[3,0] Liber III (p218). [3,1] Prouisis omnibus, quae pertinent ad uniuersa genera morborum, ad singulorum curationes ueniam. Hos autem in duas species Graeci diuiserunt, aliosque ex his acutos, alios longos esse dixerunt. Idemque quoniam non semper eodem modo respondebant, eosdem alii inter acutos, alii inter longos rettulerunt; ex quo plura eorum genera esse manifestum est. 2 Quidam enim breues utique sunt, qui cito uel tollunt hominem, uel ipsi cito finiuntur; quidam longi, sub quibus neque sanitas in propinquo neque exitium est; tertiumque genus eorum est, qui modo acuti, modo longi sunt, idque non in febribus tantummodo, in quibus frequentissimum est, sed in aliis quoque fit. 3 Atque etiam praeter hos quartum est, quod neque acutum dici potest, quia non peremit, quod neque utique longum, quia, si occurritur, facile sanatur. Ego cum de singulis dicam, cuius quisque generis sit indicabo. Diuidam autem omnes in eos, qui in totis corporibus consistere uidentur, et eos, qui oriuntur in partibus. Incipiam a prioribus, pauca de omnibus praefatus. 4 In nullo quidem morbo minus fortuna sibi uindicare quam ars potuisset: ut pote quom repugnante natura (p220) nihil medicina proficiat. Magis tamen ignoscendum medico est parum proficienti in acutis morbis quam in longis: hic enim breue spatium est, intra quod, si auxilium non profuit, aeger extinguitur: ibi et deliberationi et mutationi remediorum tempus patet, adeo ut raro, si inter initia medicus accessit, obsequens aeger sine illius uitio pereat. 5 Longus tamen morbus cum penitus insedit, quod ad difficultatem pertinet, acuto par est. Et acutus quidem quo uetustior est, longus autem quo recentior, eo facilius curatur. Alterum illud ignorari non oportet, quod non omnibus aegris eadem auxilia conueniunt. Ex quo incidit, ut alia atque alia summi auctores quasi sola uindicarint, prout cuique cesserat. 6 Oportet itaque, ubi aliquid non respondet, non tanti putari auctorem quanti aegrum, et experiri aliud atque aliud, sic tamen ut in acutis morbis cito mutetur quod nihil prodest, in longis, quos tempus ut facit sic etiam soluit, non statim condemnetur, si quid non statim profuit, minus uero remoueatur, si quid paulum saltem iuuat, quia profectus tempore expletur. [3,2] Protinus autem inter initia scire facile est, quis acutus morbus, quis longus sit, non in iis solis, in quibus semper ita se habet, sed in iis quoque, in quibus uariat. Nam ubi sine intermissionibus accessiones (p222) et dolores graues urgent, acutus est morbus: ubi lenti dolores lentaeue febres sunt et spatia inter accessiones porrigunt, acceduntque ea signa, quae priore uolumine (II. 5, 2, 3) exposita sunt, longum hunc futurum esse manifestum est. 2 Videndum etiam est, morbus an increscat, an consistat, an minuatur, quia quaedam remedia increscentibus morbis, plura inclinatis conueniunt; eaque, quod descrescentibus apta sunt, ubi acutus increscens urget, in remissionibus potius experienda sunt. Increscit autem morbus, dum grauiores dolores accessionesque ueniunt, eaeque et ante, quam proximae, reuertuntur et postea desinunt. 3 Atque in longis quoque morbis etiam tales notas non habentibus scire licet increscere, si somnus incertus est, si deterior concoctio, si foediores deiectiones, si tardior sensus, si pigrior mens, si percurrit corpus frigus aut calor, si id magis pallet. Ea uero, quae contraria his sunt, decedentis eius notae sunt. Praeter haec in acutis morbis serius aeger alendus est, nec nisi iam iis inclinatis, ut primo dempta materia impetum frangat, in longis maturius, 4 ut sustinere spatium adfecturi mali possit. Ac si quando is non in toto corpore sed in parte est, magis tamen ad rem pertinet uim totius corporis moliri quam proprie partis aegrae sanitatem. Multum (p224) etiam interest, ab initio quis recte curatus sit an perperam, quia curatio minus iis prodest, in quibus adsidue frustra fuit. Si qui temere habitus adhuc integris uiribus uiuit, admota curatione momento restituitur. 5 Sed cum ab iis coeperim (lib. II. 2), quae notas quasdam futurae aduersae ualetudinis exhibent, curationum quoque principium ab animaduersione eiusdem temporis faciam. Igitur si quid ex is, quae proposita sunt (lib. II. 2), incidit, omnium optima sunt quies et abstinentia: si quid bibendum est, aqua, idque interdum uno die fieri satis est, interdum, si terrentia manent, biduo; proximeque abstinentiam sumendus est cibus exiguus, bibenda aqua, postero die etiam uinum, deinde inuicem alternis diebus modo aqua modo uinum, donec omnis causae metus finiatur. 6 Per haec enim saepe instans grauis morbus discutitur. Plurimique falluntur, dum se primo die protinus sublaturos languorem aut exercitatione aut balneo aut coacta deiectione aut uomitu aut sudationibus aut uino sperant; non quo non interdum incidat aut non deceperit sed quo saepius fallat, solaque abstinentia sine ullo periculo medeatur: cum praesertim etiam pro modo terroris moderari liceat, et, si leuiora indicia fuerunt, satis sit a uino tantum abstinere, quod subtractum plus, quam si cibo quid dematur, adiuuat; 7 si paulo grauiora, facile sit non aquam tantum bibere sed etiam cibo (p226) carnem subtrahere, interdum panis quoque minus quam pro consuetudine adsumere, umidoque cibo esse contentos et holere potissimum, satisque sit tum ex toto a cibo, a uino, ab omni motu corporis abstinere, cum uehementes notae terruerunt. Neque dubium est, quin uix quisquam, qui non dissimulauit sed per haec mature morbo occurrit, aegrotet. [3,3] Atque haec quidem sanis facienda sunt tantum cum causa metuentibus. Sequitur uero curatio febrium quod et in toto corpore et uulgare maxime morbi genus est. Ex his una cotidiana, altera tertiana, altera quartana est. Interdum etiam longiore circuitu quaedam redeunt, sed id raro fit. In prioribus et morbi sunt et medicina. Et quartanae quidem simpliciores sunt. Incipiunt febres ab horrore, deinde calor erumpit, finitaque febre biduum integrum est: ita quarto die reuertitur. Tertianarum uero duo genera sunt. Alterum eodem modo, quo quartana, et incipiens et desinens, illo tantum interposito discrimine, quod unum diem praestat integrum, tertio redit. Alterum longe perniciosius, quod tertio quidem die reuertitur, ex quadraginta autem et octo horis fere triginta et sex per accessionem occupat (interdum etiam uel minus uel plus), neque ex toto in remissione desistit, sed tantum leuius est. Id genus plerique medici g-hehmitritaion appellant. Cottidianae uero uariae sunt et multiplices. (p228) Aliae enim protinus a calore incipiunt, aliae a frigore, aliae ab horrore. Frigus uero, ubi extremae partes membrorum inalgescunt, horrorem, ubi corpus totum intremit. Rursus aliae sic desinunt, ut ex toto sequitur integritas; aliae sic, ut aliquantum quidem minuatur ex febre, nihilo minus tamen quaedam reliquiae remaneant, donec altera accessio accedat; ac saepe aliae uix quicquam aut nihil remittant sed continuent. 4 Deinde aliae feruorem ingentem habent, aliae tolerabilem: aliae cotidie pares sunt, aliae inpares, atque inuicem altero die lenior, altero uehementior aliae tempore eodem postridie reuertuntur, aliae uel serius uel celerius: aliae diem noctemque accessione et decessione implent, aliae minus, aliae plus: aliae cum decedunt, sudorem mouent, aliae non mouent; atque alias per sudorem ad integritatem uenitur, alias tantum corpus inbecillius redditur. 5 At accessiones etiam modo singulae singulis diebus fiunt, modo binae pluresue concurrunt. Ex quo saepe euenit, ut cotidie plures accessiones remissionesque sint, sic tamen, ut unaquaque alicui priori respondeat. Interdum uero accessiones remissionesque sint, sic ut notari neque tempora earum neque spatia possint. Neque uerum est, quod dicitur a quibusdam, nullam febrem inordinatam esse, nisi aut ex uomica aut ex inflammatione aut ex ulcere: facilior enim semper curatio foret, si hoc uerum esset: sed quod euidentes causae faciunt, facere etiam abditae possunt. 6 Neque de re sed de uerbo controuersiam mouent, qui, cum (p230) aliter aliterque in eodem morbo febres accedunt, non easdem inordinate redire, sed alias aliasque subinde oriri dicunt; quod tamen ad curandi rationem nihil pertineret, etiamsi uere diceretur. Tempora quoque remissionum modo liberalia, modo uix ulla sunt. [3,4] Et febrium quidem ratio maxime talis est: curationum uero diuersa genera sunt, prout auctores aliquos habent. Asclepiades officium esse medici dicit, ut tuto, ut celeriter, ut iucunde curet. Id uotum est, sed fere periculosa esse nimia et festinatio et uoluptas solet. Qua uero moderatione utendum sit, ut, quantum fieri potest, omnia ista contingant prima semper habita salute, in ipsis partibus curationum considerandum erit. 2 Et ante omnia quaeritur, primis diebus aeger qua ratione continendus sit. Antiqui medicamentis quibusdam datis concoctionem moliebantur, eo quod cruditatem maxime horrebant: deinde eam materiem, quae laedere uidebatur, ducendo saepius aluum subtrahebant. Asclepiades medicamenta sustulit; aluum non totiens sed fere tamen in omni morbo eius uti professus est: conuellendas enim uires aegri putauit luce, uigilia, siti ingenti, sic ut ne os quidem primis diebus elui sineret. 3 Quo magis (p232) falluntur, qui per omnia iucundam eius disciplinam esse concipiunt: is enim ulterioribus quidem diebus cubantis etiam luxuriae subscripsit, primis uero tortoris uicem exhibuit. Ego autem medicamentorum dari potiones et aluum duci non nisi raro debere concedo: non ideo tamen id agendum, ut aegri uires conuellantur, existimo, quoniam ex inbecillitate summum periculum est. 4 Minui ergo tantum materiam superantem oportet, quae naturaliter digeritur, ubi nihil noui accedit. Itaque abstinendus a cibo primis diebus est; in luce habendus aeger, nisi infirmus, interdiu est, quoniam corpus ista quoque digerit, isque cubare quam maxime 5 conclaui debet. Quod ad sitim uero somnumque pertinet, moderandum est, ut uigilet interdiu. Noctu, si fieri potest, conquiescat: ac neque potet, neque nimium siti crucietur; os etiam eius elui potest, ubi et siccum est, et ipsi faetet, quamuis id tempus potioni aptum non est. Commodeque Erasistratus dixit saepe interiore parte umorem non requirente os et fauces requirere, neque ad rem male haberi aegrum pertinere. Ac pro quidem sic tenendus est. 6 Optimum uero medicamentum eius est oportune cibus datus; qui quando primum dari debeat, quaeritur. Plerique ex antiquis tarde dabant, saepe quinto die, saepe sexto; et id fortasse uel in Asia uel in Aegypto caeli ratio patitur. Asclepiades ubi aegrum triduo per omnia fatigarat, quartum diem cibum destinabat. At Themison nuper, non (p234) quando cepisset febris, sed quando desisset, aut certe leuata esset, considerabat; et ab illo tempore expectato die tertio, si non accesserit febris, statim; si accesserat, ubi ea uel desierat, uel si adsidue inhaerebat, certe si se inclinauerat, cibum dabat. 7 Nihil autem horum utique perpetuum est. Nam potest primo die primus cibus dandus esse, potest secundo, potest tertio, potest non nisi quarto aut quinto, potest post unam accessionem, potest post duas, potest post plures. Refert enim qualis morbus sit, quale corpus, quale caelum, quae aetas, quod tempus anni; minimeque in rebus inter se multum differentibus perpetuum esse praeceptum temporis potest. 