprium Catilinae est, de eius dilectu, immo uero de complexu eius ac sinu; quos pexo capillo nitidos aut inberbis aut bene barbatos uidetis, manicatis et talaribus tunicis uelis amictos, non togis; quorum omnis industria uitae et uigilandi labor in antelucanis cenis expromitur. [23] In his gregibus omnes aleatores, omnes adulteri, omnes inpuri inpudicique uersantur. Hi pueri tam lepidi ac delicati non solum amare et amari neque saltare et cantare, sed etiam sicas uibrare et spargere uenena didicerunt. Qui nisi exeunt, nisi pereunt, etiamsi Catilina perierit, scitote hoc in re publica seminarium Catilinarum futurum. Verum tamen quid sibi isti miseri uolunt? num suas secum mulierculas sunt in castra ducturi? Quem ad modum autem illis carere poterunt, his praesertim iam noctibus? Quo autem pacto illi Appenninum atque illas pruinas ac niues perferent? nisi idcirco se facilius hiemem toleraturos putant, quod nudi in conuiuiis saltare didicerunt. [24] O bellum magno opere pertimescendum, cum hanc sit habiturus Catilina scortorum cohortem praetoriam! Instruite nunc, Quirites, contra has tam praeclaras Catilinae copias uestra praesidia uestrosque exercitus. Et primum gladiatori illi confecto et saucio consules imperatoresque uestros opponite; deinde contra illam naufragorum eiectam ac debilitatam manum florem totius Italiae ac robur educite. Iam uero urbes coloniarum ac municipiorum respondebunt Catilinae tumulis siluestribus. Neque ego ceteras copias, ornamenta, praesidia uestra cum illius latronis inopia atque egestate conferre debeo. [25] Sed si omissis his rebus, quibus nos suppeditamur, eget ille, senatu, equitibus Romanis, urbe, aerario, uectigalibus, cuncta Italia, prouinciis omnibus, exteris nationibus, si his rebus omissis causas ipsas, quae inter se confligunt, contendere uelimus, ex eo ipso, quam ualde illi iaceant, intellegere possumus. Ex hac enim parte pudor pugnat, illinc petulantia; hinc pudicitia, illinc stuprum; hinc fides, illinc fraudatio; hinc pietas, illinc scelus; hinc constantia, illinc furor; hinc honestas, illinc turpitudo; hinc continentia, illinc lubido; denique aequitas, temperantia, fortitudo, prudentia, uirtutes omnes certant cum iniquitate, luxuria, ignauia, temeritate, cum uitiis omnibus; postremo copia cum egestate, bona ratio cum perdita, mens sana cum amentia, bona denique spes cum omnium rerum desperatione confligit. In eius modi certamine ac proelio nonne, si hominum studia deficiant, di ipsi inmortales cogant ab his praeclarissimis uirtutibus tot et tanta uitia superari? [26] Quae cum ita sint, Quirites, uos, quem ad modum iam antea dixi, uestra tecta uigiliis custodiisque defendite; mihi, ut urbi sine uestro motu ac sine ullo tumultu satis esset praesidii, consultum atque prouisum est. Coloni omnes municipesque uestri certiores a me facti de hac nocturna excursione Catilinae facile urbes suas finesque defendent; gladiatores, quam sibi ille manum certissimam fore putauit, quamquam animo meliore sunt quam pars patriciorum, potestate tamen nostra continebuntur. Q. Metellus, quem ego hoc prospiciens in agrum Gallicum Picenumque praemisi, aut opprimet hominem aut eius omnis motus conatusque prohibebit. Reliquis autem de rebus constituendis maturandis, agendis iam ad senatum referemus, quem uocari uidetis. [27] Nunc illos, qui in urbe remanserunt, atque adeo qui contra urbis salutem omniumque uestrum in urbe a Catilina relicti sunt, quamquam sunt hostes, tamen, quia [nati] sunt ciues, monitos etiam atque etiam uolo. Mea lenitas adhuc si cui solutior uisa est, hoc expectauit, ut id, quod latebat, erumperet. Quod reliquum est, iam non possum obliuisci meam hanc esse patriam, me horum esse consulem, mihi aut cum his uiuendum aut pro his esse moriendum. Nullus est portis custos, nullus insidiator uiae; si qui exire uolunt, coniuere possum; qui uero se in urbe commouerit, cuius ego non modo factum, sed inceptum ullum conatumue contra patriam deprehendero, sentiet in hac urbe esse consules uigilantis, esse egregios magistratus, esse fortem senatum, esse arma, esse carcerem, quem uindicem nefariorum ac manifestorum scelerum maiores nostri esse uoluerunt. [28] Atque haec omnia sic agentur, Quirites, ut maxumae. res minimo motu, pericula summa nullo tumultu, bellum intestinum ac domesticum post hominum memoriam crudelissimum et maximum me uno togato duce et imperatore sedetur. Quod ego sic administrabo, Quirites, ut, si ullo modo fieri poterit, ne inprobus quidem quisquam in hac urbe poenam sui sceleris sufferat. Sed si uis manifestae audaciae, si inpendens patriae periculum me necessario de hac animi lenitate deduxerit, illud profecto perficiam, quod in tanto et tam insidioso bello uix optandum uidetur, ut neque bonus quisquam intereat paucorumque poena uos omnes salui esse possitis. [29] Quae quidem ego neque mea prudentia neque humanis consiliis fretus polliceor uobis, Quirites, sed multis et non dubiis deorum inmortalium significationibus, quibus ego ducibus in hanc spem sententiamque sum ingressus; qui iam non pro cul, ut quondam Solebant, ab externo hoste atque longinquo, sed hic praesentes suo numine atque auxilio sua templa atque urbis tecta defendunt. Quos uos, Quirites, precari, uenerari, implorare debetis, ut, quam urbem pulcherrimam florentissimamque esse uoluerunt, hanc omnibus hostium copiis terra marique superatis a perditissimorum ciuium nefario scelere defendant. µ03 [1] Rem publicam, Quirites, uitamque omnium uestrum bona, fortunas, coniuges liberosque uestros atque hoc domicilium clarissumi imperii, fortunatissimam pulcherrimamque urbem, hodierno die deorum inmortalium summo erga uos amore, laboribus, consiliis, periculis meis e flamma atque ferro ac paene ex faucibus fati ereptam et uobis conseruatam ac restitutam uidetis. [2] Et si non minus nobis iucundi atque inlustres sunt ii dies, quibus conseruamur, quam illi, quibus nascimur, quod salutis certa laetitia est, nascendi incerta condicio, et quod sine sensu nascimur, cum uoluptate seruamur, profecto, quoniam illum, qui hanc urbem condidit, ad deos inmortalis beniuolentia famaque sustulimus, esse apud uos posterosque uestros in honore debebit is, qui eandem hanc urbem conditam amplificatamque seruauit. Nam toti urbi, templis, delubris, tectis ac moenibus subiectos prope iam ignis circumdatosque restinximus, idemque gladios in rem publicam destrictos rettudimus mucronesque eorum a iugulis uestris deiecimus. 