[5,0] Liber quintus. . <1> Dixi de is malis corporis, quibus uictus ratio maxime subuenit: nunc transeundum est ad eam medicinae partem, quae magis MEDICAMENTIS pugnat. His multum antiqui auctores tribuerunt, et Erasistratus et ii, qui se empiricos nominarunt, praecipue tamen Herophilus deductique ab illo uiro, adeo ut nullum morbi genus sine his curarent. Multaque etiam de facultatibus medicamentorum memoriae , qualia sunt uel Zenonis uel Andriae uel Apolloni, qui Mys cognominatus est. <2> Horum autem usum ex magna parte Asclepiades non sine causa sustulit; et cum omnia fere medicamenta stomachum laedant malique suci sint, ad ipsius uictus rationem potius omnem curam suam transtulit. Verum ut illud in plerisque morbis utilius est, sic multa admodum corporibus nostris incidere consuerunt, quae sine medicamentis ad sanitatem peruenire non possunt. Illud ante omnia scire conuenit, quod omnes medicinae partes ita innexae sunt, ut ex toto separari non possint sed ab eo nomen trahant, a quo plurimum petunt. <3> Ergo et illa, quae uictu curat, aliquando medicamentum adhibet, et illa, quae praecipue medicamentis pugnat, adhibere etiam rationem uictus debet, quae multum admodum in omnibus corporis malis proficit. Sed cum omnia medicamenta proprias facultates habeant, ac simplicia saepe opitulentur, saepe mixta, non alienum uidetur ante proponere et nomina et uires et mixturas eorum, qui minor ips curationes exsequentibus mora sit. [5,1] Caput I : De simplicibus facultatibus quaruncunque rerum, ex quibus medicamenta fiunt, et primum de iis, quae sanguinem supprimunt. Sanguinem supprimunt atramentum sutorium, quod Graeci g-chalkanthon appellant, chalcitis, acacia, et ex aqua Lycium, tus, aloe, cummi, plumbum combustum, porrum, herba sanguinalis; creta uel Cimolia uel figularis, misy; frigida aqua, uinum, acetum; alumen Melinum, squama et ferri et aeris . [5,2] Caput II : Quae uulnus glutinent. Glutinant uulnus murra, tus, cummi, praecipueque acanthinum; psylleum, tragacantha, cardamomon, bulbi, lini semen, nasturcium; oui album, gluten, icthyocolla; uitis alba, contusae cum testis suis cocleae, mel coctum; spongia uel ex aqua frigida uel ex uino uel ex aceto expressa; ex isdem lana sucida; si leuis plaga est, etiam aranea. Reprimunt alumen et scissile, quod g-schiston uocatur, et liquidum; Melinum, auripigmentum, aerugo, chalcitis, atramentum sutorium. [5,3] Caput III : Quae concoquant et moueant pus. Concoqunt et mouent pus nardum, murra, costus, balsamum, galbanum, propolis, strax, turis et fuligo et cortex, bitumen, pix, sulpur, resina, sebum, adeps, oleum. [5,4] Caput IV : Quae aperiant uulnera. Aperiunt tamquam ora in corporibus, quod stom Graece dicitur, cinnamomum, balsamum, panaces; iuncus quadratus, puleium et flos albae uiolae, bdella, galbanum, resina terebenthina et pinea, propolis, oleum uetus; piper, pyrethrum, chamaepitys, uua tminia; sulpur, alumen, rutae semen. [5,5] Caput V : Quae purgent. <1> Purgant aerugo, auripigmentum, quod g-arsenikon a Graecis nominatur , pumex; iris, balsamum, strax, tus, turis cortex, resina et pinea et terebenthina liquida, oenanthe; lacerti stercus, sanguis columbae et palumbi et hirundinis; <2> Hammoniacum, bdellium num>, ficus arida, coccum Cnidium, scobis eboris, omphacium, radicula; coagulum, sed maxime leporinum , fel, uitellus crudus, cornu ceruinum, gluten taurinum, mel crudum; misy, chalcitis; crocum, uua tminia; habrotonum, spuma argenti, galla, squama aeris, lapis haematites, minium, costum, sulpur, pix cruda; sebum, adeps, oleum; ruta, porrum, lenticula, eruum. [5,6] Caput VI : Quae rodant. <1> Rodunt alumen liquidum, sed magis rotundum, aerugo, chalcitis, misy, squama aeris, sed magis rubri, aes combustum, sandaraca, minium Sinopicum; galla, balsamum, murra, tus, turis cortex, galbanum, resina terebenthina umida, piper utrumque, sed rotundum magis, cardamomum; auripigmentum, calx, nitrum et spuma eius; <2> , narcissi radix, , alcyonium, , alium, mel crudum, uinum, lentiscus, squama ferri, fel taurinum, scamonia, uua tminia, cinnamomum, styrax, cicutae semen, omphacium, apii semen, resina, narcissi semen, fel, nuces amarae oleumque earum, atramentum sutorium, chrysocolla, ueratrum, cinis. [5,7] Caput VII : Quae excedant corpus. Exedunt corpus acaciae sucus, hebenus, aerugo, squama aeris, chrysocolla, cinis, cinis Cyprius, nitrum, cadmia, spuma argenti, hypocistis, diphryges, sal, auripigmentum, sulpur, cicuta, sandaraca, salamandra, , aeris flos, chalcitis, atramentum sutorium, ochra, calx, , galla, alumen, lac caprifici uel lactucae marinae, quae g-tithymallos a Graecis appellatur, alcyoneum, fel, turis fuligo, spodium, lenticula, mel, oleae folia, marrubium, lapis haematites et Phrygius et Asius et scissilis, misy, uinum, acetum. [5,8] Caput VIII :Quae adurant. Adurunt auripigmentum, atramentum sutorium, chalcitis, misy, aerugo, calx, charta combusta, sal, squama aeris, faex combusta, murra, stercus et lacerti et columbae et palumbi et hirundinis, piper, coccum nidium, alium, diphryges, lac utrumque, quod proxime comprehensum est, ueratrum et album et nigrum, cantharides, corallium, pyrethrum, salamandra, eruca, sandaraca, uua tminia, chrysocolla, ochra, alumen scissile, ouillum stercus, oenanthe. [5,9] Caput IX : Quae crustas ulceribus inducant. Eadem fere crustas ulceribus tamquam igne adustis inducunt, sed praecipue chalcitis, utique si cocta est, flos aeris, aerugo, auripigmentum, misy, et id quo magis coctum. [5,10] Caput X : Quae crustas ulceribus resoluant. Crustas uero has resoluit farina triticea cum ruta uel porro, aut lenticula, cui mellis aliquid adiectum est. [5,11] Caput XI : Quae discutiant ea, quae in aliqua parte corporis coierunt. Ad discutienda uero ea, quae in corporis parte aliqua coierunt, maxime possunt habrotnum, helenium, amaracus, alba uiola, mel, lirium, sampsychus Cyprius, lac, sertula Campana, serpullum, cupressus, cedrus, iris, uiola purpurea, narcissus, rosa, crocum, passum, iuncus quadratus, nardum, cinnamomum, casia, Hammoniacum, cera, resina, uua tminia, spuma argenti, styrax, ficus arida, tragoriganus, lini et narcissi semen, bitumen, sordes ex gymnasio, pyrites lapis aut molaris, crudus uitellus, amarae nuces, sulpur. [5,12] Caput XII : Quae euocent et educant. Euocat et educit ladanum, alumen rotundum, hebenus, lini semen, omphacium, fel, chalcitis, bdellium, resina terebenthina et pinea, propolis, ficus arida decocta, stercus columbae, pumex, farina lolii, grossi in aqua cocti, elaterium, lauri bacae, nitrum, sal. [5,13] Caput XIII :Quae exasperata laeuent. Leuat id, quod exasperatum est, spodium, hebenus, cummi, oui album, lac, tragacanthum. [5,14] Caput XIV : Quae carnem nutriant et ulcus impleant. Carnem alit et ulcus implet resina pinea, ochra Attice uel yrice, cera, buturum. [5,15] Caput XV : Quae molliant. Molliunt aes combustum, terra Eretria, nitrum, papaueris lacrima, Hammoniacum, bdellion, cera, sebum, adeps, oleum, ficus arida, sesamum, sertula Campana, narcissi et radix et semen, rosae folia, coagulum, uitellus crudus, amarae nuces, medullae omnes, stii, x, cocta, cicutae semen, plumbi recrementum (g-skohrian g-molybdou Graeci uocant), panaces, cardamomum, galbanum, resina, uua tminia, styrax, iris, balsamum, sordes ex gymnasio, sulpur, buturum, ruta. [5,16] Caput XVI : Quae cutem purgent. Cutem purgat mel, sed magis si est cum galla uel eruo uel lenticula uel marrubio uel iride uel ruta uel nitro uel aerugine. [5,17] Caput XVII : De mixturis simplicium rerum, et de ratione ponderum. Quid malagma et emplastrum et pastillus inter se differant. <1a> Expositis simplicibus facultatibus dicendum est, quemadmodum misceantur, quaeque ex his fiant. Miscentur autem uarie, neque huius ullus modus est, cum ex simplicibus alia demantur, alia adiciantur, isdemque seruatis ponderum ratio mutetur. Itaque cum facultatium materia non ita multiplex sit, innumerabilia mixturarum genera sunt: quae conprehendi si possent, tamen esset superuacuum. <1b> Nam et idem effectus intra paucas compositiones sunt, et mutare eas cuilibet cognitis facultatibus facile est. Itaque contentus is ero, quas accepi uelut nobilissimas. In hoc autem uolumine eas explicabo, quae uel desiderari in prioribus potuerunt, uel ad eas curationes pertinent, quas protinus hic comprehendam, sic ut tamen quae magis communia sunt, simul iungam: <1c> si qua singulis uel etiam paruis adcommodata sunt, in ipsorum locum differam. Sed et ante sciri uolo, in uncia pondus denarium septem esse, unius deinde denarii pondus diuidi a me in sex partes, id est sex, ut idem in denarii habeam, quod Graeci habent in eo, quem g-obolon appellant. Id ad nostra pondera relatum paulo plus dimidio scripulo facit. <2a> Malagmata uero atque emplastra pastilique, quos g-trochiskous Graeci uocant, cum plurima eadem habeant, differunt eo, quod malagmata maxime ex odoribus eorumque etiam surculis, emplastra pastillique magis ex quibusdam metallicis fiunt; deinde malagmata contusa abunde mollescunt: nam super integram cutem iniciuntur: laboriose uero conteruntur ea, ex quibus emplastra pastillique fiunt, ne laedant uulnera, cum inposita sunt. <2b> Inter emplastrum autem et pastillum hoc interest, quod emplastrum utique liquati aliquid accipit, in pastillo tantum arida medicamenta aliquo umore iunguntur. Tum emplastrum hoc modo fit: arida medicamenta per se teruntur, deinde mixtis is instillatur aut acetum aut si quis alius pinguis umor accessurus est, et ea rursus ex eo teruntur. Ea uero, quae liquari possunt, ad ignem simul liquantur, et si quid olei misceri debet, tum infunditur. <2c> Interdum etiam aridum aliquod ex oleo prius coquitur: ubi facta sunt, quae separatim fieri debuerunt, in unum omnia miscentur. At pastilli haec ratio est: arida medicamenta contrita umore non pingui, ut uino uel aceto, countur, et rursus coacta inarescunt, atque ubi utendum est, eiusdem generis umore diluuntur. Tum emplastrum imponitur, pastillus inlinitur, aut alicui molliori, ut cerato, miscetur. [5,18] Caput XVIII : De malagmatis. Malagma aduersus calidas podagras. Malagma ad materiam extrahendam. Malagma ad iecur dolens. Malagma ad lienem. Malagma commune pluribus. Malagma ad laterum dolores. Malagma ad idem Andreae. Malagma ad reuoluenda quae adstricta sunt, et mollienda quae dura sunt, et digerenda quae coeunt. Malagma aliud ad eadem. Malagma Moschi ad molliendum. Malagma Medi ad digerenda quae coeunt. Malagma Panthemi ad eadem. Malagma ad strumas. Malagma Miconis ad idem. Malagma aliud ad idem ualens. Malagma ad strumam et phymata. Malagma ad strumam et tubera et g-karkinohdeh Malagma Protarchi ad parotidas et fauum et mala ulcera. Malagma aduersus panum et phymata. Malagma aduersus phymata. Malagma ad supprimendum omne quod abscedit. Malagma ad sanguinem supprimendum. Malagma ad carcinodas et phymata lenienda. Malagma ad liuorem faciei contusae. Malagma g-anastomohtika ad aperiendum. Malagma Miconis ad resoluendum aperiendumque ac purgandum. Malagma ad ossa et neruos. Malagma Euthyclei ad articulos et ad omnem dolorem. Malagma Sosagorae ad dolores articulorum. Malagma Chrysippi ad idem ualens. Malagma Ctesiphontis ad idem ualens et ad parotidas et phymata et strumam. Malagma ad articulos. Malagma Aristonis aduersus podagras et recentia phymata et omnes dolores. Malagma Theoxeni ad pedum dolores. Malagma Numenii ad podagram ceterosque articulos induratos. Malagma Dexii, siquando callus in articulis increuit. <1> His cognitis, primum MALAGMATA subiciam, quae fere non sunt refrigerandi sed calfaciendi causa reperta. Est tamen, quod refrigerare possit, ad calidas podagras aptum. Habet gallae et immaturae et alterius, coriandri seminis, cicutae, lacrimae aridae, cummis, singulorum plenum acetabulum; cerati eloti, quod g-peplymenon Graeci uocant, selibram. Reliqua fere calefaciunt. Sed quaedam digerunt materiam, quaedam extrahunt, quae g-epispastika uocantur; pleraque certis magis partibus membrorum adcommodata sunt. <2> Si materia extrahenda est, ut in hydropico, in lateris dolore, in incipiente abscessu, in suppuratione quoque mediocri, aptum est id, quod habet resinae aridae, nitri, Hammoniaci, galbani, singulorum pondo; cerae pondo. Aut in quo haec sunt: aeruginis rasae, turis, singulorum P.*II; Hammoniaci salis P.*VI; squamae aeris, cerae, singulorum P.*VIII; resinae aridae P.*XII; aceti cyathus. Idem praestat cumini farina cum struthio et melle. <3> Si iecur dolet, id in quo est balsami lacrimae P.*XII; costi, cinnamomi, casiae corticis, murrae, croci, iunci rotundi, balsami seminis, iridis Illyricae, cardamomi, amomi, nardi, singulorum P.*XVI. Quibus adicitur nardum , donec cerati crassitudo sit. Et huius quidem recentis usus est: si uero seruandum est, resinae terebenthinae P.*XVI, cerae P.*X ex uino leni contunduntur, tum eo miscentur. <4> At si lienis torquet, glandis, quam g-balanon g-myrepsikehn Graeci uocant, cortex et nitrum paribus portionibus contunduntur, respergunturque aceto quam acerrimo. Ubi cerati crassitudinem habet, linteo ante in aqua frigida madefacto inlinitur et sic inponitur, supraque farina hordeacea inicitur: sed manere ibi non amplius sex horis debet, ne lienem consumat; satiusque est id bis aut ter fieri. <5> Commune autem et iocineri et lieni et abscessibus et strumae, parotidibus, articulis, calcibus quoque suppurantibus aut aliter dolentibus, etiam concoctioni uentris Lysias composuit ex his: opopanacis, styracis, galbani, resinae, singulorum P.*II; Hammoniaci, bdelli, cerae, sebi taurini, iridis aridae P.*IIII; cacryos acetabulo, piperis granis XL; quae contrita irino unguento temperantur. <6> Ad laterum autem dolores compositio est Apollophanis, in qua sunt resinae terebenthinae, turis fuliginis, singulorum P.*IIII; bdelli, Hammoniaci, iridis, sebi uitulini aut caprini a renibus, ci, singulorum P.*IIII. Haec autem eadem omnem dolorem leuant, dura emolliunt, mediocriter calfaciunt. <7a> Ad idem Andreae quoque malagma est, quod etiam resoluit, educit umorem, pus maturat, ubi id maturum est, cutem rumpit, ad cicatricem perducit. Prodest impositum minutis maioribusque abscessibus, item articulis ideoque et coxis et pedibus dolentibus: item, si quid in corpore conlisum est, reficit; praecordia quoque dura et inflata emollit, ossa extrahit, ad omnia denique ualet, quae adiuuare calor potest. <7b> Id habet cerae P.