8 Ex morbo, qui plus uirium aufert, celerius cibus dandus est, itemque eo caelo, quo magis digerit. Ob quam causam in Africa nulla die aeger abstineri recte uidetur. Maturius etiam puero quam iuueni, aestate quam hieme dari debet. Unum illud est, quod semper, quod ubique seruandum est, ut aegri uires subinde adsidens medicus inspiciat; et quamdiu supererunt, abstinentia pugnet; si inbecillitatem uereri coeperit, cibo subueniat. Id enim eius officium est, ut aegrum neque superuacua materia oneret, neque inbecillitatem fame prodat. 9 Idque apud Erasistratumque inuenio; qui quamuis parum docuit, quando uenter, quando corpus ipsum exinaniretur, dicendo tamen haec esse uisenda et tum cibum dandum, cum corpori (p236) deberetur, satis ostendit, dum uires superessent, dari non oportere: ne deficerent, consulendum esse. Ex his autem intellegi potest ab uno medico multos non posse curari, eumque, si artifex sit, idoneum esse, qui non militum ab aegro recedit. 10 Sed qui quaestui seruiunt, quoniam is maior ex populo est, libenter amplectuntur ea praecepta, quae sedulitatem non exigunt, ut in hac ipsa re. Facile est enim dies uel accessiones numerare is quoque, qui aegrum raro uident: ille adsideat necesse est, qui quod solum opus est uisurus est, quando nimis inbecillus futurus sit, nisi cibum acceperit. In pluribus tamen ad initium cibi dies quartus aptissimus esse consueuit. 11 Est autem alia etiam de diebus ipsis dubitatio, quoniam antiqui potissimum impares sequebantur, eosque, tamquam tum de aegris iudicaretur, g-krisimous nominabant. Hi erant dies tertius, quintus, septimus, nonus, undecimus, quartus decimus, unus et uicesimus, ita ut summa potentia septimo, deinde quarto decimo, deinde uni et uicensimo daretur. 12 Igitur sic aegros nutriebant, ut dierum inparium accessiones expectarent, deinde postea cibum quasi leuioribus accessionibus instantibus darent, adeo ut Hippocrates, si alio dei febris desisset recidiuam timere sit solitus. Id Asclepiades iure ut uanum repudiauit, atque in nullo die, qua par inparue esset, iis uel maius uel minus periculum (p238) esse dixit. Interdum enim peiores dies pars fiunt, et oportunius post eorum accessiones cibus datur. 13 Nonnumquam etiam in ipso morbo dierum ratio mutatur, fitque grauior, qui remissior esse consuerat; atque ipse quartus decimus par est, in quo magnam uim esse antiqui fatebantur. Qui cum octauum primi die naturam habere contenderent, ut ab eo secundus septenarius numerus inciperet, ipsi sibi repugnabant non octauum, neque decimum, neque duodecimum diem sumendo quasi potentiorem: plus enim tribuebant nono et undecimo. 14 Quod cum fecissent sine ulla probabili ratione, ab undecimo non ad tertium decimum sed ad quartum decimum transibant. Est etiam apud Hippocraten eis, quos septimus dies liberaturus sit, quartum esse grauissimum. Ita illo quoque auctore in die pari et grauior febris esse potest et certa futuri nota. Atque idem alio loco quartum quemque diem ut in utrumque efficacissimum adprehendit, id est quartum, (p240) septimum, undecimum, quartum decimum, septimum decimum. 15 In quo et ab inparis ad paris numeri rationem transit et ne hoc quidem propositum conseruauit, cum a septimo die undecimus non quartus sed quintus sit. Adeo apparet, quacumque ratione ad numerum respeximus, nihil rationis sub illo quidem auctore reperiri. Verum in his quidem antiquos tum celebres admodum Pythagorici numeri fefellerunt, cum hic quoque medicus non numerare dies debeat, sed ipsas accessiones intueri, et ex his coniectare, quando dandus cibus sit. 16 Illud autem magis ad rem pertinet scire, tum oporteat dari, cum iam bene neuae conquieuerunt, an etiamnum manentibus reliquiis febris. Antiqui enim quam integerrimis corporibus alimentum offerebant: Asclepiades inclinate quidem febre sed etiamnum tamen inhaerente. In quo uanam rationem secutus est, non quo non sit interdum maturius cibus dandus, si mature timetur altera accessio, sed quo scilicet quam sanissimo dari debeat: minus enim conrumpitur quod integro corpori infertur. 17 Neque tamen uerum est, quod Themisoni uidebatur, si duabus horis integer futurus esset aeger, satius esse tum dare, ut ab integro potissimum corpore diduceretur. Nam si diduci tam celeriter posset, id esset optimum: sed cum id breue tempus non praestet, satius est principia (p242) cibi a decedente febre quam reliquias ab incipiente excipi. Ita si longius tempus secundum est, quam integerrimo dandum est; si breue, etiam antequam ex toto integer fiat. Quo loco uero integritas est, eodem est remissio, quae maxime in febre continua potest esse. 18 Atque hoc quoque quaeritur, utrum tot horae expectandae sint, quot febrem habuerunt, an satis sit primam partem earum praeteriri, quod aegris iucundius insidat si interdum non uacat.6 Tutissimum est autem ante totius accessionis tempus praeterire, quamuis, ubi longa febris fuit, potest indulgeri aegro maturius, dum tamen ante minime pars dimidia praetereatur. Idque non in ea sola febre, de qua proxime dictum est, sed in omnibus ita seruandum est. [3,5] Haec magis per omnia febrium genera perpetua sunt: nunc ad singulas earum species descendam. Igitur si semel tantum accessit, deinde desiit, eaque uel ex inguine uel ex lassitudine uel ex aestu aliaue re simili fuit, sic ut interior nulla causa metum fecerit, postero die, cum tempus accessionis ita transiit, ut nihil mouerit, cibus dari potest. 2 At si ex alto calor uenit et grauitas uel capitis uel praecordiorum secuta est neque apparet quid corpus confuderit, quamuis unam accessionem secuta integritas est, tamen quia tertiana timeri potest, expectandus est (p244) dies tertius; et ubi accessionis tempus praeteriit, cibus dandus est, sed exiguus, quia quartana quoque timeri potest; et die quarto demum, si corpus integrum est, eo cum fiducia utendum. Si uero postero tertioue aut quarto die secuta febris est, scire licet morbus esse. Sed tertianarum uel quartanarum, quarum et certus circumitus est et finis in integritate et liberaliter quieta tempora sunt, expeditior ratio est; de quibus suo loco dicam (III. 14, 15). 3 Nunc uero eas explicabo, quae cotidie urgent. Igitur tertio quoque die cibus aegro commodissime datur, ut alter febrem minuat, alter uiribus subueniat. Sed is dari debet, si cotidiana febris est, quae ex toto desinat, simul atque corpus integrum factum est: si quamuis non accessiones, febres tamen iunguntur et cotidie quidem increscunt sed sine integritate tamen remittunt, cum corpus ita se habet, ut maior remissio non expectetur; si altero die grauior, altero leuior accessio est, post grauiorem. 4 Fere uero grauiorem accessionem leuior nox sequitur; quo fit, ut grauiorem accessionem nox quoque tristior antecedat. At si continuatur febris neque leuior umquam fit et dari cibum necesse est, quando dari debeat, magna dissensio est. Quidam, quia fere remissius matutinum tempus aegris est, tum putant dandum. Quod si respondet, non quia (p246) mane est, sed quia remissior aeger est, dari debet. 5 Si uero ne tum quidem ulla requies aegris est, hoc ipso peius id tempus est, quod, cum sua natura melius esse debeat, morbi uitio non est; simulque insequitur tempus meridianum, a quo cum o aeger fere peior fiat, timeri potest, ne ille magis etiam quam ex consuetudine urgeatur. Igitur alii uespere tali aegro cibum dant: sed cum eo tempore fere pessimi sint qui aegrotant, uerendum est, ne, si quid tunc mouerimus, fiat aliquid asperius. 6 Ob haec ad mediam noctem decurro, id est, finito iam grauissimo tempore eodemque longissime distante, secuturis uero antelucanis horis, quibus omnes fere maxime dormiunt, deinde matutino tempore, quod natura sua leuissimum est. Si uero febres uagae sunt, qui uerendum est, ne cibum statim subsequantur, quandocumque quis ex accessione leuatus est, tunc debet adsumere. 7 At si plures accessiones eodem die ueniunt, considerare oportet, paresne per omnia sint, quod uix fieri potest, an inpares. Si per omnia pares sunt, post eam potius accessionem cibus dari debet, quae ne inter meridiem et uesperum desinit. Si inpares sunt, considerandum est, quo distent: nam si grauior altera, altera leuior est, post grauiorem dari debet; si altera longior, altera breuior, post longiorem: si altera grauior, altera (p248) longior est, considerandum est, utra magis adfligat, illa ui, an haec tempore, et post eam dandum. 8 Sed paene plurimum interest, quantae qualesque inter eas remissiones sint: nam si post alteram febrem motio manet, post alteram integrum corpus est, integro corpore cibo tempus aptius est. Si semper febricula manet, sed alterum tamen longius tempus remissionis est, id potius eligendum est, adeo ut, ubi accessiones continuantur, protinus inclinata priore dandus cibus sit. Etenim perpetuum est, ad quod omne consilium derigi potest, cibum quam maxime semper ab accessione futura reducere, et hoc saluo, dare quam integerrimo corpore. 9 Quod non inter duas tantum sed etiam inter plures accessiones seruabitur. Sed cum sit aptissimum tertio quoque die cibum dare, tamen si corpus infirmum est, cotidie dandus est; multoque magis, si continentes febres sine remissione sunt, quanto magis corpus adfligunt; aut si duae pluresue accessiones eodem die ueniunt. Quae res efficit, ut et a primo die protinus ciu dari cotidie debeat, si protinus uenae conciderunt; et saepius eodem die, si inter plures accessiones subinde uis corpori deest. 10 Illud tamen in his seruandum est, ut post eas febres minus cibi detur, post quas, si per corpus liceret, omnino non daretur. Cum uero febris instet, incipiat, augeatur, consistat, decedat, deinde (p250) in decessione consistat aut finiatur, scire licet optimum bibo tempus esse febre finita; deinde, cum decessio eius consistit; tertium, si necesse est, quandocumque decedit: cetera omnia periculosa esse. Si tamen propter infirmitatem necessitas urget, satius esse consistente iam incremento febris aliquid offerre quam increscente, satius esse instante quam incipiente, cum eo tamen, ut nullo tempore is, qui deficit, non sit sustinendus. 11 Neque hec satis est ipsas tantum febres medicum intueri, sed etiam totius corporis habitum et ad eum derigere curationem, siue supersunt uires seu desunt seu quidam alii affectus interueniunt. Cum uero semper aegros securos agere conueniat, ut corpore tantum, non etiam animo laborent, tum praecipue, ubi cibum sumpserunt. Itaque si qua sunt, quae exasperatura eorum animos sunt, optimum est ea, dum aegrotant, eorum notitiae subtrahere: si id fieri non potest, sustinere tamen post cibum usque somni tempus, et cum experrecti sunt, tum exponere. [3,6] Sed de cibo quidem facilior cum aegris ratio est, quorum saepe stomachus hunc respuit, etiamsi mens concupiscit: de potione uero ingens pugna est, eoque magis, quo maior febris est. Haec enim sitim accendit, et tum maxime aquam exigit, cum illa periculosissima est. Sed docendus aeger est, (p252) ubi febris quierit, protinus sitim quoque quieturam, longioremque accessionem fore, si quod ei datum fuerit alimentum: ita celerius eum desinere sitire, qui non bibit. 2 Necesse est tamen, quanto facilius etiam sani famem quam sitim sustinent, tanto magis aegris in potione quam in cibo indulgere. 3 Sed primo quidem die nullus umor dari debet, nisi subito sic uenae ceciderunt, ut cibus quoque dari debeat, secundo uero ceterisque etiam, quibus cibus non dabitur, tamen si magna sitis urgebit, potio dari debet. 