3 [3] Quae quoniam in senatu inlustrata, patefacta, comperta sunt per me, uobis iam exponam breuiter, Quirites, ut, et quanta et quam manifesta et qua ratione inuestigata et comprehensa sint, uos, qui et ignoratis et expectatis, scire possitis. Principio ut Catilina paucis ante diebus erupit ex urbe, cum sceleris sui socios huiusce nefarii belli acerrimos duces Romae reliquisset, semper uigilaui et prouidi, Quirites, quem ad modum in tantis et tam absconditis insidiis salui esse possemus. Nam tum, cum ex urbe Catilinam eiciebam (non enim iam uereor huius uerbi inuidiam, cum illa magis sit tiunenda, quod uiuus exierit), sed tum, cum illum exterminari uolebam, aut reliquam coniuratorum manum simul exituram aut eos, qui restitissent, infirmos sine illo ac debiles fore putabam. [4] Atque ego ut uidi, quos maximo furore et scelere esse infiammatos sciebam, eos nobiscum esse et Romae remansisse, in eo omnes dies noctesque consumpsi, ut, quid agerent, quid molirentur, sentirem ac uiderem, ut, quoniam auribus uestris propter incredibilem magnitudinem sceleris minorem fidem faceret oratio mea, rem ita comprehenderem, ut tum demum animis saluti uestrae prouideretis, cum oculis maleficium ipsum uideretis. Itaque, ut comperi legatos Allobrogum belli Transalpini et tumultus Gallici excitandi causa a P. Lentulo esse sollicitatos, eosque in Galliam ad suos ciuis eodemque itinere cum litteris mandatisque ad Catilinam esse missos, comitemque iis adiunctum esse T. Volturcium, atque huic esse ad Catilinam datas litteras, facultatem mihi oblatam putaui, ut, quod erat difficillimum, quodque ego semper optabam ab dis inmortalibus, ut tota res non solum a me, sed etiam a senatu et a uobis manifesto deprehenderetur. [5] Itaque hesterno die L. Flaccum et C. Pomptinum praetores, fortissimos atque amantissimos rei publicae uiros, ad me uocaui, rem exposui, quid fieri placeret, ostendi. Illi autem, qui omnia de re publica praeclara atque egregia sentirent, sine recusatione ac sine ulla mora negotium susceperunt et, cum aduesperasceret, occulte ad pontem Muluium peruenerunt atque ibi in proximis uillis ita bipertito fuerunt, ut Tiberis inter eos et pons interesset. Eodem autem et ipsi sine cuiusquam suspicione multos fortis uiros eduxerant, et ego ex praefectura Reatina complures delectos adulescentes, quorum opera utor adsidue in rei publicae praesidio, cum gladiis miseram. Interim tertia fere uigilia exacta cum iam pontem Muluium magno comitatu legati Allobrogum ingredi inciperent unaque Volturcius, fit in eos impetus; educuntur et ab illis gladii et a nostris. Res praetoribus erat nota solis, ignorabatur a ceteris. Tum interuentu Pomptini atque Flacci pugna, quae erat commissa, sedatur. Litterae, quaecumque erant in eo comitatu, integris signis praetoribus tradunturipsi comprehensi ad me, cum iam dilucesceret, deducuntur. Atque horum omnium scelerum inprobissimum machinatorem, Cimbrum Gabinium, statim ad me nihildum suspicantem uocaui; deinde item accersitus est L. Statilius et post eum C. Cethegus; tardissime autem Lentulus uenit, credo quod in litteris dandis praeter consuetudinem proxima nocte uigilarat. [6] Cum summis et clarissimis huius ciuitatis uiris, qui audita re frequentes ad me mane conuenerant, litteras a me prius aperiri quam ad senatum deferri placeret, ne, si nihil esset inrentum, temere a me tantus tumultus iniectus ciuitati uideretur, negaui me esse facturum, ut de periculo publico non ad consilium publicum rem integram deferrem. Etenim, Quirites, si ea, quae erant ad me delata, reperta non essent, tamen ego non arbitrabar in tantis rei publicae periculis esse mihi nimiam diligentiam pertimescendam. Senatum frequentem celeriter, ut uidistis, coegi. [7] Atque interea statim admonitu Allobrogum C. Sulpicium praetorem, fortem uirum, misi, qui ex aedibus Cethegi, si quid o telorum esset, efferret; ex quibus ille maximum sicarum numerum et gladiorum extulit. Introduxi Volturcium sine Gallis; fidem publicam iussu senatus dedi; hortatus sum, ut ea, quae sciret sine timore indicaret. Tum ille dixit, cum uix se ex magno timore recreasset, a P. Lentulo se habere ad Catilinam mandata et litteras, ut seruorum praesidio uteretur, ut ad urbem quam primum cum exercitu accederet; id autem eo consilio, ut, cum urbem ex omnibus partibus, quem ad modum discriptum distributumque erat, incendissent caedemque infinitam ciuium fecissent, praesto esset ille, qui et fugientis exciperet et se cum his urbanis ducibus coniungeret. [8] Introducti autem Galli ius iurandum sibi et litteras ab Lentulo, Cethego, Statilio ad suam gentem data esse dixerunt, atque ita sibi ab his et a L. Cassio esse praescriptum, ut equitatum in Italiam quam primum mitterent; pedestres sibi copias non defuturas. Lentulum autem sibi confirmasse ex fatis Sibyllinis haruspicumque responsis se esse tertium illum Cornelium, ad quem regnum huius urbis atque imperium peruenire esset necesse; Cinnam ante se et Sullam fuisse. Eundemque dixisse fatalem hunc annum esse ad interitum huius urbis atque imperii, qui esset annus decimus post uirginum absolutionem, post Capitoli autem incensionem uice simus. [9] Hanc autem Cethego cum ceteris controuersiam fuisse dixerunt, quod Lentulo et aliis Saturnalibus caedem fieri atque urbem incendi placeret, Cethego nimium id longum uideretur. Ac ne longum sit, Quirites, tabellas proferri iussimus, quae a quoque dicebantur datae. Primo ostendimus Cethego; signum cognouit. Nos linum incidimus, legimus. Erat scriptum ipsius manu Allobrogum senatui et populo sese, quae eorum legatis confirmasset, facturum esse; orare ut item illi facerent, quae sibi eorum legati recepissent. Tum Cethegus, qui paulo ante aliquid tamen de gladiis ac sicis, quae apud ipsum erant deprehensa, respondisset dixissetque se semper bonorum ferramentorum studiosum fuisse, recitatis litteris debilitatus atque abiectus conscientia repente conticuit. Introductus est Statilius; cognouit et signum et manum suam. Recitatae sunt tabellae in eandem fere sententiam; confessus est. Tum ostendi tabellas Lentulo et quaesiui, cognosceretne signum. Adnuit. 