[10,0] LETTRES A ATTICUS - LIVRE X. [10,1] Scr. in Laterio Quinti fratris III Non. Apr. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. <1> Tertio Nonas quum in Laterium fratris uenissem, accepi litteras, et paulum lectis respiraui : quod post has ruinas mihi non acciderat. Per enim magni aestimo tibi firmitudinem animi nostri et factum nostrum probari. Sexto enim nostro quod scribis probari, ita laetor, ut me quasi patris eius, cui semper uni plurimum tribui, iudicio comprobari putem : qui mihi, quod saepe soleo recordari, dixit olim Nonis illis, illis Decembribus, quum ego, 'Sexte, quidnam ergo?' g-Meh g-man, inquit ille, g-aspoudei g-ge g-kai g-akleiohs g-apaloimehn g-Alla g-mega g-rexas g-ti, g-kai g-essomenoisi g-pythesthai. Eius igitur mihi uiuit auctoritas; et simillimus eius filius eodem est apud me pondere, quo fuit ille : quem saluere uelim iubeas plurimum. <2> Tu tuum consilium et si non in longinquum tempus differs : iam enim illum emptum pacificatorem perorasse puto, iam actum aliquid esse in consessu senatorum; (senatum enim non puto); tamen suspensum me tenes, sed eo minus, quod non dubito, quid nobis agendum putes. Quid enim Flauio legionem et Siciliam dari scribas, et id iam fier ? quae tu scelera partim parari iam et cogitari, partim ex tempore futura censes. Ego uero Solonis, popularis tui, ut puto, etiam mei, legem neglegam, qui capite sanxit, si qui in seditione non alterius utrius partis fuisset; nisi si tu aliter censes; et hinc abero et illim. Sed alterum mihi est certius : nec praeripiam tamen; exspectabo tuum consilium et eas litteras, nisi alias, iam dedisti, quas, scripsi, ut Cephalioni dares. <3> Quod scribis, non quo alicunde audieris, sed te ipsum putare me attractum iri, si de pace agatur : mihi omnino non uenit in mentem, quae possit actio esse de pace, quum illi certissimum sit, si possit, exspoliare exercitu et prouincia Pompeium; nisi forte iste nummarius ei potest persuadere, ut, dum oratores eant redeant, quiescat. Nihil uideo, quod sperem aut quod iam putem fieri posse. Sed tamen hominis hoc ipsum probi est, et magnum g-tohn g-poiltikohtatohn g-skemmatohn, ueniendumne sit in consilium tyranni, si is aliqua de re bona deliberaturus sit. Quare, si quid eius modi euenerit, ut arcessamur (quod equidem non curo : quid enim essem de pace dicturus, dixi; ipse ualde repudiauit :) sed tamen, si quid acciderit, quid censeas mihi faciendum, utique scribito. Nihil enim mihi adhuc accidit, quod maioris consili esset. - Trebati, boni uiri et ciuis, uerbis te gaudeo delectatum : tuaque ista crebra g-ekphohnehsis g-hypereu, me sola adhuc delectauit. Litteras tuas uehementer exspecto, quas quidem credo iam datas esse. Tu cum Sexto seruasti grauitatem eandem, quam mihi praecipis. Celer tuus disertus magis est, quam sapiens. De iuuenibus, quae ex Tullia audisti uera sunt. M. Antonii istud, quod scribis, non mihi uidetur tam re esse triste quam uerbo. Haec est g-haleh, in qua nunc sumus, mortis instar. Aut enim mihi libere inter malos g-politeuteon fuit, aut uel periculose cum bonis; aut nos temeritatem bonorum sequamur : aut audaciam improborum insectemur. Utrumque periculosum est. At hoc, quod agimus, et turpe nec tamen tutum. Istum, qui filium Brundisium de pace misit (de pace idem sentio, quod tu; simulationem esse apertam, parari autem bellum acerrime;) me legatum iri non arbitror; cuius adhuc, ut optaui, mentio facta nulla sit. Eo minus habeo necesse scribere aut etiam cogitare, quid sim facturus, si acciderit, ut leger. [10,2] Scr. in Arcano Quinti fratris postr. Non. Apr. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. <1> Ego cum accepissem tuas litteras Nonis Aprilibus, quas Cephalio attulerat, essemque Minturnis postridie mansurus, et inde protinus; sustinui me in Arcano fratris, ut, dum aliquid certius afferretur, occultiore in loco essemus, agerenturque nihilo minus, quae sine nobis agi possunt. g-Lalageusa iam adest et animus ardet; neque est quidquam, quo et qua. <2> Sed haec nostra erit cura et peritorum. Tu tamen, quoad poteris, ut adhuc fecisti, nos consiliis iuuabis. Res sunt inexplicabiles. Fortunae sunt committenda omnia. Sine spe conamur ulla. Melius si quid acciderit, mirabimur. Dionysium nollem ad me profectum; de quo ad me Tullia mea scripsit. Sed et tempus alienum est et homini non amico nostra incommoda, tanta praesertim, spectaculo esse nolim, cui te meo nomine inimicum esse nolo. [10,3] Scr. in Arcano VII Id. Apr. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. <1> Quum, quod scriberem, plane nihil haberem, haec autem reliqua essent, quae scire cuperem : profectusne esset; quo in statu urbem reliquisset; in ipsa Italia quem cuique regioni aut negotio praefecisset; ecqui essent ad Pompeium et ad consules ex senatus-consulto de pace legati : ut igitur haec scirem, dedita opera has ad te litteras misi. Feceris igitur commode mihique gratum, si me de his rebus et si quid erit aliud, quod scire opus sit, feceris certiorem. Ego in Arcano opperior, dum ista cognosco. Scr. in Arcano VII Id. Apr. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. <1> A. d. VII Id. alteram tibi eodem die hanc epistulam dictaui; et pridie dederam mea manu longiorem. Visum te aiunt in regia, nec reprehendo : quippe quum ipse istam reprehensionem non fugerim. Sed exspecto tuas litteras :neque iam sane uideo, quid exspectem : sed tamen, etiam si nihil erit, id ipsum ad me uelim scribas. <2> Caesar mihi ignoscit per litteras, quod non uenerim; seseque in optimam partem id accipere dicit. Facile patior, quod scribit, secum Titinium et Seruium questos esse, quia non idem sibi quod mihi, remisisset. Homines ridiculos! qui, quum filios misissent ad Cn. Pompeium circumsedendum, ipsi in senatum uenire dubitarint. Sed tamen exemplum misi ad te Caesaris litterarum. [10,4] Scr. in Cumano XVII K. Mat. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. <1> Multas a te accepi epistulas eodem die, omnes diligenter scriptas; eam uero quae uoluminis instar erat, saepe legendam, sicuti facio : in qua non frustra laborem suscepisti; mihi quidem pergratum fecisti. Quare, ut id, quoad licebit, id est, quoad scies ubi simus, quam saepissime facias te uehementer rogo. At deplorandi quidem, quod quotidie facimus : sit iam nobis aut finis omnino, si potest, aut moderatio quaedam, quod profecto potest. Non enim iam, quam dignitatem, quos honores, quem uitae statum amiserim, cogito, sed quid consecutus sim, quid praestiterim, qua in laude uixerim : his denique in malis, quid intersit inter me et istos, quos propter omnia amisimus. Hi sunt, qui, nisi me ciuitate expulissent, obtinere se non putauerunt posse licentiam cupiditatum suarum : quorum societatis et sceleratae consensionis fides quo eruperit, uides. <2> Alter ardet furore et scelere, nec remittit aliquid, sed in dies ingrauescit; modo Italia expulit : nunc alia ex parte persequi, ex alia, prouincia exspoliare conatur : nec iam recusat, sed quodam modo postulat, ut, quemadmodum est, sic etiam appelletur tyrannus. <3> Alter, is, qui nos sibi quondam ad pedes stratos ne subleuabat quidem, qui se nihil contra huius uoluntatem facere posse, elapsus e soceri manibus ac ferro, bellum terra et mari comparat, non iniustum ille quidem, sed quum pium, tum etiam necessarium, suis tamen ciuibus exitiabile, nisi uicerit, calamitosum, etiam si uicerit. <4> Horum ego summorum imperatorum non modo res gestas non antepono meis, sed ne fortunam quidem ipsam, qua illi florentissima, nos duriore conflictati uidemur. Quis enim potest aut deserta per se patria aut oppressa beatus esse? Et si, ut nos a te admonemur, recte in illis libris diximus nihil esse bonum nisi quod honestum; nihil malum nisi quod turpe sit, certe uterque istorum est miserrimus; quorum utrique semper patriae salus et dignitas posterior sua dominatione et domesticis commodis fuit. Praeclara igitur conscientia sustentor, quum cogito me de re publica aut meruisse optime, quum potuerim, aut certe numquam nisi pie cogitasse : eaque ipsa tempestate euersam esse rem publicam, quam ego xiu annis ante prospexerim. Hac igitur conscientia comite proficiscar, magno equidem cum dolore, nec tam id propter me aut propter fratrem meum, quorum est iam acta aetas; quam propter pueros, quibus interdum uidemur praestare etiam rem publicam debuisse : quorum quidem alter non tam, quia maiore pietate est, me mirabiliter excruciat, alter (o rem miseram! nihil enim mihi accidit in omni uita acerbius) indulgentia uidelicet nostra deprauatus, eo progressus est, quo non audeo dicere. Et exspecto tuas litteras. Scripsisti enim, te scripturum esse plura, quum ipsum uidisses. <6> Omne meum obsequium in illum fuit cum multa seueritate : neque unum eius, nec paruum, sed multa magna delicta compressi. Patris autem lenitas amanda potius ab illo quam tam crudeliter neglegenda. Nam litteras eius ad Caesarem missas ita grauiter tulimus, ut te quidem celaremus, sed ipsius uideremur uitam insuauem reddidisse. Hoc uero eius iter simulatioque pietatis qualis fuerit, non audeo dicere. Tantum scio, post Hirtium conuentum, arcessitum ab Caesare : cum eo de meo animo a suis rationibus alienissimo et consilio relinquendi Italiam; et haec ipsa timide. Sed nulla nostra culpa est :natura metuenda est. Haec Curionem, haec Hortensi filium, non patrum culpa, corrupit. Iacet in maerore meus frater, neque tam de sua uita quam de mea metuit. Huic tu, huic tu malo affer consolationes, si ullas potes; maxime quidem illam uelim : ea, quae ad nos delata sint, aut falsa esse aut minora. Quae si uera sint, quid futurum sit in hac uita et fuga, nescio. Nam si haberemus rem publicam, consilium mihi non deesset, nec ad seueritatem, nec ad indulgentiam. Haec siue iracundia siue dolore siue metu permotus grauius scripsi, quam aut tuus in illum amor aut meus postulabat. Si uera sunt, ignosces : si falsa, me libente eripies mihi hunc errorem. Quoquo modo uero se res habebit, nihil assignabis nec patruo nec patri. <7> - Quum haec scripsissem, a Curione mihi nuntiatum est eum ad me uenire. Venerat enim is in Cumanum uesperi pridie, id est, Idibus. Si quid igitur eius modi sermo eius attulerit, quod ad te scribendum sit, id his litteris adiungam. <8> - Praeteriit uillam meam Curio iussitque mihi nuntiari mox se uenturum, cucurritque Puteolos, ut ibi contionaretur. Contionatus est, rediit, fuit ad me sane diu. O rem foedam! Nosti hominem : nihil occultauit, in primis nihil esse certius, quam ut omnes, qui lege Pompeia condemnati essent, restituerentur; itaque se in Sicilia eorum opera usurum. De Hispaniis, non dubitabat, quin Caesaris essent; inde ipsum cum exercitu, ubicumque Pompeius esset; eius interitu finem belli fore; plane iracundia elatum uoluisse Caesarem occidi Metellum tribunum pl. ; proprius factum esse nihil; quod si esset factum, caedem magnam futuram fuisse; permultos hortatores esse caedis; ipsum autem non uoluntate aut natura non esse crudelem, sed quod putaret popularem esse clementiam : quod si populi studium amisisset, crudelem fore : eumque perturbatum, quod intellegeret, se apud ipsam plebem offendisse de aerario : itaque ei quum certissimum fuisset, antequam proficisceretur, contionem habere, ausum non esse, uehementerque animo perturbato profectum. <9> Quum autem ex eo quaererem, quid uideret ? quem exemplum ? quam rem publicam ? plane fatebatur nullam spem reliquam; Pompei classem timebat : quae si esset, se de Sicilia abiturum. Quid isti, inquam, sex tui fasces? si ab senatu, cur laureati? si ab ipso, cur sex? Cupiui, inquit, ex senatus-consulto surrepto : nam aliter poterat. At ille impendio nunc magis odit senatum. Ad senatum a me, inquit, omnia proficiscentur. Cur autem sex? <10> Quia duodecim nolui : nam licebat. Tum ego, quam uellem, inquam , petisse ab eo, quod audio Philippum impetrasse! sed ueritus sum, quia ille a me nihil impetrabat. Libenter, inquit, tibi concessisset. Verum puta te impetrasse : ego enim ad eum scribam, ut tu ipse uoles, de ea re nos inter nos locutos. Quid autem illius interest, quoniam