4 Ac ne illud quidem ab Heraclida Tarentino dictum ratione caret: ubi aut bilis aegrum aut cruditas male habet, expedire quoque per modicas potiones misceri nouam materiam corruptae. Illud uidendum est, ut qualia tempora cibo leguntur, talia potioni quoque, ubi sine illo datur, deligantur, aut cum aegrum dormire cupiemus, quod fere sitis prohibet. Satis autem conuenit, cum omnibus febricitantibus nimius umor alienus sit, tum praecipue esse feminis, quae ex partu in febres inciderunt. 5 Sed cum tempora cibo potionique febris et remissionis ratio det, non est expeditissimum scire, quando aeger febricitet, quando melior sit, quando deficiat; sine quibus dispensari illa non possunt. Venis enim maxime credimus, fallacissimae rei, quia saepe istae leniores celerioresue sunt et aetate et sexu et corporum natura. Et plerumque satis sano corpore, si stomachus infirmus est, nonnumquam (p254) etiam incipiente febre, subeunt et quiescunt, ut inbecillus is uideri possit, cui facile laturo grauis instat accessio. 6 Contra saepe eas concitare solet balneum et exercitatio et metus et ira et quilibet alius animi adfectus, adeo ut, cum primum medicus uenit, sollicitudo aegri dubitantis, quomodo illi se habere uideatur, eas moueat. Ob quam causam periti medici est non protinus ut uenit adprehendere manu brachium, sed primum desidere hilari uultu percontarique, quemadmodum se habeat, et si quis eius metus est, eum probabili sermone lenire, tum deinde eius corpori manum admouere. Quas uenas autem conspectus medici mouet, quam facile mille res turbant. 7 Altera res est, cui credimus, calor, aeque fallax: nam hic quoque excitatur aestu, labore, somno, metu, sollicitudine. Intueri quidem etiam ista oportet, sed eis non omnia credere. Ac protinus quidem scire est, non febricitare eum, cuius uenae naturaliter ordinatae sunt, teporque talis est, qualis esse sani solet: non protinus autem sub calore motuque febrem esse concipere, sed ita: si summa quoque aria inaequaliter cutis est; si calor et in fronte est et ex imis praecordiis oritur; si spiritus ex naribus cum feruore prorumpit; si color aut rubore aut pallore nouo mutatus est; si oculi graues et aut persicci aut subumidi sunt; si sudor, cum sit, inaequalis est; si uenae non (p256) aequalibus interuallis mouentur. 8 Ob quam causam medicus neque in tenebris neque a capite aegri debet residere, sed inlustri loco aduersus, ut omnes notas ex uoltu quoque cubantis percipiat. Ubi uero febris fuit ac decreuit, expectare oportet, num tempora partesue corporis aliae paulum madescant, quae sudorem uenturum esse testentur; ac si qua nota est, tum demum dare potui aquam calidam, cuius salubris effectus est, si sudorem per omnia membra diffundit. 9 Huius autem rei causa continere aeger sub ueste satis multa manus debet, eademque crura pedesque contegere; qua male plerique aegros in ipso febris impetu, pessimeque, ubi ardens ea est, male habent. Si sudare corpus coepit, linteum tepefacere oportet paulatimque singula membra detergere. At ubi sudor omnis finitus est, aut si is non uenit, ubi quam maxime potuit idoneus esse cibo aeger uidetur, leuiter sub ueste ungendus est, tum detergendus, deinde ei cibus dandus. 10 Cibus autem febricitantibus umidus est aptissimus aut umori certe quam proximus, utique ex materia quam leuissima maximeque sorbitio; eaque, si magnae febres fuerint, quam tenuissima esse debet. Mel quoque despumatum huic recte adicitur, quo corpus magis nutriatur: sed id si stomachum offendit, superuacuum est, sicut ipsa quoque sorbitio. Dari uero in uicem eius potest uel intrita ex aqua calida uel halica elota; si firmus est stomachus et (p258) compressa aluus, ex aqua mulsa; si uel ille languet uel haec profluit, ex posca. 11 Et primo quidem cibo id satis est: secundo uero aliquid adici potest, ex eodem tamen genere materiae, uel holus uel conchylium uel pomum. Et dum febres quidem increscunt, hic solus cibus idoneus est: ubi uero aut desinunt aut leuantur, semper quidem incipiendum est ab aliquo ex materia leuissima, adiciendum uero aliquid ex media, ratione habita subinde et uirium hominis et morbi. Ponendi uero aegro uarii cibi, sicut Asclepiades praecepit, tum demum sunt, ubi fastidio urgetur neque satis uires sufficiunt, ut paulum ex singulis degustando famem uitet. 12 At si neque uis neque cupiditas deest, nulla uarietate sollicitandus aeger est, ne plus adsumat quam concoquat. Neque uerum est, quod ab eo dicitur, facilius concoqui cibos uarios: eduntur enim facilius, ad concoctionem autem materiae genus et modus pertinent. Neque inter magnos dolores neque increscente morbo tutum est aegrum cibo impleri, sed ubi inclinata iam in melius ualetudo est. 13 Sunt aliae quoque in febribus obseruationes necessariae. Atque id quoque uidendum est, quod quidam (prohoem. 55) solum praecipiunt, adstrictum corpus sit an profluat; quorum alterum strangulat, alterum digerit. Nam si adstrictum est, ducenda aluus est, mouenda urina, eliciendus omni modo sudor. In hoc genere (p260) morborum emisisse sanguinem, concussisse uehementibus festationibus corpus, in lumine habuisse, imperasse famem, sitim, uigiliam prodest. 14 Utile est etiam ducere in balneum, prius demittere in solium, tum ungere, iterum ad solium redire multaque aqua fouere inguina; interdum etiam oleum in solio cum aqua calida miscere; uti cibo serius sunt rarius, tenui, simplici, molli, calido, exiguo, maximeque holeribus, qualia sunt lapatium, urtica, malua, uel iure etiam concharum musculorumue aut lucustarum: neque danda caro nisi elixa est. At potio esse debet magis liberalis, et ante cibum et post hunc et cum hoc ultra quam sitis coget. Poteritque a balineo etiam pinguius aut dulcius dari uinum; poterit semel aut bis interponi Graecum salsum. 15 Contra uero si corpus profluit, sudor coercendus, requies habenda erit, tenebris somnoque, quandoque uolet, utendum, non nisi leni gestatione corpus agitandum, et pro genere mali subueniendum. Nam si uenter fluit, aut si stomachus non continet, ubi febris decreuit, liberaliter oportet aquam tepidam potui dare, et uomere cogere, nisi aut fauces aut praecordia aut latus dolet, aut uetus morbus est. 16 Si uero sudor exercet, duranda cutis est nitro uel sale, quae cum oleo miscentur; ac si leuius id uitium est, oleo corpus ungendum; si uehementius, rosa uel melino uel murteo, cui uinum austerum sit adiectum. Quisquis autem fluore aeger est, cum uenit in balineum, prius ungendus, deinde in solium (p262) demittendus est. 17 Si in cute uitium est, frigida quoque quam calida aqua melius utetur. Ubi ad cibum uentum est, dari debet is ualens, frigidus, siccus, simplex, qui quam minime corrumpi possit, panis tostus, caro assa, uinum austerum uel certe subausterum;si uenter profluit, calidum, si sudores nocent uomitusue sunt, frigidum. [3,7] Desiderat quoque propriam animaduersionem in febribus pestilentiae casus. In hac utile minime est aut fame aut medicamentis uti, aut ducere aluum. Si uires sinunt, sanguinem mittere optimum est, praecipueque si cum dolore febris est: si id parum tutum est, ubi febris aut tenuate est aut leuata est, uomitu pectus purgare. Sed in hoc maturius quam in aliis morbis ducere in balineum opus est, uinum calidum et meracius dare, et omnia glutinosa; inter quae carnem quoque generis eiusdem. Nam quo celerius eiusmodi tempestates corripiunt, eo maturius auxilia etiam cum quod temeritate rapienda sunt. Quod si puer est qui laborat, neque tantum robur eius est, ut ei sanguis mitti possit, siti ei utendum est, ducenda aluus uel aqua uel tisanae cremore, tum denique is leuibus cibis nutriendus. Et ex toto non sic pueri ut uiri curari debent. Ergo, ut in alio quoque genere morborum, parcius in his agendum est: non facile sanguinem mittere, non facile ducere aluum, non cruciare uigilia fameque aut nimia siti, non uino curare satis conuenit. Vomitus post febrem eliciendus (p264) est, deinde dandus cibus ex leuissimis, tum is dormiat; posteroque die, si febris manet, abstineatur; 30 ad similem cibum redeat. Dandaque opera est, quantum fieri potest, ut inter oportunam abstinentiam cibosque oportunos, omissis ceteris, nutriatur. 2 Si uero febris ardens extorret, nulla medicamenti danda potio est, sed in ipsis accessionibus oleo et aqua refrigerandus est; quae miscenda manu sunt, donec albescant. Eo conclaui tenendus, quo multum et purum aerem trahere possit; neque multis uestimentis strangulandus, sed admodum leuibus tantum uelandus est. Possunt etiam super stomachum inponi folia uitis in aqua frigida tincta. Ac ne siti quidem nimia uexandus est. Alendus maturius est, id est a tertio die, et ante cibum idem perungendus. Si pituita in stomachum coit, inclinata iam accessione uomere cogendus est; tum dandum frigidum holus, aut pomum ex iis, quis stomacho conueniunt. Si siccus manet stomachus, protinus uel tisanae uel halicae uel orizae cremor dandus est, cum quo recens adeps cocta sit. Cum uero in summo incremento morbus est, utique non ante quartum diem, magna siti antecedente, frigida aqua copiose praestanda est, ut bibat etiam ultra satietatem. Cum iam uenter et praecordia ultra modum repleta satisque refrigerata sunt, uomere debet. Quidam ne uomitum quidem exigunt, sed ipsa aqua frigida tantum ad satietatem data pro medicamento utuntur. Ubi utrumlibet factum est, multa ueste (p266) operiendus est, et collocandus ut dormiat; fereque post longam sitim et uigiliam, post multam satietatem, post infractum calorem plenus somnus uenit; per quem ingens sudor effunditur, idque praesentissimum auxilium est, sed in iis tamen, in quibus praeter ardorem nulli dolores, nullus praecordiorum tumor, nihil prohibens uel in thorace uel in pulmone uel in faucibus, non ulcera, non deiectio, non profluuium alui fuit. Si quis autem in huiusmodi febre leuiter tussit, is neque uehementi siti conflictatur, neque bibere aquam frigidam debet, sed eo modo curandus est, quo in ceteris febribus praecipitur. [3,8] At ubi id genus tertianae est, quod emitritaeon medici appellant, magna cura opus est, ne id fallat: habet eius plerumque frequentes accessiones decessionesque, ut aliud genus morbi uideri possit porrigique febris inter horas XXIIII et XXXVI, ut quod idem est, non idem esse uideatur. 2 Et magnopere necessarium est neque dari cibum nisi in ea remissione, quae uera est, et ubi ea uenit, protinus dari. Plurimique sub alterutro curantis error subito moriuntur. Ac nisi magnopere res aliqua prohibet, inter initia sanguis mitti debet, tum dari cibus, qui neque incitet febrem, et tamen longum eius spatium sustineat. [3,9] Nonnumquam etiam lentae febres sine ulla remissione corpus tenent, ac neque cibo neque remedio locus est. In hoc casu medici cura esse (p268) debet, ut morbum mutet; fortasse enim curationi oportunior fiet. Saepe igitur ex aqua frigida, cui oleum sit adiectum, corpus eius pertractandum est, quoniam interdum sic euenit, ut horror oriatur et fiat initium quoddam noui motus exque eo, cum magis corpus incaluit, sequatur etiam remissio. In his frictio quoque ex oleo et sale salubris uidetur. 2 At si diu frigus est et torpor et iactatio corporis, non alienum est in ipsa febre mulsi dare tres aut quattuor cyathos, uel cum cibo uinum bene dilutum. Intenditur enim saepe ex eo febris, et maior ortus calor simul et priora mala tollit et spem remissionis inque ea curationis ostendit. Neque Hercules ista curatio noua est, qua nunc quidem traditos sibi aegros, qui sub cautioribus medicis trahebantur, interdum contrariis remediis sanant. Siquidem apud antiquos quoque ante Herophilum et Erasistratum maximeque post Hippocratem fuit. Petro quidam, qui febricitantem hominem ubi acceperat, multis uestimentis operiebat, ut simul calorem ingentem sitimque excitaret. 