*I; uisci, sycamini, quam alias sycomorum uocant, lacrimae, singulorum P.*I; piperis et rotundi et longi, Hammoniaci thymiamatis, bdelli, iridis Illyricae, cardamomi, amomi, xylobalsami, turis masculi, murrae, resinae aridae, singulorum P.*X; pyrethri, cocci Cnidi, spumae nitri, salis Hammoniaci, aristoloiae Creticae, radicis ex cucumere agresti, resinae terebenthinae liquidae, singulorum P.*XX. Quibus adicitur unguenti irini, quantum satis est ad ea mollienda atque cogenda. <8> Praecipuum uero est ad resoluenda, quae astricta sunt, mollienda, quae dura sunt, digerenda, quae coeunt, id, quod ad Polyarchum auctorem refertur. Habet iunci quadrati, cardamomi, turis fuliginis, amomi, cerae, resinae liquidae pares portiones. <9> Aliud ad eadem Nilei: croci magmatis, quod quasi recrementum eius est, P.*IIII; Hammoniaci thymiamatis, cerae, singulorum P.*XX. Ex quibus duo priora ex aceto teruntur, cera cum rosa liquatur, et tum omnia iunguntur. <10> Proprie etiam dura emollit id, quod Moschi esse dicitur. Habet galbani unciam; turis fuliginis P.=; cerae, Hammoniaci thymiamatis trientes; picis aridae P. II; aceti heminas tres. <11> Fertur etiam ad digerenda, quae coeunt, sub auctore Medio, quod habet cerae P.=; panacis P. S.; squama aeris, aluminis rotundi, item scissilis, singulorum P. I; plumbi combusti P. I S. <12> Ad eadem Pantaenus utebatur calcis P. S.; sinapis contriti, item faeni Graeci, aluminis, singulorum P. I; sebi bubuli P. II S. <13> Ad strumam multa malagmata inuenio. Credo autem, quo peius id malum est minusque facile discutitur, eo plura esse temptata, quae in personis uarie responderunt. - <14a> Andrias auctor est, ut haec misceantur: urticae seminis P.*I; piperis rotundi, bdelli, galbani, Hammoniaci thymiamatis, resinae aridae, singulorum P.*IIII; resinae liquidae, cerae, pyrethri, piperis longi, lactucae marinae seminis, sulpuris ignem non experti, quod g-apyron uocatur, pares portiones. <14b> Hoc autem quod Niconis est: faecis aridae aceti, spumae nitri, salis Hammoniaci, sinapis, cardamomi, radicis ex cucumere siluestri, resinae, singulorum P.*VIII; quae ex leni uino contunduntur. <15> Expeditius ad idem fit, quod habet uisci, simini stercoris, resinae, sulpuris ignem non experti pares portiones; et in quo est sulpuris P.*I, lapidis quem g-pyritehn uocant P.*IIII, cumini acetabulum. Item in quo est lapidis eiusdem pars una, sulpuris duae partes, resinae terebenthinae partes tres. <16> Arabis autem cuiusdam est ad strumam et orientia tubercula, quae g-psymata uocantur, quod haec digerit. Habet murrae, salis Hammoniaci, turis, resinae et liquidae et aridae, croci magmatis, cerae, singulorum P.*I; lapidis eius quem g-pyritehn uocant P.*IIII; quibus quidam adiciunt sulpuris P. II. <17> Est etiam proficiens in struma et in is tuberibus, quae difficiliter concocuntur, et in is, quae g-karkinohdeh uocantur, quod ex his constat: sulpuris P.*II; nitri P.*IIII, murrae P.*VI, fuliginis turis P.*dext., salis Hammoniaci P.=, cerae P. I. <18> Protarchus autem ad g-parohtidas eaque tubercula, quae g-melikehra uel g-psymata nominantur, item mala ulcera pumicis, resinae pineae liquidae, turis fuliginis, spumae nitri, iridis, singulorum P.*VIII cum cerae P.*VIIII miscebat, hisque olei cyathum et dimidium adiciebat. <19> At aduersus panum, *** tum primum orientem, quod g-phygethlon Graeci uocant, et omne tuberculum, quod g-phyma nominatur, miscetur ocra quae Attice nominatur cum duabus partibus similae, hisque cum tunduntur subinde mel instillatur, donec malagmatis crassitudo sit. <20> Discutit etiam omne tuberculum, quod g-psyma uocatur, id quod habet calcis, nitri spumae, piperis rotundi, singulorum P.*I; galbani P.*II; salis P.*IIII, quae excipiuntur cerato ex rosa facto. <21> Supprimitque omne quod abscedit id, in quo est galbani, fabae fresae, singulorum P.*I; murrae, turis, ex radice capparis corticis, singulorum P.*IIII. Satisque omnia abscedentia digerit murex combustus et bene contritus, aceto subinde adiecto. <22> At si satis sanguis subit, recte imponitur quod aduersus phymata quoque potest. Constat ex his: bdelli, styracis, Hammoniaci, galbani, resinae aridae et liquidae pineae, item ex lentisco, turis, iridis, singulorum P.*II. <23> g-Karkinohdeh uero g-psymata commode his leniuntur: galbani, uisci, Hammoniaci, resinae terebenthinae, +in, singulorum P.*I; sebi taurini P. S.; faecis combustae quam maxima portione, dum id siccius non faciat quam esse malagma oportet. <24> Quod si facie contusa liuor subcruentus est, haec compositio nocte et die imposita tollit: aristolochiae, thapsiae, singulorum P.*II; bdelli, styracis, Hammoniaci thymiamatis, galbani, resinae aridae et ex lentisco liquidae, turis masculi, iridis Illuricae, cerae, singulorum P.*IIII. Idem faba quoque imposita proficit. <25> Sunt etiam quaedam malagmata, quae g-anastomohtika Graeci uocant, quoniam aperiendi uim habent. Quale est, quod ex his constat: piperis longi, spumae nitri, singulorum P.*II; erysimi P.*IIII, quae cum melle miscentur. Idoneaque etiam strumae aperiendae sunt. Eius generis est *** uehementiusque ex his est id, quod habet calcis P.*IIII; piperis grana VI; nitri, cerae, singulorum P.*XII; mellis P.=; olei heminam. <26> Niconis quoque est quod resoluit, aperit, purgat. Habet alcyoneum, sulpur, nitrum, pumicem paribus portionibus, quibus tantum picis et cerae adicitur, ut fiat cerati crassitudo. <27> Ad spissa autem Aristogenis fit ex his: sulpuris P.*I; resinae terebenthinae, nitri spumae, et ex scilla partis interioris, plumbi eloti, singulorum P.*II; turis fuliginis P.*VIII; ficus aridae quam pinguissimae, sebi taurini, singulorum P.*VIII; cerae P.*XII; iridis Macedonicae P.*VI; sesami fricti acetabulum. <28> Maximeque neruis et articulis malagma conuenit. Igitur Euthyclei est ad articulos, et ad omnem dolorem et ad uesicae, et ad recenti cicatrice contractos articulos, quas g-agkylas Graeci nominant, quod habet: fuliginis turis acetabulum; resinae tantundem; galbani sine surculis sescunciam; Hammoniaci, bdelli *** P.*III. *** singulorum P.=; cerae P. S. Ad eosdem digitos iridis, Hammoniaci, galbani, nitri, singulorum P.*XIIII; resinae liquidae P.*VI; cerae P.*XVI. <29> Ad dolores articulorum Sosagorae: plumbi combusti, papaueris lacrimae, corticis hyoscyami, styracis, peucedani, sebi, resinae, cerae pares portiones. <30> Chrysippi: resinae liquidae, sandaracae, piperis, singulorum P.*XII; quibus cerae paululum adicitur. <31> Clesipontis: cerae Creticae, resinae terebenthinae, nitri quam ruberrumi, singulorum P. S., olei cyathi tres. Sed id nitrum ante per triduum instillata aqua teritur, et cum sextario eius incoquitur, donec omnis umor consumatur. Potest uero ea compositio etiam ad parotidas, phymata, strumam omnemque coitum umoris emolliendum. <32> Ad articulos fici quoque aridi partem nepetae mixtam uel uuam tminiam sine seminibus cum puleio recte aliquis imponit. <33> Eadem podagrae praesidi sunt. Sed ad eam fit Aristonis quoque, quod habet: nardi, cinnamomi, casiae, chamaeleontis, iunci rotundi, singulorum P.*VIII; sebi caprini ex irino liquati P.*XX; iridis P.*I, quae in aceto quam acerrimo iacere per XXdies debet. Idem autem etiam recentia phymata doloresque omnes discutit. <34> At Theoxenus ad pedum dolores sebi a renibus partem tertiam, salis partes duas miscebat, hisque membranulam inlitam imponebat, tum superiniciebat Hammoniacum thymiama in aceto liquatum. <35> At Numenius podagram ceterosque articulos induratos hoc molliebat: habrotoni, rosae aridae, papaueris lacrimae, singulorum P.*III; resinae terebenthinae P.*IIII; turis, spumae nitri, singulorum P.*VIII; iridis, aristolochiae, singulorum P.*XII; cerae P. III; quibus adicitur cedri cyathus I, olei laurei cyathi III, olei acerbi sextarius. <36> Si quando autem in articulis callus increuit, Dexius docuit inponere calcis P.*IIII; cerussae P.*VIII; resinae pineae P.*XX; piperis grana XXX; cerae P.=; quibus, dum contunduntur, hemina uini lenis instillatur. [5,19] Caput XIX : De emplastris. Barbarum emplastrum nigrum, quod cruentis protinus uulneribus iniicitur. Choacon emplastrum nigrum, ad idem ualens. Basilicon emplastrum nigrum ad idem. Smaragdinum emplastrum ad idem. Emplastrum rufum ad idem. g-Parakollehtikon emplastrum ad idem. Cephalicum emplastrum Philothae, capiti conueniens. Emplastrum uiride ad idem ualens. Tetrapharmacum emplastrum ad pus mouendum. Enneapharmacum emplastrum ad pus mouendum et ad purgandum ualens. Emplastra, quibus utriusque rei facultas est. - Attalum emplastrum ad uulnem. Iudaei emplastrum, fracto capiti accommodatum. Emplastra g-epispastika. Aliud g-daphnidohn ad extrahendum et pus mouendum. Philocratis emplastrum ad extrahendum et pus mouendum. g-Rypodehs emplastrum ad extrahendum. Emplastrum Hecataei ad extrahendum. Alexandrinum emplastrum uiride ad extrahendum. De emplastris exedentibus. Emplastrum, quod exest corpus, ossa resoluit et supercrescentem carnem coercet. Emplastra aduersus morsus et alia recentiora uulnera. Emplastrum Diogenis nigrum. Ephesium emplastrum rubrum ad idem ualens. Aliud emplastrum ad idem ualens. g-Leuka emplastra, non grauibus uulneribus accommodata et maxime senilibus. Elephantinum emplastrum. Lenia emplastra. Emplastrum lene. Archagathi emplastrum lene. Emplastra eiusdem generis, ad leniendum apta. <1a> Ex EMPLASTRIS autem nulla maiorem usum praestant, quam quae cruentis protinus uulneribus iniciuntur: g-enaima Graeci uocant. Haec enim reprimunt inflammationem, nisi magna uis eam conit, atque illius quoque impetum minuunt; tum glutinant uulnera, quae id patiuntur, cicatricem isdem inducunt. Constant autem ex medicamentis non pinguibus, ideoque g-alipeh nominantur. <1b> Optimum ex his est quod barbarum uocatur. Habet aeruginis rasae P.*XII; spumae argenti P.*XX; aluminis, picis aridae, resinae pineae aridae, singulorum P.*I; quibus adiciuntur olei et aceti singulae heminae. <2> Alterum ad idem, quod Coacon uocant, habet spumae argenti P.*C; resinae aridae tantundem: sed spuma prius ex tribus olei heminis coquitur. His duobus emplastris color niger est, qui fere talis fit ex pice atque resina: at ex bitumine nigerrimus, ex aerugine aut aeris squama uiridis, ex minio ruber, ex cerussa albus. <3> Paucae admodum compositiones sunt, in quibus aliquid mixturae uarietas nouat. Ergo id quoque nigrum est, quod g-basilikon nominatur. Habet panacis P.*I; galbani P.*II; picis et resinae, singulorum P.*X; olei dimidium cyathum. <4> At, quia peruiride est, zmaragdinum appellatur in quo sunt: resinae pineae P.*III; cerae P.*I; aeruginis P. s.; turis fuliginis P.=; olei tantundem; aceti, quo fuligo et aerugo in unum cogantur. <5> Est etiam coloris fere rufi, quod celeriter ad cicatricem uulnera perducere uidetur. Habet turis P.*I; resinae P.*II; squamae aeris P.*IIII; spumae argenti P.*XX; cerae P.*C, olei heminam. <6> Praeterea est quam g-raptousan a glutinando uocant. Constat ex his: bituminis, aluminis scissilis P.*IIII; spumae argenti P.*XL; olei ueteris hemin. <7> Praeterea sunt quaedam generis eiusdem, quae, quia capitibus fractis maxime conueniunt, g-kephalika a Graecis nominantur. Philotae compositio habet: terrae Eretriae, chalcitidis, singulorum P.*IIII; murrae, aeris combusti, P.*X; icthyocollae P.*VI; aeruginis rasae, aluminis rotundi, misy crudi, aristolochiae, singulorum P.*VIII; squamae aeris P.*X; turis masculi P.*II; cerae P. I; rosae et olei acerbi ternos cyathos; aceti quantum satis est, dum arida ex eo conteruntur. <8> Aliud ad idem uiride: aeris combusti, squamae aeris, murrae, icthyocollae, singulorum P.*VI; misy crudi, aeruginis rasae, aristolochiae, aluminis rotundi, singulorum P.*VIII; cerae P.*I, olei hemina, aceti quod satis sit. <9> Puri autem mouendo non aliud melius quam quod expeditissimum est: g-tetrapharmakon a Graecis nominatur. Habet pares portiones cerae, picis, resinae, sebi taurini, si id non est, uitulini. <10> Alterum ad idem g-enneapharmakon nominatur, quod magis purgat. Constat ex nouem rebus: cera, melle, sebo, resina, murra, rosa, medulla uel ceruina uel uitulina uel bubula, spo, buturo. Quorum ipsorum quoque pondera paria miscentur. <11a> Sunt autem quaedam emplastra, quibus utriusque rei facultas est, quae si *** singula habenda sunt, meliora sunt: sed in copia reicienda sunt, is potius adhibitis, quae proprie id, quod eo tempore opus est, consecuntur. Exempli causa duo proponam. Est igitur ad uulnera Attalum, quod habet: squamae aeris P.*XVI; fuliginis P.*XV; Hammoniaci tantundem; resinae terebenthinae liquidae P.*XXV; sebi taurini tantundem; aceti heminas tres, olei sextarium. <11b> At inter ea, quae fracto capiti accommodantur, habent quidam id, quod ad auctorem Iudaeum refertur. Constat ex his: salis P.*IIII; squamae aeris rubri, aeris combusti, singulorum P.*XII; Hammoniaci thymiamatis, turis fuliginis, resinae aridae, singulorum P.*XVI; resinae Colophoniacae, cerae, sebi uitulini curati, singulorum P.*XX; aceti sesquicyath, olei minus cyath. g-Tetherapeumena Graeci appellant, quae curata uocant, cum ex sebo puta omnes membranulae diligenter exemptae sunt . <12> Sunt etiam quaedam emplastra nobilia ad extrahendum. Quae ipsa quoque g-epispastika nominantur; quale est quod, quia lauri bacas habet, g-dia g-daphnidohn appellatur. In eo est resinae terebenthinae P.*X; nitri, cerae, picis aridae, bacarum lauri, singulorum P.*XX; olei paulum. Quotiens aut bacam aut nucem aut simile aliquid posuero, scire oportebit, antequam expendatur, ei summam pelliculam esse demendam. <13> Aliud eodem nomine, quod puri quoque mouendo est: sebi uitulini, Hammoniaci thymiamatis, picis, cerae, nitri, bacarum lauri, resinae aridae, aristolochiae, pyrethri pares portiones. <14> Praeter has est Philocratis, quod habet: salis Hammoniaci P.*VII; aristolochiae P.*VIII; cerae, resinae terebenthinae, fuliginis turis, singulorum P.*XV; spumae argenti P.*XXXII, quibus, ut pus quoque moueant, iridis P.*IIII et galbani P.*VI adiciuntur. <15> Optimum tamen ad extrahendum est id, quod a similitudine sordium g-rypohdes Graeci appellant. Habet murrae, croci, iridis, propolis, bdelli, capitulorum Punici mali, aluminis et scissilis et rotundi, misy, chalcitis, atramenti sutorii cocti, panacis, salis Hammoniaci, uisci, singulorum P.*IIII; aristolochiae P.*VIII; squamae aeris P.*XVI; resinae terebenthinae P.*LXXV; cerae et sebi uel taurini uel hircini, singulorum P.*C. <16> Hecatae quoque auctore emplastrum generis eiusdem fit ex his: galbani P.*II; fuliginis turis P.*IIII; picis P.*VI; cerae et resinae terebenthinae singulorum P.*VIII; quibus paululum irini unguenti miscetur. <17> Valensque ad idem emplastrum uiride Alexandrinum est. Habet aluminis scissilis P.*VIII; salis Hammoniaci P.*VIII=; squamae aeris P.*XVI; murrae, turis, singulorum P.*XVIII; cerae P.*CL; resinae Colophoniacae aut pineae P.*CC; olei heminam, aceti sextarium. <18> Quaedam autem sunt emplastra exedentia, quae s?pt? Graeci uocant; quale est id, quod habet resinae terebenthinae, fuliginis turis, singulorum P.=; squamae aeris P.*I; ladani P.*II; aluminis tantundem; spumae argenti P.*IIII. <19> Exest etiam uehementer corpus atque ossa quoque resoluit et supercrescentem carnem coercet id, quod habet spumae argenti, squamae aeris uncias singulas; nitri ignem non experti, lapidis Asii, aristolochiae P. sextantes; cerae, resinae terebenthinae, turis, olei ueteris, atramenti sutorii, salis Hammoniaci P. S.; aeruginis rasae P. bessem; aceti scilliti heminam; uini Aminaei tantundem. <20> Sunt etiam aduersus morsus quaedam adcommodata, quale est Dioge nigrum, quod habet: bituminis, cerae, resinae pineae aridae, singulorum P.*XX; spuma argenti P.*C; olei sextarium. Aut in quo sunt squamae aeris P.*IIII; cerussae et aeruginis assae, singulorum P.*VIII; Hammoniaci P.*XII; cerae, resinae pineae, singulorum P.*XXV; spumae argenti P.*C; olei sextarium. Aut in quo sunt squamae aeris P.*XIIII; galbani P.*VI; cerussae et aeruginis rasae, singulorum P.*VIII; Hammoniaci P.*XII; cerae, resinae pineae, singulorum P.*XXXV*** spuma argenti concoquitur. <21> Rubrum quoque emplastrum, quod E