in senatum non uenis, ubi sis? Quin nunc ipsum minime offendisses eius causam, si in Italia non fuisses. Ad quae ego, me recessum et solitudinem quaerere, maxime quod lictores haberem. Laudauit consilium. Quid ergo, inquam ? nam mihi cursus in Graeciam per tuam prouinciam est : quoniam ad mare superum milites sunt. Quid mihi, inquit, optatius?' Hoc loco multa perliberaliter. Ergo hoc quidem est profectum, ut non modo tuto, uerum etiam palam nauigaremus. <11> Reliqua in posterum diem distulit : ex quibus scribam ad te, si quid erit epistula dignum. Sunt autem, quae praeterii : interregnumne esset exspectaturus; an, quomodo dixerit ille quidem, ad se deferri consulatum, sed se nolle in proximum annum. Et alia sunt, quae exquiram. Iurabat ad summam, quod nullo negotio facere, amicissimum mihi Caesarem esse debere. Quid enim, inquit, scripsit ad me Dolabella. Dico, quid? Affirmabat eum scripsisse, quod me cuperet ad urbem uenire, illum quidem gratias agere maximas, et non modo probare, sed etiam gaudere. Quid quaeris? Acquieui. Leuata est enim suspicio illa domestici mali et sermonis Hirtiani. Quam cupio illum dignum esse nobis, et quam ipse me inuito, quae pro illo sit suspicandum! Sed opus fui, Hirtio conuento. Est profecto nescio quid; sed uelim quam minimo. Et tamen eum nondum redisse miramur. Sed haec uidebimus. <12> Tu Oppios Terentiae dabis. Iam enim urbis uanum periculum est. Me tamen consilio iuua, pedibusne Regium, an hinc statim in nauem; et cetera, quoniam commoror. Ego ad te statim habebo, quod scribam, simul et uidero Curionem. De Tirone cura, quaeso, quod facis, ut sciam, quid is agat. [10,5] Scr. in Cumano XV K Mai a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. <1> De tota mea cogitatione scripsi ad te antea satis, ut mihi uisus sum, diligenter. De die nihil sane potest scribi certi praeter hoc : ante lunam nouam. <2> Curionis sermo postridie eamdem habuit fere summam, nisi quod apertius significauit se harum rerum exitum non uidere. Quod mihi mandas de Quinto regendo, g-Arkadian. Tamen nihil praetermittam. Atque utinam tu! ... Sed molestior non ero. Epistulam ad Vestorium statim detuli, ac ualde requirere solebat. <3> Commodius tecum Vectienus est locutus, quam ad me scripserat. Sed mirari satis hominis neglegentiam non queo. Quum enim mihi Philotimus dixisset HS L emere de Canuleio deuersorium illud posse, minoris etiam empturum, si Vectienum rogassem; rogaui, ut, si quid posset, ex ea summa detraheret : promisit : ad me nuper se HS XXX. emisse : ut scriberem, cui uellem addici : diem pecuniae Id. Nouembr. esse. Rescripsi ei stomachosius cum ioco tamen familiari. Nunc, quoniam agit liberaliter, nihil accuso hominem : scripsique ad eum me a te certiorem esse factum. Tu, de tuo itinere quid et quando cogites, uelim me certiorem facias. A. d. XV Kal. Maias. [10,6] Scr. in Cumano medio m. Apr. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. <1> Me adhuc nihil praeter tempestatem moratur. Astute nihil sum acturus : fiat in Hispania quidlibet: et tamen recite. Meas cogitationes omnis explicaui tibi superioribus litteris. Quocirca hae sunt breues : et tamen, quia festinabam eramque occupatior. <2> De Quinto filio, fit a me quidem sedulo; sed nosti reliqua. Quod dein me mones, et amice et prudenter me mones : sed erunt omnia facilia, si ab uno illo cauero. Magnum opus est : mirabilia multa; nihil simplex, nihil sincerum. Vellem, suscepisses iuuenem regendum. Pater enim nimis indulgens, quidquid ego adstrinxi, relaxat. Si sine illo possem, regerem : quod tu potes. Sed ignosco : magnum, inquam, opus est. <3> Pompeium pro certo habemus per Illyricum proficisci in Galliam. Ego nunc qua et quo uidebo. [10,7] Scr. in Cumano circ. IX K. Mai. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. <1> Ego uero Apuliam, et Sipontum, et tergiuersationem istam probo : nec tuam rationem eandem esse duco quam meam : non quin in re publica rectum idem sit utrique nostrum : sed ea non agitur. Regnandi contentio est; in qua pulsus est modestior rex, et probior, et integrior, et is, qui nisi uincit, nomen populi Romani deleatur necesse est : sin autem uincit, Sullam more exemploque uincet. Ergo hac in contentione neutrum tibi palam sentiendum, et tempori seruiendum est. Mea causa autem alia est, quod beneficio uinctus, ingratus esse non possum : nec tamen in acie, sed Melitae aut alio in loco simili futurum puto. Nihil, inquies, iuuas eum, in quem ingratus esse non uis? Imo minus fortasse uoluisset. Sed de hoc uidebimus. Exeamus modo : quod ut meliore tempore possimus, facit Adriano mari Dolabella, Fretensi Curio. <2> - Iniecta autem mihi spes quaedam est, uelle mecum Ser. Sulpicium colloqui. Ad eum misi Philotimum libertum cum litteris; si uir esse uolet, praeclara s???d?a, sin autem, erimus nos, qui solemus. <3> Curio mecum uixit, iacere Caesarem putans offensione populari, Siciliaeque diffidens, si Pompeius nauigare coepisset. Quintum puerum accepi uehementer. Auaritiam uideo fuisse et spem magni congiari. Magnum hoc malum est. Sed scelus illud, quod timueramus, spero nullum fuisse. Hoc autem uitium puto te existimare non a nostra indulgentia, sed a natura profectum : quem tamen nos disciplina regemus. De Oppiis Veliensibus quid placeat cum Philotimo uidebis Epirum nostram putabimus : sed alios cursus uidebamur habituri. [10,8] Scr. in Cumano VI Non. Mai. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. <1> Et res ipsa monebat, et tu ostenderas et ego uidebam, de iis rebus, quas intercipi periculosum esset, finem inter nos scribendi fieri tempus esse. Sed, quum ad me saepe mea Tullia scribat, orans, ut, quid in Hispania geratur, exspectem, et semper adscribat idem uideri tibi, idque ipse etiam ex tuis litteris intellexerim, non puto esse alienum me ad te, quid de ea re sentiam, scribere. <2> Consilium istud tunc esset prudens, ut mihi uidetur, si nostras rationes ad Hispaniensem casum accommodaturi essemus; quod fieri dicitis oportere. Necesse est enim aut, id quod maxime uelim, pelli istum ab Hispania, aut trahi id bellum, aut istum, ut confidere uidetur, apprehendere Hispanias. Si pelletur, quam gratus aut quam honestus tum erit ad Pompeium noster aduentus, quum ipsum Curionem ad eum transiturum putem? Si trahitur bellum, quid exspectem aut quam diu? Relinquitur ut, si uincimur in Hispania, quiescamus. Id ego contra puto ; istum enim uictorem magis relinquendum puto quam uictum, et dubitantem magis quam fidentem suis rebus. Nam caedem uideo, si uicerit, et impetum in priuatorum pecunias, et exsulum reditum, et tabulas nouas, et turpissimorum honores, et regnum non modo Romano homini, sed ne Persae quidem cuiquam tolerabile. <3> Tacita esse poterit indignitas nostra? pati poterunt oculi me cum Gabinio sententiam dicere ? et quidem illum rogari prius? praesto esse clientem tuum Clodium ? C. Atei Plaguleium ? ceteros? Sed cur inimicos colligo ? qui meos necessarios a me defensos, nec uidere in curia sine dolore, nec uersari inter eos sine dedecore potero. quid ? si ne id quidem est exploratum, fore, ut mihi liceat; (scribunt enim ad me amici eius me illi nullo modo satisfecisse, quod in senatum non uenerim; ) tamenne dubitemus, an ei nos etiam cum periculo uenditemus, quicum coniuncti ne cum praemio quidem uoluimus esse? <4> Deinde hoc uide, non esse iudicium de tota contentione in Hispaniis : nisi forte, iis amissis, arma Pompeium abiecturum putas : cuius omne consilium Themistocleum est. Existimat enim qui mare teneat, eum necesse (esse) rerum potiri. Itaque numquam id egit, ut Hispaniae per se tenerentur; naualis apparatus ei semper antiquissima cura fuit. Nauigabit igitur, quum erit tempus, maximis classibus, et ad Italiam accedet : in qua nos sedentes quid erimus? Nam medios esse iam non licebit. Classibus aduersabimur igitur? Quod lalum maius, seu tantum denique? quid turpius? An ni ualde hinc absentes solus tuli scelus ? eiusdem, cum Pompeio et cum reliquis principibus non feram? Quod si iam, misso officio, periculi ratio habenda est; ab illis est periculum, si peccaro: ab hoc si recte fecero: nec ullum in his malis consilium periculo uacuum inueniri potest; ut non sit dubium, quin turpiter facere cum periculo fugiamus, quod fugeremus etiam cum salute. Non simul cum Pompeio mare transierimus ? Omnino non potuimus. Exstat ratio dierum. Sed tamen (fateamur enim quod est; ne condamus quidem, ut possimus); fefellit ea me res, quae fortasse non debuit, sed fefellit : pacem putaui fore : quae si esset, iratum mihi Caesarem esse, quum idem amicus esset Pompeio, nolui. Senseram enim, quam idem essent. Hoc uerens in hanc tarditatem incidi. Sed assequor omnia, si propero; si cunctor, amitto. <6> Et tamen, mi Attice, auguria quoque me incitant quadam spe non dubia nec haec collegi nostri ab Appio, sed illa Platonis de tyrannis. Nullo enim modo posse uideo stare istum diutius, quin ipse per se, etiam languentibus nobis, concidat; quippe qui florentissimus ac nouus ui, uii diebus ipsi illi egenti ac perditae multitudini in odium acerbissimum uenerit; qui duarum rerum simulationem tam cito amiserit, mansuetudinis in Metello, diuitiarum in aerario. Iam, quibus utatur uel sociis uel ministris, si ii prouincias, si rem publicam regent, quorum nemo duo menses potuit patrimonium suum gubernare? <7> Non sunt omnia conligenda, quae tu acutissime perspicis : sed tamen ea pone ante oculos : iam intelleges id regnum uix semenstre esse posse. Quod si me fefellerit, feram, sicut multi clarissimi homines in re publica excellentes tulerunt : nisi forte me Sardanapalli uicem in meo lectulo mori malle censueris quam exsilio Themistocleo : qui quum fuisset, ut ait Thucydides, g-tohn g-men g-parontohn g-di' g-elachistehs g-boulehs g- kratistos g-gnohmehn g-tohn g-de g-mellontohn g-epi g-pleiston g-tou g-genehsomenou g-aristos g-eikastehs, tamen incidit in eos casus quos uitasset si eum nihil fefellisset. Etsi is erat, ut ait idem, qui g-to g-ameinon g-kai g-to g-cheiron g-en g-toh g-aphanei g-eti g-proeohra g-malista, tamen non uidit nec quo modo Lacedaemoniorum, nec quo modo suorum ciuium inuidiam effugeret, nec quid Artaxerxi polliceretur. Non fuisset illa nox tam acerba Africano, sapientissimo uiro, non tam dirus ille dies Sullanus callidissimo uiro C. Mario, si nihil utrumque eorum fefellisset. Nos tamen hoc confirmamus illo augurio, quo diximus; nec nos fallit, nec aliter accidet. Corruat iste necesse est aut per aduersarios aut ipse per se, qui quidem sibi est aduersarius unus acerrimus. Id spero uiuis nobis fore. Quamquam tempus est, nos de illa perpetua iam, non de hac exigua uita cogitare. Sin quid acciderit maturius, haud sane mea multum interfuerit, utrum factum uideam, an futurum esse multo ante uiderim. Quae quum ita sint, non est committendum, ut iis pareamus, quos contra me senatus, ne quid res publica detrimenti acciperet, armauit. <9> Tibi sunt omnia commendata; quae commendationis meae pro tuo in nos amore non indigent. Nec hercule ego quidem reperio, quid scribam. Sedeo enim g-ploudokohn. Etsi nihil umquam tam fuit scribendum, quam nihil mihi umquam ex plurimis tuis iucunditatibus gratius accidisse, quam quod meam Tulliam suauissime diligentissimeque coluisti. Valde eo ipsa delectata est : ego autem non minus; cuius quidem uirtus mirifica. Quo modo illa fert publicam cladem ? quomodo domesticas tricas! quantus autem animus in discessu nostro! Sit g-strogehs licet summa g-syntehxis, tamen nos recte facere et bene audire uult. <10> Sed hac super re nimis; ne meam ipse g-sympatheian iam euocem. Tu, si quid de Hispaniis certius, et si quid aliud, dum adsumus, scribes: et ego fortasse discedens dabo ad te aliquid; eo etiam magis, quod Tullia te non putabat hoc tempore ex Italia. Cum Antonio item est agendum, ut cum Curione, Melitae me uelle esse, huic ciuili bello nolle interesse. Eo uelim tam facili uti posse et tam bono in me quam Curione. Is ad Misenum ui Nonas uenturus dicebatur, id est, hodie : sed praemisit odiosas litteras hoc exemplo: Scr. circa finem m. Apr. a. 705 (49). ANTONIVS