3 Deinde ubi paulum remitti coeperat febris, aquam frigidam potui dabat, ac si mouerat sudorem, explicuisse se aegrum iudicabat; si non mouerat, plus etiam aquae frigidae ingerebat et tum uomere cogebat. Si alterutro modo febre liberauerat, protinus suillam assam et uinum homini dabat; si non liberauerat, decoquebat aquam sale (p270) adiecto eamque bibere cogebat, ut mouendo uentrem purgaret. Et intra haec omnis eius medicina erat: eaque non minus grata fuit is, quos Hippocratis successores non refecerant, quam nunc est is, quos Herophili uel Erasistrati aemuli diu tractos non adiuuerunt. 4 Neque ideo tamen non est temeraria ista medicina, quia, si plures protinus a principiis excepit, interemit. Sed, cum eadem omnibus conuenire non possint, fere quos ratio non restituit, temeritas adiuuat; ideoque eiusmodi medici melius alienos aegros quam suos nutriunt. Sed est circumspecti quoque hominis et nouare interdum et augere morbum et febres accendere, quia curationem ubi id quod est non recipit, potest recipere id quod futurum est. [3,10] Considerandum est etiam, febresne solae sint, an alia quoque his mala accedant, id est, num caput doleat, num lingua aspera, num praecordia intenta sint. Si capitis dolores sint, rosam cum aceto miscere oportet et in id ingerere; deinde habere duo pittacia, quae frontis latitudinem longitudinemque aequent, ex his inuicem alterum in aceto et rosa habere, alterum in fronte; aut intinctam iisdem lanam sucidam inponere. Si acetum offendit, pura rosa utendum est; si rosa ipsa laedit, oleo acerbo. 2 Si ista parum iuuant, teri potest uel iris arida uel nuces amarae uel quaelibet herba ex refrigerantibus; (p272) quorum quidlibet ex aceto inpositum dolorem minuit, sed magis aliud in alio. Iuuat etiam panis cum papauere iniectus, uel cum rosa, cerussa spumaue argenti. Olfacere quoque uel serpullum uel anethum non alienum est. At si in praecordiis inflammatio et dolor est, primo superimponenda sunt cataplasmata reprimentia, ne, si calidiora fuerint, plus eo materiae concurrat; deinde si prima inflammatio se remisit, tum demum ad calida et umida ueniendum est, ut ea, quae remanserunt, discutiant. 3 Notae uero inflammationis sunt quattuor: rubor et tumor cum calore et dolore. Quo magis errauit Erasistratus, cum febrem nullam esse sine hac dixit. Ergo si sine inflammatione dolor est, nihil imponendum est: hunc eius statim ipsa febris soluet. At si neque inflammatio neque febris sed tantum praecordiorum dolor est, protinus calidis et siccis fomentis uti licet. 4 Si uero lingua sicca et scabra est, detergenda primum penicillo est ex aqua calida, deinde unguenda mixtis inter se rosa et melle. Mel purgat, rosa reprimit simulque siccescere non sinit. At si scabra non est sed arida, ubi penicillo detersa est, ungi rosa debet, cui cerae paulum sit adiectum. [3,11] Solet etiam ante febres esse frigus idque uel molestissimum morbi genus est. Ubi id expectatur, (p274) omni potione prohibendus est aeger: haec enim paulo ante data multum malo adicit. Item maturius ueste multa tegendus est; admouenda partibus iis, pro quibus metuimus, sicca et calida fomenta sic, ne statim uehementissimi calores incipiant, sed paulatim increscant. 2 Perfricandae quoque eae partes manibus unctis ex uetere oleo sunt eique adiciendum aliquid ex calefacientibus. Contentique medici quidam una frictione etiam ex quolibet oleo sunt. In harum febrium remissionibus nonnulli tres aut quattuor cyathos sorbitionis etiamnum manente febre dant, deinde ea bene finita reficiunt stomachum cibo frigido et leui. Tum hoc ego puto temptandum, quom parum cibus semel et post febrem datus prodest. 3 Sed curiose prospiciendum, ne tempus remissionis decipiat: saepe enim in hoc quoque genere ualetudinis iam minui febris uidetur, et rursus intenditur. Aliqua ei remissioni credendum est, quae etiam moratur et iactationem foetoremque quendam oris, quem ozenam Graeci uocant, minuit. Illud satis conuenit, si cottidie pares accessiones sunt, cotidie paruum cibum dandum: si inpares, post grauiorem, cibum; post leuiorem, aquam mulsam. [3,12] Horror autem eas fere febres antecedit, quae certum habent circuitum et ex toto remittuntur; ideoque tutissimae sunt maximeque curationes admittunt. Nam ubi incerta tempora sunt, neque (p276) alui ductio neque balineum neque uinum neque medicamentum aliud recte datur: incertum est enim, quando febris uentura sit: ita fieri potest, ut, si subito uenerit, summa in eo pernicies sit, quod auxilii causa sit inuentum. 2 Nihilque aliud fieri potest, quam ut primis diebus bene abstineatur aeger, deinde sub decessu febris eius, quae grauissima est, cibum sumat. At ubi certus circumitus est, facilius illa omnia temptantur, quia magis proponere nobis accessionum et decessionum uices possumus. In his autem, cum inueterauerunt, utilis fames non est: primis tantummodo diebus ea pugnandum est; deinde diuidienda curatio est, et ante horror, tum febris discutienda. 3 Igitur cum primum aliquis inhorruit, et ex horrore incaluit, dare oportet ei potui tepidam aquam subsalsam et uomere eum cogere: nam fere talis horror ab iis oritur, quae biliosa in stomacho resederunt. Idem faciendum est, si proximo quoque circuitu aeque accessit: saepe enim sic discutitur, iamque, quod genus febris sit, scire licet. Itaque sub expectatione proximae accessionis, quae instare tertia potest, deducendus in balineum est, dandaque opera, ut per tempus horroris in solio sit. 4 Si ibi quoque senserit, nihilo minus idem sub expectatione quartae accessionis faciat: siquidem eo quoque modo saepe id discutitur. Si ne balneum quidem profuit, ante accessionem alium edat, aut bibat aquam calidam cum pipere: (p278) siquidem ea quoque adsumpta calorem mouent, qui horrorem non admittit. Deinde eodem modo, quo in frigore praeceptum est (11, 1), antequam inhorrescere possit, operiatur, fomentisque, sed protinus ualidioribus, totum corpus circumdet maximeque inuolutis extinctis testis et titionibus. 5 Si nihilo minus horror perruperit, multo oleo calefacto inter ipsa uestimenta perfundatur, cui aeque ex calfacientibus aliquid sit adiectum; adhibeaturque frictio, quantam is sustinere poterit, maximeque in manibus et cruribus; et spiritum ipse contineat. Neque desistendum est, etiamsi horret: saepe enim pertinacia iuuantis malum corporis uincit. 6 Si quid euomuit, danda aqua tepida, iterumque uomere cogendus est; utendumque eisdem est, donec horror finiatur. Sed praeter haec ducenda aluus est, si tardius horror quiescit: siquidem id quoque exonerato corpori prodest. Ultimaque post haec auxilia sunt gestatio et fricatio. Cibus autem in eiusmodi morbis maxime dandus est, qui mollem aluum praestet, caro glutinosa: uinum, cum dabitur, austerum. [3,13] Haec ad omnes circuitus febrium pertinent: discernendae tamen singulae sunt, sicut rationem habent dissimilem. Si cottidiana est, triduo primo magnopere abstineri oportet, tum cibis altero quoque die uti: si res inueterauerit, post febrem experiri balneum et uinum, magisque si horrore sublato haec superest. [3,14] Si uero tertiana, quae ex toto intermittit, (p280) aut quartana est, mediis diebus et ambulationibus uti oportet aliisque exercitationibus et unctionibus. Quidam ex antiquis medicis Cleophantus in hoc genere morborum multo ante accessionem per caput aegrum multa calida aqua perfundebat, deinde uinum dabat. Quod, quamuis pleraque praecepta eius uiri secutus est Asclepiades, recte tamen praeteriit: est enim anceps. 2 Ipse, si tertiana febris est, tertio die post accessionem dicit aluum duci oportere, quinto post horrorem uomitum elicere, deinde post febrem, sicut illi mos erat, adhuc calidis dari cibum et uinum, sexto die in lectulo detineri: sic enim fore, ne septimo die febrem accedat. Id saepe posse fieri uerisimile est. Tutius tamen est, ut hoc ipso ordine utamur, tria remedia, uomitus, alui ductionis, uini per triduum, ne uinum nisi post accessionem die septimi bibat. 3 Si uero primis diebus discussus morbus non est, inciditque in uetustatem, quo die febris expectabitur, in lectulo se contineat, post febrem confricetur, tum cibo adsumpto bibat aquam: postero die, qui uacat, ab exercitatione unctioneque aqua tantum contentus conquiescat. Et id quidem optimum est: si uero inbecillitas urgebit, et post febrem uinum et medio die paulum cibi debebit adsumere. [3,15] (p282) Eadem in quartana facienda sunt. Sed cum haec tarde admodum finiatur nisi primis diebus discussa est, diligentius ab initio praecipiendum est, quid in ea fieri debeat. Igitur si cui cum horrore febris accessit eaque desiit, eodem die et postero tertioque continere se debebit, et aquam tantummodo calidam primo die post febrem sumere; biduo proximo, quantum fieri potest, ne hanc quidem: si quarto die cum horrore febris reuertitur, uomere, sicut ante (12, 3) praeceptum est; deinde post febrem modicum cibum sumere, uini quadrantem. 2 Postero tertioque die abstineri, aqua tantummodo calida, si sitiet, adsumpta. Septimo die balineo frigus praeuenire; si febris redierit, ducere aluum; ubi ex eo corpus conquieuerit, in unctione uehementer perfricari; eodem modo sumere cibum et uinum; biduo proximo se abstinere, frictione seruata. Decimo die rursus balneum experiri; et si postea febris accessit, aeque perfricari, uinum copiosius bibere. Ac proximum est, tot dierum ut abstinentia cum ceteris, quae praecipiuntur, febrem tollant. 3 Si uero nihilo minus remanet, aliud ex toto sequendum est curationis genus, idque agendum, ut id, quod diu sustinendum est, corpus facile sustineat. Quo minus etiam probari curatio Heraclidis Tarentini debet, qui primis diebus ducendam aluum, deinde abstinendum in septimum diem dixit. Quod ut (p284) sustinere aliquis possit, tamen etiam febre liberatus uix refectioni ualebit: adeo, si febris saepius accesserit, concidet. 4 Igitur, si tertio decimo die morbus manebit, balineum neque ante febrem neque postea temptandum erit, nisi interdum iam horrore discusso. Horror ipse per ea, quae supra scripta sunt expugnandus; deinde post febrem oportebit ungui et uehementer perfricari, cibum et ualidum et fortiter adsumere, uino uti quantum libebit; postero die, cum satis quieuerit, ambulare, exerceri, ungui, perfricari fortiter, cibum capere sine secundo, tertio die abstinere. 5 Quo die uero febrem expectabit, ante surgere, exerceri dareque operam, ut in ipsa exercitatione febris tempus incurrat: sic enim saepe illa discutitur. At si in opere occupauit, tum demum se recipere. In eiusmodi ualetudine medicamenta sunt oleum, frictio, exercitatio, cibus, uinum. 6 Si uenter adstrictus est, soluendus est. Sed haec facile ualidiores faciunt: si inbecillitas occupauit, pro exercitatione gestatio est; si ne hanc quidem sustinet, adhibenda tamen frictio est. Si haec quoque uehemens onerat, intra quietem et unctionem et cibum sistendum est; dandaque opera est, ne qua (p286) cruditas in cotidianam id malum uertat. Nam quartana neminem iugulat: sed si ex ea cotidiana facta est, in malis aeger est; quod tamen nisi culpa uel aegri uel curantis numquam fit. [3,16] At si duae quartanae sunt, neque eae, quas proposui (15, 4-6), exercitationes adhiberi possunt, aut ex toto quiescere opus est, aut, si id difficile est, leuiter ambulare, considere diligenter inuolutis pedibus et capite; quotiens febris accessit et desiit, cibum modicum sumere et uinum, reliquo tempore, nisi inbecillitas urguet, abstinere. At si duae febres paene iunguntur, post utramque cibum sumere, deinde uacuo tempore et moueri aliquid et post unctionem cibo uti. Cum uero uetus quartana raro nisi uere soluatur, utique eo tempore attendendum est, ne quid fiat, quod ualetudinem impediat. 