'Est uero', inquam, 'notum quidem signum, imago aui tui, clarissimi uiri, qui amauit unice patriam et ciues suos; quae quidem te a tanto scelere etiam muta reuocare debuit.' [10] Leguntur eadem ratione ad senatum Allobrogum populumque litterae. Si quid de his rebus dicere uellet, feci potestatem. Atque ille primo quidem negauit; post autem aliquanto, toto iam indicio exposito atque edito, surrexit; quaesiuit a Gallis, quid sibi esset cum iis, quam ob rem domum suam uenissent, itemque a Volturcio. Qui cum illi breuiter constanterque respondissent, per quem ad eum quotiensque uenissent, quaesissentque ab eo, nihilne secum esset de fatis Sibyllinis locutus, tum ille subito scelere demens, quanta conscientiae uis esset, ostendit. Nam, cum id posset infitiari, repente praeter opinionem omnium confessus est. Ita eum non modo ingenium illud et dicendi exercitatio, qua semper ualuit, sed etiam propter uim sceleris manifesti atque deprehensi inpudentia, qua superabat omnis, inprobitasque defecit. [11] Volturcius uero subito litteras proferri atque aperiri iubet, quas sibi a Lentulo ad Catilinam datas esse dicebat Atque ibi uehementissime perturbatus Lentulus tamen et signum et manum suam cognouit. Erant autem sine nomine, sed ita: 'Quis sim, scies ex eo, quem ad te misi. Cura, ut uir sis, et cogita, quem in locum sis progressus. Vide, ecquid tibi iam sit necesse, et cura, ut omnium tibi auxilia adiungas, etiam infimorum.' Gabinius deinde introductus cum primo impudenter respondere coepisset, ad extremum nihil ex iis, quae Galli insimulabant, negauit. [12] Ac mihi quidem, Quirites, cum illa certissima uisa sunt argumenta atque indicia sceleris, tabellae, signa, manus, denique unius cuiusque confessio, tum multo certiora illa, color, oculi, uoltus, taciturnitas. Sic enim ob stupuerant, sic terram intuebantur, sic furtim non numquam inter sese aspiciebant, ut non iam ab aliis indicari, sed indicare se ipsi uiderentur. [13] Indiciis expositis atque editis, Quirites, senatum consului, de summa re publica quid fieri placeret. Dictae sunt a principibus acerrimae ac fortissimae sententiae, quas senatus sine ulla uarietate est secutus. Et quoniam nondum est perscriptum senatus consultum, ex memoria uobis, Quirites, quid senatus censuerit, exponam. [14] Primum mihi gratiae uerbis amplissimis aguntur, quod uirtute, consilio, prouidentia mea res publica maximis periculis sit liberata. Deinde L. Flaccus et C. Pomptinus praetores, quod eorum opera forti fidelique usus essem, merito ac iure laudantur. [15] Atque etiam uiro forti, collegae meo, laus inpertitur, quod eos, qui huius coniurationis participes fuissent, a suis et a rei publicae consiliis remouisset. Atque ita censuerunt, ut P. Lentulus, cum se praetura abdicasset, in custodiam traderetur; itemque uti C. Cethegus, L. Statilius, P. Gabinius, qui omnes praesentes erant, in custodiam traderentur; atque idem hoc decretum est in L. Cassium, qui sibi procurationem incendendae urbis depoposcerat, in M. Ceparium, cui ad sollicitandos pastores Apuliam attributam esse erat indicatum, in P. Furium, qui est ex iis colonis, quos Faesulas L. Sulla deduxit, in Q. Annium Chilonem, qui una cum hoc Furio semper erat in hac Allobrogum sollicitatione uersatus, in P. Umbrenum, libertinum hominem, a quo primum Gallos ad Gabinium perductos esse constabat. Atque ea lenitate senatus est usus, Quirites, ut ex tanta coniuratione tantaque hac multitudine domesticorum hostium nouem hominum perditissimorum poena re publica conseruata reliquorum mentes sanari posse 1o arbitraretur. Atque etiam supplicatio dis inmortalibus pro singulari eorum merito meo nomine decreta est quod mihi primum post hanc urbem conditam togato contigit, et his decreta uerbis est, 'quod urbem incendiis, caede ciuis, Italiam bello liberassem.' Quae supplicatio si cum ceteris supplicationibus conferatur, hoc interest, quod ceterae bene gesta, haec una conseruata re publica constituta est. Atque illud, quod faciundum primum fuit, factum atque transactum est. Nam P. Lentulus, quamquam patefactis indiciis, confessionibus suis, iudicio senatus non modo praetoris ius, uerum etiam ciuis amiserat, tamen magistratu se abdicauit, ut, quae religio C. Mario, clarissimo uiro, non fuerat, quo minus C. Glauciam, de quo nihil nominatim erat decretum, praetorem occideret, ea nos religione in priuato P. Lentulo puniendo liberaremur. [16] Nunc quoniam, Quirites, consceleratissimi periculosissimique belli nefarios duces captos iam et comprehensos tenetis, existumare debetis omnis Catilinae copias, omnis spes atque opes his depulsis urbis periculis concidisse. Quem quidem ego cum ex urbe pellebam, hoc prouidebam animo, Quirites, remoto Catilina non mihi esse P. Lentuli somnum nec L. Cassi adipes nec C. Cethegi furiosam temeritatem pertimescendam. Ille erat unus timendus ex istis omnibus, sed tam diu, dum urbis moenibus continebatur. Omnia norat, omnium aditus tenebat; appellare, temptare, sollicitare poterat, audebat. Erat ei consilium ad facinus aptum, consilio autem neque manus neque lingua deerat. Iam ad certas res conficiendas certos homines delectos ac descriptos habebat. Neque uero, cum aliquid mandarat, confectum putabat; nihil erat, quod non ipse obiret, occurreret, uigilaret, laboraret; frigus, sitim, famem ferre poterat. [17] Hunc ego hominem tam acrem, tam audacem, tam paratum, tam callidum, tam in scelere uigilantem, tam in perditis rebus diligentem nisi ex domesticis insidiis in castrense latrocinium compulissem (dicam id, quod sentio, Quirites), non facile