[0] POST REDITVM AD QVIRITES ORATIO. [1] I. (1) Quod precatus a Ioue Optimo Maximo ceterisque dis immortalibus sum, Quirites, eo tempore, cum me fortunasque meas pro uestra incolumitate, otio concordiaque deuoui, ut, si meas rationes umquam uestrae saluti anteposuissem, sempiternam poenam sustinerem mea uoluntate susceptam, sin et ea, quae ante gesseram, conseruandae ciuitatis causa gessissem et illam miseram profectionem uestrae salutis gratia suscepissem, ut, quod odium scelerati homines et audaces in rem publicam et in omnes bonos conceptum iam diu continerent, id in me uno potius quam in optimo quoque et uniuersa ciuitate defigerent, - hoc si animo in uos liberosque uestros fuissem, ut aliquando uos patresque conscriptos Italiamque uniuersam memoria mei misericordiaque desiderium teneret, eius deuotionis me esse conuictum iudicio deorum immortalium, testimonio senatus, consensu Italiae, confessione inimicorum, beneficio diuino immortalique uestro maxime laetor. (2) Qua re, etsi nihil est homini magis optandum quam prospera, aequabilis perpetuaque fortuna secundo uitae sine ulla offensione cursu, tamen, si mihi tranquilla et placata omnia fuissent, incredibili quadam et paene diuina, qua nunc uestro beneficio fruor, laetitiae uoluptate caruissem. quid dulcius hominum generi ab natura datum est quam sui cuique liberi? mihi uero et propter indulgentiam meam et propter excellens eorum ingenium uita sunt mea cariores. tamen non tantae uoluptati erant suscepti, quantae nunc sunt restituti. (3) Nihil cuiquam fuit umquam iucundius quam mihi meus frater; non tam id sentiebam, cum fruebar, quam tum, cum carebam, et postea quam uos me illi et mihi eum reddidistis. res familiaris sua quemque delectat; reliquae meae fortunae reciperatae plus mihi nunc uoluptatis adferunt, quam tum incolumes adferebant. amicitiae, consuetudines, uicinitates, clientelae, ludi denique et dies festi quid haberent uoluptatis, carendo magis intellexi quam fruendo. (4) Iam uero honos, dignitas, locus, ordo, beneficia uestra quamquam mihi semper clarissima uisa sunt, tamen ea nunc renouata inlustriora uidentur, quam si obscurata non essent. ipsa autem patria, di immortales, dici uix potest, quid caritatis, quid uoluptatis habeat; quae species Italiae, quae celebritas oppidorum, quae forma regionum, qui agri, quae fruges, quae pulchritudo urbis, quae humanitas ciuium, quae rei publicae dignitas, quae uestra maiestas! quibus ego omnibus antea rebus sic fruebar, ut nemo magis. sed tamquam bona ualetudo iucundior est iis, qui e graui morbo recreati sunt, quam qui numquam aegro corpore fuerunt, sic haec omnia desiderata magis quam adsidue percepta delectant. [2] II. (5) Quorsum igitur haec disputo? quorsum? ut intellegere possitis neminem umquam tanta eloquentia fuisse neque tam diuino atque incredibili genere dicendi, qui uestram magnitudinem multitudinemque beneficiorum, quam in me fratremque meum et liberos nostros contulistis, non modo augere aut ornare oratione, sed enumerare aut consequi possit. a parentibus, id quod necesse erat, paruus sum procreatus, a uobis natus sum consularis. illi mihi fratrem incognitum, qualis futurus esset, dederunt, uos spectatum et ineredibili pietate cognitum reddidistis. rem publicam illis accepi temporibus eam, quae paene amissa est; a uobis eam reciperaui, quam aliquando omnes unius opera seruatam iudicauerunt. di immortales mihi liberos dederunt, uos reddidistis. multa praeterea a dis immortalibus optata consecuti sumus; nisi uestra uoluntas fuisset, omnibus diuinis muneribus careremus. uestros denique honores, quos eramus gradatim singulos adsecuti, nunc a uobis uniuersos habemus, ut, quantum antea parentibus, quantum dis immortalibus, quantum uobismet ipsis, tantum hoc tempore uniuersum