oli quod Aegyptiae fabae magnitudinem aequet, arfactum ut in duas potiones diuidendum est, sic ut ei rutae paulum adiciatur. Trifolium quoque et mentastrum et cum aceto panaces aeque proficiunt. Costumque et casia et cinnamomum recte per potionem adsumuntur. <8> Aduersus chelydri uero ictum panaces aut laser, quod sit scrip. III S. <*I>, uel porri sucus cum hemina uini sumendus , et edenda multa satureia. Imponendum autem super uulnus stercus caprinum ex aceto coctum, aut ex eodem hordiacia farina, aut ruta uel nepeta cum sale contrita melle adiecto. Quod in eo quoque uulnere, quod cerastes fecit, aeque ualet. <9> Ubi uero phalangium nocuit, praeter eam curationem, quae manu redditur, saepe homo demittendus in solium est; dandusque ei murrae et uuae tminiae par modus ex passi hemina; uel radiculae semen aut lolii radix ex uino; et super uulnus furfures ex aceto coctae; imperandumque, Verum haec genera serpentium> et peregrina et aliquanto magis pestifera sunt, maximeque aestuosis locis gignuntur. Italia frigidioresque regiones hac quoque parte salubritatem habent, quod minus terribiles angues edunt. Aduersus quos satis proficit herba Vettonica uel Cantabrica uel centaurios uel argimonia uel trixago uel personina uel marinae pastinacae, uel singulae binaeue tritae et cum uino potui datae *** sunt et super uulnus impositae. Illud ignorari non oportet, omnis serpentis ictum et ieiuni et ieiuno magis nocere; ideoque perniciosissimae sunt cum incubant, utilissimumque est, ubi ex anguibus metus est, non ante procedi quam quis aliquid adsumpsit. <11> Non tam ex facil is opitulari est, qui uenenum uel in cibo uel in potione sumpserunt, primum quia non protinus sentiunt, ut ab angue icti; ita ne succurrere quidem statim sibi possunt; deinde quia noxa non a cute sed ab interioribus partibus incipit. Commodissimum est tamen, ubi primum sensit aliquis, protinus oleo multo epoto uomere; deinde ubi praecordia exhausit, bibere antidotum: si id non est, uel merum uinum. <12a> Sunt tamen quaedam remedia propria aduersus quaedam uenena, maximeque leuiora. Nam si cantharidas aliquis ebibit, panaces cum *** contusa uel galban uino adiecto dari, uel lac per se debet. <12b> Si cicutam, uinum merum calidum cum ruta quam plurimum ingerendum est; deinde is uomere cogendus; posteaque laser ex uino dandum: isque, si febre uacat, in calidum balneum mittendus; si non uacat, unguendus ex calfacientibus est. Post quae quies ei necessaria est. Si hyoscyamum, feruens mulsum bibendum est, aut quodlibet lac, maxime tamen asininum. Si cerussam, ius maluae uel ius glandis ex uino contritae maxime prosunt. <12c> Si sanguisuga epota est, acetum cum sale bibendum est. Si lac intus coiit, aut passum aut coagulum aut cum aceto laser. Si fungos inutiles quis adsumpsit, radicula aut +pota aut cum sale et aceto edenda est. Ipsi uero hi et specie quidem discerni possunt ab utilibus et cocturae genere idonei fieri. Nam siue ex oleo inferuerunt, siue piri surculus cum his inferuit, omni noxa uacant. <13a> Adustis quoque locis extrinsecus uis infertur: itaque sequi uidetur, ut de his dicam. Haec autem optime curantur folio aut lilii aut linguae caninae aut betae in uetere uino oleoque decoctis; quorum quidlibet protinus impositum ad sanitatem perducit. Sed diuidi quoque curatio potest in ea, quae mediocriter exedentia reprimentiaque primo et pusulas prohibeant et summam peliculam exasperent; deinde ea, quae lenia ad sanitatem perducant. Ex prioribus est lenticulae cum melle farina uel myrra cum uino creta Cimolia cum turis cortice contrita et aqua coacta atque, ubi usus necessitas incidit, aceto diluta. <13b> Ex insequentibus quaelibet lipara: sed idonea maxime est, quae uel plumbi recrementum uel uitellos habet. Est etiam illa adustorum curatio, dum inflammatio est, impositam habere cum melle lenticulam: ubi ea declinauit, farina cum ruta uel porro uel marrubio, donec crustae cadant; tum eruum cum melle aut irim aut resinam terebinthinam, donec ulcus purum sit; nouissime siccum linmentum. [5,28] Caput XXVIII : De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. De carbunculo. De carcinomate. De theriomate. De sacro igne. De Chironio ulcere. De ulceribus, quae ex frigore in pedibus et manibus oriuntur. De struma. De furunculo. De phymate. De phygethlo. De abscessibus. De fistulis. De ulceris genere, quod g-melikehria nominatur. De acrochordone et thymio et myrmeciis et clauo. De pustularum generibus. De scabie. De impetiginis speciebus. De papulis. De uitiliginis speciebus, id est de alpho et melane et leuce. <1a> Ab his, quae extrinsecus incidunt, ad ea ueniendum est, quae interius corrupta aliqua corporum parte nascuntur. Ex quibus non aliud carbunculo peius est. Eius ha notae sunt: rubor est, superque eum non nimium pusulae eminent, maxime nigrae, interdum subliuidae aut pallidae: in his sanies esse uidetur. Infra color niger est: ipsum corpus aridum et durius quam naturaliter oportet; circaque quasi crusta est, eaque inflammatione cingitur: neque in eo loco leuari cutis potest, sed inferiori carni quasi adfixa est. <1b> Somnus urguet, nonnunquam horror aut febris oritur, aut utrunque. Idque uitium subteractis quasi quibusdam radicibus serpit, interdum celerius, interdum tardius: supra quoque procedens inalbescit, dein liuidum fit, circumque exiguae pustulae oriuntur; et si circa stomachum faucesue incidit, subito spiritum saepe elidit. - Nihil melius est quam protinus adurere; neque id graue est: nam non sentit, quoniam ea caro mortua est; finisque adurendi est, dum ex omni parte sensus doloris est. <1c> Tum deinde uulnus sicut cetera adusta curandum est: sequitur enim sub medicamentis erodentibus crusta undique a uiua carne dducta, quae trahit secum quicquid corruptum erat; purusque iam sinus curari potest implentibus. At si in summa cute uitium est, possunt succurrere quaedam uel exedentia tantum uel etiam adurentia. <1d> Vis pro magnitudine adhibenda est. Quodcunque uero medicamentum positum est, si satis proficiet, protinus a uiuo corruptam partem resoluit; certaque esse fiducia potest fre, ut undique uitiosa caro excdat, qua exest. Si medicamentum malo uincitur, utique ad ustionem properandum est. Sed in eiusmodi casu abstinendum a cibo, a uino est: aquam liberaliter bibere expedit. Magisque ea seruanda sunt, si febricula quoque accessit. <2a> Non idem periculum g-karkinohma adfert, nisi imprudentia curantis agitatum est. Id uitium fit maxime in superioribus partibus, circa faciem, nares, aures, labra, mammas feminarum: +et in ulcere autem aut splene hoc nascitur. Circa locum aliqu quasi puncta sentiuntur; isque immobilis, inaequalis tumet, interdum etiam torpet. Circa eum inflatae uenae quasi recuruantur, haeque pallent aut liuent, nonnunquam etiam in quibusdam delitescunt; tactusque is locus aliis dolorem adfert, in aliis um non habet. <2b> Et nonunquam sine ulcere durior aut mollior est quam esse naturaliter debet: nonnunquam isdem omnibus ulcus accedit. Interdumque nullam habet proprietatem, interdum simile is est, quae uocant Graeci g-kondylohmata asprdine quadam et magnitudine; colorque eius ruber est aut lenticulae similis. Neque tuto fertur: nam protinus aut resolutio neruorum aut distentio insequitur. Saepe homo ictus ommutescit, atque eius anima deficit: quibusdam etiam, si id ipsum pressum est, quae circa sunt, intenduntur et intumescunt. <2c> Ob quae pessimum id genus est. Fereque primum id fit, quod g-kakoethehs a Graecis nominatur; deinde ex eo id carcinoma, quod sine ulcere est; deinde ulcus, ex eo thymium. Tolli nihil nisi cacoethes potest: reliqua curationibus inritantur; et quo maior uis adhibita est, eo magis. Quidam usi sunt medicamentis adurentibus, quidam ferro adusserunt, quidam scalpello exciderunt: neque ulla unquam medicina profcit, sed adusta protinus concitata sunt et increuerunt, donec occiderent. <2d> Excisa, etiam post inductam cicatricem, tamen reuerterunt et causam mortis adtulerunt: cum interim plerique nullam uim adhibendo, qua tollere id malum temptent, sed imponendo tantum lenia medicamenta, quae quasi blandiantur, quominus ad ultimam senectutem perueniant, non prohibentur. Discernere autem cacoethes, quod curationem recipit, a carcinomate, quod non recipit, nemo scire *** potest sed tempore et experimento. - <2e> Ergo ubi primum id uitium notatum est, imponi debent medicamenta adurentia. Si leuatur malum, minuuntur eius indicia, procedere curatio potest et ad scalpellum et ad ustionem. Si protinus inritatum est, scire licet iam carcinoma esse, remouendaque sunt omnia acria, omnia uehementia. Sed si sine ulcere is locus durus est, imponi ficum quam pinguissimam aut rypodes emplastrum satis est. <2f> Si ulcus aequale est, ceratum ex rosa iniciendum est, adiciendusque ei puluis ex contrita testa, ex qua faber ferrarius tinguere candens ferrum solitus est. Si id nimium supercreuit, temptanda squama aeris est, quae lenissima ex adurentibus est, eatenus ne quid eminere patiatur; sed ita, si nihil exacerbauit: si minus, eodem cerato contenti esse debebimus. <3a> Est etiam ulcus, quod g-Thehriohma Graeci uocant. Id et per se nascitur et interdum ulceri ex alia causa facto superuenit. Color est uel liuidus uel niger, odor foedus, multus et muci similis umor. Ipsum ulcus neque tactum neque medicamentum sentit: prurigine tantum mouetur. At circa dolor est et inflammatio; interdum etiam febris oritur, nonnunquam ex ulcere sanguis erumpit. <3b> Atque id quoque malum serpit. Quae omnia saepe intenduntur fitque ex his ulcus, quod g-phagedainan Graeci uocant, quia celeriter serpendo penetrandoque usque ossa corpus uorat. Id ulcus inaequale est, caeno simile; inestque multus umor glutinosus; odor intolerabilis, maiorque quam pro modo ulceris inflammatio. Utrunque, sicut omnis cancer, fit maxime in senibus uel is, quorum corpora mali habitus sunt. - Curatio utriusque eadem est, sed in maiore malo magis necessaria. <3c> Ac primum a uictus ratione ordinandus est, ut quiescat in lectulo, ut primis diebus a cibo abstineat, aquam quam plurimam adsumat; aluus quoque ei ducatur; dein post inflammationem cibum boni suci capiat, uitatis omnibus acribus; potionis quantum uolet, sic ut interdiu quidem aqua contentus sit, in cena uero etiam uini austeri aliquid bibat. Non aeque tamen fame in is, quos g-phagedainan urgebit, atque is, qui g-Thehriohma adhuc habebunt, utendum erit. Et uictus quidem talis necessarius est. <3d> Super ulcus uero inspergenda arida al *** oenanthe est, et, si parum proficiet, chalcitis. Ac si quis neruus exesa carne nudatus est, contegendus ante linteolo est, ne sub eo medicamento aduratur. Si ualidioribus etiamnum remediis opus est, ad eas compositiones ueniendum est, quae uehementius adurunt. Quicquid autem inspergitur, auerso specillo infundi debet. <3e> Superdanda cum melle sunt uel linmenta uel oleae folia ex uino decocta uel marrubium; eaque linteolo contegenda in aqua frigida madefacto dein bene expresso; circaque, qua tumor ex inflammatione est, imponenda quae reprimant cataplasmata. Si sub his nihil proficitur, ferro locus aduri debet, diligenter neruis, si qui apparent, ante contectis. Adustum uel medicamentis uel ferro corpus primum purgandum, deinde implendum esse apparere cuilibet ex prioribus potest. <4a> Sacer quoque ignis malis ulceribus adnumerari debet. Eius duae species sunt: alterum est subrubicundum aut mixtum rubore atque pallore exasperatumque per pusulas continuas, quarum nulla +alteri maior est, sed plurimae perexiguae: in his semper fere pus et saepe rubor cum calore est. Serpitque id nonnunquam sanescente eo, quod primum uitiatum est, nonnunquam etiam exulcerato, ubi ruptis pusulis ulcus continuatur umorque exit, qui esse inter saniem et pus uideri potest. Fit maxime in pectore aut lateribus aut eminentibus partibus, praecipueque in plantis. <4b> Alterum autem est in summae cutis exulceratione, sed sine altitudine, latum, subliuidum, inaequaliter tamen; mediumque sanescit extremis procedentibus. Ac saepe id, quod iam sanum uidebatur, iterum exulceratur. At circa proxima cutis, quae uitium receptura est, tumidior et durior est coloremque habet ex rubro subnigrum. Atque hoc quoque malo fere corpora seniora temptantur aut quae mali habitus sunt, sed in cruribus maxime. - <4c> Omnis autem sacer ignis, ut minimum periculum habet ex is, quae serpunt, sic prope difficillime tollitur. Medicamentum eius fortuitum est uno die febris, quae umorem noxium absumat.