hanc tantam molem mali a ceruicibus uestris depulissem. Non ille nobis Saturnalia constituisset neque tanto ante exitii ac fati diem rei publicae denuntiauisset neque commisisset, ut signum, ut litterae suae testes manifesti sceleris deprehenderentur. Quae nunc illo absente sic gesta sunt, ut nullum in priuata domo furtum umquam sit tam palam inuentum, quam haec tanta in re publica coniuratio manifesto inuenta atque deprehensa est. Quodsi Catilina in urbe ad hanc diem remansisset, quamquam, quoad fuit, omnibus eius consiliis occurri atque obstiti, tamen, ut leuissime dicam, dimicandum nobis cum illo fuisset, neque nos umquam, cum ille in urbe hostis esset, tantis periculis rem publicam tanta pace, tanto otio, tanto silentio liberassemus. [18] Quamquam haec omnia, Quirites, ita sunt a me administrata, ut deorum inmortalium nutu atque consilio et gesta et prouisa esse uideantur. Idque cum coniectura consequi possumus, quod uix uidetur humani consilii tantarum rerum gubernatio esse potuisse, tum uero ita praesentes his temporibus opem et auxilium nobis tulerunt, ut eos paene oculis uidere possemus. Nam ut illa omittam, uisas nocturno tempore ab occidente faces ardoremque caeli, ut fulminum iactus, ut terrae motus relinquam, ut omittam cetera, quae tam multa nobis consulibus facta sunt, ut haec, quae nunc fiunt, canere di inmortales uiderentur, hoe certe, quod sum dicturus, neque praetermittendum neque relinquendum est. [19] Nam profecto memoria tenetis Cotta et Torquato consulibus complures in Capitolio res de caelo esse percussas, cum et simulacra deorum depulsa sunt et statuae ueterum hominum deiectae et legum aera liquefacta et tactus etiam ille, qui hanc urbem condidit, Romulus, quem inauratum in Capitolio paruum atque lactantem uberibus lupinis inhiantem fuisse meministis. Quo quidem tempore cum haruspices ex tota Etruria conuenissent, caedes atque incendia et legum interitnm et bellum ciuile ac domesticum et totius urbis atque imperii oecasum adpropinquare dixerunt, nisi di inmortales omni ratione placati suo numine prope fata ipsa flexissent. [20] Itaque illorum responsis tum et ludi per decem dies facti sunt, neque res ulla, quae ad placandos deos pertineret, praetermissa est. Idemque iusserunt simulacrum Iouis facere maius et in excelso conlocare et contra, atque antea fuerat, ad orientem conuertere; ac se sperare dixerunt, si illud signum, quod uidetis, solis ortum et forum curiamque conspiceret, fore ut ea consilia, quae clam essent inita contra salutem urbis atque imperii, inlustrarentur, ut a senatu populoque Romano perspici possent. Atque illud signum collocandum consules illi locauerunt; sed tanta fuit operis tarditas, ut neque superioribus consulibus neque nobis ante hodiernum diem collocaretur. [21] Hic quis potest esse, Quirites, tam auersus a uero, tam praeceps, tam mente captus, qui neget haec omnia, quae uidemus, praecipueque hanc urbem deorum inmortalium nutu ac potestate administrari? Etenim, cum esset ita responsum, caedes, ineendia, interitum rei publieae eomparari, et ea per ciues, quae tum propter magnitudinem scelerum non nullis incredibilia uidebantur, ea non modo cogitata a nefariis ciuibus, uerum etiam suscepta esse sensistis. Illud uero nonne ita praesens est, ut nutu Iouis optimi maximi factum esse uideatur, ut, cum hodierno die mane per forum meo iussu et coniurati et eorum indices in aedem Concordiae ducerentur, eo ipso tempore signum statueretur? Quo collocato atque ad uos sena tumque conuerso omnia [et senatus et uos], quae erant contra salutem omnium cogitata, inlustrata et patefacta uidistis. [22] Quo etiam maiore sunt isti odio supplicioque digni, qui non solum uestris domiciliis atque tectis sed etiam deorum templis atque delubris sunt funestos ac nefarios ignes inferre conati. Quibus ego si me restitisse dicam, nimium mihi sumam et non sim ferendus; ille, ille Iuppiter restitit; ille Capitolium, ille haec templa, ille cunctam urbem, ille uos omnis saluos esse uoluit. Dis ego inmortalibus ducibus hanc mentem, Quirites, uoluntatemque suscepi atque ad haec tanta indicia perueni. Iam uero [illa Allobrogum sollicitatio, iam] ab Lentulo ceterisque domesticis hostibus tam dementer tantae res creditae et ignotis et barbaris commissaeque litterae numquam essent profecto, nisi ab dis inmortalibus huic tantae audaciae consilium esset ereptum. Quid uero? ut homines Galli ex ciuitate male pacata, quae gens una restat quae bellum populo Romano facere et posse et non nolle uideatur, spem imperii ac rerum maxumarum ultro sibi a patriciis hominibus oblatam neglegerent uestramque salutem suis opibus anteponerent, id non diuinitus esse factum putatis, praesertim qui nos non pugnando, sed tacendo superare potuerint? [23] Quam ob rem, Quirites, quoniam ad omnia puluinaria supplicatio decreta est, celebratote illos dies cum coniugibus ac liberis uestris. Nam multi saepe honores dis inmortalibus iusti habiti sunt ac debiti, sed profecto iustiores numquam. Erepti enim estis ex crudelissimo ac miserrimo interitu [erepti]; sine caede, sine sanguine, sine exercitu, sine dimicatione togati me uno togato duce et imperatore uicistis. [24] Etenim recordamini, Quirites, omnis ciuiles dissensiones, non solum eas, quas audistis, sed eas, quas uosmet ipsi meministis atque uidistis. L. Sulla P. Sulpicium oppressit [eiecit ex urbe]; C. Marium, custodem huius urbis, multosque fortis uiros partim eiecit ex ciuitate, partim interemit. Cn. Octauius consul armis expulit ex urbe collegam; omnis hic locus aceruis corporum et ciuium sanguine redundauit. Superauit postea Cinna cum Mario; tum uero clarissimis uiris interfectis lumina ciuitatis extincta sunt. Ultus est huius uictoriae crudelitatem postea Sulla; ne dici quidem opus est, quanta deminutione ciuium et quanta calamitate rei publicae. Dissensit M. Lepidus a clarissimo et fortissimo uiro, Q. Catulo; attulit non tam ipsius interitus rei publicae luctum quam ceterorum. [25] Atque illae tamen omnes dissensiones erant eius modi [Quirites], quae non ad