[0,0] PRAEFATIO. 1. Cum disertorum mihi gratiam, aut communibus fabulis, aut gratuitis beneficiis, nullis tamen ueris meritis collegissem, dicta mea, quae in honoribus saepe positus pro explicanda negotiorum qualitate profuderam, in unum corpus redigere suadebant: ut uentura posteritas, et laborum meorum molestias, quas pro generalitatis commodo sustinebam, et sinceris conscientiae inemptam dignosceret actionem. 2. Dicebam dilectionem ipsorum mihi potius fore contrariam: ut quod mihi modo propter desideria supplicantium putabatur acceptum, postea legentibus uideretur insipidum. Addebam, debere illos Flacci dicta recolere, qui monet quid periculi uox praecipitata possit incurrere. 3. Respondendi celeritatem cunctos uidetis exigere, et creditis me impoenitenda proferre. Dictio semper agrestis est, quae aut sensibus electis per moram non comitur, aut uerborum minime proprietatibus explicatur. Loqui nobis communiter datum est: solus ornatus est, qui discernit indoctos. 4. Nonus annus ad scribendum relaxatur auctoribus, mihi nec horarum momenta praestantur: mox ut coepero, clamoribus imminetur, et festinatione nimia ingeritur, ne cautius coepta peragantur. Alter nos frequentia inuidiosae interpellationis exaggerat; alter miseriarum mole castigat; alii furiosa intentionum seditione circumdant. 5. Inter haec cur requiritis dictationis eloquium, ubi uix copiam possumus habere sermonum? Ipsas quoque noctes inexplicabilis cura circumuolat, ne desint alimonia ciuitatibus, quae supra omnia populi plus requirunt, studentes uentri, non auribus. Hinc est quod cogimur animo per cunctas ire prouincias, et iniuncta semper inquirere: quia non sufficit agenda militibus imperare, nisi haec iudicis assiduitas uideatur exigere. 6. Nolite, quaeso, noxie nos amare. Declinanda est suasio quae plus habet periculi quam decoris. Sed illi me potius tali disceptatione fatigabant. Praefectum te praetorianae sedis omnes nouerunt: cui dignitati occupationes publicae uelut pedisequae semper assistunt. Ab hac enim exercituales flagitantur expensae; ab hac uictus quaeritur sine temporis consideratione populorum; huic etiam uel solum graue iudiciorum pondus adiectum est. Cui ideo leges uisae sunt immensum onus imponere, dum ad ipsam, honoris gratia, maluerunt pene omnia pertinere. Quod enim spatium possis publico labori subripere, quando in unum pectus confluit, quidquid utilitas generalitatis exposcit? 7. Addimus etiam, quod frequenter quaesturae uicibus ingrauato otii tempus adimit crebra cogitatio, et uelut mediocribus fascibus insudanti, illa tibi de aliis honoribus principes uidentur imponere, quae proprii iudices nequeunt explicare. Haec autem facis nulla uendendo, sed exemplo proprii genitoris, a sperantibus accipis solos labores; sic petentibus praestando gratis, sub continentiae munere cuncta mercaris. 8. Regum quin etiam gloriosa colloquia pro magna dici parte in bonum publicum te occupare nouerunt; ut fastidium sit otiosis exspectare, quae tu continuo labore cognosceris sustinere. Verum hoc magis tibi ad suffragium laudis potest proficere, si inter tanta et talia ualueris legenda proferre; deinde quod rudes uiros, et ad rempublicam conscia facundia praeparatos, labor tuus sine aliqua offensione poterit edocere, et usum quem tu inter altercantium pericula iactatus exerces, illos qui sunt in tranquillitate positi, contingit felicius adipisci. 9. Proinde, quod salua fide, qua frueris, dissimulare non poteris, tanta regum beneficia si pateris ignorari, frustra maluisti benigna festinatione concedi. Noli, quaesumus, in obscurum silentii reuocare, qui te dicente meruerunt illustres dignitates accipere. Tu enim illos assumpsisti uera laude describere, et quodammodo historico colore depingere. Quos si celebrandos posteris tradas, abstulisti, consuetudine maiorum, morientibus decenter interitum. 