2 Prodestque in uetere quartana subinde mutare uictus genus, a uino ad aquam, ab aqua ad uinum, a lenibus cibis ad acres, ab acribus ad lenes transire; esse radicem, deinde uomere; iure uel pulli gallinacei uentrem resoluere; oleo ad frictiones adicere calfacientia; ante accessionem sorbere uel aceti cyathos duos, uel unum sinapis cum tribus Graeci uini salsi, uel misti paribus portionibus et in aqua diluta piper, castoreum, laser, murram. Per haec enim similiaque corpus agitandum est, ut moueatur ex eo statu, quo detinetur. Si febris quieuit, diu meminisse eius diei conuenit, eoque uitiare frigus, calorem, cruditatem, (p288) lassitudinem: facile enim reuertitur, nisi a sano quoque aliquamdiu timetur. [3,17] At si ex quartana facta cotidiana est, cum id uitio inciderit, per biduum abstinere oportet, et frictione uti, uespere tantummodo aquam potui dare: tertio die saepe fit, ne febris accedat. Sed siue fuit siue non fuit, cibus post accessionis tempus est dandus. At si manet, per biduum abstinentia, quanta maxime imperari corpori potest, frictione cotidie utendum est. [3,18] Et febrium quidem ratio exposita est. Supersunt uero alii corporis adfectus, qui huic superueniunt, ex quibus eos, qui certis partibus adsignari non possunt, protinus iungam. Incipiam ab insania, primamque huius ipsius partem adgrediar, quae et acuta et in febre est: g-phrenehsin Graeci appellant. 2 Illud ante omnia scire oportet, interdum in accessione aegros desipere et loqui aliena. Quod non quidem leue est neque incidere potest nisi in febre uehementi; non tamen aeque pestiferum est: nam plerumque breue esse consueuit leuatoque accessionis impetu protinus mens redit. Neque id genus morbi remedium aliud desiderat, quam quod in curanda febre praeceptum est. 3 Phrenesis uero tum demum est, cum continua dementia esse incipit, cum aeger, quamuis adhuc sapiat, tamen quasdam uanas imagines accipit: (p290) perfecta est, ubi mens illis imaginibus addicta est. Eius autem plura genera sunt: siquidem ex phreneticis alii tristes sunt; alii hilares; alii facilius continentur et intra uerba desipiunt; alii consurgunt et uiolenter quaedam manu faciunt; atque ex his ipsis alii nihil nisi impetu peccant, alii etiam artes adhibent summamque speciem sanitatis in captandis malorum operum occasionibus praebent, sed exitu deprenduntur.— 4 Ex his autem eos, qui intra uerba desipiunt, aut leuiter etiam manu peccant, onerare asperioribus coercitionibus superuacuum est: eos, qui uiolentius se gerunt, uincire conuenit, ne uel sibi uel alteri noceant. Neque credendum est, si uinctus aliqui, dum leuari uinculis cupit, quamuis prudenter et miserabiliter loquitur, quoniam is dolus insanientis est. 5 Fere uero antiqui tales aegros in tenebris habebant, eo quod iis contrarium esset exterriri, et ad quietem animi tenebras ipsas conferre aliquid iudicabant. At Asclepiades, tamquam tenebris ipsis terrentibus, in lumine habendos eos dixit. Neutrum autem perpetuum est: alium enim lux, alium tenebrae magis turbant; reperiunturque, in quibus nullum discrimen deprehendi uel hoc uel illo modo possit. Optimum itaque est utrumque experiri, et habere eum, qui tenebras horret, in luce, eum qui lucem, in tenebris. At ubi nullum tale discrimen est, aeger, si uires habet, loco lucido; si non habet, obscuro continendus est. 6 Remedia uero adhibere, ubi maxime furor urget, superuacuum (p292) est: simul enim febris quoque increscit. Itaque tum nihil nisi continendus aeger est: ubi uero res patitur, festinanter subueniendum est. Asclepiades perinde esse dixit his sanguinem mitti ac si trucidentur: rationem hanc secutus, quod neque insania esset, nisi febre intenta, neque sanguis nisi in remissione eius recte mitteretur. 7 Sed ipse in his somnum multa frictione quaesiuit, cum et intentio febris somnum impediat et frictio non nisi in remissione eius utilis sit. Itaque hoc quoque auxilium debuit praeterire. Quid igitur est? Multa in praecipiti periculo recte fiunt alias omittenda. Et continuata quoque febris habet tempora, quibus, etsi non remittit, non tamen crescit, estque hoc ut non optimum, sic tamen secundum remediis tempus, quo, si uires aegri patiuntur, sanguis quoque mitti debet. 8 Minus deliberari potest, an aluus ducenda sit. Tum interposito die conuenit caput ad cutem tondere, aqua deinde fouere, in qua uerbenae aliquae decoctae sint uel ex reprimentibus; aut prius fouere, deinde radere, et iterum fouere; ac nouissime rosa caput naresque implere, offerre etiam naribus rutam ex aceto contritam, mouere sternumenta medicamentis in id efficacibus. 9 Quae tamen facienda sunt in iis, quibus uires non desunt: si uero inbecillitas est, rosa tantum caput adiecto serpullo similique (p294) aliquo madefaciendum est. Utiles etiam in quibuscumque uiribus duae herbae sunt, solanum et muralis, si simul ex utraque suco expresso caput impletur. Cum febris remisit, frictione utendum est, parcius tamen in iis, qui minus hilares quam in iis, qui nimis tristes sunt. 10 Aduersus autem omnium sic insanientium animos gerere se pro cuiusque natura necessarium est. Quorundam enim uani metus leuandi sunt, sicut in homine praediuite famem timente incidit, cui subinde falsae hereditates nuntiabantur. Quorundam audacia coercenda est, sicut in iis fit, in quibus continendis plagae quoque adhibentur. Quorundam etiam intempestiuus risus obiurgatione et minis finiendus: quorundam discutiendae tristes cogitationes; ad quod symphoniae et cymbala strepitusque proficiunt. 11 Saepius tamen adsentiendum quam repugnandum et paulatim et non euidenter ab iis, quae stulte dicentur, ad meliora mens eius adducenda. Interdum etiam elicienda ipsius intentio; ut fieri in hominibus studiosis litterarum, quibus liber legitur aut recte, si delectantur, aut perperam, si id ipsum eos offendit: emendando enim conuertere animum incipiunt. Quin etiam recitare, si qua meminerunt, cogendi sunt. Ad cibum quoque quosdam non desiderantes reduxerunt ii, qui inter epulantes eos conlocarunt. 12 Omnibus uero sic adfectis somnus et difficilis et praecipue necessarius est: sub hoc enim plerique sanescunt. Prodest ad id atque etiam ad mentem ipsam conponendam (p296) crocinum unguentum cum irino in caput additum. Si nihilo minus uigilant, quidam somnum moliuntur potui dando aquam, in qua papauer aut hyoscyamos decocta sint, alii mandragorae mala puluino subiciunt, alii uel amomum uel sycamini lacrimam fronti inducunt. Hoc nomen apud medicos reperio. 13 Sed cum Graeci morum sycaminon appellant, mori nulla lacrima est. Sic uero significatur lacrima arboris in Aegypto nascentis, quam ibi sycomoron appellant. Plurimi, decoctis papaueris corticibus, ex ea aqua spongia os et caput subinde fouent. 4 Asclepiades ea superuacua esse dixit, quoniam in lethargum saepe conuerterent: praecepit autem, ut primo dei a cibo, potione, somno abstineretur, uespere ei daretur potui aqua, tum frictio admoueretur lenis, ut ne manum quidem qui perfricaret uehementer inprimeret; postero deinde die isdem omnibus factis uespere ei daretur sorbitio et aqua, rursusque frictio adhiberetur; per hanc enim nos consecuturos, ut somnus accedat. 15 Id interdum fit, et quidem adeo, ut illo confitente nimia frictio etiam lethargi periculum adferat. Sed si sic somnus non accessit, tum demum illis medicamentis arcessendus est, habita scilicet eadem moderatione, quae hic quoque necessaria est, ne, quem obdormire uolumus, excitare postea non possimus. Confert etiam aliquid ad somnum silanus iuxta cadens, uel gestatio post cibum et noctu, maximeque suspensi lecti motus. 16 Neque alienum est, si neque sanguis (p298) ante missus est, neque mens constat, neque somnus accedit, occipitio inciso cucurbitulam admouere; quae quia leuat morbum, potest etiam somnum facere. Moderatio autem in cibo quoque adhibenda est: nam neque aeger implendus est, ne insaniat, neque ieiunio utique uexandus, ne inbecillitate in cardiacum incidat. Opus est cibo infirmo maximeque sorbitione, potione aquae mulsae, cuius ternos cyathos bis hieme, quater aestate dedisse satis est. 17 Alterum insaniae genus est, quod spatium longius recipit, quia fere sine febre incipit, leues deinde febriculas excitat. Consistit in tristitia, quam uidetur bilis atra contrahere.— In hac utilis detractio sanguinis est: si quid hanc poterit prohibere, prima est abstinentia, secunda per album ueratrum uomitumque purgatio, post utrumlibet adhibenda bis die frictio est; si magis ualet, frequens etiam exercitatio: in ieiuno uomitus. Cibus sine uino dandus ex media materia est; quam quotiens posuero, scire licebit etiam ex infirmissima dari posse, dum ne illa sola quis utatur: ualentissima tantummodo esse remouenda. 18 Praeter haec seruanda aluus est quam tenerrima, remouendi terrores, et potius bona spes (p300) offerenda; quaerenda delectatio ex fabulis ludisque, maxime quibus capi sanus adsuerat; laudanda, si qua sunt, ipsius opera et ante oculos eius ponenda; leuiter obiurganda uana tristitia; subinde admonendus, in iis ipsis rebus, quae sollicitant, cur potius laetitiae quam sollicitudinis causa sit. Si febris quoque accessit, sicut aliae febres curanda est. 19 Territum genus insaniae est ex his longissimum, adeo ut uitam ipsam non impediat; quod robusti corporis esse consueuit. Huius autem ipsius species duae sunt: nam quidam imaginibus, non mente falluntur, quales insanientem Aiacem uel Orestem percepisse poetae ferunt: quidam animo desipiunt. 20 Si imagines fallunt, ante omnia uidendum est, tristes an hilares sint. In tristitia nigrum ueratrum deiectionis causa, in hilaritate album ad uomitum excitandum dari debet; idque si in potione non accepit, in pane adiciendum est, quo facilius fallat: nam si bene se purgauerit, ex magna parte morbum leuabit. Ergo etiamsi semel datum ueratrum parum profecerit, interposito tempore iterum dari debet. Neque ignorare oportet leuiorem esse morbum cum risu quam cum serio insanientium. Illud quoque perpetuum est in omnibus morbis, ubi ab inferiore parte purgandus aliquis est, uentrem eius ante soluendum esse; ubi a superiore, comprimendum. 21 Si uero consilium insanientem fallit, tormentis quibusdam optime curatur. Ubi perperam aliquid (p302) dixit aut fecit, fame, uinculis, plagis coercendus est. Cogendus est et attendere et ediscere aliquid et meminisse: sic enim fiet, ut paulatim metu cogatur considerare quid faciat. Subito etiam terreri et expauescere in hoc morbo prodest, et fere quicquid animum uehementer turbat. 22 Potius enim quaedam fieri mutatio, cum ab eo statu mens, in quo fuerat, abducta est. Interest etiam, ipse sine causa subinde rideat, an maestus demissusque sit: nam demens hilaritas terroribus iis, de quibus supra (§ 21) dixi melius curatur. Si nimia tristitia, prodest lenis sed multa bis die frictio, item per caput aqua frigida infusa, demissumque corpus in aquam et oleum. 