cuncto populo Romano debeamus. (6) Nam cum in ipso beneficio uestro tanta magnitudo est, ut eam complecti oratione non possim, tum in studiis uestris tanta animorum declarata est uoluntas, ut non solum calamitatem mihi detraxisse, sed etiam dignitatem auxisse uideamini. [3] III. Non enim pro meo reditu, ut pro P- Popili, nobilissimi hominis, adulescentes filii et multi praeterea cognati atque adfines deprecati sunt, non, ut pro Q- Metello, clarissimo uiro, iam spectata aetate filius, non L- Diadematus consularis, summa auctoritate uir, non C- Metellus censorius, non eorum liberi, non Q- Metellus Nepos, qui tum consulatum petebat, non sororum filii, Luculli, Seruilii, Scipiones; permulti enim tum Metelli aut Metellarum liberi pro Q- Metelli reditu uobis ac patribus uestris supplicauerunt. quod si ipsius summa dignitas maximaeque res gestae non satis ualerent, tamen filii pietas, propinquorum preces, adulescentium squalor, maiorum natu lacrimae populum Romanum mouere potuerunt. (7) Nam C- Mari, qui post illos ueteres clarissimos consulares hac uestra patrumque memoria tertius ante me consularis subiit indignissimam fortunam praestantissima sua gloria, dissimilis fuit ratio; non enim ille deprecatione rediit, sed in discessu ciuium exercitu se armisque reuocauit. at me nudum a propinquis, nulla cognatione munitum, nullo armorum ac tumultus metu, C- Pisonis, generi mei, diuina quaedam et inaudita auctoritas atque uirtus fratrisque miserrimi atque optimi cotidianae lacrimae sordesque lugubres a uobis deprecatae sunt. (8) Frater erat unus, qui suo squalore uestros oculos inflecteret, qui suo fletu desiderium mei memoriamque renouaret; qui statuerat, Quirites, si uos me sibi non reddidissetis, eandem subire fortunam. tanto in me amore exstitit, ut negaret fas esse non modo domicilio, sed ne sepulcro quidem se a me esse seiunctum. pro me praesente senatus hominumque praeterea uiginti milia uestem mutauerunt, pro eodem absente unius squalorem sordesque uidistis. unus hic, quidem in foro posset esse, mihi pietate filius inuentus est, beneficio parens, amore idem, qui semper fuit, frater. nam coniugis miserae squalor et luctus atque optimae filiae maeror adsiduus filiique parui desiderium mei lacrimaeque pueriles aut itineribus necessariis aut magnam partem tectis ac tenebris continebantur. [4] IV. Qua re hoc maius est uestrum in nos promeritum, quod non multitudini propinquorum, sed nobismet ipsis nos reddidistis. (9) Sed quem ad modum propinqui, quos ego parare non potui, mihi ad deprecandam calamitatem meam non fuerunt, sic illud, quod mea uirtus praestare debuit, adiutores, auctores hortatoresque ad me restituendum ita multi fuerunt, ut longe superiores omnes hac dignitate copiaque superarem. numquam de P- Popilio, clarissimo ac fortissimo uiro, numquam de Q- Metello, nobilissimo et constantissimo ciue, numquam de C- Mario, custode ciuitatis atque imperii uestri, in senatu mentio facta est. (10) Tribuniciis superiores illi rogationibus nulla auctoritate senatus sunt restituti, Marius uero non modo non a senatu, sed etiam oppresso senatu est restitutus, nec rerum gestarum memoria in reditu C- Mari, sed exercitus atque arma ualuerunt. at de me ut ualeret, semper senatus flagitauit, ut aliquando proficeret, cum primum licuit, frequentia atque auctoritate perfecit. nullus in eorum reditu motus municipiorum et coloniarum factus est, at me in patriam ter suis decretis Italia cuncta reuocauit. illi inimicis interfectis, magna ciuium caede facta reducti sunt, ego iis, a quibus eiectus sum, prouincias obtinentibus, inimico autem, optimo uiro et mitissimo, , altero consule referente reductus sum, cum is inimicus, qui ad meam perniciem uocem suam communibus hostibus praebuisset, spiritu dumtaxat uiueret, re