10. Deinde mores prauos corrigis auctoritate rectoris, excedentis audaciam frangis, timorem legibus reddis; et adhuc dubitas edere, quod tantis utilitatibus probas posse congruere? Celas etiam, ut ita dixerim, speculum mentis tuae, ubi te omnis aetas uentura possit inspicere. Contingit enim dissimilem filium plerumque generari: oratio dispar moribus uix potest inueniri. Est ergo ista ualde certior arbitrii proles; nam quod de arcano pectoris gignitur, auctoris sui posteritas ueracius aestimatur. 11. Dixisti etiam ad commendationem uniuersitatis frequenter reginis ac regibus laudes. Duodecim libris Gothorum historiam defloratis prosperitatibus condidisti. Cum tibi in illis fuerit secundus euentus, quid ambigis, et haec publico dare, qui iam cognosceris dicendi tirocinia posuisse? 12. Victus sum, fateor, in uerecundiam meam; nec obsistere tantis prudentibus potui, cum me uiderem ex affectione culpari. Nunc ignoscite legentes, et si qua est incauta praesumptio, suadentibus potius imputate; quia mea iudicia cum illo uidentur facere, qui me decreuerit accusare. 13. Et ideo quod in quaesturae, magisterii ac praefecturae dignitatibus a me dictatum in diuersis publicis actibus potui reperire, bissena librorum ordinatione composui; ut quanquam diuersitate causarum legentis intentio concitetur, efficacius tamen rapiatur animus, cum tendit ad terminum. 14. Illud autem sustinere alios passi non sumus, quod nos frequenter incurrimus in honoribus dandis impolitas et praecipites dictiones; quae sic poscuntur ad subitum, ut uix uel scribi posse uideantur. Cunctarum itaque dignitatum sexto et septimo libris formulas comprehendi, ut et mihi, quamuis sero prospicerem, et sequentibus in angusto tempore subuenirem. Ita, quae dixi de praeteritis conuenient et futuris : quia non de personis, sed de ipsis locis, quae apta uidebantur explicui. 15. Librorum uero titulum, operis indicem, causarum praeconem, totius orationis breuissimam uocem, VARIARUM nomine praenotaui: quia necesse nobis fuit stylum non unum sumere, qui personas uarias suscepimus admonere. Aliter enim multa lectione satiatis, aliter mediocri gustatione suspensis, aliter a litterarum sapore ieiunis, persuasionis causa loquendum est; ut interdum genus sit peritiae uitare quod doctis placeat. 16. Proinde maiorum pulchra definitio est, Sic apte dicere, ut audientibus possis concepta uota suadere. Neque enim tria genera dicendi incassum prudens definiuit antiquitas. Humile, quod communione ipsa serpere uideatur. Medium, quod nec magnitudine tumescit, nec paruitate tenuatur; sed inter utrumque positum, propria uenustate ditatum, suis finibus continetur. Tertium genus, quod ad summum apicem disputationis exquisitis sensibus eleuatur, uidelicet, ut uarietas personarum congruum sortiretur eloquium, et licet ab uno pectore proflueret, diuersis tamen alueis emanaret: quando nullus eloquentis obtinet nomen, nisi qui trina ista uirtute succinctus, causis emergentibus, uiriliter est paratus. 17. Huc accedit quod modo regibus, modo potestatibus aulicis, modo loqui uideamur humillimis: quibus alia contingit sub festinatione profundere, alia uero licuit cogitata proferre; ut merito Variarum dicatur, quod tanta diuersitate conficitur. Sed utinam sicut ista regulis accepisse probamur antiquis, ita eadem promissae resignent merita dictionis. 18. Quapropter Humile de nobis uerecunde promittimus, Mediocre non improbe pollicemur, Summum uero, quod propter nobilitatem sui est in edito constitutum, nos attigisse non credimus. Verumtamen sileant praesumptiones illicitae, qui legendi sumus. Incongrue namque nostras de nobis disputationes ingerimus, qui uestra potius iudicia sustinemus.