TRIB. PL. PRO PR. CICERONI IMP. SAL. <1> Nisi te ualde amarem, et multo quidem plus, quam tu putas, non extimuissem rumorem, qui de te prolatus est, quum praesertim falsum esse existimarem. Sed quia te nimio plus diligo, non possum dissimulare mihi famam quoque, quamuis sit falsa, magni esse. Te iturum trans mare credere non possum, quum tanti facias Dolabellam et Tulliam tuam, feminam lectissimam, tantique ab omnibus nobis fias; quibus me hercule dignitas amplitudoque tua paene carior est quam tibi ipsi. Sed tamen non sum arbitratus esse amici non commoueri etiam improborum sermone : atque eo feci studiosius, quod iudicabam duriores partis mihi impositas esse ab offensione nostra, quae magis a g-zehlotypia mea quam ab iniuria tua nata est. Sic enim uolo te tibi persuadere, mihi neminem esse cariorem te, excepto Caesare meo, meque illud una iudicare, Caesarem maxime in suis M. Ciceronem reponere. <2> Qua re, mi Cicero, te rogo, ut tibi omnia integra serues : eius fidem improbes, qui tibi ut beneficium daret, prius iniuriam fecit : contra ne profugias, qui te, etsi non amabit (quod accidere non potest), tamen saluum amplissimumque esse cupiet. Dedita opera ad te Calpurnium, familiarissimum meum, misi; ut mihi magnae curae tuam uitam ac dignitatem esse scires. Eodem die a Caesare Philotimus attulit hoc exemplo: Scr. ex itinere XV K. Maias a. 705 (49). CAESAR IMP. SAL. D. CICERONI IMP. <1> Etsi te nihil temere, nihil imprudenter facturum iudicaram; tamen permotus hominum fama, scribendum ad te existimaui, et pro nostra beneuolentia petendum, ne quo progredereris proclinata iam re, quo integra etiam progrediendum tibi non existimasses. Namque et amicitiae grauiorem iniuriam feceris, et tibi minus commode consulueris, si non fortunae obsecutus uideberis (omnia enim secundissima nobis, aduersissima illis accidisse uidentur), nec causam secutus (eadem enim tum fuit, quum ab eorum consiliis abesse iudicasti), sed meum aliquod factum condemnauisse : quo mihi grauius abs te nil accidere potest. <2> Quod ne facias, pro iure nostrae amicitiae a te peto. Postremo, quid uiro bono, et quieto, et bono ciui magis conuenit quam abesse a ciuilibus controuersiis? Quod nonnulli quum probarent, periculi causa sequi non potuerunt. Tu, explorato et uitae meae testimonio et amicitiae iudicio, neque tutius neque honestius reperies quidquam quam ab omni contentione abesse. xu Kal. Maias ex itinere. [10,9] Scr. in Cumano V Non. Mai. a. 705 (49) CICERO ATTICO SAL. <1> Aduentus Philotimi (at cuius hominis, quam insulsi et quam saepe pro Pompeio mentientis!) exanimauit omnes, qui mecum erant Nam ipse obdurui. Dubitabat nostrum nemo, quin Caesar itinera repressisset : uolare dicitur; Petreius cum Afranio coniunxisset se : nihil affert eiusmodi. Quid quaeris? Etiam illud erat persuasum : Pompeium cum magnis copiis iter in Germaniam per Illyricum fecisse; id enim g-authentikohs nuntiabatur. Melitam igitur, opinor, capessamus, dum, quid in Hispania : quod quidem prope modum uideor ex Caesaris litteris ipsius uoluntate facere posse; qui negat neque honestius neque tutius mihi quidquam esse, quam ab omni contentione abesse. <2> Dices, ubi ergo tuus ille animus, quem proximis litteris? Adest et idem est. Sed utinam meo solum capite decernerem ? Lacrimae meorum me interdum molliunt, precantium, ut de Hispaniis exspectemus. M. Caeli quidem epistulam scriptam miserabiliter, quum hoc idem obsecraret, ut exspectarem, ne fortunas meas, ne unicum filium, ne meos omnis tam temere proderem, non sine magno fletu legerunt pueri nostri; etsi meus quidem est fortior eoque ipso uehementius commouet; nec quicquam nisi de dignatione laborat. Melitam igitur; deinde quo uidebitur. <3> - Tu tamen etiam nunc mihi aliquid litterarum, et maxime si quid ab Afranio. Ego, si cum Antonio locutus ero, scribam ad te, quid actum sit. Ero tamen in credendo, ut mones, cautus. Nam occultandi ratio quum difficilis, tum etiam periculosa est. Seruium exspecto ad nonas : et adigit ita Postumia et Seruius Flius. Quartanam leuiorem esse gaudeo. Misi ad te Caeli etiam litterarum exemplum. [10,10] Scr. in Cumano V Non. Mai. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. <1> Me caecum, qui haec ante non uiderim! Misi ad te epistulam Antoni. Ei quum ego saepissime scripsissem nihil me contra Caesaris rationes cogitare; meminisse me generi mei, meminisse amicitiae; potuisse, si aliter sentirem, esse cum Pompeio; me autem, quia cum lictoribus inuitus cursarem, abesse uelle, nec id ipsum certum etiam nunc habere; uide quam ad haec pa????????: <2> « Tuum consilium quam uerum est ! Nam qui se medium esse uult, in patria manet : qui proficiscitur, aliquid de altera utra parte iudicare uidetur. Sed ego is non sum, qui statuere debeam, iure quis proficiscatur necne. Partis mihi Caesar has imposuit, ne quem omnino discedere ex Italia paterer. Quare parui refert me probare cogitationem tuam, si nihil tamen tibi remittere possum. Ad Caesarem mittas, censeo, et ab eo hoc petas. Non dubito, quin impetraturus sis, quum praesertim te amicitiae nostrae rationem habiturum esse pollicearis. <3> Habes g-skytalehn g-Lakohnikehn. Omnino excipiam hominem. erat autem V Nonas uenturus uesperi, id est, hodie. Cras igitur ad me fortasse ueniet. Tentabo, audeam, nihil properare; missurum ad Caesarem, clamabo, me; cum paucissimis alicubi occultabor; certe hinc istis inuitissimis euolabo, atque utinam ad Curionem! g-Syn g-theoh g-toi g-legoh Magnus dolor accessit. Efficietur aliquid dignum nobis. <4> g-Dysouria tua mihi ualde molesta. Medere amabo, dum est g-archeh. De Massiliensibus gratae tuae mihi litterae. Quaeso, ut sciam, quidquid audieris. Ocellam cuperem, si possem palam : quod a Curione effeceram. Hic ego Seruium exspecto; rogor enim ab eius uxore et filio, et puto opus esse. <5> Hic tamen Cytherida secum lectica aperta portat, alteram uxorem : septem praeterea coniunctae lecticae amicarum, sunt, an amicorum ? Vide, quam turpi leto pereamus : et dubita, si potes, quin ille, seu uictus seu uictor redierit, caedem facturus sit. Ego uero uel luntriculo, si nauis non erit, eripiam me ex istorum parricidio. Sed plura scribam, quum illum conuenero. <6> Iuuenem nostrum non possum non amare : sed ab eo nos non amari plane intellego. Nihil ego uidi tam g-anehthopoiehton, tam auersum a suis, tam nescio quid cogitans. Vim incredibilem molestiarum! Sed erit curae, et est, ut regatur. Mirum est enim ingenium, g-Ehthous g- epimelehteon. [10,11] Scr. in Cumano IV Non. Mai. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. <1> Obsignata iam epistula superiore, non placuit ei dari, cui constitueram, quod erat alienus. Itaque eo die data non est. Interim uenit Philotimus, et mihi a te litteras reddidit : quibus quae de fratre meo scribis, sunt ea quidem parum firma, sed habent nihil g-hypoulon, nihil fallax, nihil non flexibile ad bonitatem, nihil, quod non, quo uelis, uno sermone possis perducere. Ne multa : omnes suos, etiam quibus irascitur crebrius, tamen caros habet, me quidem se ipso cariorem. Quod de puero aliter ad te scripsit et ad matrem de filio, non reprehendo. De itinere et de sorore, quae scribis molesta sunt, eoque magis quod ea tempora nostra sunt, ut ego eis mederi non possim. Nam certe mederer. Sed quibus in malis et qua in desperatione rerum simus, uides. <2> Illa de ratione nummaria non sunt eiusmodi (saepe enim audio ex ipso), ut non cupiat tibi praestare; et in eo laboret. Sed si mihi Q. Axius in hac mea fuga HS XIII non reddit, quae dedi eius filio mutua, et utitur excusatione temporis; si Lepta, si ceteri; soleo mirari de nescio quis HS XX quum audio ex illo se urgeri. Vides enim profecto angustias. Curari tamen ea tibi utique iubet. An existimas illum in isto genere lentulum aut restrictum? Nemo est minus. <3> De fratre satis. De eius filio, indulsit illi quidem suus pater semper; sed non facit indulgentia mendacem, aut auarum, aut non amantem suorum; ferocem fortasse atque adrogantem et infestum facit. Itaque habet haec quoque, quae nascuntur ex indulgentia : sed ea sunt tolerabilia (quid enim dicam?) hac iuuentute. Eea uero, quae mihi quidem qui illum amo, sunt his ipsis malis, in quis sumus, miseriora, non sunt ab obsequio nostro; nam suas radices habent; quas tamen euellerem profecto, si liceret. Sed ea tempora sunt, ut omnia mihi sint patienda. Ego meum facile teneo. Nihil est enim eo tractabilius : cuius quidem misericordia languidiora adhuc consilia cepi; et, quo ille me certiorem uult esse eo magis timeo, ne in eum exsistam crudelior. <4> - Sed Antonius uenit heri uesperi. Iam fortasse ad me ueniet, aut ne id quidem, quoniam scripsit, quid fieri uellet. Sed scies continuo, quid actum sit. Nos iam nihil nisi occulte. De pueris quid agam? Paruone nauigio committam? Quid mihi animi in nauigando censes fore? Recordor enim, aestate cum illo Rhodiorum ?f???t? nauigans, quam fuerim sollicitus. Quid, duro tempore anni, actuariola fore censes? O rem undique miseram! Trebatius erat mecum, uir plane et ciuis bonus. Quae ille monstra, di immortales! Etiamne Balbus in senatum uenire cogitet? Sed ei ipsi cras ad te litteras dabo. Vectienum mihi amicum, ut scribis, ita puto esse : cum eo, quod g-apotomohs ad me scripserat de nummis curandis, g-thymiskohteron eram iocatus. Id tu, si ille aliter acceperit, ac debuit, lenies. MONETALI autem adscripsi, quod ille ad me PROCONSULE. Sed quoniam est homo et nos diligit, ipse quoque a nobis diligatur. Vale. [10,12] Scr. in Cumano III Non. Mai. a. 705(49). CICERO ATTICO SAL. <1> Quidnam mihi futurum est ? aut quis me non solum infelicior, sed iam etiam turpior ! Nominatim de me sibi imperatum dicit Antonius; nec me tamen ipse adhuc uiderat, sed hoc Trebatio narrauit. Quid agam nunc, cui nihil procedit, caduntque ea, quae diligentissime sunt cogitata, taeterrime? Ego enim Curionem nactus, omnia me consecutum putaui. Is de me ad Hortensium scripserat. Reginus erat totus noster. Huic nihil suspicabamur cum hoc mari negoti fore. Quo me nunc uertam? Undique custodior. Sed satis lacrimis. <2> g-Parohra g-pleuteon igitur, et occulte in aliquam onerariam corrependum : non committendum, ut etiam compacto prohibiti uideamur. Sicilia petenda : quam si erimus nacti, maiora quaedam consequemur. Sit modo recte in Hispaniis! Quamquam de ipsa Sicilia utinam sit uerum! Sed adhuc nihil secundi. Concursus Siculorum ad Catonem dicitur factus; orasse ut resisteret; omnia pollicitos : commotum illum, dilectum habere coepisse. Non credo, ut est luculentus auctor : potuisse certe teneri illam prouinciam scio. Ab Hispaniis autem iam audietur. <3> Hic nos C. Marcellum habemus, eadem uere cogitantem aut bene simulantem : quamquam ipsum non uideram, sed ex familiarissimo eius audiebam. Tu, quaeso, si quid habebis noui : ego, si quid moliti erimus, ad te statim scribam. Quintum filium seuerius adhibebo. Utinam proficere possim! Tu tamen eas epistulas, quibus asperius de eo scripsi, aliquando concerpito, ne quando quid emanet : ego item tuas. <4> Seruium exspecto nec ab eo quicquam g-hygies. Scies quicquid erit. Scr. in Cumano prid. Non. Mai. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. <1> Sine dubio errasse nos confitendum est. At semel ? at una in re. ? Immo omnia, quo diligentius cogitata, eo facta sunt imprudentius. g-Alla g-ta g-men g-protetychthai g-easomen, g-achnumenoi g-per, in reliquis modo ne ruamus. Iubes de profectione me prouidere. Quid prouideam? Ita patent omnia, quae accidere possunt, ut, ea si uitem, sedendum sit cum dedecore et dolore : si neglegam, periculum est, ne in manus incidam perditorum. Sed uide, quantis in miseriis simus. Optandum interdum uidetur, ut aliquam accipiamus ab istis quamuis acerbam iniuriam, ut tyranno in odio fuisse uideamur. <2> Quod si nobis is cursus, quem speraram, pateret, effecissem aliquid profecto, ut tu optas et hortaris, dignum nostra mora. Sed mirificae sunt custodiae : et quidem ille ipse Curio suspectus. Quare ui aut clam agendum est : et si ui, forte ne cum tempestate : clam autem istis. In