quidem infra omnes mortuos amandatus esset. [5] V. (11) Numquam de P- Popilio L- Opimius, fortissimus consul, numquam de Q- Metello non modo C- Marius, qui erat inimicus, sed ne is quidem, qui secutus est, M- Antonius, homo eloquentissimus, cum A- Albino collega senatum aut populum est cohortatus. at pro me superiores consules semper, ut referrent, flagitati sunt; sed ueriti sunt, ne gratiae causa facere uiderentur, quod alter mihi adfinis erat, alterius causam capitis receperam; qui prouinciarum foedere irretiti totum illum annum querelas senatus, luctum bonorum, Italiae gemitum pertulerunt. kalendis uero Ianuariis postea quam orba res publica consulis fidem tamquam legitimi tutoris implorauit, P- Lentulus consul, parens, deus, salus nostrae uitae, fortunae, memoriae, nominis, simul ac de sollemni deorum religione rettulit, nihil humanarum rerum sibi prius quam de me agendum iudicauit. (12) Atque eo die confecta res esset, nisi is tribunus plebis, quem ego maximis beneficiis quaestorem consul ornaram, cum et cunctus ordo et multi eum summi uiri orarent et Cn- Oppius socer, optimus uir, ad pedes flens iaceret, noctemque sibi ad deliberandum postulasset; quae deliberatio non in reddenda, quem ad modum non nulli arbitrabantur, sed, ut patefactum est, in augenda mercede consumpta est. postea res acta est in senatu alia nulla, cum uariis rationibus impediretur; sed uoluntate tamen perspecta senatus causa ad uos mense Ianuario deferebatur. (13) Hic tantum interfuit inter me et inimicos meos: ego, cum homines in tribunali Aurelio palam conscribi centuriarique uidissem, cum intellegerem ueteres ad spem caedis Catilinae copias esse reuocatas, cum uiderem ex ea parte homines, cuius partis nos uel principes numerabamur, partim quod mihi inuiderent, partim quod sibi timerent, aut proditores esse aut desertores salutis meae, cum duo consules empti pactione prouinciarum auctores se inimicis rei publicae tradidissent, cum egestatem, auaritiam, libidines suas uiderent expleri non posse, nisi constrictum domesticis hostibus dedidissent, cum senatus equites Romani flere pro me ac mutata ueste uobis supplicare edictis atque imperiis uetarentur, cum omnium prouinciarum pactiones, cum omnia cum omnibus foedera reconciliatione gratiarum sanguine meo sancirentur, cum omnes boni non recusarent, quin uel pro me uel mecum perirent, armis decertare pro mea salute nolui, quod et uincere et uinci luctuosum rei publicae fore putaui. (14) At inimici mei, mense Ianuario cum de me ageretur, corporibus ciuium trucidatis flumine sanguinis meum reditum intercludendum putauerunt. [6] VI. Itaque, dum ego absum, eam rem publicam habuistis, ut aeque me atque illam restituendam putaretis. ego autem, in qua ciuitate nihil ualeret senatus, omnis esset impunitas, nulla iudicia, uis et ferrum in foro uersaretur, cum priuati parietum se praesidio, non legum tuerentur, tribuni plebis uobis inspectantibus uulnerarentur, ad magistratuum domos cum ferro et facibus iretur, consulis fasces frangerentur, deorum immortalium templa incenderentur, rem publicam esse nullam putaui. itaque neque re publica exterminata mihi locum in hac urbe esse duxi, nec, si illa restitueretur, dubitaui, quin me secum ipsa reduceret. (15) An ego, cum mihi esset exploratissimum P- Lentulum proximo anno consulem futurum, qui illis ipsis rei publicae periculosissimis temporibus aedilis curulis me consule omnium meorum consiliorum particeps periculorumque socius fuisset, dubitarem, quin is me confectum consularibus uulneribus consulari medicina ad salutem reduceret? hoc duce, collega autem eius, clementissimo atque optimo uiro, primo non aduersante, post etiam adiuuante, reliqui magistratus paene omnes fuerunt defensores salutis meae. ex quibus excellenti