delendam, sed ad commutandam rem publicam pertinerent. Non illi nullam esse rem publicam, sed in ea, quae esset, se esse principes, neque hanc urbem conflagrare, sed se in hac urbe florere uoluerunt. Atque illae tamen omnes dissensiones, quarum nulla exitium rei publicae quaesiuit, eius modi fuerunt, ut non reconciliatione concordiae, sed internecione ciuium diiudicatae sint. In hoc autem uno post hominum memoriam maximo crudelissimoque bello, quale bellum nulla umquam barbaria cum sua gente gessit, quo in bello lex haec fuit a Lentulo, Catilina, Cethego, Cassio constituta, ut omnes, qui salua urbe salui esse possent, in hostium numero ducerentur, ita me gessi, Quirites, ut salui omnes conseruaremini, et, cuun hostes uestri tantum ciuium superfuturum putassent, quantum infinitae caedi restitisset, tantum autem urbis, quantum flamma obire non potuisset, et urbem et ciuis integros incolumesque seruaui. [26] Quibus pro tantis rebus, Quirites, nullum ego a uobis praemium uirtutis, nullum insigne honoris, nullum monumentum laudis postulo praeterquam huius diei memoriam sempiternam. In animis ego uestris omnes triumphos meos, omnia ornamenta honoris, monumenta gloriae, laudis insignia condi et collocari uolo. Nihil me mutum potest delectare, nihil tacitum, nihil denique eius modi, quod etiam minus digni ad sequi possint. Memoria uestra, Quirites, nostrae res alentur, sermonibus crescent, litterarum monumentis inueterascent et corroborabuntur; eandemque diem intellego, quam spero aeternam fore, propagatam esse et ad salutem urbis et ad memoriam consulatus mei, unoque tempore in hac re publica duos ciuis extitisse quorum alter finis uestri imperii non terrae, sed caeli regionibus terminaret, alter eiusdem imperii domicilium sedesque seruaret. [27] Sed quoniam earum rerum, quas ego gessi, non eadem est fortuna atque condicio quae illorum, qui externa bella gesserunt, quod mihi cum iis uiuendum est, quos uici ac subegi, illi hostes aut interfectos aut oppressos reliquerunt, uestrum est, Quirites, si ceteris facta sua recte prosunt, mihi mea ne quando obsint, prouidere. Mentes enim hominum audacissimorum sceleratae ac nefariae ne uobis nocere possent, ego prouidi, ne mihi noceant, uestrum est prouidere. Quamquam, Quirites, mihi quidem ipsi nihil ab istis iam noceri potest. Magnum enim est in bonis praesidium, quod mihi in perpetuum comparatum est, magna in re publica dignitas, quae me semper tacita defendet, magna uis conscientiae, quam qui neglegunt, cum me uiolare uolent, se ipsi indicabunt. [28] Est enim in nobis is animus, Quirites, ut non modo nullius audaciae cedamus, sed etiam omnis in probos ultro semper lacessamus. Quodsi omnis impetus domesticorum hostium depulsus a uobis se in me unum conuorterit, uobis erit uidendum, Quirites, qua condicione posthac eos esse uelitis, qui se pro salute uestra obtulerint inuidiae periculisque omnibus; mihi quidem ipsi quid est quod iam ad uitae fructum possit adquiri, cum praesertim neque in honore uestro neque in gloria uirtutis quicquam uideam altius, quo mihi lubeat ascendere? [29] Illud perficiam profecto, Quirites, ut ea, quae gessi in consulatu, priuatus tuear atque ornem, ut, si qua est inuidia in conseruanda re publica suscepta, laedat inuidos, mihi ualeat ad gloriam. Denique ita me in re publica tractabo, ut meminerim semper, quae gesserim, curemque, ut ea uirtute, non casu gesta esse uideantur. Vos, Quirites, quoniam iam est nox, uenerati Iouem illum, custodem huius urbis ac uestrum, in uestra tecta discedite et ea, quamquam iam est periculum depulsum, tamen aeque ac priore nocte custodiis uigiliisque defendite. Id ne uobis diutius faciuudum sit, atque ut in perpetua pace esse possitis, prouidebo. µ04 [1] Video, patres conscripti, in me omnium uestrum ora atque oculos esse conuersos, uideo uos non solum de uestro ac rei publicae, uerum etiam, si id depulsum sit, de meo periculo esse sollicitos. Est mihi iucunda in malis et grata in dolore uestra erga me uoluntas, sed eam, per deos inmortales, deponite atque obliti salutis meae de uobis ac de uestris liberis cogitate. Mihi si haec condicio consulatus data est, ut omnis acerbitates, omnis dolores cruciatusque perferrem, feram non solum fortiter, uerum etiam lubenter, dum modo meis laboribus uobis populoque Romano dignitas salusque pariatur. [2] Ego sum ille consul, patres conscripti, cui non forum, in quo omnis aequitas continetur, non campus consularibus auspiciis consecratus, non curia, summum auxilium omnium gentium, non domus, commune perfugium, non lectus ad quietem datus, non denique haec sedes honoris [sella curulis] umquam uacua mortis periculo atque insidiis fuit. Ego multa tacui, multa pertuli, multa concessi, multa meo quodam dolore in uestro timore sanaui. Nunc si hunc exitum consulatus mei di inmortales esse uoluerunt, ut uos populumque Romanum ex caede miserrima, coniuges liberosque uestros uirginesque Vestales ex acerbissima uexatione, templa atque delubra, hanc pulcherrimam patriam omnium nostrum ex foedissima flamma, totam Italiam ex bello et uastitate eriperem, quaecumque mihi uni proponetur fortuna, subeatur. Etenim, si P. Lentulus suum nomen inductus a uatibus fatale ad perniciem rei publicae fore putauit, cur ego non laeter meum consulatum ad salutem populi Romani prope fatalem extitisse? [3] Quare, patres conscripti, consulite uobis, prospicite patriae, conseruate uos, coniuges, liberos fortunasque uestras, populi Romani nomen salutemque defendite; mihi parcere ac de me cogitare desinite. Nam primum debeo sperare omnis deos, qui huic urbi praesident, pro eo mihi, ac mereor, relaturos esse gratiam; deinde, si quid obtigerit, aequo animo paratoque moriar. Nam neque turpis mors forti uiro potest accidere neque immatura consulari nec misera sapienti. Nec tamen ego sum ille ferreus, qui fratris carissimi atque amantissimi praesentis maerore non mouear horumque omnium lacrumis, a quibus me circumsessum uidetis Neque meam mentem non domum saepe reuocat exanimata uxor et abiecta metu filia et paruulus