quo si quod g-sphalma, uides, quam turpe sit. Trahimur : nec fugiendum, si quid uiolentius. <3> De Caelio, saepe mecum agito; nec, si quid habuero tale, dimittam. Hispanias spero firmas esse. Massiliensium factum cum ipsum per se luculentum est, tum mihi argumento est, recte esse in Hispaniis. Minus enim auderent, si aliter esset, et scirent : nam et uicini et diligentes sunt. Odium autem recte animaduertis significatum theatro. Legiones etiam has, quas in Italia assumpsit, alienissimas esse uideo. Sed tamen nihil inimicius quam sibi ipse. Illud recte times, ne ruat. Si desperarit, certe ruet. Quo magis efficiendum aliquid est, fortuna uelim meliore, animo Caeliano. Sed primum quidque; quod, qualecumque erit, continuo scies. <4> Nos iuueni, ut rogas, suppeditabimus, et Peloponnesum ipsam sustinebimus. Est enim indoles : modo aliquod hoc sit g-ehthos g-didacheh g-alohton. Quod si adhuc nullum est, esse tamen potest, aut g-areteh non est g-didakton : quod mihi persuaderi non potest. [10,13] Scr. in Cumano Non. Mai. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. <1> Epistula tua gratissima fuit meae Tulliae, et me hercule mihi. Semper secum aliquid afferunt tuae litterae. Scribes igitur: ac, si quid ad spem poteris, ne dimiseris. Tu Antoni leones pertimescas caue. Nihil est illo homine iucundius. Attende g-praxin g-politikou. Euocauit litteris e municipiis decem primos et IIII uiros. Venerunt ad uillam eius mane. Primum dormiit ad H. III. Deinde, quum esset nuntiatum uenisse Neapolitanos et Cumanos (his enim est Caesar iratus), postridie redire iussit; lauari se uelle et g-peri g-koiliolousian g-ginesthai. Hoc here effecit. Hodie autem in Aenariam transire constituit. Exsulibus reditum polliceretur. Sed haec omittamus, de nobis aliquid agamus. <2> - Ab Axio accepi litteras. De Tirone gratum. Vectienum diligo. Vestorio reddidi. Seruius pridie Nonas Maias Minturnis mansisse dicitur, hodie in Liternino mansurus apud C. Marcellum. Cras igitur nos mature uidebit, mihique dabit argumentum ad te epistulae. Iam enim non reperio, quid tibi scribam. Illud admiror, quod Antonius ad me ne nuntium quidem, quum praesertim me ualde obseruarit. Videlicet aliquid atrocius de me imperatum est : coram negare mihi non uult. Quod ego nec rogaturus eram nec; si impetrassem, crediturus. Nos tamen aliquid excogitabimus. <3> Tu, quaeso, si quid in Hispaniis : iam enim poterit audiri; et omnes ita exspectant, ut, si recte fuerit, nihil negoti futurum putent. Ego autem nec retentis iis, confectam rem puto; neque, amissis, desperatam. Silium et Ocellam et ceteros credo retardatos. Te quoque a Curione impediri uideo. Etsi, ut opinor, habes g-kelehta g-aoknon. [10,14] Scr. in Cumano VIII Id. Mai. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. <1> O uitam miseram ! maiusque malum, tam diu timere, quam est illud ipsum, quod timetur! Seruius, ut antea scripsi, quum uenisset Nonis Maiis, postridie ad me uenit. Ne diutius te teneam, nullius consili exitum inuenimus. Numquam uidi hominem perturbatiorem metu: neque hercule quicquam timebat, quod non esset timendum; illum sibi iratum, hunc non amicum; horribilem utriusque uictoriam, quum propter alterius crudelitatem, alterius audaciam, tum propter utriusque difficultatem pecuniariam, quae erui nusquam nisi ex priuatorum bonis posset. Atque haec ita multis cum lacrimis loquebatur, ut ego mirarer, eas tam diuturna miseria non exaruisse. Mihi quidem etiam lippitudo haec, propter quam non ipse ad te scribo, sine ulla lacrima est, sed saepius odiosa est propter uigilias. <2> Quamobrem quidquid habes ad consolandum, collige et illa scribe, non ex doctrina neque ex libris :nam id quidem domi est ; sed nescio quo modo imbecillior est medicina quam morbus. Haec potius conquire, de Hispaniis, de Massilia; quae quidem satis bella Seruius affert; qui etiam de duabus legionibus luculentos auctores esse dicebat. Haec igitur si habebis et talia. Et quidem paucis diebus aliquid audiri necesse est. <3> - Sed redeo ad Seruium. Distulimus omnino sermonem in posterum : sed tardus ad exeundum : multo se in suo lectulo malle, quicquid foret. Odiosus scrupulus de fili militia Brundisina. Unum illud firmissime asseuerabat, si damnati restituerentur, in exsilium se iturum. Nos autem ad haec : et ipsum certo fore : et, quae iam fiant, non esse leuiora; multaque colligebamus. Verum ea non animum eius augebant, sed timorem, ut iam celandus magis de nostro consilio quam ad idem uideretur. Quare in hoc non multum est. Nos a te admoniti de Caelio cogitabimus. [10,15] Scr. in Cumano IV Id. Mai. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. <1> Seruius quum esset apud me, Cephalio cum tuis litteris VI Idus uenit; quae nobis magnam spem attulerunt meliorum rerum de octo cohortibus : (etenim hae quoque quae in his locis sunt, labare dicunturą eodem die Funisulanus a te attulit litteras, in quibus erat confirmatius idem illud. Ei de suo negotio respondi cumulate, cum omni tua gratia. Adhuc non satis faciebat : debet autem mihi multos nummos; nec habetur locuples. Nunc ait se daturum, cui expensum tulerit, morari : tabellarius, si apud te esset, quas satisfecissest, dares. Quantum sit, Eros Philotimi tibi dicet. - Sed ad maiora redeamus. <2> Quod optas, Caelianum illud maturescit. Itaque torqueor, utrum uentum exspectem. Vexillo opus est : conuolabunt. Quod suades, ut palam; prorsus assentior : itaque me profecturum puto. Tuas tamen interim litteras exspecto. Seruii consilio nihil expeditur. Omnes captiones in omni sententia occurrunt. Unum C. Marcellum cognoui timidiorem; quem consulem fuisse paenitet. g-Oh g-pollehs g-agenneias ! qui etiam Antonium confirmasse dicitur, ut me impediret; quo ipse, credo, honestius. <3> Antonius autem VI Id. Capuam profectus est : ad me misit, se pudore deterritum ad me non uenisse quod me sibi suscensere putaret. Ibitur igitur, et ita quidem, ut censes, nisi cuius grauioris personae suscipiendae spes erit ante oblata. Sed uix erit tam cito. Allienus autem praetor putabat aliquem, si ego non, ex conlegis suis. Quiuis licet, dum modo aliquis. <4> De sorore laudo. de Quinto puero, datur opera. Spero esse meliora. De Quinto fratre, scito eum non mediocriter laborare de uersura : sed adhuc nihil a L. Egnatio expressit. Axius de XII milibus pudens. Ssaepe enim adscripsit, ut Gallio, quantum is uellet, darem. Quod si non scripsisset, possemne aliter? Et quidem saepe sum pollicitus sed tantum uoluit cito. Me uero adiuuarent his in angustiis. Sed dii istos! Verum alias. Te a quartana liberatum gaudeo itemque Piliam. Ego, dum panes et cetera in nauem parantur, excurro in Pompeianum. Vectieno uelim gratias; quod studiosus sit. Si quemquam nactus eris, qui perferat; litteras des ante, quam discedimus. [10,16] Scr. in Cumano prid. Id. Mai. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. <1> Commodum ad te dederam litteras de pluribus rebus, quum ad me bene mane Dionysius fuit : cui quidem ego non modo placabilem me praebuissem, sed totum remisissem, si aduenisset, qua mente tu ad me scripseras. Erat enim sic in tuis litteris, quas Arpini acceperam, eum uenturum facturumque, quod ego uellem. Ego uolebam autem, uel cupiebam potius, esse eum nobiscum. Quod quia plane, quum in Formianum uenisset, praeciderat, asperius ad te de eo scribere solebam. At ille perpauca locutus, hanc summam habuit orationis : ut sibi ignoscerem; se rebus suis impeditum nobiscum ire non posse. Pauca respondi, magnum accepi dolorem : intellexi fortunam ab eo nostram despectam esse. Quid quaeris? Fortasse miraberis : in maximis horum temporum doloribus hunc mihi scito esse. Velim, ut tibi amicus sit. Hoc quum tibi opto, opto ut beatus sis. Erit enim tamdiu. <2> - Consilium nostrum spero uacuum periculo fore. Nam et dissimulauimus, et ut opinor, acerrime adseruabimur. Nauigatio modo sit, qualem opto. Cetera, quae quidem consilio prouideri poterunt, cauebuntur. Tu, dum adsumus, non modo quae scieris audierisue, sed etiam quae futura prouidebis, scribas uelim. <3> Cato, qui Siciliam tenere nullo negotio potuit, et, si tenuisset, omnes boni ad eum se contulissent, Syracusis profectus est ante diem VIII Kal. Mai., ut ad me Curio scripsit. Utinam, quod aiunt, Cotta Sardiniam teneat! Est enim rumor. O, si id fuerit, turpem Catonem! <4> Ego, ut minuerem suspicionem profectionis aut cogitationis meae, profectus sum in Pompeianum a. d. III Id. ut ibi essem, dum quae ad nauigandum opus essent, pararentur. Quum ad uillam uenissem, uentum est ad me: centuriones trium cohortium, quae Pompeiis sunt, me uelle postridie conuenire; (haec mecum Ninnius noster) uelle eos mihi se et oppidum tradere. At ego abii postridie a uilla ante lucem, ut me omnino illi ne uiderent. Quid enim erat in tribus cohortibus? Quid si plures? quo apparatu? Cogitaui eadem illa Caeliana, quae legi in epistula tua, quam accepi, simul et in Cumanum ueni, eodem die, et simul fieri poterat, ut tentaremur. Omnem igitur suspicionem sustuli. <5> - Sed quum redeo, Hortensius uenerat, et ad me Terentiam salutatum deuerterat; sermone erat usus honorifico erga me. Tamen eum, ut puto, uidebo. Misit enim puerum, se ad me uenire. Hoc quidem melius, quam collega noster Antonius, cuius inter lictores lectica mima portatur. <6> Tu quoniam quartana cares, et nouum morbum remouisti, sed etiam grauedinem, te uegetum nobis in Graecia siste; et litterarum aliquid interea. [10,17] Scr. in Cumano XVII K Iun. a. 705(49). CICERO ATTICO SAL. <1> Prid. Idus Hortensius ad me uenit, scripta epistula. Vellem cetera eius. Quam in me incredibilem g-ekteneian! qua quidem cogito uti. Deinde serapion cum epistula tua : quam priusquam aperuissem, dixi ei te ad me de eo scripsisse antea, ut feceras. Deinde, epistula lecta, cumulatissime cetera : et hercule hominem probo; nam et doctum et probum existimo. Quin etiam naui eius me et ipso conuectore usurum puto. <2> - Crebro refricat lippitudo, non illa quidem perodiosa, sed tamen quae impediat scriptionem meam. Valetudinem tuam iam confirmatam esse et a uetere morbo et a nouis temptationibus gaudeo. <3> Ocellam uellem haberemus. Videntur enim esse haec paullo faciliora. Nunc quidem aequinoctium nos moratur, quod ualde perturbatum erat. Id si ???a?? erit, utinam idem maneat Hortensius! si quidem, ut adhuc erat, liberalius esse nihil potest. <4> - De diplomate admiraris quasi nescio cuius te flagiti insimularim. Negas enim te reperire, qui mihi id in mentem uenerit. Ego autem, quia scripseras, te proficisci cogitare; (etenim audieram nemini aliter licere ;) eo te habere censebam, et quia pueris diploma sumpseras. Habes causam opinionis meae :tamen uelim scire, quid cogites, in primisque, si quid etiam nunc noui est. XVII Kal. Iun. [10,18] Scr. in Cumano XIV aut XIII K. Iun. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. <1> Tullia mea peperit XIIII Kal. Iun. puerum g-heptamehnaion. Quod g-ehutokehsen gaudeo. Quod quidem est natum, perimbecillum est. Me mirificae tranquillitates adhuc tenuerunt, atque maiori impedimento fuerunt quam custodiae, quibus adseruor. Nam illa Hortensiana omnia fuere infantia. Ita fit : homo nequissimus a Saluio liberto deprauatus est. Itaque posthac non scribam ad te, quid facturus sim, sed quid fecerim. Omnes enim g-Kohrykaioi uidentur subauscultare quae loquor. <2> Tu tamen, si quid de Hispaniis siue quid aliud, perge, quaeso, scribere; nec meas litteras exspectaris, nisi quum quo opto, peruenerimus, aut si quid ex cursu. Sed hoc quoque timide scribo : ita omnia tarda adhuc et spissa. Ut male posuimus initia, sic cetera sequuntur. <3> Formias nunc sequimur; eodem nos fortasse Furiae persequentur. Ex Balbi autem sermone, quem tecum habuit, non probamus de Melita. Dubitas igitur, quin nos in hostium numero habeat ! Scripsi equidem Balbo te ad me et de beneuolentia scripsisse et de suspicione. <3> Egi gratias. De altero ei me purga. Ecquem tu hominem infeliciorem? Non loquor plura, ne te quoque excruciem. Ipse conficior uenisse tempus, quum iam nec fortiter; nec prudenter quidquam facere possim.