23 Illa communia sunt, insanientes uehementer exerceri debere, multa frictione uti, neque pinguem carnem neque uinum adsumere; cibis uti post purgationem ex media materia quam leuissimis; non oportere esse uel solos uel inter ignotos, uel inter eos, quos aut contemnant aut neglegant; mutare debere regiones et, si mens redit, annua peregrinatione esse iactandos. 24 Raro sed aliquando tamen ex metu delirium nascitur. Quod genus insanientium specie similique uictus genere solo curandum est, praeterquam quod in hoc insaniae genere solo recte uinum datur. [3,19] His morbis praecipue contrarium est id genus, quod cardiacum a Graecis nominatur, quamuis (p304) saepe ad eum phrenetici transeunt: siquidem mens in illis labat, in hoc constat. Id autem nihil aliud est quam nimia inbecillitas corporis, quod stomacho languente inmodico sudore digeritur. Licetque protinus scire id esse, ubi uenarum exigui inbecillique pulsus sunt, sudor autem et supra consuetudinem et modo et tempore ex toto thorace et ceruicibus atque etiam capite prorumpit, pedibus tantummodo et cruribus siccioribus atque frigentibus; acutique id morbi genus est. 2 Curatio prima est supra praecordia imponere quae reprimant cataplasmata, secunda sudorem prohibere. Id praestat acerbum oleum uel rosa uel melinum aut myrteum, quorum aliquo corpus leuiter perunguendum, ceratumque ex aliquo horum tum inponendum est. Si sudor uincit, delinendus homo est uel gypso uel spuma argentea uel Cimolia creta, uel etiam subinde horum puluere respergendus. Idem praestat puluis ex contritis aridi myrti uel rubi foliis, aut ex austeri et boni uini arida faece; pleraque similia sunt, quae si desunt, satis utilis est quilibet ex uia puluis iniectus. 3 Super haec uero, quo minus corpus insudet, leui ueste debet esse contectus, loco non calido, fenestris patentibus, sic ut perflatus quoque aliquis accedat. Tertium auxilium est inbecillitati iacentis cibo uinoque succurrere. Cibus non multus quidem, sed saepe tamen noce ac die dandus est, ut nutriat, (p306) neque oneret. Is esse debet ex infirmissima materia et stomacho aptus. Nisi si necesse est ad uinum festinare non oportet. 4 Si uerendum est, ne deficiat, tum et intrita ex hoc, et hoc ipsum austerum quidem, sed tamen tenue, meraculum, egelidum subinde et liberaliter dandum est, adiecta polenta, si modo is aeger parum cibi adsumit; idque uinum esse debet neque nullarum uirium, neque ingentium: recteque toto die ac nocte uel tres heminas aeger bibet; si uastius corpus est, plus etiam: si cibum non accipit, perunctum perfundere aqua frigida ante conueniet, et tunc dare. 5 Quod si stomachus resolutus parum continet, et ante cibum et post eum sponte uomere oportet, rursusque post uomitum cibum sumere. Si ne id quidem manserit, sorbere uini cyathum, interpositaque hora sumere alterum. Si id quoque stomachus reddiderit, totum corpus bulbis contritis superlinendum est; qui ubi inaruerunt, efficiunt, ut uinum in stomacho contineatur, exque eo toti corpori calor, uenisque uis redeat. Ultimum auxilium est in aluum tisanae uel halicae cremorem ex inferioribus indere, siquidem id quoque uires tuetur. 6 Neque alienum est naribus quoque aestuantis admouere quod reficiat id est rosa et uinum: si qua in extremis partibus frigent, unctis et calidis manibus fouere. Per quae si consequi potuimus, ut et sudoris impetus minuatur, et uita prorogetur, incipit iam tempus ipsum esse praesidio. Ubi esse (p308) in tuto uidetur, uerendum tamen, ne in eandem infirmitatem cito recidat; itaque uino tantummodo remoto cotidie ualidiorem cibum debet adsumere, donec satis uirium corpori redeat. [3,20] Alter quoque morbus est aliter phrenetico contrarius. In eo difficilior somnus, prompta ad omnem audacem mens est: in hoc marcor et inexpugnabilis paene dormiendi necessitas. Lethargum Graeci nominarunt. Atque id quoque genus acutum est, et nisi succurritur, celeriter iugulat.— Hos aegros quidam subinde excitare nituntur admotis iis, per quae sternutamenta euocentur, et iis, quae odore foedo mouent, qualis est pix cruda, lana sucida, piper, ueratrum, castoreum, acetum, alium, cepa. 2 Iuxta etiam galbanum incendunt, aut pilos aut cornu ceruinum; si id non est, quodlibet aliud: haec enim cum conburuntur, odorem foedum mouent. Tharrias uero quidam accessionis id malum esse dixit, leuarique, cum ea decessit; itaque eos, qui subinde excitant, sine usu male habere. Interest autem, in decessione expergiscatur aeger, an aut febris non leuetur aut leuata quoque ea somnus urgueat. Nam si expergiscitur, adhibere eum sopito superuacuum est: neque enim uigilando melior fit, sed per se, si melior est, uigilat. 3 Si uero continens ei somnus est, utique excitandus est, sed iis temporibus, quibus febris (p310) leuissima est, ut et excernat aliquid et sumat. Excitat autem ualidissime repente aqua frigida infusa. Post remissionem itaque perunctum multo oleo corpus tribus aut quattuor amphoris totum per caput perfundendum est. Sed hoc utemur, si aequalis aegro spiritus erit, si mollia praecordia: sin aliter haec erunt, ea potiora, quae supra (2, 3) comprehensa sunt. Et quod ad somnum quidem pertinet, commodissima haec ratio est. 4 Medendi autem causa caput radendum, deinde posca fouendum est, in qua laurus aut ruta decocta sit. Altero die inponendum castoreum, aut ruta ex aceto contrita aut lauri bacae aut hedera cum rosa et aceto; praecipueque proficit et ad excitandum hominem naribus admotum et ad morbum ipsum depellendum capiti frontiue inpositum sinapi. 5 Gestatio etiam in hoc morbo prodest, maximeque oportune cibus datus, id est in remissione, quanta maxime inueniri poterit. Aptissima autem sorbitio est, donec morbus decrescere incipiat, sic ut, si cotidie grauis accessio est, haec cotidie detur; si alternis, post grauiorem sorbitio, post leuiorem mulsa aqua. Vinum quoque cum tempestiuo cibo datum non mediocriter adiuuat. 6 Quod si post longas febres eiusmodi torpor corpori accessit, cetera eadem seruanda sunt: ante accessionem autem tribus quattuorue horis castoreum, si uenter adstrictus est, mixtum cum scamonea; si non est, per se ipsum cum aqua dandum est. Si praecordia mollia sunt, cibis utendum plenioribus; si dura, in isdem sorbitionibus (p312) subsistendum, inponendumque praecordiis quod simul et reprimat et molliat. [3,21] Sed hic quidem acutus est morbus. Longus uero fieri potest eorum, quos aqua inter cutem male habet, nisi primis diebus discussus est: hydropa Graeci uocant. Atque eius tres species sunt. Nam modo uentre uehementer intento creber intus ex motu spiritus sonus est; modo corpus inaequale est tumoribus aliter aliterque per totum id orientibus; modo intus in unum aqua contrahitur et moto corpore ita mouetur, ut impetus eius conspici possit. 2 Primum g-tympaneitehn, secundum g-leukophlegmatian uel g-hypo g-sarka, tertium g-askeitehn Graeci nominarunt. Communis tamen omnium est umoris nimia abundantia, ob quam ne ulcera quidem in his aegris facile sanescunt. Saepe uero hoc malum per se incipit, saepe alteri uetusto morbo maximeque quartanae superuenit. Facilius in seruis quam in liberis tollitur, quia, cum desideret famem, sitim, mille alia taedia longamque patientiam, promptius iis succurritur, qui facile coguntur, quam quibus inutilis libertas est. 3 Sed ne ii quidem, qui sub alio sunt, si ex toto sibi temperare non possunt, ad salutem perducuntur. Ideoque non ignobilis medicus, Chrysippi discipulus, apud Antigonum regem, amicum quendam eius, notae intemperantiae, mediocriter eo morbo inplicitum, negauit posse (p314) sanari; cumque alter medicus Epirotes Philippus se sanaturum polliceretur, respondit illum ad morbum aegri respicere, se ad animum. Neque eum res fefellit. Ille enim cum summa diligentia non medici tantummodo, sed etiam regis custodiretur, tamen malagmata sua deuorando bibendoque suam urinam in exitium se praecipitauit. 4 Inter initia tamen non difficilis curatio est, si inperata sunt corpori sitis, requies, inedia: at si malum inueterauit, non nisi magna mole discutitur. Metrodorum tamen Epicuri discipulum ferunt, cum hoc morbo temptaretur, nec aequo animo necessariam sitim sustineret, ubi diu abstinuerat, bibere solitum, deinde euomere. Quod si redditur quicquid receptum est, multum taedio demit; si a stomacho retentum est, morbum auget; ideoque in quolibet temptandum non est. 5 Sed si febris quoque est, haec in primis summouenda est per eas rationes, per quas huic succurri posse propositum est (capp. IV-XVII). Si sine febre aeger est, tum demum ad ea ueniendum est, quae ipsi morbo mederi solent. Atque hic quoque, quaecumque species est, si nondum nimis occupauit, iisdem auxiliis opus est. Multum ambulandum, currendum aliquid est, superiores maxime partes sic perfricandae, ut spiritum ipsum contineat. 4 Euocandus est sudor non per exercitationem tantum, sed etiam in harena calida uel Laconico uel clibano similibusque aliis; maximeque utiles naturales et siccae sudationes (p316) sunt, quales super Baias in murtetis habemus. Balineum atque omnis umor alienus est. Ieiuno recte catapotia dantur, facta ex apsinthi duabus, murrae tertia parte. Cibus esse debet ex media quidem materia, sed tamen generis durioris: potio non ultra danda est quam ut uitam sustineat, optimaque est, quae urinam mouet. 7 Sed id ipsum tamen moliri cibo quam medicamento melius est. Si tamen res coget, ex iis aliquid, quae id praestant, erit decoquendum, eaque aqua potui danda. Videntur autem hanc facultatem habere iris, nardum, crocum, cinnamomum, casia, murra, balsamum, galbanum, ladanum, oenanthe, panaces, cardamomum, hebenus, cupressi semen, uua taminia quam g-staphida g-agrian Graeci nominant, habrotonum, rosae folia, acorum, amarae nuces, tragoriganum, styrax, costum, iunci quadrati et rotundi semen: illud cyperon, hoc g-schoinon Graeci uocant; quae quotiens posuero, non quae hi nascuntur, sed quae inter aromata adferuntur, significabo. 8 Primo tamen quae leuissima ex his sunt id est rosae folia uel nardi spica temptanda est. Vinum quoque utile est austerum, sed quam tenuissimum. Commodum est etiam lino cotidie uentrem metiri et, qua conprehendit aluum, notam imponere, posteroque die uidere, plenius corpus sit an extenuetur: id enim, quod extenuatur, medicinam sentit. Neque alienum est metiri et potionem eius et urinam: nam si plus umoris excernitur quam insumitur, ita demum secundae ualetudinis spes est. Asclepiades in eo, qui ex quartana in hydropa deciderat, se abstinentia (p318) bidui et frictione usum, tertio die iam et febre et aqua liberato cibum et uinum dedisse memoriae prodidit. 9 Hactenus communiter de omni specie praecipi potest: si uehementius malum est, diducenda ratio curandi est. Ergo si inflatio et ex ea dolor creber est, utilis cotidianus aut altero quoque die post cibum uomitus est; fomentis siccis calidisque utendum est. Si per haec dolor non finitur necessariae sunt sine ferro cucurbitulae: si ne per has quidem tormentum tollitur, incidenda cutis est; tum his utendum est. Ultimum auxilium est, si cucurbitulae nihil profuerunt, per aluum infundere copiosam aquam calidam eamque recipere. 10 Quin etiam cotidie ter quaterque opus est uti frictione uehementi, cum oleo et quibusdam calefacientibus. Sed in hac frictione a uentre abstinendum est: inponendum uero in eum crebrius sinapi, donec cutem erodat; ferramentisque candentibus pluribus locis uenter exulcerandus est; seruanda ulcera diutius. Utiliter etiam scilla cocta delinguitur; sed diu post has inflationes abstinendum est ab omnibus inflantibus. 