animo, uirtute, auctoritate, praesidio, copiis T- Annius et P- Sestius praestanti in me beniuolentia et diuino studio exstiterunt; eodemque P- Lentulo auctore et pariter referente collega frequentissimus senatus uno dissentiente, nullo intercedente dignitatem meam quibus potuit uerbis amplissimis ornauit, salutem uobis, municipiis, coloniis omnibus commendauit. (16) Ita me nudum a propinquis, nulla cognatione munitum consules, praetores, tribuni plebis, senatus, Italia cuncta semper a uobis deprecata est, denique omnes, qui uestris maximis beneficiis honoribusque sunt ornati, producti ad uos ab eodem non solum ad me conseruandum uos cohortati sunt, sed etiam rerum mearum gestarum auctores, testes, laudatores fuerunt. [7] VII. Quorum princeps ad cohortandos uos et ad rogandos fuit Cn- Pompeius, uir omnium, qui sunt, fuerunt, erunt, uirtute, sapientia, gloria princeps. qui mihi unus uni priuato amico eadem omnia dedit, quae uniuersae rei publicae, salutem, otium, dignitatem. cuius oratio fuit, quem ad modum accepi, tripertita: primum uos docuit meis consiliis rem publicam esse seruatam causamque meam cum communi salute coniunxit hortatusque est, ut auctoritatem senatus, statum ciuitatis, fortunas ciuis bene meriti defenderetis; tum (me) in perorando posuit uos rogari a senatu, rogari ab equitibus Romanis, rogari ab Italia cuncta, deinde ipse ad extremum pro mea uos salute non rogauit solum, uerum etiam obsecrauit. (17) Huic ego homini, Quirites, tantum debeo, quantum hominem homini debere uix fas est. huius consilia, P- Lentuli sententiam, senatus auctoritatem uos secuti in eo loco, in quo uestris beneficiis fueram, isdem centuriis, quibus collocaratis, reposuistis. eodem tempore audistis eodem ex loco summos uiros, ornatissimos atque amplissimos homines, principes ciuitatis, omnes consulares, omnes praetorios eadem dicere, ut omnium testimonio per me unum rem publicam conseruatam esse constaret. itaque cum P- Seruilius, grauissimus uir et ornatissimus ciuis, dixisset opera mea rem publicam incolumem magistratibus deinceps traditam, dixerunt in eandem sententiam ceteri. sed audistis eo tempore clarissimi uiri non solum auctoritatem, sed etiam testimonium, L . Gelli; qui quia suam classem adtemptatam magno cum suo periculo paene sensit, dixit in contione uestrum, si ego, consul cum fui, non fuissem, rem publicam funditus interituram fuisse. [8] VIII. (18) En ego testimoniis, Quirites, hac auctoritate senatus, tanta consensione Italiae, tanto studio bonorum omnium, (cum) agente P- Lentulo, consentientibus ceteris magistratibus, deprecante Cn- Pompeio, omnibus hominibus fauentibus, dis denique immortalibus frugum ubertate, copia, uilitate reditum meum comprobantibus mihi, meis, rei publicae restitutus tantum uobis, quantum facere possum, Quirites, pollicebor: primum, qua sanctissimi homines pietate erga deos immortalis esse soleant, eadem erga populum Romanum semper fore numenque uestrum aeque mihi graue et sanctum ac deorum immortalium in omni uita futurum; deinde, quoniam me in ciuitatem res publica ipsa reduxit, nullo me loco rei publicae defuturum. (19) Quod si quis existimat me aut uoluntate esse mutata aut debilitata uirtute aut animo fracto, uehementer errat. mihi quod potuit uis et iniuria et sceleratorum hominum furor detrahere, eripuit, abstulit, dissipauit; quod uiro forti adimi non potest, id ei manet et permanebit. Vidi ego fortissimum uirum, municipem meum, C- Marium - quoniam nobis quasi aliqua fatali necessitate non solum cum iis, qui haec delere uoluissent, sed etiam cum fortuna belligerandum fuit - eum tamen uidi, cum esset summa senectute, non modo non infracto animo propter magnitudinem calamitatis, sed confirmato atque renouato. (20) Quem egomet dicere audiui tum se fuisse miserum, cum careret