filius quem mihi uidetur amplecti res publica tamquam ob sidem consulatus mei, neque ille, qui expectans huius exitum diei stat in conspectu meo, gener. Moueo his rebus omnibus, sed in eam partem, uti salui sint uobiscum omnes, etiamsi me uis aliqua oppresserit, potius, quam et illi et nos una rei publicae peste pereamus. [4] Quare, patres conscripti, incumbite ad salutem rei publicae, circumspicite omnes procellas, quae inpendent, nisi prouidetis. Non Ti. Gracchus, quod iterum tribunus plebis fieri uoluit, non C. Gracchus, quod agrarios concitare conatus est, non L. Saturninus, quod C. Memmium occidit, in discrimen aliquod atque in uestrae seueritatis iudicium adduciturtenentur ii, qui ad urbis incendium, ad uestram omnium caedem, ad Catilinam accipiendum Romae restiterunt, tenentur litterae, signa, manus, denique unius cuiusque confessio; sollicitantur Allobroges, seruitia excitantur, Catilina accersitur; id est initum consilium, ut interfectis omnibus nemo ne ad deplorandum quidem populi Romani nomen atque ad lamentandam tanti imperii calamitatem relinquatur. [5] Haec omnia indices detulerunt, rei confessi sunt, uos multis iam iudiciis iudicauistis, primum quod mihi gratias egistis singu laribus uerbis et mea uirtute atque diligentia perditorum hominum coniurationem patefactam esse decreuistis, deinde quod P. Lentulum se abdicare praetura coegistis, tum quod eum et ceteros, de quibus iudicastis, in custodiam dandos censuistis, maximeque quod meo nomine supplicationem decreuistis, qui honos togato habitus ante me est nemini; postremo hesterno die praemia legatis Allobrogum Titoque Volturcio dedistis amplissima. Quae sunt omnia eius modi, ut ii, qui in custodiam nominatim dati sunt, sine ulla dubitatione a uobis damnati esse uideantur. [6] Sed ego institui referre ad uos, patres conscripti, tamquam integrum, et de facto quid iudicetis, et de poena quid censeatis. Illa praedicam, quae sunt consulis. Ego magnum in re publica uersari furorem et noua quaedam misceri et concitari mala iam pridem uidebam, sed hanc tantam, tam exitiosam haberi coniurationem a ciuibus numquam putaui. Nunc quicquid est, quocumque uestrae mentes inclinant atque sententiae, statuendum uobis ante noctem est. Quantum facinus ad uos delatum sit, uidetis. Huic si paucos putatis adfines esse, uehementer erratis. Latius opinione disseminatum est hoc malum; manauit non solum per Italiam, uerum etiam transcendit Alpes et obscure serpens multas iam prouincias occupauit. Id opprimi sustentando aut prolatando nullo pacto potest; quacumque ratione placet, celeriter uobis uindicandum est. [7] Video duas adhuc esse sententias, unam D. Silani, qui censet eos, qui haec delere conati sunt, morte esse multandos, alteram C. Caesaris, qui mortis poenam remouet, ceterorum suppliciorum omnis acerbitates amplectitur. Uterque et pro sua dignitate et pro rerum magnitudine in summa seueritate uersatur. Alter eos, qui nos omnis [, qui populum Romanum] uita priuare conati sunt, qui delere imperium, qui populi Romani nomen extinguere, punctum temporis frui uita et hoc communi spiritu non putat oportere atque hoc genus poenae saepe in inprobos ciuis in hac re publica esse usurpatum recordatur. Alter intellegit mortem ab dis inmortalibus non esse supplicii causa constitutam, sed aut necessitatem naturae aut laborum ac miseriarum quietem esse. Itaque eam sapientes numquam inuiti, fortes saepe etiam lubenter oppetiuerunt. Vincula uero, et ea sempiterna, certe ad singularem poenam nefarii sceleris inuenta sunt. Municipiis dispertiri iubet. Habere uidetur ista res iniquitatem, si imperare uelis, difficultatem, si rogare. Decernatur tamen, si placet. [8] Ego enim suscipiam et, ut spero, reperiam, qui id, quod salutis omnium causa statueritis, non putent esse suae dignitatis recusare. Adiungit grauem poenam municipiis, si quis eorum uincula ruperit; horribiles cnstodias circumdat et dignas scelere hominum perditorum; sancit, ne quis eorum poenam, quos condemnat, aut per senatum aut per populum leuare possit; eripit etiam spem, quae sola homines in miseriis consolari solet. Bona praeterea publicari iubet, uitam solam relinquit nefariis hominibus; quam si eripuisset, multos una dolores animi atque corporis et omnis scelerum poenas ademisset. Itaque ut aliqua in uita formido inprobis esset posita apud inferos eius modi quaedam illi antiqui supplicia impiis constituta esse uoluerunt, quod uidelicet intellegebant his remotis non esse mortem ipsam pertimescendam. [9] Nunc, patres conscripti, ego mea uideo quid intersit. Si eritis secuti sententiam C. Caesaris, quoniam hanc is in re publica uiam, quae popularis habetur, secutus est, fortasse minus erunt hoc auctore et cognitore huiusce sententiae mihi populares impetus pertimescendi; sin illam alteram, nescio an amplius mihi negotii contrahatur. Sed tamen meorum periculorum rationes utilitas rei publicae uincat. Habemus enim a Caesare, sicut ipsius dignitas et maiorum eius amplitudo postulabat, sententiam tamquam obsidem perpetuae in rem publicam uoluntatis. Intellectum est, quid interesset inter leuitatem contionatorum et animum uere popularem saluti populi consulentem. [10] Video de istis, qui se populares haberi uolunt, abesse non neminem, ne de capite uidelicet ciuium Romanorum sententiam ferat. Is et nudius tertius in custodiam ciues Romanos dedit et supplicationem mihi decreuit et indices hesterno die maximis praemiis adfecit. Iam hoc nemini dubium est qui reo custodiam, quaesitori gratulationem, indici praemium decrerit, quid de tota re et causa iudicarit. At uero C. Caesar intellegit legem Semproniam esse de ciuibus Romanis constitutam; qui autem rei publicae sit hostis, eum ciuem esse nullo modo posse; denique ipsum latorem Semproniae legis iniussu populi poenas rei publicae dependisse. Idem ipsum Lentulum, largitorem et prodigum, non putat, cum de pernicie populi Romani, exitio huius urbis tam acerbe, tam crudeliter cogitarit, etiam appellari posse popularem. Itaque homo mitissimus atque lenissimus non dubitat