us quo crassius et albidius est, eo periculi minus est. Prodest etiam infra os uulnerum *** laedi, qu plus puris exeat et id, quod ibi corruptum corpus traha. Sed tamen si febricula accessit, abstinentia, lectulo, alui ductione opus est. <4d> In omni uero sacro igni neque lenibus et glutinosis , neque salsis et acribus utendum est, sed is, quae inter utrunque sunt, qualis est panis sine fermento, piscis, haedus, aues, exceptoque apro omnis fere uenatio. Si non est febricula, et gestatio utilis est et ambulatio et uinum austere et balneum. Atque in hoc quoque genere potio magis liberalis esse quam cibus debet. Ipsa autem ulcera si mediocriter serpunt, aqua calida, si uehementius, uino calido fouenda sunt; deinde acu pusulae, quaecunque sunt, aperiendae; tum imponenda ea, quae putrem carnem exedunt. <4e> Ubi inflammatio sublata ulcusque purgatum est, imponi lene medicamentum debet. In altero autem genere possunt proficere mala Cotona in uino cocta atque contrita, potest emplastrum uel Hrae uel tetrpharmacum, cui quinta pars turis adiecta sit, potest nigra hedera ex uino austero cocta; ac, si celeriter malum serpit, non aliud magis proficit. Purgato ulcere, quod in summa cute esse proposui, satis ad sanitatem eadem lenia medicamenta proficient. <5> Chironeum autem ulcus appellatur, quod et magnum est et habet oras duras, callosas, tumentes. Exit sanies non multa sed tenuis. Odor malus neque in ulcere neque in eius umore est; nulla inflammatio, dolor modicus est; nihil serpit, ideoque nullum periculum affert, sed non facile sanescit. Interdum tenuis cicatrix inducitur, deinde iterum rumpitur ulcusque renouatur. Fit maxime in pedibus et cruribus. Super id imponi debet, quod et lene aliquid et uehemens et reprimens habeat. Quale eius rei causa fit ex his: squamae aeris, plumbi eloti combusti, singulorum P.*IIII; camiae, cerae, P.*VIII; rosae quantum satis est ad ceram simul cum eis molliendam. <6a> Fiunt etiam ex frigore ulcera hiberna, maxime in pueris, et praecipue pedibus digitisque eorum, nonnunquam etiam in manibus. Rubor cum inflammatione mediocri est; interdum pusulae oriuntur, deinde exulceratio: dolor autem modicus. Prurigo maior est: nonnunquam umor exit, sed non multus, qui referre uel pus uel saniem uidetur. - In primis multa calida aqua fouendum est, in qua rapa decocta, aut si ea non sunt, aliquae uerbenae ex reprimentibus. <6b> Si ndum adapertum ulcus, aes, quam maxime calidum quis pati potest, admouendum est. Si iam exulceratio est, imponi debet alumen aequa portione cum ture contritum uino adiecto, aut malicorium in aqua coctum deinde contrit. Si summa detracta pellicula est, hic quoque melius lenia medicamenta proficiunt. <7a> Struma quoque est tumor, in quo subter concreta quaedam ex pure et sanguine quasi glandulae oriuntur; quae uel praecipue fatigare medicos solent, quoniam et febres mouent nec unquam facile maturescunt; et siue ferro siue medicamentis curantur, plerumque iterum iuxta cicatrices ipsas resurgunt multoque post medicamenta saepius; quibus id quoque adcedit, quod longo spatio detinent. Nascuntur maxime in ceruice, sed etiam in alis et inguinibus *** lateribus: in mammis quoque feminarum se reperisse Meges auctor est. - <7b> Propter haec et album ueratrum recte datur, atque etiam saepius, donec ea digerantur, et medicamenta imponuntur, quae umorem uel educant uel dissipent, quorum supra mentio facta est. Adurentibus quoque quidam utuntur, quae exedunt crustaque eum locum astringant; tunc uero ut ulcus curant. Quaecunque autem ratio curandi est, corpus puro ulcere exercendum atque alendum est, donec ad cicatricem perueniat. Quae cum medici doceant, quorundam rusticorum experimento cognitum, quem struma male habet, si anguem edit, liberari. <8> Furunculus uero est tuberculum acutum cum inflatione et dolore, maximeque ubi iam in pus uertit. Qui ubi adapertus est, et exit , apparet pars carnis in

us uersa, pars corrupta subalbida, subrubra, quem uentriculum quidam furunculi nominant. In eo nullum periculum est, etiam ut nulla curatio adhibeatur: maturescit enim per se atque erumpit: sed dolor efficit, ut potior medicina sit, quae maturius liberet. - Proprium eius medicamentum galbanum est: sed alia quoque supra comprehensa sunt. Si cetera desunt, imponi debe primum non pingue emplastrum, ut id reprimat; deinde, si non repressit, quodlibet puri mouendo accommodatum; si ne id quidem est, uel resina uel fermentum. Expresso pure nulla ultra curatio necessaria est. <9> g-Phyma uero nominatur tuberculum furunculo simile, sed rotundius et planius, saepe etiam maius. Nam furunculus oui dimi magnitudinem raro explet, nunquam excedit: phyma etiam latius patere consueuit, sed inflammatio dolorque sub eo minores sunt. Ubi diuisum est, pus eodem modo apparet; uentriculus, ut in furunculo, non inuenitur, uerum omnis corrupta caro in pus uertitur. Id autem in pueris et saepius nascitur et facilius tollitur: in iuuenibus rarius ori et difficilius curatur. Ubi aetas indurauit, ne nascitur quidem. Quibus uero medicamentis discuteretur, supra propositum est. <10> g-Phygethlon autem est tumor non altus, latus, in quo quiddam pusulae simile est. Dolor distentioque uehemens est, et maior quam pro magnitudine tumoris, interdum etiam febricula. Idque tarde maturescit neque magnopere in pus conuertitur. Fit maxime aut in uertice aut in alis aut inguinibus. Panm a similitudin figurae nostri uocant. Atque id ipsum quo medicamento tolleretur, supra demonstraui. <11a> Sed cum omnes hi nihil nisi minuti abscessus sint, generale nomen trahit latius uitium ad suppurationem spectans; idque fere fit aut post febres aut post dolores partis alicuius maximeque eos, qui uentrem infestarunt. Saepiusque oculis expositum est, siquidem latius aliquid intumescit ad similitudinem eius, quod phyma uocari proposui, rubetque cum calore et paulo post etiam cum duritia, magisque +innocenter+ indolescit et sitim uigiliamque exprimit: interdum tamen nihil horum in cute deprehendi potest, maximeque ubi altius pus mouetur, sed cum siti uigiliaque sentiuntur intus aliquae punctiones. <11b> Et quod desubito durius non est, mollius est et quamuis non rubet, coloris tamen aliter mutati est. Quae signa iam pure oriente nascuntur: tumor ruborque multo ante incipiunt. Sed si locus mollis est, auertendus is materiae ditus est per cataplasmata, quae simul et reprimunt et refrigerant; qualia et alias et paulo ante in erysipelate proposui: si iam durior est, ad ea ueniendum est, quae digerant et resoluant; qualis est ficus arida contusa, aut faex mixta cum cerato, quod ex adipe suilla coactum sit, aut cucumeris radix, cui ex farina duae partes adiectae sint ante ex mulso decoctae. <11c> Licet etiam miscere aequis portionibus Hammoniacum, galbanum, propolim, uiscum, pondusque adicere myrrae dimidio minus quam in prioribus singulis erit. Atque emplastra quoque et malagmata idem efficiunt, quae supra explicui. Quod per haec discussum non est, necesse est maturescat; idque quo celerius fiat, imponenda est farina hordeacia ex aqua cocta *** recte miscetur. Eadem autem haec in minoribus quoque abscessibus, quorum nomina proprietatesque supra reddidi, recte fiunt; eademque omnium curatio, tantum modo distat. <11d> Crudum est autem, in quo magis quasi --- uenarum motus est, et grauitas et ardor et distentio et dolor et rubor et durities et, si maior abscessus est, horror aut etiam febricula permanet; penitusque condita suppurati, si pro his, quae alibi cutis ostendit, punctiones sunt. Ubi ista se remiserunt, iamque is locus prurit et aut subliuidus aut subalbidus est, matura suppuratio est; eaque ubi uel per ipsa medicamenta uel etiam ferro aperta est, pus debet emitti. <11e> Tum si qua in alis uel inguinibus sunt, sine linmento nutrienda sunt. In ceteris quoque partibus, si una plaga exigua est, si mediocris suppuratio fuit, si non alte penetrauit, si febris non est, si ualet corpus, aeque linmenta superuacua sunt. In reliquis, parce tamen, nec nisi *** plaga est, imponi debent. Commode uero uel super linmenta uel sine his imponitur lenticula ex melle aut malicorium ex uino coctum; quae et per se et mixta idonea sunt. <11f> Si qua circa duriora sunt, ad ea mollienda uel malua contrita uel faeni Graeci liniue semen ex passo coctum superdandum est. Quicquid deinde impositum est, non astringi sed modice deligari debet. Illo neminem decipi decet, ut in hoc genere cerato utatur. Cetera quae pertinent ad purgandum ulcus, ad implendum, ad cicatricem inducendam, conueniuntque, in uulneribus exposita sunt. <12a> Nonnunquam autem et ex eiusmodi abscessibus et ex aliis ulcerum generibus fistulae oriuntur. Id nomen est ulceri alto, angusto, calloso. Fit in omni fere parte corporis, habetque quaedam in singulis locis propria. Prius de communibus dicam. Genera igitur plura fistularum sunt, siquidem aliae breues sunt, aliae altius penetrant; aliae rectae intus feruntur, aliae multoque plures transuersae; aliae simplices sunt, aliae duplices triplicesue ab uno ore intus orsae quae fiunt; aut etiam in plures sinus diuiduntur; aliae rectae, aliae flexae et tortuosae sunt. <12b> Aliae intra carnem desinunt, aliae ad ossa aut cartilaginem penetrant aut, ubi neutrum horum subest, ad interiora perueniunt; aliae deinde facile, aliae cum difficultate curantur; atque etiam quaedam insanabiles reperiuntur. - Expedita curatio in fistula simplici recenti intra carnem, adiuuatque ipsum corpus, si iuuenile, si firmum est: inimica contraria his sunt; itemque si fistula os uel cartilaginem uel neruum uel musculos laesit; si articulum occupauit; si uel ad uessicam uel ad pulmonem uel ad uuluam uel ad grandes uenas arteriasue uel ad inania, ut guttur, stomachum, thoracem, penetrauit. <12c> Ad intestina quoque eam tendere semper periculosum, saepe pestiferum est. Quibus multum mali accedit, si corpus uel aegrum uel senile mali habitus est. Ante omnia autem demitti specillum in fistulam conuenit, ut quo tendat et quam alte perueniat, scire possimus, simul etiam protinus umida an siccior sit; quod extracto specillo patet. Si uero os in uicino est, id quoque disci potest, iam necne eo fistula peruenerit; *** penetrauit, quatenus nocuerit. <12d> Nam si molle est, quod ultimo specillo contingitur, intra carnem adhuc uitium est: si magis id renititur, ad os uentum est. Ibi deinde si labitur specillum, nondum caries est: si non labitur, sed aequali innititur, caries quidem, uerum adhuc leuis est: si inaequale quoque et asperum subest, uehementius os exessum est. <12e> At cartilago ubi subsit, ipsa sedes docet peruentumque esse ad eam ex renisu patet. Et ex his quidem colliguntur fistularum sedes, spatia, noxae: simplices uero eae sint, an in plures partes diducantur, cognosci potest ex modo puris; cuius si plus fertur quam quod simplici spatio conuenit, plures sinus esse manifestum est; cumque fere iuxta sint caro et neruos et aliqua neruosa, quales fere tunicae membranaeque sunt, genus quoque puris docebit, num plures sinus intus diuersa corporis genera perroserint. <12f> Siquidem in carne pus leue, album, copiosius fertur; at ex neruoso loco coloris quidem eiusdem, sed tenuius et minus; ex neruo pingue et oleo non dissimile. Denique etiam corporis inclinatio docet, num in plures partes fistulae penetrarint, quia saepe cum quis aliter decubuit aliterue membrum conlocauit, pus ferri quod iam desierat iterum incipit; testaturque non solum alium sinum esse ex quo descendat, sed etiam in aliam corporis partem eum tendere. <12g> Sed si in carne et recens et simplex est, ac neque rugosa neque caua sede neque in articulo, sed in eo membro, quod per se inmobile non nisi cum toto corpore mouetur, satis proficiet emplastrum, quod recentibus uulneribus inponitur, dum habeat uel sale uel alumen uel squamam aeris uel aeruginem uel ex metallicis aliquid; exque eo collyrium fieri debet altera parte tenuius, altera parte paulo plenius; idque ea parte, qua tenuius est, antecedente demitti oportet in fistulam, donec purus sanguis se ostendat. <12h> Quae in omnibus collyris fistularum perpetua sint. Idem deinde emplastrum in linteolo superinponendum, supraque inicienda spongia est in acetum ante demissa; soluique quinto die satis est. Genusque uictus adhibendum est, quo carnem ali docui. Ac si longius a praecordis fistula est, ex interuallo ieiunum radiculas esse, deinde uomere necessarium est. Vetustate callosa fit fistula. Callus autem neminem fallit, quia durus est et aut albus aut pallidus. <12i> Sed tum ualidioribus medicamentis opus est; quale est, quod habet: papaueris lacrimae P.*I; cummis P.*III=; cadmiae P.*IIII; atramenti sutori P.*VIII; ex quibus aqua coactis collyrium fit. Aut in quo sunt: gallae P.*=-; aeruginis, sandaracae, aluminis Aegypti, singulorum P. I; atramenti sutori conbusti P. II. Aut quod constat ex chalcitide et saxo calcis, quibus auripigmenti dimidio minus quam in singulis prioribus est adicitur; eaque melle cocto excipiuntur. <12k> Expeditissimum autem est ex praecepto Megetis aeruginis rasae P.*II conterere, deinde Hammoniaci thymiamatis P. I aceto liquare, eoque infuso aeruginem cgere; idque ex primis medicamentis est. Sed ut haec maximi effectus sunt, sic, cui ita non adsunt, facile tamen est callum quibuslibet adurentibus medicamentis erodere: satisque est uel papyrum intortum uel aliquid ex penicillo in modum collyri adstrictum eo inlini. Scilla quoque cocta et mixta cum calce callum exest. <12l> Si quando uero longior sed transuersa fistula est, demisso specillo contra principium huius incidi commodissimum est, et collyrium utrinque demitti. At si duplicem esse fistulam aut multiplicem existimamus, sic tamen ut breuis intraque carnem sit, collyrio uti non debemus, quod unam partem curet, reliquas omittat; sed eadem medicamenta arida in calamum scriptorium coicienda sunt, isque ori fistulae aptandus, inspirandumque, ut ea medicamenta intus conpellantur: <12m> aut eadem ex uino liquanda, uel, si sordidior fistula est, ex mulso, si callosior, ex aceto sunt idque intus infundendum. Quicquid inditum est, superponenda sunt, quae refrigerent et reprimant: nam fere quae circa fistulam sunt, habent aliquid inflammationis. Neque alienum est, ubi qui soluerit, antequam rursus alia medicamenta coiciat, per oricularium clysterem fistulam eluere; si plus puris fertur, uino; si callus durior est, aceto; si iam purgatur, mulso uel aqua, in qua eruum coctum sit, sic ut huic quoque mellis paulum adiciatur. <12n> Fere uero fit, ut ea tunica, quae inter frmen et integram carnem est, uicta medicamentis tota exeat, infraque ulcus purum sit; quod ubi contigit, imponenda glutinantia sunt, praecipueque spongia melle cocto inlita. Neque ignoro multis placuisse linmentum in modum collyri compositum tinctum melle demitti; sed celerius id glutinat quam impletur. Neque uerendum est, ne purum corpus puro corpori iunctum non coeat: adiectis quoque medicamentis ad id efficacibus *** cum saepe exulceratio digitorum, nisi magna cura prospeximus, sanescendo in unum eos iungat. <13a> Est etiam ulceris genus, quod a faui similitudine g-kehrion a Graecis nominatur, idque duas species habet. Alterum est subalbidum, furunculo simile, sed maius et cum dolore maiore. Quod ubi maturescit, habet foramina, per quae fertur umor glutinosus et purulentus; neque tamen ad iustam maturitatem peruenit. Si diuisum est, multo plus intus corrupti quam in furunculo apparet altiusque descendit. Raro fit nisi in scapulis. <13b> Alterum *** est minus super corpus eminens, durum, latum, subuiride, subpallidum, magis exulceratum: siquidem ad singulorum pilorum radices foramina sunt, per quae fertur umor glutinosus, subpallidus, crassitudinem mellis aut uisci referens, interdum olei. Si inciditur, uiridis intus caro apparet. Dolor autem inflammatio ingens est, adeo ut acutam quoque febrem mouere consuerint. - Super id, quod minus crebris foraminibus exasperatum est, recte inponitur et ficus arida et lini semen in mulso coctum et emplastra ac malagmata materiam educentia, aut quae proprie huc pertinentia supra posui. <13c> Super alterum et eadem medicamenta, et farina ex mulso cocta, sic ut i dimidium resinae terebenthinae misceatur; et ficus in mulso decocta, cui paulum hysopi contriti sit adiectum; et uuae tminiae pars quarta fico adiecta. Quod si parum in utrolibet genere medicamenta proficiunt, totum ulcus usque ad sanam carnem excidi oportebit. Ulcere ablato super plagam medicamenta danda sunt, primum quae pus citent, deinde quae purgent, tum quae impleant. <14a> Sunt uero quaedam uerrucis similia, quorum diuersa nomina ut uitia sunt. g-Akrochordona uocant, ubi sub cute coit aliquid durius, et interdum paulo asperius, coloris eiusdem, infra tenue, ad cutem latius; idque modicum est, quia raro fabae magnitudinem excedit. Vix unum tantum eodem tempore nascitur, sed plura, maximeque in pueris; eaque nonnumquam subito desinunt, nonnumquam mediocrem inflammationem excitant; sub qua etiam in pus conuertuntur. <14b> At g-Thymion nominatur, quod super corpus quasi uerrucula eminet, ad cutem tenue, supra latius, subdurum et in summo perasperum. Idque summum colorem floris thymi repraesentat, unde ei nomen est, ibique facile finditur et cruentatur; nonnumquam aliquantum sanguinis fundit, fere circa magnitudinem fabae Aegyptiae est, raro maius, interdum perexiguum. Modo unum autem, modo