patria, quam obsidione liberauisset, cum sua bona possideri ab inimicis ac diripi audiret, cum adulescentem filium uideret eiusdem socium calamitatis, cum in paludibus demersus concursu ac misericordia Minturnensium corpus ac uitam suam conseruaret, cum parua nauicula peruectus in Africam, quibus regna ipse dederat, ad eos inops supplexque uenisset; reciperata uero sua dignitate se non commissurum, ut, cum ea, quae amiserat, sibi restituta essent, uirtutem animi non haberet, quam numquam perdidisset. sed hoc inter me atque illum interest, quod ille, qua re plurimum potuit, ea ipsa re inimicos suos ultus est, armis, ego qua consueui utar, , quoniam illi arti in bello ac seditione locus est, huic in pace atque otio. (21) Quamquam ille animo irato nihil nisi de inimicis ulciscendis agebat, ego de ipsis amicis tantum, quantum mihi res publica permittit, cogitabo. [9] IX. Denique, Quirites, quoniam me quattuor omnino hominum genera uiolarunt, unum eorum, qui odio rei publicae, quod eam ipsis inuitis conseruaram, inimicissimi mihi fuerunt, alterum, qui per simulationem amicitiae nefarie prodiderunt, tertium, qui, cum propter inertiam suam eadem adsequi non possent, inuiderunt laudi et dignitati meae, quartum, qui, cum custodes rei publicae esse deberent, salutem meam, statum ciuitatis, dignitatem eius imperii, quod erat penes ipsos, uendiderunt, sic ulciscar facinora singulorum, quem ad modum a quibusque sum prouocatus, malos ciuis rem publicam bene gerendo, perfidos amicos nihil credendo atque omnia cauendo, inuidos uirtuti et gloriae seruiendo, mercatores prouinciarum reuocando domum atque ab iis prouinciarum ratione repetenda. (22) Quamquam mihi, Quirites, maiori curae est, quem ad modum uobis, qui de me estis optime meriti, gratiam referam, quam quem ad modum inimicorum iniurias crudelitatemque persequar. etenim ulciscendae iniuriae facilior ratio est quam beneficii remunerandi, propterea, quod superiorem esse contra improbos minus est negotii quam bonis exaequari. tum etiam ne tam necessarium quidem est male meritis quam optime meritis referre, quod debeas. (23) Odium uel precibus mitigari potest temporibus rei publicae communique utilitate deponi uel difficultate ulciscendi leniri uel uetustate sedari; bene meritos colas, nec exorari fas est neque id rei publicae remittere utcumque necesse est; neque est excusatio difficultatis, neque aequum est tempore et die memoriam beneficii definire. postremo qui in ulciscendo remissior fuit, utitur; at grauissime uituperatur, qui in tantis beneficiis, quanta uos in me contulistis, remunerandis est tardior, neque solum ingratus, quod ipsum graue est, uerum etiam impius appelletur necesse est. (atque in officio persoluendo dissimilis est ratio pecuniae debitae, propterea, quod, pecuniam qui retinet, non dissoluit, qui reddidit, non habet; gratiam et qui rettulit habet, et qui habet, dissoluit). [10] X. (24) Quapropter memoriam uestri beneficii colam beniuolentia sempiterna, cum anima exspirabo mea, sed etiam, cum me uita , monumenta uestri in me beneficii permanebunt. in referenda autem gratia hoc uobis repromitto semperque praestabo, mihi neque in consiliis de re publica capiendis diligentiam neque in periculis a re publica propulsandis animum neque in sententia simpliciter ferenda fidem neque in hominum uoluntatibus pro re publica laedendis libertatem nec in perferendo labore industriam nec in uestris commodis augendis grati animi beniuolentiam defuturam. (25) Atque haec cura, Quirites, erit infixa animo meo sempiterna, ut cum uobis, qui apud me deorum immortalium uim et numen tenetis, tum posteris uestris cunctisque gentibus dignissimus ea ciuitate uidear, quae suam dignitatem non posse se tenere, nisi me reciperasset, cunctis suffragiis iudicauit.