P. Lentulum aeternis tenebris uinculisque mandare et sancit in posterum, ne quis huius supplicio leuando se iactare et in pernicie populi Romani posthac popularis esse possit. Adiungit etiam publicationem bonorum, ut omnis animi cruciatus et corporis etiam egestas ac mendicitas consequatur. [11] Quam ob rem, siue hoc statueritis, dederitis mihi comitem ad contionem populo carum atque iucundum, siue Silani sententiam sequi malueritis, facile me atque uos a crudelitatis uituperatione populo Romano purgabo atque obtinebo eam multo leniorem fuisse. Quamquam, patres conscripti, quae potest esse in tanti sceleris inmanitate punienda crudelitas? Ego enim de meo sensu iudico. Nam ita mihi salua re publica uobiscum perfrui liceat, ut ego, quod in hac causa uehementior sum, non atrocitate animi moueor (quis enim est me mitior?), sed singulari quadam humanitate et misericordia. Videor enim mihi uidere hanc urbem, lucem orbis terrarum atque arcem omnium gentium, subito uno incendio concidentem, cerno animo sepulta in patria miseros atque insepultos aceruos ciuium, uersatur mihi ante oculos aspectus Cethegi et furor in uestra caede bacchantis. [12] Cum uero mihi proposui regnantem Lentulum, sicut ipse se ex fatis sperasse confessus est, purpuratum esse huic Glabinium, cum exercitu uenisse Catilinam, tum lamentationem matrum familias, tum fugam uirginum atque puerorum ac uexationem uirginum Vestalium perhorresco et, quia mihi uehementer haec uidentur misera atque miseranda, idcirco in eos, qui ea perlicere uoluerunt, me seuerum uehementemque praebeo. Etenim quaero, si quis pater familias liberis suis a seruo interfectis, uxore occisa, incensa domo supplicium de seruo non quam acerbissumum sumpserit, utrum is clemens ac misericors an inhumanissimus et crudelissimus esse uideatur. Mihi uero inportunus ac ferreus, qui non dolore et cruciatu nocentis suum dolorem cruciatumque lenierit. Sic nos in his hominibus, qui nos, qui coniuges, qui liberos nostros trucidare uoluerunt, qui singulas unius cuiusque nostrum domos et hoc uniuersum rei publicae domicilium delere conati sunt, qui id egerunt, ut gentem Allobrogum in uestigiis huius urbis atque in einere deflagrati imperii collocarent, si uehementissimi fuerimus, misericordes habebimur; sin remissiores esse uoluerimus, summae nobis crudelitatis in patriae ciuiumque pernicie fama subeunda est. [13] Nisi uero cuipiam L. Caesar, uir fortissimus et amantissimus rei publicae, crudelior nudius tertius uisus est, cum sororis suae, feminae lectissimae, uirum praesentem et audientem uita priuandum esse dixit, cum auum suum iussu consulis interfectum filiumque eius inpuberem legatum a patre missum in carcere necatum esse dixit. Quorum quod simile factum, quod initum delendae rei publicae consilium? Largitionis uoluntas tum in re publica uersata est et partium quaedam contentio. Atque illo tempore huius auus Lentuli, uir clarissimus, armatus Gracchum est persecutus. Ille etiam graue tum uulnus accepit, ne quid de summa re publica deminueretur; hic ad euertenda rei publicae fundamenta Gallos accersit, seruitia concitat, Catilinam uocat, adtribuit nos trucidandos Cethego et ceteros ciuis interficiendos Gfabinio, urbem inflammandam Cassio, totam Italiam uastandam diri piendamque Catilinae. Vereamini censeo, ne in hoc scelere tam immani ac nefando nimis aliquid seuere statuisse uideamini; multo magis est uerendum, ne remissione poenas crudeles in patriam quam ne seueritate animaduersionis nimis uehementes in acerbissimos hostis fuisse uideamur. [14] Sed ea, quae exaudio, patres conscripti, dissimulare non possum. Iaciuntur enim uoces, quae perueniunt ad auris meas eorum, qui uereri uidentur, ut habeam satis praesidii ad ea, quae uos statueritis hodierno die, transigunda. Omnia et prouisa et parata et constituta sunt, patres conscripti, cum mea summa cura atque diligentia, tum etiam multo maiore populi Romani ad summum imperium retinendum et ad communes fortunas conseruandas uoluntate. Omnes adsunt omnium ordinum homines, omnium generum, omnium denique aetatum; plenum est forum, plena templa circum forum, pleni omnes aditus huius templi ac loci. Causa est enim post urbem conditam haec inuenta sola, in qua omnes sentirent unum atque idem praeter eos, qui cum sibi uiderent esse pereundum, cum omnibus potius quam soli perire uoluerunt. [15] Hosce ego homines excipio et secerno lubenter neque in inproborum ciuium, sed in acerbissimorum hostium numero habendos puto. Ceteri uero, di inmortales! qua frequentia, quo studio, qua uirtute ad communem salutem dignitatemque consentiunt! Quid ego hic equites Romanos commemorem? qui uobis ita summam ordinis consiliique concedunt, ut uobiscum de amore rei publicae certent; quos ex multorum annorum dissensione huius ordinis ad societatem concordiamque reuocatos hodiernus dies uobiscum atque haec causa coniungit. Quam si coniunctionem in consulatu confirmatam meo perpetuam in re publica tenuerimus, confirmo uobis nullum posthac malum ciuile ac domesticum ad ullam rei publicae partem esse uenturum. Pari studio defendundae rei publicae conuenisse uideo tribunos aerarios, fortissimos uiros; scribas item uniuersos, quos cum casu hic dies ad aerarium frequentasset, uideo ab expectatione sortis ad salutem com munem esse conuersos. [16] Omnis ingenuorum adest multitudo, etiam tenuissimorum. Quis est enim, cui non haec templa, aspectus urbis, possessio libertatis, lux denique haec ipsa et [hoc] commune patriae solum cum sit carum, tum uero dulce atque iucundum? Operae pretium est, patres conscripti, libertinorum hominum studia cognoscere, qui sua uirtute fortunam huius ciuitatis consecuti uere hanc suam esse patriam iudicant, quam quidam hic nati, et summo nati loco, non patriam suam, sed urbem hostium esse iudicauerunt. Sed quid ego hosce homines ordinesque commemoro, quos priuatae fortunae, quos communis res publica, quos denique libertas, ea quae dulcissima est, ad salutem patriae defendendam excitauit? Seruus est nemo, qui modo tolerabili condicione sit