plura nascuntur, uel in palmis uel inferioribus pedum partibus. Pessima tamen in obscenis sunt maximeque ibi sanguinem fundunt. <14c> g-Myrmehkia autem uocantur humilira thymo durioraque, quae radices altius exigunt maioremque dolorem mouent: infra lata, super autem tenuia, minus sanguinis mittunt; magnitudine uix umquam lupini modum excedunt. Nascuntur ea quoque aut in palmis, aut inferioribus pedum partibus. CLAVUS autem nonnumquam quidem alibi, sed in pedibus tamen maxime nascitur, praecipue ex contuso, quamuis interdum aliter; dolorem, etiamsi non alias, tamen ingredienti mouet. <14d> Ex his acrochordon et thymium saepe etiam per se finiuntur, et quo minora sunt, eo magis. Myrmecia et claui sine curatione uix umquam desinunt. Acrochordon, si excissa est, nullam radiculam reliquit, ideoque ne renascitur quidem. Thymio clauoque excissis, sub rotunda radicula nascitur, quae penitus descendit ad carnem, eaque relicta idem rursus exigit. Myrmecia latissimis radicibus inhaerent, ideoque ne excidi quidem sine exulceratione magna possunt. Clauum subinde radere commodissimum est: nam sine ulla ui sic mollescit; ac si sanguinis quoque aliquid emissum est, saepe emoritur. <14e> Tollitur etiam, si quis eum circumpurgat, deinde inponit resinam, cui miscuit pulueris paulum, quem ex lapide molari contrito fecit. Cetera uero genera medicamentis adurenda sunt; aliisque id, quod ex faece uini; myrmecis id, quod ex alumine et sandaraca est, aptissimum. Sed ea, quae circa sunt, foliis contegi debent, ne ipsa quoque exulcerentur; deinde postea lenticula imponi. Tollit thymum etiam ficus in aqua cocta. <15a> At pusulae maxime uernis temporibus oriuntur. Earum plura genera sunt. Nam modo circa totum corpus partemue aspritudo quaedam fit, similis iis pusulis, quae ex urtica uel sudore nascuntur: exanthemata Graeci uocant; eaque modo rubent, modo colorem cutis non excedunt. <15b> Nonnumquam plures similes uaris oriuntur, nonnumquam maiores pusulae liuidae aut pallidae aut nigrae, aut aliter naturali colore mutato; subestque his umor. Ubi eae ruptae sunt, infra quasi exulcerata caro apparet: g-exanthehmata Graece nominantur. Fiunt uel ex frigore uel ex igne uel ex medicamentis. g-Phluktaina autem paulo durior pusula est, subalbida, acuta, ex qua ipsa quod exprimitur umidum est. At pusulis uero nonnumquam etiam ulcuscula unt aut aridiora aut umidiora; et modo tantum cum prurigine, modo etiam cum inflammatione aut dolore; exitque aut pus aut sanies aut utrumque; maximeque id euenit in aetate puerili, raro in medio corpore, saepe in eminentibus partibus. <15c> Pessima pusula est, quae g-epinyktis uocatur: ea colore uel subliuida uel nigra uel alba esse consueuit. Circa hanc autem uehemens inflammatio est; et cum adaperta est, reperitur intus exulceratio muccosa, colore umori suo similis. Dolor ex ea supra magnitudinem eius est: neque enim ea faba maior est. Atque haec quoque oritur in eminentibus et fere noctu; unde nomen quoque a Graecis ei inpositum est. - <15d> In omnium uero pusularum curatione primum est multum ambulare atque exerceri; si quid ista prohibet, gestari. Secundum est cibum minuere, abstinere ab omnibus acribus et extenuantibus; eademque nutrices facere oportet, si lactens puer ita adfectus est. Praeter haec is, qui iam robustus est, si pusulae minutae sunt, desudare in balneo debet, simulque super eas nitrum inspergere oleoque uinum miscere et sic ungui; tum descendere in solium. Si nihil sic proficitur, aut si maius pusularum genus occupauit, imponenda lenticula est, detractaque summa pellicula ad medicamenta lenia transeundum est. <15e> Epinyctis post lenticulam recte herba quoque sanguinali uel uiridi coriandro curatur. Ulcera ex pusulis facta tollit spuma argenti cum semine feni Graeci mixta, sic ut his inuicem rosa atque intubi sucus adiciatur, donec mellis crassitudo ei fiat. Proprie ad eas pusulas, quae infantes male habent, lapidis, quem pyriten uocant, P. VIII cum quinquaginta amaris nucibus miscetur, adiciunturque olei cyathi tres. Sed prius ungui ex cerussa pusulae debent, tum hoc inlini. <16a> Scabies uero durior: cutis rubicunda, ex qua pusulae oriuntur, quaedam umidiores, quaedam sicciores. Exit ex quibusdam sanies, fitque ex his continuata exulceratio pruriens; serpitque in quibusdam cito. Atque in aliis quidem ex toto desinit, in aliis uero certo tempore anni reuertitur. Quo asperior est quoque prurit magis, eo difficilius tollitur: itaque eam, quae talis est, g-agrian Graeci appellant. - <16b> In hoc quoque uictus ratio eadem quae supra necessaria est: medicamentum autem ad incipientem hanc idoneum est, quod fit ex spodi, croci, aeruginis, singulorum P. ; piperis albi, omphaci, singulorum P.*I; cadmiae P. VIII. At ubi iam exulceratio est, id, quod fit ex sulpuris P. I; cerae P. IIII; picis liquidae hemina; olei sextaris duobus; quae simul incocuntur, dum crassitudo mellis sit. <16c> Est etiam quod ad Protarchum auctorem refertur. Habet farinae lupinorum S. I.; nitri cyathos IIII S.; picis liquidae heminam; resinae umidae selibram; aceti cyathos tres. Crocum quoque, Lycium, aerugo, murra, cinis aequis portionibus recte miscentur, ex passo cocuntur; idque omnem pituitam ubique sustinet. Ac si nihil aliud est, amurca tertiam partem decocta uel sulpur pici liquidae mixtum, sicut in pecoribus proposui, hominibus quoque scabie laborantibus opitulantur. <17a> Inpetiginis uero species sunt quattuor. Minime mala est, quae similitudinem scabie repraesentat: nam et rubet durior est et exulcerata est et roditur. Distat autem ab ea, quod magis exulcerata est et uaris similis pusulas habet; uidenturque esse in ea quasi bullulae quaedam, ex quibus interposito tempore squamulae resoluuntur; certioribus hoc temporibus reuertitur. <17b> Alterum genus peius est, simile papulae fere, sed asperius rubicundiusque; figuras uarias habet; squamulae ex summa cute discedunt; roso maior est; celerius et latius procedit certioribusque etiamnum quam prior temporibus et fit et desinit: rubrica cognominat. Tertia etiannum deterior est: nam et crassior est et durior et magis tumet; in summa cute finditur et uehementius roditur. Ipsa quoque squamosa sed nigra; proceditque et late nec tarde; et minus errat in temporibus, quibus aut oritur aut desinit neque ex toto tollitur: nigrae cognomen est. <17c> Quartum genus est, quod curationem omnino non recipit, distans colore: nam subalbidum est et recenti cicatrici simile; squamulasque habet , quasdam lenticulae similes, quibus dempti nonnumquam profluit sanguis. Alioqui uero umor eius albidus est, cutis dura atque fissa est; proceditque latius. Haec uero omnia genera maxime oriuntur in pedibus et manibus; atque ungues quoque infestant. Medicamentum non aliud ualentius est quam quod ad scabiem quoque pertinere sub auctore Protarcho retuli. Sarapion autem nitri P. II, sulpuris P. IIII excipiebat resina copiosa, eaque utebatur. <18a> Papularum uero duo genera sunt. Alterum est in quo per minimas pusulas cutis exasperatur et rubet leuiterque roditur: medium habet pauxillo leuius, tarde serpit. Idque uitium maxime rotundum incipit, eademque ratione in orbem procedit. Altera autem est, quam g-agrian Graeci appellant; in qua similiter quidem sed magis cutis exasperatur exulceraturque, ac uehementius et roditur et rubet et interdum etiam pilos remittit. <18b> Minus rotunda est, difficilius sanescit: nisi sublata est, in inpetiginem uertitur. Sed leuis papula etiam, si ieiuna saliua cotidie defricatur, sanescit: maior commodissime murali herba tollitur, si sub ea detrita est. Ut uero ad composita medicamenta ueniamus, idem illud Protarchi tanto ualentius in his est, quanto minus in his uiti est. Alterum ad idem Myronis: nitri rubri, turis, singulorum P.*I; cantharidum purgatarum P.*II; sulpuris ignem non experti tantundem; resinae terebenthinae liquidae P.*XX; farinae loli S. III; gitti cyathos III S.; picis crudae S. I. <19a> Vitligo quoque quamuis per se nullum periculum adfert, tamen et foeda est et ex malo corporis habitu fit. Eius tres species sunt. g-Alphos uocatur, ubi color albus est, fere subasper, et non continuus, ut quaedam quasi guttae dispersae esse uideantur. Interdum etiam latius et cum quibusdam intermissionibus serpit. <19b> g-Melas colore ab hoc differt, quia niger est et umbrae similis: cetera eadem sunt. g-Leukeh habet quiddam simile alpho, sed magis albida est, et altius descendit, in eaque albi pili sunt et lanugini similes. Omnia haec serpunt, sed in aliis celerius, in aliis tardius. Alphos et melas in quibusdam uariis temporibus et oriuntur et desinunt: leuce quem occupauit, non facile dimittit. Priora curationem non difficillimam recipiunt, ultimum uix umquam sanescit; ac si quid ei uitio demptum est, tamen non ex toto sanus color redditur. <19c> Utrum autem aliquod horum sanabile sit, an non sit, experimento facile colligitur. Incidi enim cutis debet aut acu pungi: si sanguis exit, quod fere fit in duobus prioribus, remedio locus est; si umor albidus, sanari non potest; itaque ab hoc quidem abstinendum est. Super id uero, quod curationem recipit, inponenda lenticula mixta cum sulpure et ture, sic ut ea contrita ex aceto sint. Aliud ad idem, quod ad Irenaeum auctorem refertur: alcyonium, nitrum, fici folia arida paribus portionibus contunduntur adiecto aceto. <19d> His in sole uitligo perunguitur, deinde non ita multo post, nimis erodatur, eluitur. Proprie quidam Myrone auctore eos, quos alphos uocari dixi, hoc medicamento perungunt: sulpuris P.*=-; aluminis scissilis P. <*>=; nitri P. <*>==; murti aridae contrita acetabulum miscent; deinde in balneo super uitliginem inspergunt farina ex faba, tum haec inducunt. Ii uero, quos melanas uocari dixi, curantur, cum simul contrita sunt alcyoneum, tus, hordeum, faba; eaque sine oleo in balineo ante sudorem insperguntur; tum genus id uitliginis defricatur.

hesium uocatur, huc aptum est. Habet resinae terebenthinae P.*II; galbani P.*IIII; minii Sinopici P.*VI; turis fuliginis P.*VI; cerae P.*VIII; spumae argenti P.*XXXVI; olei ueteris heminam. <22> Item id, quod ex his constat; squamae aeris, turis fuliginis, singulorum P.*IIII; galbani P.*VI; salis Hammoniaci P.*XII=; cerae P.*XXV; olei tribus heminis. Haec autem aliis quoque recentioribus uulneribus recte imponuntur. <23> Sunt etiam alba lenia (g-leuka Graeci uocant) fere non grauibus uulneribus accommodata, praecipueque senilibus. Quale est quod habet: cerussae P.*XXXII; sebi uitulini curati et cerae, singulorum P.*XLVIII; olei heminas tres; ex quibus ea cerussa coquitur. <24> Aliud quod habet cerussa P.*XX; cerae P.*XXXV, olei heminam, aquae sextarium. Quae quotiens adiciuntur cerussae uel spumae argenti, scire licet illa ex his coquenda esse. Est autem ea percandida compositio quae supra posita est, ideoque g-elephantineh nominatur. <25> Lenia quoque quaedam emplastra sunt, quas g-liparas fere Graeci nominant; ut id, quod habet mini P.*IIII; spumae argenti P.*XXV; cerae et adipis suillae, singulorum P.*XXXVII; uitellos quattuor. <26> Alia compositio generis eiusdem: cerae, resinae terebenthinae, singulorum P.*VI; cerussae P.*VIII; spumae argenti, plumbi recrementi (g-skohrian g-molybdou Graeci uocant), singulorum P.*XX; cicini olei et murti singulorum heminae. <27> Tertia, quae ad auctorem Arcagathum refertur: misy cocti, aeris combusti, singulorum P.*IIII; cerussae coctae P.*VIII; resinae terebenthinae P.*X; spumae argenti P.*VI. <28> Etiamnum generis eiusdem: spumae argenti, cerae, adipis suillae, singulorum P.*XXVII; uitelli cocti IIII; rosae hemina. Aut: cerati ex oleo myrteo facti partes tres; adipis suillae pars quarta; paulum ex plumbi recremento. Aut: spumae argenti selibra, ex olei hemina et aquae marinae altera cocta, donec bullire desierit, cui paulum cerae sit adiectum. Aut: pares portiones cerae, sebi, stibis, spumae argenti, cerussae. [5,20] Caput XX : De pastillis et primum de iis, qui ad recentia uulnera glutinanda sanandaque apti sunt. Alius pastillus ad glutinanda uulnera. De sphragide pastillo, quem Polybus confecit ad glutinandum uulnus. Pastillus ad ulcera sordida et nigritiem in auribus, naribus et in obscoenis partibus inflammationesque eorum. Pastillus Andronis ad uuam inflammatam, ad naturalia sordida, etiam cancro laborantia. Pastillus ad fissa ani uel ora, uenarum fundentia sanguinem uel cancrum. Pastillus ad expellendum calculum cum urina. <1a> PASTILLI quoque facultates diuersas habent. Sunt enim ad recentia uulnera glutinanda sanandaque apti; qualis est qui habet chalcitis, misy, spumae nitri, floris aeris, gallae, aluminis scissilis modice cocti, singulorum P.*I; aeris combusti, capitulorum mali Punici, singulorum P.*III. Hunc oportet diluere aceto, sic, ubi uulnus glutinandum est, inlinre. At si neruosus aut muscolosus is locus est, commodius est cerato miscere, sic ut illius VIII partes, nona huius sit. <1b> Alius ad idem constat ex his: bituminis, aluminis scissilis, singulorum P.*I; aeris combusti P.*IIII; spumae argenti P.*XI; olei sextari. <2> Sed longe Polydi celeberrimus est, g-sphragis autem nominatur; qui habet aluminis scissilis P.*I=; atramenti sutorii P.*II; murrae P.*V; aloes tantundem; capitulorum Punici mali, fellis taurini, singulorum P.*VI; quae contrita uino austero excipiuntur. <3> Ad ulcera sordida et nigritiem in auribus, naribus, obscenis partibus, inflammationesque eorum: chrysocollae P.*I; atramenti sutori, aluminis scissilis, singulorum P.*II; halicaccabi corticis P.*IIII; mini P.*VI; spumae argenti P.*XII; cerussae P.*XVI; quae ex aceto et coguntur et, ubi utendum est, diluuntur. <4> Andronis uero est ad uuam inflammatam, ad naturalia sordida, etiam cancro laborantia: gallae, atramenti sutorii, murrae, singulorum P.*I; aristolochiae, aluminis scissilis, singulorum P.*II; capitul Punici mali P.*XXV; ex passo coacta, et cum usus exigit, aceto uel uino diluta, prout ualentius aut lenius uitium est, cui medendum est. <5> Proprie autem ad ani fissa, uel ora uenarum fundentia sanguinem, uel cancrum: aeruginis P.*II; murrae P.*IIII; cummis P.*VIII; turis P.*XII; stibis, lacrimae papaueris, acaciae, singulorum P.*XVI. Quae ex uino et teruntur et in ipso usu deliquantur. <6> Expellere autem ex uesica cum urina calculum uidetur haec compositio: caiae, croci, murrae, costi, nardi, cinnamomi, dulcis radicis, balsami, hyperici pares portiones conteruntur, deinde uinum lene instillatur, et pastilli fiunt, qui singuli habeant P.*=, hique singuli cotidie mane ieiuno dantur. [5,21] Caput XXI : De pessis. Ad sanguinem euocandum. Ad uuluam molliendam. Alia pessi compositio ad idem ualens. Ad inflammationes uuluae Numenii pessus. Ad eiiciendum e uulua infantem mortuum. Si mulier uitio locorum concidit, qua curatione utendum sit. Si mulier non comprehendit. <1a> Haec tria compositionum genera maximum praecipueque uarium usum praestant. Sed alia quoque utilia sunt, ut ea, quae feminis subiciuntur: pess??? Graeci uocant. Eorum haec proprietas est: medicamenta composita molli lana excipiuntur, eaque lana naturalibus conditur. <1b> Ad sanguinem autem euocandum Cauneis duabus adicitur nitri P.*S=; aut alii semen conteritur, adicitur murrae paululum, et unguento susino miscetur; aut cucumeris siluestris pars interior ex lacte muliebri diluitur. <2> Ad uuluam molliendam oui uitellus et foenum Graecum et rosa et crocum temperantur. Aut elateri P.*=; salis tantundem; uuae tminiae P.*VI melle excipiuntur. <3> Aut Boetho auctore croci, resinae terebenthinae, singulorum P.*IIII; murrae P.*==; rosae P.*I; sebi uitulini P.*I=; cerae P.*II miscentur. <4> Optuma autem aduersus inflammationes uuluae Numenii compositio est, quae habet: croci P.*=-; cerae P.*I; buturi P.*VIII; adipis anserini P.*XII; uitellos coctos duos, rosae minus cyatho. <5> Si uero infans intus decessit, quo facilius eiciatur, malcorium ex aqua terendum eoque utendum est. <6> Si concidere uitio locorum mulier solet, cocleae cum testis suis comburendae conterendaeque, deinde his mel adiciendum est. <7> Si non comprehendit, adeps leonina ex rosa mollienda est. [5,22] Caput XXII : De medicamentis, quibus aridis utimur. Ad carnem supercrescentem exedendam. Ad putrem carnem continendam, ne ultra serpat, eamque leniter exedendam plures compositiones. Hierae cumpositio. Iudaei compositio. Iollae compositio. Ad sanguinis profluuia uel ex membrana cerebri uel aliis locis et ad cancrum et ad inducendam cicatricem et ad coercendam carnem increscentem. Timaei compositio ad ignem sacrum uel cancrum. Ad sternutamenta excitanda. Gargarizationes, quibus fieri debeant. <1> Quaedam autem mixturae medicamentorum sunt, quibus ARIDIS neque coactis utimur, sic ut inspergamus, aut cum aliquo liquido mixta inlinamus. Quale est ad carnem supercrescentem exedendam, quod habet: squamae aeris, fuliginis turis, singulorum P.*I; aeruginis P.*II. Haec autem eadem cum melle purgant ulcera, cum cera inplent. Misy quoque et galla, si paribus portionibus misceantur, corpus consumunt; eaque uel arida inspergere licet uel excepta cadmia inlinre. <2a> Putrem uero carnem continet neque ultra serpere patitur et leniter exest mel uel cum lenticula uel cum marrubio uel cum oleae foliis ante ex uino decoctis. Item sertula Campana in mulso cocta, deinde contrita; aut calx cum cerato; aut amarae nuces cum alio, sic ut huius pars tertia sit, paulumque his croci adiciatur. Aut quod habet spumae argenti P.