11 At si id uitium est, cui g-leukophlegmatia nomen est, eas partes, quae tument, subicere soli oportet, sed non nimium, ne febricula incidat. Si is uehementior est, caput uelandum est, utendumque frictione, madefactis tantum manibus aqua, cui sal et nitrum et olei paululum sit adiectum, sic ut aut pueriles aut muliebres manus adhibeantur, quo mollior earum tactus sit; idque, si uires patiuntur, ante meridiem tota hora, post meridiem semihora fieri oportet. 12 Utilia etiam sunt cataplasmata, quae reprimunt, maximeque si corpora teneriora sunt. Incidendum quoque super talum quattuor fere digitis ex parte interiore, qua per aliquot dies frequens umor feratur, atque ipsos tumores incidere altis plagis oportet; concutiendumque multa gestatione corpus est; atque ubi inductae uulneribus cicatrices sunt, adiciendum et exercitationibus et cibis, donec corpus ad pristinum statum reuertatur. 13 Cibus ualens esse debet et glutinosus, maximeque caro. Vinum, si per stomachum licet, dulcius, sed ita ut inuicem biduo triduoue modo aqua, modo id bibatur. Prodest etiam lactucae marinae, quae grandis iuxta maria nascitur, semen cum aqua potui datum. Si ualens est qui id accipit, et scilla cocta, sicut supra (§ 10) dixi, delinguitur. Auctoresque multi sunt inflatis uesicis pulsandos tumores esse. 14 Si uero id genus morbi est, quo in uterum multa aqua contrahitur, ambulare, sed magis modice, oportet, malagma quod digerat inpositum habere, idque ipsum superimposito triplici panno fascia, non nimium tamen uehementer, adstringere; quod a Tharria profectum esse seruatum a pluribus uideo. Si iecur aut lienem adfectum esse manifestum est, ficum pinguem contusam adiecto melle superonere: si per talia auxilia uenter non siccatur, sed umor nihilo minus abundat, celeriore uia succurrere, ut is per uentrem ipsum emittatur. 15 Neque ignoro displicuisse (p322) Erasistrato hanc curandi uiam: morbum enim hunc iocineris putauit: ita illud esse sanandum, frustraque aquam emitti, quae uitiato illo subinde nascatur. Sed primum non huius uisceris unius hoc uitium est: nam et liene adfecto et in totius corporis malo habitu fit; deinde ut inde coeperit, tamen aqua, nisi emittitur, quae contra naturam ibi subsistit, et iocineri et ceteris partibus interioribus nocet. Conuenitque corpus nihilo minus esse curandum: neque enim sanat emissus umor, sed medicinae locum facit, quam intus inclusus impedit. 16 Ac ne illud quidem in controuersiam uenit, quin non omnes in hoc morbo sic curari possint, sed iuuenes robusti, qui uel ex toto carent febre, uel certe satis liberales intermissiones habent. Nam quorum stomachus corruptus est, quiue ex atra bile in hoc deciderunt, quiue malum corporis habitum habent, idonei huic curationi non sunt. Cibus autem, quo die primum umor emissus est, superuacuus est, nisi si uires desunt. 17 Insequentibus diebus et is et uinum meracius quidem, sed non ita multum dari debet; paulatimque euocandus aeger est ad exercitationes, frictiones, solem, sudationes, nauigationes et idoneos cibos, donec ex toto conualescat. Balneum rarum res amat, frequentiorem in ieiunio uomitum. Si aestas est, in mari natare commodum est. Ubi conualuit aliquis, diu tamen alienus ei ueneris usus est. [3,22] (p324) Diutius saepe et periculosius tabes eos male habet, quos inuasit. Atque huius quoque plures species sunt. Una est, qua corpus non alitur, et naturaliter semper aliquis decedentibus, nullius uero in eorum locum subeuntibus, summa macies oritur, et nisi occurritur, tollit: g-atrophian Graeci uocant. Ea duabus fere de causis incidere consueuit; aut enim nimio timore aliquis minus, aut auiditate nimia plus quam debet adsumit: ita quod uel deest infirmat, uel quod superat corrumpitur. 2 Altera species est quam Graeci g-kachexian appellant, ubi malus corporis habitus est, ideoque omnia alimenta corrumpuntur. Quod fere fit, quom longo morbo uitiata corpora, etiamsi illo uacant, refectionem tamen non accipiunt; aut cum malis medicamentis corpus adfectum est; aut cum diu necessaria defuerunt; aut cum inusitatos aut inutiles cibos aliquis adsumpsit, aliquidue simile incidit. Hic praeter tabem illud quoque nonnumquam accidere solet, ut per adsiduas pusulas aut ulcera summa cutis exasperetur, uel aliquae corporis partes intumescant. 3 Tertia est longeque periculosissima species, quam Graeci g-phthisin nominarunt. Oritur fere a capite, inde in pulmonem destillat; huic exulcerato accedit; ex hac febricula leuis fit, quae etiam cum quieuit, tamen repetit; frequens tussis est, pus excreatur, (p326) interdum cruentum aliquid. Quicquid excreatum est, si in ignem impositum est, mali odoris est. Itaque qui de morbo dubitant, hac nota utuntur. 4 Cum haec genera tabis sint, animaduertere primum oportet, quid sit, qui laboretur; deinde, si tantum non ali corpus apparet, causam eius attendere, et si cibi minus aliquis quam debet adsumpsit, adicere, sed paulatim, ne, si corpus insuetum subita multitudine onerauerit, concoctionem impediat. Si uero plus iusto qui adsumere solitus est, abstinere uno die, deinde ab exiguo cibo incipere, cotidie adicere, donec ad iustum modum perueniat. 5 Praeter haec conuenit ambulare locis quam minime frigidis, sole uitato; per manus quoque exerceri: si infirmior est, gestari, ungui, perfricari, si potest, maxime per se ipsum, saepius eodem die, et ante cibum et post eum, sic ut interdum oleo quaedam adiciantur calfacientia, donec insudet. Prodestque in ieiuno prendere per multas partes cutem et adtrahere, ut relaxetur; aut inposita resina et abducta subinde idem facere. 6 Utile est etiam interdum balneum, sed post cibum exiguum. Atque in ipso solio recte cibi aliquid adsumitur, aut si sine hoc frictio fuit, post eam protinus. Cibi uero esse debent ex iis, quae facile concoquantur: qui maxime alunt. Ergo uini quoque, sed austeri, necessarius usus est; mouenda urina. (p328) 7 At si malus corporis habitus est, primum abstinendum est, deinde aluus ducenda, tum paulatim cibi dandi, adiectis exercitationibus, unctionibus, frictionibus. Utilius his frequens balineum est, sed ieiunis, etiam usque sudorem. Cibis uero opus est copiosis, uariis, boni suci, quique etiam si minus facile corrumpantur, uino austero. Si nihil reliqua proficiunt, sanguis mittendus est, sed paulatim cotidieque pluribus diebus, cum eo ut cetera quoque eodem modo seruentur. 8 Quod si mali plus est et uera phthisis est, inter initia protinus occurrere necessarium est: neque enim facile is moribus, cum inueterauit, euincitur. Opus est, si uires patiuntur, longa nauigatione, caeli mutatione, sic ut densius quam id est, ex quo discedit aeger, petatur: ideoque aptissime Alexandriam ex Italia itur. Fereque id posse inter principia corpus pati debet, cum hic morbus aetate firmissima maxime oriatur, id est ab anno XIIX ad annum XXXV. Si id inbecillitas non sinit, naue tamen non longe gestari commodissimum est. 9 Si nauigationem aliqua res prohibet, lectica uel alio modo corpus mouendum est; tum a negotiis abstinendum est omnibusque rebus, quae sollicitare animum possunt; somno indulgendum; cauendae destillationes, ne, si quid cura leuarit, exasperent; et deuitanda cruditas, simulque et sol et frigus; os obtegendum; fauces (p330) uelandae; tussicula suis remediis finienda; et quamdiu quidem febricula incursat, huic interdum abstinentia, interdiu etiam tempestiuis cibis medendum; eoque tempore bibenda aqua. Lac quoque, quod in capitis doloribus et in acutis febribus et per eas facta nimia siti, ac, siue praecordia tument, sine biliosa urina est, siue sanguis fluxit, pro ueneno est, in pthisiº tamen, sicut in omnibus longis difficilibusque febriculis recte dari potest. Quod si febris aut nondum incursat, aut iam remisit, decurrendum est ad modicas exercitationes, maximeque ambulationes, item lenes frictiones. Balineum alienum est. 11 Cibus esse debet primo acer, ut alium, porrum, idque ipsum ex aceto, uel ex eodem intubus, ocimum, lactuca, dein lenis, ut sorbitio ex tisana uel ex halica uel ex amulo, lacte adiecto. Idem oriza quoque et, si nihil aliud est, far praestat. Tum in uicem modo his cibis, modo illis utendum est; adiciendaque quaedam ex media materia, praecipueque uel ex pruna cerebellum uel pisciculus et his similia. Farina etiam cum sebo ouillo caprinoue mixta, deinde incocta pro medicamento est. Vinum adsumi debet leue, austerum. Hactenus non magna mole pugnatur. 12 Si uehementior noxa est, ac neque febricula neque tussis quiescit, tenuarique corpus apparet, ualidioribus auxiliis opus est. Exulcerandum est ferro candenti, uno loco sub mento, altero in gutture, duobus ad mammam utramque, item sub imis ossibus scapularum, quas g-ohmoplatas Graeci uocant, sic, ne sanescere ulcera sinas nisi tussi finita; cui (p332) per se quoque medendum esse manifestum est. Tum ter quaterue die uehementer extremae partes perfricandae; thorax leui manu pertractandus; post cibum intermittenda hora, et perfricanda crura brachiaque. 13 Interpositis denis diebus demittendus aeger in solium, in quo sit aqua calida et oleum, Ceteris diebus bibenda aqua; tum uinum; si tussis non est, potui frigidum dandum; si est, egelidum. Utile est etiam cibos in remissionibus cotidie dari, frictiones gestationesque similiter adhibere, eadem acria quarto aut quinto die adsumere, interdum herbam sanguinalem ex aceto uel plantaginem esse. 14 Medicamentum etiam est uel plantaginis sucus per se, uel marrubii cum melle incoctus, ita ut illius cyathus sorbilo sumatur huius cocleare plenum paulatim delingatur, uel inter se mixta et incocta resinae terebinthinae pars dimidia, buturi et mellis pars altera. Praecipua tamen ex his omnibus sunt uictus, uehiculum et nauis, sunt sorbitio. Aluus cita utique uitanda est. Vomitus in hoc morbo frequens perniciosus est, maximeque sanguinis. Qui meliusculus esse coepit, adicere debet exercitationes, frictiones, cibos, deinde ipse se suppresso spiritu perfricare, diu abstinere a uino, balineo, uenere. [3,23] Inter notissimos morbos est etiam is, qui comitialis uel maior nominatur. Homo subito concidit, (p334) ex ore spumae mouentur, deinde interposito tempore ad se redit, et per se ipse consurgit. Id genus saepius uiros quam feminas occupat. Ac solet quidem etiam longum esse usque mortis diem et uitae non periculosum: interdum tamen cum recens est, hominem consumit. Et saepe eum, si remedia non sustulerunt, in pueris ueneris, in pullis menstruorum initium tollit. 2 Modo cum distentione autem neruorum prolabitur aliquis, modo sine illa. Quidam hos quoque isdem quibus lethargicos excitare conantur; quod admodum superuacuum est, et quia ne lethargicus quidem his sanatur, et quia, cum possit ille numquam expergisci atque ita fame interire, hic ad se utique reuertitur. Ubi concidit aliquis, si nulla neruorum distentio accessit, utique sanguis mitti non debet: si accessit, non utique mittendus est, nisi alia quoque hortantur. 