seruitutis, qui non audaciam ciuium perhorrescat, qui non haec stare cupiat, qui non [tantum], quantum audet et quantum potest, conferat ad communem salutem, uoluntatis. [17] Quare si quem uestrum forte commouet hoc, quod auditum est, lenonem quendam Lentuli concursare circum tabernas, pretio sperare sollicitari posse animos egentium atque imperitorum, est id quidem coeptum atque temptatum, sed nulli sunt inuenti tam aut fortuna miseri aut uoluntate perditi, qui non illum ipsum sellae atque operis et quaestus cotidiani locum, qui non cubile ac lectulum suum, qui denique non cursum hunc otiosum uitac suae saluum esse uelint. Multo uero maxima pars eorum, qui in tabernis sunt, immo uero (id enim potius est dicendum) genus hoc uniuersum amantissimum est otii. Etenim omne instrumentum, omnis opera atque quaestus sequentia ciuium sustentatur, alitur otio; quorum si quaestus occlusis tabernis minui solet, quid tandem incensis futurum fuit? [18] Quae cum ita sint, patres conscripti, uobis populi Romani praesidia non desunt; uos ne populo Romano deesse uideamini, prouidete. Habetis consulem ex plurimis periculis et insidiis atque ex media morte non ad uitam suam, sed ad salutem uestram reseruatum. Omnes ordines ad conseruandam rem publicam mente, uoluntate, studio, uirtute, uoce consentiunt. Obsessa facibus et telis impiae coniurationis uobis supplex manus tendit patria communis, uobis se, uobis uitam omnium ciuium, uobis arcem et Capitolium, uobis aras Penatium, uobis illum ignem Vestae sempiternum, uobis omnium deorum templa atque delubra, uobis muros atque urbis tecta commendat. Praeterea de uestra uita, de coniugum uestrarum atque liberorum anima, de fortunis omuium, de sedibus, de focis uestris hodierno die uobis iudicandum est. [19] Habetis ducem memorem uestri, oblitum sui, quae non semper facultas datur, habetis omnis ordines, omnis homines, uniuersum populum Romanum, id quod in ciuili causa hodierno die primum uidemus, unum atque idem sentientem. Cogitate, quantis laboribus fundatum imperium, quanta uirtute stabilitam libertatem, quanta deorum benignitate auctas exaggeratasque fortunas una nox paene delerit. Id ne umquam posthac non modo [non] confici, sed ne cogitari quidem possit a ciuibus, hodierno die prouidendum est. Atque haec, non ut uos, qui mihi studio paene praecurritis, excitarem, locutus sum, sed ut mea uox, quae debet esse in re publica princeps, officio functa consulari uideretur. [20] Nunc, antequam ad sententiam redeo, de me pauca dicam. Ego, quanta manus est coniuratorum, quam uidetis esse permagnam, tantam me inimicorum multitudinem suscepisse uideo; sed eam esse iudico turpem et infirmam et [contemptam et] abiectam. Quodsi aliquando alicuius furore et scelere concitata manus ista plus ualuerit quam uestra ac rei publicae dignitas, me tamen meorum factorum atque consiliorum numquam, patres conscripti, paenitebit. Etenim mors, quam illi [mihi] fortasse minitantur, omnibus est parata; uitae tantam laudem, quanta uos me uestris decretis honestastis, nemo est adsecutus. Ceteris enim bene gesta, mihi uni conseruata re publica gratulationem decreuistis. [21] Sit Scipio clarus ille, cuius consilio atque uirtute Hannibal in Africam redire atque [ex] Italia decedere coactus est, ornetur alter eximia laude Africanus, qui duas urbes huic imperio infestissimas, Carthaginem Numantiamque, deleuit, habeatur uir egregius Paulus ille, cuius currum rex potentissimus quondam et no bilissimus Perses honestauit, sit aeterna gloria Marius, qui bis Italiam obsidione et metu seruitutis liberauit, anteponatur omnibus Pompeius, cuius res gestae atque uirtutes isdem quibus solis cursus regionibus ac terminis continentur; erit profecto inter horum laudes aliquid loci nostrae gloriae, nisi forte maius est patefacere nobis prouincias, quo exire possimus, quam curare, ut etiam illi, qui absunt, habeant, quo uictores reuertantur. [22] Quamquam est uno loco condicio melior externae uictoriae quam domesticae, quod hostes alienigenae aut oppressi seruiunt aut recepti [in amicitiam] beneficio se obligatos putant; qui autem ex numero ciuium dementia aliqua deprauati hostes patriae semel esse coeperunt, eos cum a pernicie rei publicae reppuleris, nec ui coercere nec beneficio placare possis. Quare mihi cum perditis ciuibus aeternum bellum susceptum esse uideo. Id ego uestro bonorumque omnium auxilio memoriaque tantorum periculorum, quae non modo in hoc populo, qui seruatus est, sed in omnium gentium sermonibus ac mentibus semper haerebit, a me atque a meis facile propulsari posse confido. Neque ulla profecto tanta uis reperietur, quae coniunctionem uestram equitumque Romanorum et tantam conspirationem bonorum omnium confringere et labefactare possit. [23] Quae cum ita sint, pro imperio, pro exercitu, pro prouincia, quam neglexi, pro triumpho ceterisque laudis insignibus, quae sunt a me propter urbis uestraeque salutis custodiam repudiata, pro clientelis hospitiisque prouincialibus, quae tamen urbanis opibus non minore labore tueor quam comparo, pro his igitur omnibus rebus, pro meis in uos singularibus studiis proque hac, quam perspicitis, ad conseruandam rem publicam diligentia nihil a uobis nisi huius temporis totiusque mei consulatus memoriam postulo; quae dunn erit in uestris fixa mentibus, tutissimo me muro saeptum esse arbitrabor. Quodsi meam spem uis inproborum fefellerit atque superauerit, commendo uobis paruum meum filium, cui profecto satis erit praesidii non solum ad salutem, uerum etiam ad dignitatem, si eius, qui haec omnia suo solius periculo conseruarit, illum filium esse memineritis. [24] Quapropter de summa salute uestra populique Romani, de uestris coniugibus ac liberis, de aris ac focis, de fanis atque templis de totius urbis tectis ac sedibus, de imperio ac libertate, de salute Italiae, de uniuersa re publica decernite diligenter, ut instituistis, ac fortiter. Habetis eum consulem, qui et parere uestris decretis non dubitet et ea, quae statueritis, quoad uiuet, defendere et per se ipsum praestare possit.