*VI; cornu bubuli combusti P.*XII; olei murtei et uini cyathos ternos. <2b> Aut quod ex his constat: floris Punici mali, atramenti sutorii, aloes, singulorum P.*II; aluminis scissilis, turis, singulorum P.*IIII; gallae P.*VIII; aristolochiae P.*X. Vehementius idem facit etiam adurendo auripigmentum cum chalcitide et aut nitro aut calce aut charta combusta: item sal cum aceto. Vel ea compositio, quae habet: chalcitidis, capitulorum Punici mali, aloes, singulorum P.*II; aluminis scissilis, turis, singulorum P.*IIII; gallae P.*VIII; aristolochiae P.*X; mellis quantum satis sit ad ea cogenda. <2c> Vel cantharid*I; sulpuris P.*I; lolii P.*III; quibus adicitur picis liquidae quantum satis est ad iungendum. Vel chalcitis quoque cum resina et ruta mixta; aut cum eadem resina diphryges; aut uua tminia cum pice liquida. Idem uero possunt et faecs uini combustae et calcis et nitri pares portiones; uel aluminis scissilis P.*==; turis, sandaracae, nitri, singulorum P.*I; gallae P.*VIII; aristolochiae P.*X; mellis quantum satis sit. <3> Est etiam Hrae compositio, quae habet murrae, chalcitidis, singulorum P.*II; aloe, turis, aluminis scissilis, singulorum P.*IIII; aristolochiae, gallae inmaturae, singulorum P.*VIII; malicori contriti P.*X. <4> Est Iudaei, in qua sunt calcis partes duae; nitri quam ruberrumi pars tertia, quae urina inpuberis pueri coguntur, donec strigmenti crassitudo sit. Sed subinde is locus, cui id inlinitur, madefaciendus est. <5> At Iollas chartae combustae, sandaracae, singulorum P.*I; calcis P.*II; auripigmenti tantundem miscebat. <6> Si uero ex membrana, quae super cerebrum est, profluit sanguis, uitellus combustus et contritus inspergi debet: si alio loco sanguinis profluuium est, auripigmenti, squamae aeris, singulorum P.*I; sandaracae P. <*> II; marmoris cocti P.*IIII inspergi debet. Eadem cancro quoque obsistunt. Ad inducendam cicatricem: squamae aeris, turis fuliginis, singulorum P.*II; calcis P. <*> IIII. Eadem increscentem quoque carnem coercent. <7> Timaeus autem ad ignem sacrum, ad cancrum his utebatur: murrae P.*II; turis, atramenti sutori, singulorum P.*III; sandaracae, auripigmenti, squamae aeris, singulorum P.*IIII; gallae P.*VI; cerussae combustae P.*VIII. Ea uel arida inspersa uel melle excepta idem praestant. <8> Sternumenta uero uel albo ueratro uel struthio coiecto in nares excitantur, uel his mixtis: piperis, ueratri albi, singulorum P.*=; castorei P.*=-; spumae nitri P.*I; struthi P. <*> IIII. <9> Gargarizationes autem aut leuandi causa fiunt aut reprimendi aut euocandi. Leuant lac, cremor uel tisanae uel furfurum: reprimit aqua, in qua uel lenticula uel rosa uel rubus uel Cotoneum malum uel palmulae decoctae sunt. Euocant sinapi, piper. [5,23] Caput XXIII : De antidotis et quibus malis opitulentur. Compositio antidoti. Aliud antidotum Ambrosia nominatum, quod Zopyrus Ptolemaeo regi composuit. Antidotum Mithridatis. <1a> ANTIDOTA raro sed praecipue interdum necessaria sunt, quia grauissimis casibus opitulantur. Ea recte quidem dantur conlisis corporibus, uel per ictus, uel ubi ex alto deciderunt, uel in uiscerum, laterum, faucium, interiorumque partium doloribus. Maxime autem desideranda sunt aduersus uenena, uel per morsus uel per cibos aut potiones nostris corporibus inserta. <1b> Unum est, quod habet lacrimae papaueris P.*=; acori, malobathri P.*V; iridis Illyricae, cummi, singulorum P.*II; anesi P.*III; nardi Gallici, foliorum rosae aridorum, cardamomi, singulorum P.*IIII; petroselini P. <*> IIII= (uel folii P. <*> V); casiae nigrae, silis, bdelli, balsami seminis, piperis albi, singulorum P. <*> V=; styracis P. <*> V=; murrae, opopanacis, nardi Syri, turis masculi, hypocistidis suci, singulorum P.*VI; castorei *VI; costi, piperis albi, galbani, resinae terebenthinae, croci, floris iunci rotundi, singulorum P. <*> VI=-; dulcis radicis P. <*> VIII=-; quae uel melle uel passo excipiuntur. <2> Alterum, quod Zopyrus regi Ptolemaeo dicitur composuisse atque ambrosian nominasse, ex his constat: costi, turis masculi, singulorum P. <*>==; piperis albi P. <*>=-; floris iunci rotundi P. <*> II; cinnamomi P. <*> III; casiae nigrae P. <*> IIII; croci Cilici P. <*> IIII=-; murrae, quam sta?t?? nominat, P. <*> V; nardi Indici P. <*> V=-. Quae singula contrita melle cocto excipiuntur; deinde ubi utendum est, id quod Aegyptiae fabae magnitudinem impleat, in potione uini diluitur. <3a> Nobilissimum autem est Mithridatis, quod cottidie sumendo rex ille dicitur aduersus uenenorum pericula tutum corpus suum reddidisse. In quo haec sunt: costi P. <*>==-; acori P. <*> V; hyperici, cummi, sagapeni, acaciae suci, iridis Illyricae, cardamomi, singulorum P. <*> II; anesi P. <*> III; nardi Gallici, gentianae radicis, aridorum rosae foliorum, singulorum P. <*> IIII; papaueris lacrimae, petroselini, singulorum P. <*> IIII=-; casiae, silis, lolii, piperis longi, singulorum P.*V=; styracis P. <*> V=-; <2b> castorei, turis, hypocistidis suci, murrae, opopanacis, singulorum P. <*> VI; malobathri folii *VI; floris iunci rotundi, resinae terebenthinae, galbani, dauci Cretici seminis, singulorum P. <*> VI=; nardi, opobalsami, singulorum P. <*> VI=-; thaspis P.*VI=-; radicis Ponticae P. <*> VII; croci, zingiberis, cinnamomi, singulorum P.*VII=-. Haec contrita melle excipiuntur, et aduersus uenenum, quod magnitudinem nucis Graecae impleat, ex uino datur. In ceteris autem adfectibus corporis pro modo eorum uel quod Aegyptiae fabae uel quod erui magnitudinem impleat, satis est. [5,24] Caput XXIV : De acopis. Acopum neruis utile. g-Egchrista ad ulcera purganda et implenda. Ad sacrum ignem. <1> Acopa quoque utilia neruis sunt. Quale est, quod habet floris iunci rotundi P. <*> II==; costi, iunci quadrati, lauri bacarum, Hammoniaci, cardamomi, singulorum P. <*> IIII=-; murrae, aeris combusti, singulorum P. <*> VII; iridis Illyricae, cerae, singulorum P. <*> XIIII; Alexandrini calami, iunci rotundi, aspalthi, xylobalsami, singulorum P.*XXVIII; sebi P. <*> I; unguenti irini cyathum. <2> Alterum, quod g-eyohdes uocant, hoc modo fit: cerae P.=-; olei tantundem; resinae terebenthinae ad nucis iuglandis magnitudinem simul incocuntur; deinde in mortario teruntur, instillaturque subinde quam optumi mellis acetabulum, tum irini unguenti et rosae terni cyathi. <3> g-Egchrista autem Graeci uocant liquida, quae inlinuntur. Quale est, quod fit ad ulcera purganda et inplenda, maxime inter neruos, paribus portionibus inter se mixtis: buturi, medullae sebi uitulini, adipis anserinae, cerae, mellis, resinae terebenthinae, rosae, olei cicini. Quae separatim omnia liquantur, deinde liquida miscentur, et tum simul teruntur. Et hoc quidem magis purgat: magis uero emollit, si pro rosa cyprus infunditur. <4> ad sacrum ignem: spumae argenti P.*VI; corn bubuli combusti P.*XII conteruntur, adiciturque inuicem uinum et id quod specialiter sil uocatur, et murteum, donec utriusque terni cyathi coiciantur. [5,25] Caput XXV : De catapotiis. Catapotium ad somnum arcessendum et leuationem doloris et simul ad concoquendum. Catapotium ualentius ad somnum. Catapotium ad plurimos dolores per somnum leniendos. Catapotium aliud ad multa ualens. Catapotium ad inducendum somnum, quem uulua dolens prohibuit. Ad iecur sanandum. Ad finiendos dolores lateris. Ad thoracis dolores finiendos. Catapotium Athenionis ad tussim. Catapotium Heraclidis Tarentini ad tussim et somnum. Catapotium ad purganda ulcera in faucibus tussientibus. Colice Cassii medici. Ad infantem mortuum aut secundas expellendas. Laborantibus ex partu quid dari debeat. Ad adiuuandam uocem. Aduersus difficultatem urinae. Arteriaces compositio quomodo fiat. <1> CATAPOTIA quoque multa sunt, uariisque de causis fiunt. g-Anohdyna uocant, quae somno dolorem leuant; quibus uti, nisi nimia necessitas urget, alienum est: sunt enim ex uehementibus medicamentis et stomacho alienis. Potest tamen etiam ad concoquendum, quod habet papaueris lacrimae, galbani, singulorum P.*I; murrae, castorei, piperis, singulorum P.*II. Ex quibus, quod erui magnitudinem habet, satis est deuorasse. <2> Alterum stomacho peius, ad somnum ualentius, ex his fit: mandragorae P.*=-; apii seminis, item hyoscyami seminis, singulorum P.*IIII; quae ex uino teruntur. Unum autem eiusdem magnitudinis, quae supra posita est, abunde est sumpsisse. <3a> Siue autem capitis dolores siue ulcera siue lippitudo siue dentes *** siue spiritus difficultas siue intestinorum tormenta siue inflammatio uuluae est, siue coxa siue iecur aut lienis aut latus torquet, siue uitio locorum aliqua prolabitur et ommutescit, occurrit dolori per quietem eiusmodi catapotium: <3b> silis, acori, rutae siluestris seminis, singulorum P.*I; castorei, cinnamomi, *II; papaueris lacrimae, panacis radicis, mandragorae, malorum aridorum, iunci rotundi floris, singulorum P.*II=-; piperis grana LVI. Haec per se contrita, rursus instillato subinde passo, simul omnia teruntur, donec crassitudo sordium fiat. Ex eo paululum aut deuoratur, aut aqua diluitur et potui datur. <4a> Quin etiam siluestris papaueris, cum iam ad excipiendam lacrimam maturum est, manipellus qui manu conprehendi potest, in uas demittitur, et superinfunditur aqua, quae id contegat, atque ita coquitur. Ubi iam bene manipellus is coctus est ibidem *** expressus proicitur; et cum eo umore passi pa mensura miscetur, inferuetque, donec crassitudinem sordium habeat. <4b> Cum infrixit, catapotia ex eo fiunt ad nostrae fabae magnitudinem, habentque usum multiplicem. Nam et somnum faciunt uel per se adsumpta uel ex aqua data, et aurium dolores leuant, adiectis exiguo modo rutae suci ac passi, et tormina supprimunt ex uino liquata, et inflammationem uuluae coercent mixta cerato ex rosa facto, cum paulum his croci quoque accessit; et ex aqua fronti inducta pituitam in oculos decurrentem tenent. <5> Item si uulua dolens somnum prohibet, croci P.*==; anesi, murrae, singulorum P.*I; papaueris lacrimae P.*III; cicutae seminis P.*VIII miscentur excipiunturque uino uetere, et quod lupini magnitudinem habet in tribus cyathis aquae diluitur. Id tamen in febre periculose datur. <6> Ad iecur sanandum nitri P.*=-; croci, murrae, nardi Gallici, singulorum P.*I melle excipiuntur, daturque quod Aegyptiae fabae magnitudinem habeat. <7> Ad lateris dolores finiendos piperis, aristolochiae, nardi, murrae pares portiones. <8> Ad thoracis nardi P.*I; turis, casiae, singulorum P.*III; murrae, cinnamomi, singulorum P.*VI; croci P.*VIII; resinae terebenthinae P. <*>=-; mellis heminae tres. <9> Ad tussim Athenionis: murrae, piperis, singulorum P.*=; castorei, papaueris lacrimae, singulorum P.*I. Quae separatim contusa postea iunguntur, et ad magnitudinem fabae nostrae bina catapotia mane, bina noctu dormituro dantur. <10> Si tussis somnum prohibet, ad utrumque Heraclidis Tarentini: croci P.*=; murrae, piperis longi, costi, galbani, singulorum P.*=-; cinnamomi, castorei, papaueris lacrimae, singulorum P.*I. <11> Quod si purganda ulcera in faucibus tussientibus sunt, panacis, murrae, resinae terebenthinae, singulorum P. uncia; galbani P.*=; hysopi P.*=- conterenda sunt, hisque hemina mellis adicienda, et quod digito excipi potest, deuorandum est. <12> Colice uero Cassi ex his constat: croci, anesi, castorei, singulorum P.*III; petroselini P.*IIII; piperis et longi et rotundi, P.*V; papaueris lacrimae, iunci rotundi, murrae, nardi, singulorum P.*VI; quae melle excipiuntur. Id autem et deuorari potest et ex aqua calida sumi. <13> Infantem uero mortuum aut secundas expellit aquae potio, cui salis Hammoniaci P.*I, aut cui dictamni Cretici *I adiectum est. <14> Ex partu laboranti erysimum ex uino tepido ieiunae dari debet. <15> Vocem adiuuat turis P.*I in duobus cyathis uini datum. <16> Aduersus urinae difficultatem piperis longi, castorei, murrae, galbani, papaueris lacrimae, croci, costi unciae singulae; styracis, resinae terebenthinae pondo sextantes, melabsinthi cyathus. Ex quibus ad magnitudinem fabae Aegyptiae et mane et cenato dari debet. <17> Arteriace uero hoc modo fit: casiae, iridis, cinnamomi, nardi, murrae, turis, singulorum P.*I; croci P.*I=-; piperis grana XXXex passi tribus sextariis decocuntur, donec mellis crassitudo his fiat. Aut croci, murrae, turis, singulorum P.*I coiciuntur in passi eundem modum, eodemque modo decocuntur. Aut eiusdem passi heminae tres usque eo coquuntur, donec extracta inde gutta indurescat; eo adicitur tritae casiae P.*I. [5,26] Caput XXVI : De quinque generibus noxarum corporis. De uulneribus, quae per tela inferuntur. Quae uulnera insanabilia sint. Quae uulnera difficilem curationem habeant. Quae uulnera tutiorem curationem habeant. Obseruationes in uulneris genere et figura. Aetatis obseruatio et corporis et uitae et temporis. Signa eorum, quae intus laesa sunt. Signa percussi cordis. Signa pulmonis icti. Signa iocinoris uulnerati. Signa percussorum renum. Signa uulnerati lienis. Signa percussae uuluae. Signa percussi cerebri uel membranae eius. Signa stomachi percussi. Signa ieiuni intestini et uentriculi uulnerati et aliorum intestinorum. Signa percussae medullae, quae in spina est. Signa septi transuersi percussi. Signa uesicae uulneratae. De sanguine et sanie et pure et eorum speciebus, quandoque meliora deterioraue sint. Curatio aduersus profusionem sanguinis in uulneribus. Curationes aduersus uulnerum inflammationem. De glutinatione uulnerum. Quomodo uulnus ligari conueniat. Quomodo uulnerato agendum sit. De notis uulnerum. De curationibus uulnerum. Curationes propriae articulorum. Vulnus quomodo purgadum est. Quomodo uulnus implendum est. De ulceribus, quae extrinsecus per uulnera incidunt, curationibusque eorum. Curatio ueteris ulceris. Curatio erysipelarum. Curatio gangraenae. Curatio uulnerum, ubi quid collisum est aut detritum aut infixum. Quomodo cicatrix uulneri inducenda purgandaque sit. <1a> Cum facultates medicamentorum proposuerim, genera, in quibus noxa corpori est, proponam. Ea quinque sunt: cum quid extrinsecus laesit, ut in uulneribus; cum quid intra se ipsum corruptum est, ut in cancro; cum quid innatum est, ut in uesica calculus; cum quid increuit, ut uena, quae intumescens in uaricem conuertitur; cum quid deest, ut cum curta pars aliqua est. <1b> Ex his alia sunt, in quibus plus medicamenta, alia, in quibus plus manus proficit. Ego dilatis iis, quae praecipue scalpellum et manum postulant, nunc de is dicam, quae maxime medicamentis egent. Diuidam autem hanc quoque curandi partem sicut priorem et ante dicam quae in QUAMLIBET PARTEM corporis incidunt, tum de is, quae certas partes infestant. Incipiam a uulneribus. <1c> In his autem ante omnia scire medicus debet, quae insanabilia sint, quae difficilem curationem habeant, quae promptiorem. Est enim prudentis hominis primum eum, qui seruari non potest, non adtingere, nec subire speciem eius, ut occisi, quem sors ipsius interemit; deinde ubi grauis metus sine certa tamen desperatione est, indicare necessariis periclitantis in difficili spem esse, ne, si uicta ars malo fuerit, uel ignorasse uel fefellisse uideatur. <1d> Sed ut haec prudenti uiro conueniunt, sic rursus histrionis est paruam rem adtollere, quo plus praestitisse uideatur. Obligarique aecum est confessione promptae rei, quo curiosius etiam circumspiciat, ne, quod per se exiguum est, maius curantis neglegentia fiat. <2> Seruari non potest, cui basis cerebri, cui cor, cui stomachus, cui iocineris portae, cui in spina medulla percussa est, cuique aut pulmo medius aut ieiunum aut tenuius intestinum aut uentriculus aut renes uulnerati sunt; cuiue circa fauces grandes uenae uel arteriae praecisae sunt. <3a> Vix autem ad sanitatem perueniunt, quibus ulla parte aut pulmo aut iocineris crassum aut membrana, quae continet cerebrum, aut lienis aut uulua aut uesica aut ullum intestinum aut saeptum transuersum uulneratum est. Ii quoque in praecipiti sunt, in quibus usque ad grandes intusque conditas uenas in alis uel poplitibus mucro desedit. Periculosa etiam uulnera sunt, ubicumque uenae maiores sunt, quoniam exhaurire hominem profusione sanguinis possunt. <3b> Idque euenit non in alis tantum atque poplitibus, sed etiam in is uenis, quae ad anum testiculosque perueniunt. Praeter haec malum uulnus est, quodcumque in alis uel feminibus uel inanibus locis uel in articulis uel inter digitos est; item quodcumque musculum aut neruum aut arteriam aut membranam aut os aut cartilaginem laesit. Tutissimum omnium, quod in carne est. <4> Et haec quidem loco uel peiora uel mitiora sunt. Modo uero periculum facit, quodcumque magnum est. <5> Aliquid etiam in uulneris genere figuraque est. Nam peius est, quod etiam conlisum quam quod tantum discissum est, adeo ut acuto quoque quam retunso telo uulnerari commodius sit. Peius etiam uulnus est, ex quo aliquid excisum est, exue quo caro alia parte abscisa alia dependet. Pessimaque plaga curua est: tutissima quae lineae modo recta est; quo deinde propius huic illiue figurae uulnus est, eo uel deterius uel tolerabilius est. <6> Quin etiam confert aliquid et aetas et corpus et uitae propositum et anni tempus; quia facilius sanescit puer uel adulescens quam senior, ualens quam infirmus; neque nimis tenuis neque nimis plenus, quam si alterum ex his est; integri habitus quam corrupti, exercitatus quam iners, sobrius et temperans quam uino uenerique deditus. Oportunissimumque