3 Necessarium autem est ducere aluum, uel nigro ueratro purgare, uel utrumque facere, si uires patiuntur; tunc caput tondere oleoque et aceto perunguere; cibum post diem tertium, simul transit hora, qua concidit, dare. Neque sorbitiones autem his aliique molles et faciles cibi neque caro, minimeque suilla, conuenit, sed media materia: nam et uiribus opus est et cruditates cauendae sunt; cum quibus fugere oportet solem, balneum, ignem omniaque calfacientia; item frigus, uinum, uenerem, loci praecipitis conspectum omniumque terrentium, uomitum, lassitudines, sollicitudines, negotia omnia. (p336) 4 Ubi tertio die cibus datus est, intermittere quartum et inuicem alterum quemque, eadem hora cibi seruata, donec quattuordecim dies transeant. Quos ubi morbus excessit, acuti uim deposuit; at si manet, curandus iam ut longus est. Quod si non, quo die primum incidit, medicus accessit, sed is, qui cadere consueuit, ei traditus est, protinus eo fratre uictus adhibito, qui supra (§ 3,4) conprehensus est, expectandus est dies, quo prolabatur; utendumque tum uel sanguinis missione uel ductione alui uel nigro ueratro, sicut praeceptum est (§ 3). 5 Insequentibus deinde diebus per eos cibos, quos proposui, uitatis omnibus, quae cauenda dixi (§ 3), nutriendus. Si per haec morbus finitus non fuerit, confugiendum erit ad album ueratrum, ac ter quoque aut quater eo utendum non ita multis interpositis diebus, sic tamen ne iterum umquam sumat, nisi conciderit. Mediis autem diebus uires eius erunt nutriendae, quibusdam praeter ea, quae supra (§ 3) scripta sunt, adiectis. 6 Ubi mane experrectus est, corpus eius leuiter ex oleo uetere, cum capite, excepto uentre, permulceatur; tum ambulatione quam maxime recta et longa utatur; post ambulationem loco tepido uehementer et diu, ac non minus ducenties, nisi infirmus erit, perfricetur; deinde per caput multa aqua frigida perfundatur; paulum cibi adsumat; conquiescat; urbs ante noctem ambulatione utatur; iterum uehementer perfricetur, sic ut neque uenter neque (p338) caput contingatur; post haec cenet, interpositisque tribus aut quattuor diebus uno aut altero acria adsumat. 7 Si ne per haec quidem fuerit liberatus, caput radat; unguatur oleo ueteri, adiecto aceto et nitro; perfundatur aqua salsa; bibat ieiunus ex aqua castoreum; nulla aqua nisi decocta potionis causa utatur. Quidam iugulate gladiatoris calido sanguine epoto tali morbo se liberarunt; apud quos miserum auxilium tolerabile miserius malum fecit. Quod ad medicum uero pertinet, ultimum est iuxta talum ex utroque crure paulum sanguinis mittere, occipitium incidire et cucurbitulas admouere, ferro candenti in occipitio quoque et infra, qua summa uertebra cum caput committitur, adurere duobus locis, ut per se perniciosus umor euadat. 8 Quibus si finitum malum non fuerit, prope est, ut perpetuum sit. Ad leuandum id tantum utendum erit exercitatione, multa frictione, cibisque, qui supra (§ 3) conprehensi sunt, praecipueque uitanda omnia, quae ne fierent excepimus (§ 3). [3,24] Aeque notus est morbus, quem interdum arquatum interdum regium nominant. Quem Hippocrates ait, si post septimum diem febricitante aegro superuenit, tutum esse, mollibus tantummodo praecordiis substantibus: Diocles ex toto, si post febrem oritur, etiam prodesse; si post hunc febris, occidere. Color autem eum morbum detegit, maxime oculorum, in quibus quod album esse debet, (p340) fit luteum. 2 Soletque accedere et sitis et dolor capitis et frequens singultus et praecordiorum dextra parte durities et, ubi cuius corporis uehemens motus est, spiritus difficultas membrorumque resolutio; atque ubi diutius manet morbus, totum corpus cum pallore quodam inalbescit. Primo die abstinere aegrum oportet, secundo ducere aluum, tum, si febris est, eam uictus genere discutere; si non est, scamoniam potui dare, uel cum aqua betam albam contritam, uel cum aqua mulsa nuces amaras, absinthium, anesum, sic ut pars huius minima sit. 3 Asclepiades aquam quoque salsam, et quidem per biduum, purgationis causa bibere cogebat, iis quae urinam mouent reiectis. Quidam superioribus omissis per haec et per eos cibos, qui extenuant, idem se consequi dicunt. Ergo ubique, si satis uirium est, ualidiora; si parum, inbecilliora auxilia praefero. 4 Si purgatio fit, post eam triduo primo modice cibum oportet adsumere ex media materia, et uinum bibere Graecum salsum, ut resolutio uentris maneat; tum altero triduo ualidiores cibos, et carnis quoque aliquid esse, intra aquam manere; deinde ad superius genus uictus reuerti, cum eo ut magis satietur; omisso Graeco uino bibere integrum austerum; atque ita per haec uariare, ut interdum acres quoque cibos interponat, interdum ad salsum uinum redeat. 5 Per omne uero tempus utendum est exercitatione, fricatione, si hiemps est, balineo; si aestas, frigidis natationibus; (p342) lecto etiam et conclaui cultiore, lusu, ioco, ludis, lasciuia, per quae mens exhilaretur; ob quae regius morbus dictus uidetur. Malagma quoque, quod digerat, super praecordia datum, prodest, uel arida ibi ficus superimposita, si iecur aut lienis est adfectus. [3,25] Ignotus autem paene in Italia, frequentissimus in quibusdam regionibus is morbus est, quem g-elephantiasin Graeci uocant; isque longis adnumeratur: signo totum corpus adficitur, ita ut ossa quoque uitiari dicantur. Summa pars corporis crebras maculas crebrosque tumores habet; rubor harum paulatim in atrum colorem conuertitur. Summa cutis inaequaliter crassa, tenuis, dura mollisque, quasi squamis quibusdam exasperatur; corpus emacrescit; os, surae, pedes intumescunt. 2 Ubi uetus morbus est, digiti in manibus ponderibusque sub tumore conduntur; febricula oritur, quae facile tot malis obrutum hominem consumit.— Protinus ergo inter initia sanguis per biduum mitti debet, aut nigro ueratro uenter solui. Adhibenda tum, quanta sustineri potest, inedia; paulum deinde uires reficiendae et ducenda aluus; post haec ubi corpus leuatum est, utendum exercitatione praecipueque cursu; 3 sudor primum labore ipsius corporis, deinde etiam siccis sudationibus euocandus; frictio adhibenda, moderandumque inter haec, ut uires conseruentur. Balneum rarum esse debet; cibus sine pinguibus, sine glutinosis, sine inflantibus; (p344) uinum praeterquam primis diebus recte datur. Corpus contrita plantago et inlita optime tueri uidetur. [3,26] Attonitos quoque raro uidemus, quorum et corpus et mens stupet. Fit interdum ictu fulminis, interdum morbo: g-apoplehxian hunc Graeci appellant.— His sanguis mittendus est; ueratro quoque albo, uel aui ductione utendum; tunc adhibendae frictiones, et ex media materia minime pingues cibi, quidam etiam acres: a uino abstinendum. [3,27] At resolutio neruorum frequens ubique morbus est: interdum tota corpora, interdum partes infestat. Veteres auctores illud g-apoplehxian hoc g-paralysin nominarunt: nunc utrumque g-paralysin appellari uideo. Solent autem qui per omnia membra uehementer resoluti sunt, celeriter rapi; ac si correpti non sunt, diutius quidem uiuunt, sed raro tamen ad sanitatem perueniunt; plerumque miserum spiritum trahunt, memoria quoque amissa. In partibus uero numquam acutus, saepe longus, fere sanabilis morbus est. Si omnia membra uehementer resoluta sunt, sanguinis detractio uel occidit uel liberat. Aliud curationis genus uix umquam sanitatem restituit, saepe mortem tantum differt, uitam interim infestat. Post sanguinis missionem si non redit et motus et mens, nihil spei superest; si redit, sanitas quoque prospicitur. At ubi pars resoluta est, pro ui et mali et corpori uel sanguis mittendus uel aluus ducenda (p346) est. Cetera eadem in utroque casu facienda sunt, siquidem uitare praecipue conuenit frigus; paulatimque ad exercitationes reuertendum est, sic ut ingrediatur ipse protinus, si potest. Si id crurum inbecillitas prohibet, uel gestetur, uel motu lecti concutiatur; tum id membrum, quod deficit, si potest, per se, si minus, per alium moueatur, et ui quadam ad consuetudinem suam redeat. Prodest etiam torpentibus membris summam cutem exasperare uel urticis caesam uel inposito sinapi, sic ut, ubi rubere coeperit corpus, haec reuocantur. Scilla quoque contrita bulbique contriti cum ture recte inponuntur. Neque alienum est resina cutem tertio quoque die diutius uellere; pluribus etiam locis aliquando sine ferro cucurbitulas admouere. Unctioni uero aptissimum est uetus oleum uel nitrum aceto et oleo mixtum. Quin etiam fouere aqua calida marina, uel si ea non est, tamen salsa magnopere necessarium est. Ac si quo loco uel naturales uel etiam manu factae tales natationes sunt, iis potissimum utendum est; praecipueque in iis agitanda membra, quae maxime deficiunt; si id non est, balneum tamen prodest. Cibus esse debet ex materia media, maximeque ex uenatione: potio sine uino aquae calidae. Si tamen uetus morbus est, interponi quarto uel quinto die purgationis causa uinum Graecum salsum potest. Post cenam utilis uomitus est. 2 Interdum uero etiam neruorum dolor oriri solet. In hoc casu non uomere, non urinam medicamentis mouere, non sine exercitatione sudorem, ut quidam (p348) praecipiunt, expedit: bibenda aqua est, bis die in lectulo leniter satis diu corpus perfricandum est, deinde retento spiritu ab ipsa exercitatione potius superiores partes mouendae; balineo raro utendum; mutandum subinde peregrinationibus caelum. Si dolor est, ea ipsa pars sine oleo nitro ex aqua perunguenda est, deinde inuoluenda, et subicienda pruna lenis et sulpur, atque ita diu subfumigandum; idque aliquandiu faciendum, sed ieiuno, cum bene iam concoxerit. Cucurbitulae quoque saepe dolenti parti admouendae sunt, pulsandusque leuiter inflatis uesicis bubulis is locus est. Utile est etiam sebum miscere cum hyoscyami et urticae contritis seminibus, sic ut omnium par modus sit, idque inponere; fouere aqua, in qua sulpur decoctum sit. Utriculi quoque recte inponuntur aqua calida repleti, aut bitumen cum hordeacia farina iactum. Atque in ipso potissimum dolore utendum gestatione uehementi est; quod in aliis doloribus pessimum est. 3 Tremor autem neruorum aeque uomitu medicamentisque urinam mouentibus intenditur. Inimica etiam habet balinea assasque sudationes. Bibenda aqua est; acri ambulatione utendum, itemque unctionibus frictionibusque, maxime per se ipsum; pila similibusque superiores partes dimouendae; cibo quolibet utendum, dum concoctioni utique studeatur. Secundum cibum curis abstinendum; rarissima uenere utendum est. Si quando quis in eam prolapsus (p350) est, tum oleo leuiter diuque in lectulo perfricari manibus puerilibus quam uirilibus debet. 4 Suppurationes autem, quae in aliqua interiore parte oriuntur, ubi notae fuerint, primum id agere oportet per ea cataplasmata, quae reprimunt, ne coitus inutilis materiae fiat; deinde, si hae uicta sunt, per ea malagmata, quae digerunt, dissipentur. Quod si consecuti non sumus, sequitur ut euocetur, deinde, ut maturescat. Omnis tum uomicae finis est, ut rumpatur; indiciumque est pus uel aluo uel ore redditum. Sed nihil facere oportet, quo minus, quicquid est puris, excedat. Utendum maxime sorbitione est, et aqua calida. Ubi pus ferri desiit, transeundum ad faciles quidem sed tamen ualidiores et frigidos cibos frigidamque aquam, sic ut agmen egelidis tamen initium fiat. Primoque cum melle quaedam edenda, ut nuclei pinei uel Graecae nuces uel Abellanae; postea summouendum id ipsum, quo maturius induci cicatrix possit. Medicamentum eo tempore ulceri est sucus adsumptus uel porri uel marrubii, et omni cibo porrum ipsum adiectum. Oportebit autem uti in iis partibus, quae non adficientur, frictionibus, item ambulationibus lenibus; uitandumque erit, ne uel luctando uel currendo uel alia ratione sanescentia ulcera exasperentur: in hoc enim morbo perniciosus ideoque omni modo cauendus sanguinis uomitus est.