curationi tempus uernum est, aut certe neque feruens neque frigidum, siquidem uulnera et nimius calor et nimium frigus infestant, maxime tamen horum uarietas; ideoque perniciosissimus autumnus est. <7> Sed pleraque ex uulneribus oculis subiecta sunt; quorundam ipsae sedes indices sunt, quas alio loco demonstrauimus, cum positus interiorum partium ostendimus. Verum tamen quia quaedam uicina sunt, interestque uulnus in summa parte sit an penitus penetrauerit, necessarium est notas subicere, per quas, quid intus actum sit, scire possimus, et ex quibus uel spes uel desperatio oriatur. <8> Igitur corde percusso sanguis multus fertur, uenae languescunt, color pallidissimus, sudores frigidi malique odoris tamquam inrorato corpore oriuntur, extremisque partibus frigidis matura mors sequitur. <9> Pulmone uero icto spirandi difficultas est; sanguis ex ore spumans, ex plaga ruber; simulque etiam spiritus cum sono fertur; in uulnus inclinari iuuat; quidam sine ratione consurgunt. Multi si in ipsum uulnus inclinati sunt, loquntur, si in aliam partem, obmutescunt. <10> Iocineris autem uulnerati notae sunt multus sub dextra parte praecordiorum profusus sanguis; ad spinam reducta praecordia; in uentrem cubandi dulcedo; punctiones doloresque usque ad iugulum iunctumque ei latu scapularum os intenti; quibus nonnumquam etiam bilis uomitus accedit. <11> Renibus uero percussis dolor ad inguina testiculosque descendit; difficulter urina redditur, eaque aut haec cruenta aut cruor fertur. <12> At liene icto sanguis niger a sinistra parte prorumpit; praecordia cum uentriculo ab eadem parte indurescunt; sitis ingens oritur; dolor ad iugulum sicut iocinere uulnerato uenit. <13> At cum uulua percussa est, dolor inguinibus et coxis et feminibus est; sanguinis pars per uulnus, pars per naturale descendit; uomitus bilis insequitur. Quaedam obmutescunt, quaedam mente labuntur, quaedam sui conpotes neruorum oculorumque dolore urgeri se confitentur, morientesque eadem, quae corde uulnerato, patiuntur. <14> Sin cerebrum membranaue eius uulnus accepit, sanguis per nares, quibusdam etiam per aures exit; fereque bilis uomitus insequitur. Quorundam sensus optunduntur, appellatique ignorant; quorundam trux uultus est; quorundam oculi quasi resoluti huc atque illuc mouentur; fereque tertio uel quinto die delirium accedit; multorum etiam nerui distenduntur. Ante mortem autem plerique fascias, quibus caput deligatum est, lacerant ac nudum uulnus frigori obiciunt. <15> Ubi stomachus autem percussus est, singultus et bilis uomitus insequitur; si quid cibi uel potionis adsumptum est, ea redditur cito. Venarum motus elanguescunt, sudores tenues oriuntur, per quos extremae partes frigescunt. <16> Communes uero ieiuni intestini et uentriculi uulnerati notae sunt: nam cibus et potio per uulnus exeunt; praecordia indurescunt; nonnumquam bilis per os redditur. Intestino tantum sedes inferior est. Cetera intestina icta uel stercus uel odorem eius exhibent. <17> Medulla uero, quae in spina est, discussa nerui resoluuntur aut distenduntur; sensus intercidit; interposito tempore aliquo sine uoluntate inferiores partes uel semen uel urinam uel etiam stercus excernunt. <18> At si saeptum transuersum percussum est, praecordia susum contrahuntur; spina dolet; spiritus rarus est; sanguis spumans fertur. <19> Vesica uero uulnerata dolent inguina: quod super pubem est, intenditur; pro urina sanguis, at ex ipso uulnere urina descendit. Stomachus adficitur: itaque aut bilem uomunt, aut singultiunt; frigus et ex eo mors sequitur. <20a> His cognitis etiamnum quaedam alia noscenda ad omnia uulnera ulceraque, de quibus dicturi sumus, pertinentia. Ex his autem exit sanguis, sanies, pus. Sanguis omnibus notus est: sanies est tenuior hoc, uarie crassa et glutinosa et colorata. Pus crassissimum albidissimumque, glutinosius et sanguine et sanie. Exit autem sanguis ex uulnere recenti aut iam sanescente, sanies inter utrumque tempus, ex ulcere iam ad sanitatem spectante. <20b> Rursus et sanies et pus quasdam species Graecis nominibus distinctas habent. Est enim quaedam sanies, quae uel g-hydrohps uel g-melitehria nominatur; est pus, quod g-elaiohdes appellatur. g-Ydrohps tenuis, subalbidus ex malo ulcere exit, maximeque ubi neruo laeso inflammatio secuta est. g-Melitehria crassior et glutinosior, subalbida, mellique albo subsimilis. <20c> Fertur haec quoque ex malis ulceribus, ubi nerui circa articulos laesi sunt, et inter haec loca maxime ex genibus. g-Elaiohdes tenue, subalbidum, quasi unctum, colore atque pinguitudine oleo albo non dissimile; apparet in magnis ulceribus sanescentibus. Malus autem est sanguis nimium aut tenuis aut crassus, colore uel liuidus uel niger, aut pituita mixtus aut uarius: optimus calidus, ruber, modice crassus, non glutinosus. <20d> Itaque protinus eius uulneris expedita magis curatio est, ex quo sanguis bonus fluxit. Itemque postea spes in is maior est, ex quibus melioris generis quaeque proueniunt. Sanies igitur mala est multa, nimis tenuis, liuida aut pallida aut nigra aut glutinosa aut mali odoris, aut quae ipsum ulcus et iunctam ei cutem erodit: melior est non multa, modice crassa, subrubicunda aut subalbida. <20e> g-Ydrohps autem peior est multus, crassus, subliuidus aut subpallidus, glutinosus, ater, calidus, mali odoris: tolerabilior est subalbidus, qui cetera omnia contraria prioribus habet. g-Melitehra autem mala est multa et percrassa: melior, quae tenuior et minus copiosa est. Pus inter haec optimum est; sed id quoque peius est multum, tenue, dilutum, magisque si ab initio tale est; itemque si colore sero simile, si pallidum, si liuidum, si faeculentum est; praeter haec, si male olet, nisi tamen locus hunc odorem excitat. <20f> Melius est, quo minus est, quo crassius, quo albidius; itemque si leue est, si nihil olet, si aequale est: modo tamen conuenire et magnitudini uulneris et tempori debet. Nam plus ex maiore, plus nondum solutis inflammationibus naturaliter fertur. g-Elaiohdes quoque peius est multum, et parum pingue: quo minus eius, quoque id ipsum pinguius, eo melius est. <21a> Quibus exploratis, ubi aliquis ictus est qui seruari potest, protinus prospicienda duo sunt: ne sanguinis profusio neue inflammatio interemat. Si profusionem timemus, quod ex sede uulneris et ex magnitudine eius et ex impetu ruentis sanguinis intellegi potest, siccis linmentis uulnus inplendum est, supraque imponenda spongia ex aqua frigida expressa ac manu super conprimenda. <21b> Si parum sic sanguis conquiescit, saepius linamenta mutanda sunt, et si sicca parum ualent, aceto madefacienda sunt. Id uehemens ad sanguinem subprimendum est; ideoque quidam id uolneri infundunt. Sed alius rursus metus subest, ne nimis ualenter ibi retenta materia magnam inflammationem postea moueat. Quae res efficit, ut neque rodentibus medicamentis neque adurentibus et ob id ipsum inducentibus crustam sit utendum, quamuis pleraque ex his sanguinem supprimunt; sed, si semel ad ea decurritur, is potius, quae mitius idem efficiunt. <21c> Quod si illa quoque profluuio uincuntur, uenae quae sanguinem fundunt adprehendendae, circaque id quod ictum est duobus locis deligandae intercidendaeque sunt, ut et in se ipsae coeat, et nihilo minus ora praeclusa habeant. Ubi ne id quidem res patitur, possunt ferro candenti aduri. Sed etiam satis multo sanguine effuso ex eo loco, quo neque neruus neque musculus est, ut puta in fronte uel superiore capitis parte, commodissimum tamen est cucurbitulam admouere a diuersa parte, ut illuc sanguinis cursus reuocetur. <22> Et aduersus profusionem quidem in his auxilium est: aduersus inflammationem autem in ipso sanguinis cursu. Ea timeri potest, ubi laesum est uel os uel neruus uel cartilago uel musculus, aut ubi parum sanguinis pro modo uulneris fluxit. Ergo quotiens quid tale erit, sanguinem mature subprimere non oportebit, sed pati fluere, dum tutum erit; adeo ut, si parum fluxisse uidebitur, mitti quoque ex brachio debeat; utique si corpus iuuenile et robustum et exercitatum est, multoque magis si id uulnus ebrietas praecessit. Quod si musculus laesus uidebitur, praecidendus erit: nam percussus mortiferus est, praecisus sanitatem recipit. <23a> Sanguine autem uel subpresso, si nimius erumpit, uel exhausto, si per se parum fluxit, longe optimum est uulnus glutinari. Potest autem id, quod uel in cute uel etiam in carne est, si nihil ei praeterea mali accedit. Potest caro alia parte dependens, alia inhaerens, si tamen etiamnum integra est et coniunctione corporis fouetur. In is uero, quae glutinantur, duplex curatio est. Nam si plaga in molli parte est, sui debet, maximeque si discissa auris ima est uel imus nasus uel frons uel bucca uel palpebra uel labrum uel circa guttur cutis uel uenter. <23b> Si uero in carne uulnus est hiatque neque in unum orae facile adtrahuntur, sutura quidem aliena est: inponendae uero fibulae sunt (g-agktehras Graeci nominant), quae oras, paululum tamen, contrahunt, quo minus lata postea cicatrix sit. Ex his autem colligi potest, id quoque, quod alia parte dependens alia inhaerebit, si alienatum adhuc non est, suturam an fibulam postulet. Ex quibus neutra ante debet imponi, quam intus uolnus purgatum est, ne quid ibi concreti sanguinis relinquatur. <23c> Id enim et in pus uertitur, et inflammationem mouet, et glutinari uolnus prohibet. Ne linmentum quidem, quod subprimendi sanguinis causa inditum est, ibi relinquendum est: nam id quoque inflammat. Conprehendi uero sutura uel fibula non cutem tantum sed etiam aliquid ex carne, ubi suberit haec, oportebit, quo ualentius haereat neque cutem abrumpat. Utraque optima est ex acia molli non nimis torta, quo mitius corpori insidat, utraque neque nimis rara neque nimis crebra inicienda est. <23d> Si nimis rara est, non continet; si nimis crebra est, uehementer adficit, quia quo saepius acus corpus transuit quoque plura loca iniectum uinculum mordet, eo maiores inflammationes oriuntur magisque aestate. Neutra etiam uim ullam desiderat, sed eatenus utilis est, qua cutis ducentem quasi sua sponte subsequitur. Fere tamen fibulae latius uulnus esse patiuntur, sutura oras iungit, quae ne ipsae quidem inter se contingere ex toto debent, ut, si quid intus umoris concreuerit, sit qua emanet. <23e> Si quod uulnus neutrum horum recipit, id tamen purgari debet. Deinde omni uulneri primo inponenda est spongia ex aceto expressa: si sustinere aliquis aceti uim non potest, uino utendum est. Leuis plaga iuuatur etiam, si ex aqua frigida expressa spongia inponitur. Sed ea quocumque modo inposita est, dum madet, prodest; itaque ut inarescat, non est committendum. <23f> Licetque sine peregrinis et conquisitis et compositis medicamentis uulnus curare. Sed si quis huic parum confidit, imponere medicamentum debet, quod sine sebo compositum sit ex is, quae cruentis uulneribus apta esse proposui: maximeque, si caro est, barbarum; si nerui uel cartilago uel aliquid ex eminentibus, quales aures uel labra sunt, Polyi sragidem: Alexandrinum quoque uiride neruis idoneum est; eminentibusque partibus ea, quam Graeci g-raptousan uocant. <23g> Solet etiam colliso corpore exigua parte findi cutis. Quod ubi incidit, non alienum est scalpello latius aperire, nisi musculi neruique iuxta sunt; quos incidi non expedit. Ubi satis dductum est, medicamentum imponendum est. At si id, quod collisum est, quamuis parum dductum est, latius tamen aperiri propter neruos aut musculos non licet, adhibenda sunt ea, quae umorem leniter extrahant, praecipueque ex his id, quod rhypodes uocari proposui. <23h> Non alienum est etiam, ubicumque uulnus graue est, imposito quo id iuuetur, insuper circumdare lanam sucidam ex aceto et oleo; uel cataplasma, si mollis is locus est, quod leniter reprimat; si neruosus aut musculosus, quod emolliat. <24a> Fascia uero ad uulnus deligandum lintea aptissima est eaque lata esse debet, ut semel iniecta non uulnus tantum sed paululum utrimque etiam oras eius conprehendat. Si ab altera parte caro magis recessit, ab ea melius adtrahitur; si aeque ab utraque, transuersa conprehendere oras debet; aut si id uulneris ratio non patitur, media primum inicienda est, ut tum in utramque partem ducatur. <24b> Sic autem deliganda est, ut et contineat neque adstringat. Quod non continetur, elabitur: quod nimis adstrictum est, cancro periclitabitur. Hieme saepius fascia circumire debet, aestate quotiens necesse est; tum extrema pars eius inferioribus acu adsuenda est: nam nodus ulcus laedit, nisi tamen longe est. <24c> Illo neminem decipi decet, ut propriam uiscerum curationem requirat: de quibus supra posui. Nam plaga ipsa curanda extrinsecus uel sutura uel alio medicinae genere est: in uisceribus nihil mouendum est, nisi ut, si quid ex iocinere aut liene aut pulmone dumtaxat extremo dependet, praecidatur. Alioqui uolnus interius ea uictus ratio eaque medicamenta sanabunt, quae cuique uisceri conuenire superiore libro posui. <25a> His ita primo die ordinatis, homo lecto conlocandus est; isque, si graue uulnus est, abstinere, quantum uires patiuntur, ante inflammationem cibo debet: bibere, donec sitim finiat, aquam calidam; uel, si aestas est ac neque febris neque dolor est, etiam frigidam. <25b> Adeo tamen nihil perpetuum est, sed semper pro ui corporis aestimandum, ut inbecillitas etiam cibum protinus facere necessarium possit, tenuem scilicet exiguum, qui tantum sustineat; multique etiam ex profluuio sanguinis intermorientes ante ullam curationem uino reficiendi sunt, quod alioqui inimicissimum uulneri est. <26a> Nimis uero intumescere uulnus periculosum; nihil intumescere periculosissimum est: illud indicium est magnae inflammationis, hoc emortui corporis. Protinusque, si mens homini consistit, si nulla febris accessit, scire licet mature uulnus sanum fore. Ac ne febris quidem terrere debet, si in magno uulnere, dum inflammatio est, permanet. Illa perniciosa est, quae uel leui uulneri superuenit, uel ultra tempus inflammationis durat, uel delirium mouet; uel, si neruorum rigor aut distentio, quae ex uulnere orta est, eam non finit. <26b> Vomitus quoque bilis non uoluntarius, uel protinus ut percussus est aliquis, uel dum inflammatio manet, malum signum est in is dumtaxat, quorum uel nerui, uel etiam neruosi loci uulnerati sunt. Sponte tamen uomere non alienum est, praecipue is, quibus in consuetudine fuit: sed neque protinus post cibum, neque iam inflammatione orta, neque cum in superioribus partibus plaga est. <27a> Biduo sic uulnere habito, tertio die id aperiundum, tergendaque sanies ex aqua frigida est, eademque rursus inicienda. Quinto iam die, quanta inflammatio futura est, se ostendit. Quo die rursus detecto uulnere considerandus color est. Qui si liuidus aut pallidus aut uarius aut niger est, scire licet malum uulnus esse; idque quandocumque animaduersum est, terrere nos potest. Album aut rubicundum esse ulcus commodissimum est: item cutis dura, crassa, dolens periculum ostendit. <27b> Bona signa sunt, ubi haec sine dolore tenuis et mollis est. Sed si glutinatur uulnus aut leuiter intumuit, eadem sunt inponenda, quae primo fuerunt: si grauis inflammatio est neque glutinandi spes est, ea, quae pus moueant. Iamque aquae quoque calidae necessarius usus est, et materiam digerat et duritiam emolliat et pus citet. Ea sic temperanda est, ut manu contingenti iucunda sit, usque adeo adhibenda, donec aliquid ex tumore minuisse coloremque ulceri magis naturalem reddidisse uideatur. <27c> Post id fomentum, si lat plaga non patet, inponi protinus emplastrum debet, maximeque si grande uulnus est, tetrapharmacum; si in articulis, digitis, locis cartilaginosis, rhypodes: et si latius hiat, idem illud emplastrum liquari ex irino unguento oportet eoque inlita liamenta disponi per plagam; deinde emplastrum supra dari, et super id sucidam lanam. Minusque etiam quam primo fasciae adstringendae sunt. <28a> Proprie quaedam in articulis uisenda sunt, in quibus, si praecisi nerui sunt, qui continebant, debilitas eius partis sequitur. Si id dubium est, et ex acuto telo plaga est, ea transuersa commodior est; si retuso et graui, nullum in figura discrimen est. Sed uidendum est, pus supra articulum an infra nascatur. Si sub eo nascitur albumque et crassum diu fertur, neruum praecisum credibile est, magisque quo maiores dolores inflammationesque et quo maturius excitatae sunt. <28b> Quamuis autem non abscisus neruus est, tamen si circa tumor durus diu permanet, necesse est et diuturnum ulcus esse et sano quoque eo tumorem permanere; futurumque est ut tarde membrum id uel extendatur uel contrahatur. Maior tamen in extendendo mora est, ubi recuruato curatio adhibita est, quam in recuruando eo, quod rectum continuerimus. Conlocari quoque membrum quod ictum est ratione certa debet. <28c> Si glutinandum est, ut superius sit: si in inflammationibus est, ut in neutram partem inclinatum sit: si iam pus profluit, ut deuexum sit. Optimum etiam medicamentum quies est: moueri, ambulare nisi sanis alienum est. Minus tamen is periculosum, qui in capite uel brachiis quam qui in inferioribus partibus uulnerati sunt. Minimeque ambulatio conuenit femine aut crure aut pede laborante. <28d> Locus, in quo cubabit, tepidus esse debebit. Balneum quoque, dum parum uulnus purum est, inter res infestissimas est: nam id et umidum et sordidum reddit, ex quibus ad cancrum transitus esse consueuit. Leuis frictio recte adhibetur, sed is partibus, quae longius absunt a uulnere. <29> Inflammatione finita uulnus purgandum est. Et id optime faciunt tincta in melle liamenta, supraque idem emplastrum uel enneapharmacum dandum est. Tum demum uero purum ulcus est, cum rubet, ac nimium neque siccum neque umidum est. At quodcumque sensu caret, quod non naturaliter senit, quod nimium aut aridum aut umidum est, quod aut albidum aut pallidum aut liuidum aut nigrum est, id purum non est. <30a> Purgato, sequitur ut impleatur; iamque calida aqua eatenus necessaria est, ut sanies remoueatur. Lanae sucidae superuacuus usus est: lota melius circumdatur. Ad implendum autem uulnus proficiunt quidem etiam medicamenta aliqua: itaque ea adhiberi non alienum est, ut buturum cum rosa et exigua mellis parte; aut cum eadem rosa tetrapharmacum; aut ex rosa liamenta. <30b> Plus tamen proficit balneum rarum, cibi boni suci, uitatis omnibus acribus, sed iam pleniores: nam et auis et uenatio et suilla elixa dari potest. Vinum omnibus, dum febris, inflammatio inest, alienum est: itemque usque cicatricem, si nerui musculiue uulnerati sunt; etiam, si alte caro. At si plaga in summa cute generis tutioris est, potest non peruetus, modice tamen datum, ad implendum quoque proficere. <30c> Si quid molliendum est, quod in neruosis locis musculosisque necessarium est, cerato quoque super uulnus utendum est. At si caro supercreuit, modice reprimit siccum linmentum, uehementius squama aeris. Si plus est, quod tolli opus est, adhibenda sunt etiamnum uehementiora, quae corpus exedunt. Cicatricem post omnia haec commode inducit Lycium ex passo aut lacte dilutum, uel etiam per se impositum siccum linmentum. <31a> Hic ordo felicis curationis est. Sed quaedam tamen periculosa incidere consuerunt: interdum enim uetustas ulcus occupat, induciturque ei callus, et circum orae crassae liuent; post quae quicquid medicamentorum ingeritur, parum proficit; quod fere neglegenter dum uel ex nimia inflammatione, uel ob aestus inmodicos, uel ob nimia frigora, uel quia nimis uulnus adstrictum est, uel quia corpus aut senile aut mali habitus est, cancer occupat. <31b> Id genus a Graecis diductum in species est, nostris uocabulis non est. Omnis autem cancer non solum id corrumpit, quod occupauit, sed etiam serpit; deinde aliis aliisque signis discernitur. Nam modo super inflammationem rubor ulcus ambit, isque cum dolore procedit (g-erysipelas Graeci nominant); modo ulcus nigrum est, quia caro eius corrupta est, idque uehementius etiam putescendo intenditur ubi uulnus umidum est et ex nigro ulcere umor pallidus fertur malique odoris carunculaeque corruptae: <31c> interdum etiam nerui ac membranae resoluuntur, specillumque demissum descendit aut in latus aut deorsum, eoque uitio nonnumquam os quoque adficitur; modo oritur ea, quam Graeci g-gaggrainan appellant. Priora in qualibet parte corporis fiunt: hoc in prominentibus membris, id est, inter ungues et alas uel inguina, fereque in senibus uel in is, quorum corpus mali habitus est. Caro in ulcere uel nigra uel liuida est, sed sicca et arida; proxumaque cutis plerumque subnigris pustulis impletur; deinde ei proxima uel pallida uel liuida, fereque rugosa, sine sensu est; ulterior inflammatione est. <31d> Omniaque ea simul serpunt; ulcus in locum pusulosum, pusulae in eum, qui pallet aut liuet, pallor aut liuor in id, quod inflammatum est, inflammatio in id, quod integrum est, transit. <31e> Inter haec deinde febris acuta oritur ingensque sitis: quibusdam etiam delirium: alii, quamuis mentis suae compotes sunt, balbutiendo tamen uix sensus suos explicant; incipit adfici stomachus; fit foedi spiritus ipse odoris. Atque initium quidem eius mali recipit curationem; ubi uero penitus insedit, insanabile est; plurimique sub frigido sudore moriuntur. <32> Ac pericula quidem uulnerum haec sunt. Vetus autem ulcus scalpello concidendum est, excidendaeque eius orae, et, quicquid super eas liuet, aeque incidendum. Si uaricula intus est, quae id sanari prohibet, ea quoque excidenda. Deinde, ubi sanguis emissus nouatumque uulnus est, eadem curatio adhibenda, quae in recentibus uulneribus exposita est. Si scalpello aliquis uti non uult, potest sanare id emplastrum, quod ex ladano fit, et cum ulcus sub eo exesum est, id, quo cicatrix inducitur. <33a> Id autem, quod g-erysipelas uocari dixi, non solum uulneri superuenire sed sine hoc quoque oriri consueuit, atque interdum periculum maius adfert, utique si circa ceruices aut caput constitit. - Oportet, si uires patiuntur, sanguinem mittere; deinde imponere simul reprimentia et refrigerantia, maximeque cerussam solani suco, aut Cimoliam cretam aqua pluuiali exceptam; aut ex eadem aqua subactam farinam cupresso adiecta aut, si tenerius corpus est, lenticulam. <33b> Quicquid inpositum est, betae folio contegendum et super linteolum frigida aqua madens inponendum. Si per se refrigerantia parum proderunt, miscenda erunt hoc modo: sulpuris P.*I; cerussae, croci singulorum P.*X; eaque cum uino conterenda sunt, et id his inlinendum: aut si durior locus est, solani folia contrita suillae adipi miscenda sunt et inlita linteolo superinicienda. <33c> At si nigrities est nequedum serpit, imponenda sunt, quae carnem putrem lenius edunt, repurgatumque ulcus sic ut cetera nutriendum est. Si magis putre est, iamque procedit opus est uehementius erodentibus. Si ne haec quidem euincunt, aduri locus debet, donec ex eo nullus umor feratur: nam quod sanum est, siccum est, cum aduritur. <33d> Post ustionem putris ulceris superponenda sunt, quae crustas a uiuo resoluant: eas ?s???a? Graeci nominant. Ubi eae exciderunt, purgandum ulcus maxime melle et resina est: sed aliis quoque purgari potest, quibus purulenta curantur; eodemque modo ad sanitatem perducendum est. <34a> Gangrenam uero, si nondum plane tenet, sed adhuc incipit, curare non difficillimum est, utique in corpore iuuenili; et magis etiam si musculi integri sunt, si nerui uel laesi non sunt uel leuiter adfecti sunt, neque ullus magnus articulus nudatus est, aut carnis in eo loco paulum est, ideoque non multum, quod putresceret, fuit, consistitque eo loco uitium; quod maxime fieri in digito potest. - <34b> In eiusmodi casu primum est, si uires patiuntur, sanguinem mittere; deinde quicquid aridum est et intentione quadam proximum quoque locum male habet, usque eo concidere. Medicamenta uero, dum malum serpit, adhibenda nulla sunt, quae pus mouere consuerunt; ideoque ne aqua quidem calida. Grauia quoque, quamuis reprimentia, aliena sunt; sed his quam leuissimis opus est; superque ea, quae inflammata sunt, utendum est refrigerantibus. <34c> Si nihilo magis malum constitit, uri, quod est inter integrum ac uitiatum locum, debet: praecipueque in hoc casu petendum non a medicamentis solum sed etiam a uictus ratione praesidium est: neque enim id malum nisi corrupti uitiosique corporis est. Ergo primo, nisi inbecillitas prohibet, abstinentia utendum; deinde danda quae per cibum potionemque aluum ideoque etiam corpus adstringant, sed ea leuia. Postea si uitium constitit, inponi super uulnus eadem debent, quae in putri ulcere praescripta sunt. <34d> Ac tum quoque ut plenioribus cibis uti licebit ex media materia, sic tamen non nisi aluum corpusque siccantibus; aqua uero pluuiali frigida. Balneum, nisi iam certa fiducia redditae sanitatis est, alienum est: siquidem emollitum in eo uulnus cito rursus eodem malo adficitur. Solent uero nonnumquam nihil omnia auxilia proficere ac nihilo minus serpere is cancer. Inter quae, miserum sed unicum auxilium est, ut cetera pars corporis tuta sit, membrum, quod paulatim emoritur, abscidere. <35a> Hae grauissimorum uulnerum curationes sunt. Sed ne illa quidem neglegenda, ubi integra cute interior pars conlisa est; aut ubi surculus corpori infixus est; aut ubi tenue sed altum uulnus insedit. In primo casu commodissimum est malicorium ex uino coquere, interioremque eius partem conterere et cerato miscere ex rosa facto, idque superponere: deinde, ubi cutis ipsa exasperata est, inducere lene medicamentum, quale lipara est. <35b> Deraso uero detritoque imponendum est emplastrum tetrapharmacum, minuendusque cibus et uinum subtrahendum. Neque id, quia non habebit altiores ictus, contemnendum erit: siquidem ex eiusmodi casibus saepe cancri fiunt. Quod si leuius id erit et in parte exigua, contenti esse poterimus eodem leni medicamento. Surculum uero, si fieri potest, oportet uel manu uel etiam ferramento eicere. Si uel praefractus est uel altius descendit, quam ut id ita fieri possit, medicamento euocandus est. <35c> Optume autem educit superinposita harundinis radix, si tenera est, protinus contrita; si iam durior, ante in mulso decocta; cui semper mel adiciendum est aut aristolochia cum eodem melle. Pessima ex surculis harundo est, quia aspera est: eademque offensa etiam in flice est. Sed usu cognitum est utramque aduersus alteram medicamentum esse, si contrita superinposita est. Facit autem idem in omnibus surculis, quodcumque medicamentum extrahendi uim habet. Idem altis tenuibusque uulneribus aptissimum est. Priori rei Philocratis, huic Hecataei emplastrum maxime conuenit. <36a> Ubi uero in quolibet uulnere uentum ad inducendam cicatricem est, quod perpurgatis iam repletisque ulceribus necessarium est, primum ex aqua frigida linmentum, dum caro alitur; deinde iam, cum continenda est, donec cicatrix inducatur. Tum deligari super album plumbum oportet quo et reprimitur cicatrix et colorem maxime corpori sano similem accipit. <36b> Idem radix siluestris cucumeris praestat, idem compositio, quae habet: elateri P.*I; spumae argenti P.*II; unguenti pondo*IIII. Quae excipiuntur resina terebenthina, donec emplastri crassitudo ex omnibus fiat. Ac nigras quoque cicatrices leniter purgant paribus portionibus mixta aerugo, plumbum elotum, eademque rosa coacta; siue unguitur cicatrix, quod in facie fieri potest; siue id ut emplastrum inponitur, quod in aliis partibus commodius est. <36c> At si uel excreuit cicatrix uel concaua est, stultum est decoris causa rursus et dolorem et medicinam sustinere. Alioqui res utrique succurri patitur, siquidem utraque cicatrix exulcerari scalpello potest. Si medicamentum aliquis mauult, idem efficiunt compositiones eae, quae corpus exedunt. Cute exulcerata super eminentem carnem exedentia medicamenta coicienda sunt, super concauam implentia, donec utrumque ulcus sanae cuti aequetur; et tum cicatrix inducatur. [5,27] Caput XXVII : De uulneribus, quae per morsus inferuntur, eorumque curationibus. Curatio aduersus rabiosi canis morsum. Curationes communes aduersus omnes morbos serpentium. Speciales curationes aduersus ictus serpentium, et primum aduersus ictum aspidis. Aduersus ictum scorpionis. Aduersus aranei et scorpionis ictum. Aduersus cerastis et dipsadis et haemorrhoidis ictum. Aduersus chersydri ictum et cerastis. Aduersus phalangii ictum. Aduersus ictus Italorum anguium, qui minus terribiles sunt. Remedium generale aduersus omnia uenena uel in cibo uel in potione assumta. Specialia remedia aduersus quaedam uenena et primum aduersus cantharidas. Aduersus cicutam. Aduersus hyoscyamum. Aduersus cerussam. Aduersus sanguisugam, si epota est, et lac, quod intus coiit. Aduersus fungos inutiles. De adustis corporis locis et quomodo curari debeant. <1a> Dixi de is uulneribus, quae maxime per tela inferuntur. Sequitur, ut de is dicam, quae morsu fiunt, interdum hominis, interdum simiae, saepe canis, nonnumquam ferorum animalium aut serpentium. Omnis autem fere morsus habet quoddam uirus: itaque si uehemens uulnus est, cucurbitula admouenda est; si leuius, protinus emplastrum iniciendum, praecipueque Diogen. <1b> Si id non est, quodlibet ex is, quae aduersus morsus proposui: si ea non sunt, uiride Alexandrinum: si ne id quidem est, quodlibet non pingue ex is, quae recentibus uulneribus accommodantur. Sal quoque his, praecipueque ei, quod canis fecit, medicamentum est, si manus uulneri inponitur superque id duobus digitis uerberatur: exaniat enim; ac salsamentum quoque recte super id uulnus deligatur. <2a> Utique autem si rabiosus canis fuit, cucurbitula uirus eius extrahendum est; deinde si locus neque neruosus neque musculosus est, uulnus id adurendum est: si uri non potest, sanguinem homini mitti non alienum est. Tum usto quidem uulneri superimponenda quae ceteris ustis sunt: ei uero, quod expertum ignem non est, ea medicamenta, quae uehementer exedunt. Post quae nullo nouo magisterio, sed iam supra posito ulcus erit implendum et ad sanitatem perducendum. <2b> Quidam post rabiosi canis morsum protinus in balineum mittunt ibique patiuntur desudare, dum uires corporis sinunt, ulcere adaperto, quo magis ex eo quoque uirus destillet; deinde multo meraoque uino accipiunt, quod omnibus uenenis contrarium est. Idque cum ita per triduum factum est, tutus esse homo a periculo uidetur. <2c> Solet autem ex eo uulnere, ubi parum occursum est, aquae timor nasci (g-hydrophobas Graeci appellant), miserrimum genus morbi, in quo simul aeger et siti et aquae metu cruciatur; quo oppressis in angusto spes est. Sed unicum tamen remedium est, neque opinantem in piscinam non ante ei prouisam proicere. Et si natandi scientiam non habet, modo mersum bibere pati, modo attollere: si habet, interdum deprimere, ut inuitus quoque aqua satietur: sic enim simul et sitis et aquae metus tollitur. <2d> Sed aliud periculum excipit, ne infirmum corpus in aqua frigida uexatum neruorum distentio absumat. Id ne incidat, a piscina protinus in oleum calidum demittendus est. Antidotum autem praecipue id, quod primo loco posui, ubi id non est, aliud, si nondum aeger aquam horret, potui ex aqua dandum est; et si amaritudine offendit, mel adiciendum est: si iam is morbus occupauit, per catapotia sumi potest. <3a> Serpentium quoque morsus non nimium distantem curationem desiderant, quamuis in ea multum antiqui uariarunt, ut in singula anguium genera singula medendi genera praeciperent aliique alia: sed in omnibus eadem maxime proficiunt. - Igitur in primis super uulnus id membrum deligandum est, non tamen nimium uehementer, ne torpeat; deinde uenenum extrahendum est. Id cucurbitula optume facit. Neque alienum est ante scalpello circa uulnus incidere, quo plus uitiati iam sanguinis extrahatur. <3b> Si cucurbitula non est, quod tamen uix incidere potest, tum quodlibet simile uas, idem possit; homo adhibendus est, qui id uulnus exsugat. Neque Hercules scientiam praecipuam habent ii, qui Psylli nominantur, sed audaciam usu ipso confirmatam. Nam uenenum serpentis, ut quaedam etiam uenatoria uenena, quibus Galli praecipue utuntur, non gustu, sed in uulnere nocent. <3c> Ideoque colubra ipsa tuto estur, ictus eius occidit; et si stupente ea, quod per quaedam medicamenta circulatores faciunt, in os digitum quis indidit neque percussus est, nulla in ea saliua noxa est. Ergo quisquis exemplum Psylli secutus id uulnus exsuxerit, et ipse tutus erit et tutum hominem praestabit. Illud ante debebit adtendere, ne quod in gingiuis palatoue aliaue parte oris ulcus habeat. <3d> Post haec is homo loco calido conlocandus est, sic ut id quod percussum erit, in inferiorem partem inclinetur. Si neque qui exsugat neque cucurbitula est, sorbere oportet ius anserinum uel ouillum uel uitulinum et uomere, uiuum autem gallinaceum pullum per medium diuidere et protinus calidum super uolnus imponere, sic ut pars interior corpori iungatur. Facit id etiam haedus agnusue discissus, et calida eius caro statim super uolnus imposita. Emplastra quoque si qua *** supra conprehensa sunt; aptissimumque est uel Ephesium uel id, quod ei subiectum est. <3e> Praesensque in aliquo antidoto praesidium est: si id non est, necessarium est exsorbere potionem meri uini cum pipere, uel quidlibet aliud quod calori mouendo est, ne umorem intus coire patiatur: nam maxima pars uenenorum frigore interemit. Omnia etiam urinam mouentia, quia materiam extenuant, utilia sunt. <4> Haec aduersus omnes ictus communia sunt. Usus tamen ipse docuit eum, quem aspis percussit, acetum potius bibere . Quod demonstrasse dicitur casus cuiusdam pueri, qui cum ab hac ictus esset et partim ob ipsum uolnus partim ob inmodicos aestus siti premeretur ac locis siccis alium umorem non reperiret, acetum, quod forte secum habebat, ebibit et liberatus est, credo, quoniam id, quamuis refrigerandi uim habet, tamen dissupandi; quo fit, ut terra respersa eo spumet. Eadem ergo ui uerisimile est spissescentem quoque intus umorem hominis ab eo discuti et sic dari sanitatem. <5a> In quibusdam etiam aliis serpentibus quaedam auxilia certa satis nota sunt. Nam scorpio sibi ipse pulcherrimum medicamentum est. Quidam contritum cum uino bibunt: quidam eodem modo contritum super uolnus imponunt: quidam super prunam eo imposito uolnus suffumigant, undique ueste circumdata, ne is fumus dilabatur; tum carbonem eius super uolnus deligant. <5b> Bibere autem oportet herbae solaris, quam g-hehlistropionGraeci uocant, semen uel certe folia ex uino. Super uolnus uero etiam furfures ex aceto uel ruta siluatica recte imponitur uel cum melle sal tostus. Cognoui tamen medicos, qui a scorpione ictis nihil aliud quam ex bracchio sanguinem miserunt. <6> Et ad scorpionis autem et aranei ictum alium cum ruta recte miscentur, ex oleoque contritum superinponitur. <7> At si cerastes aut dipsas aut haemorrhois percussit,