[1,26,0] EPISTOLA XXVI. FAUSTO PRAEFECTO PRAETORIO THEODORICUS REX. [1,26,1] Statuit ut quae dudum Ecclesiae uersillae antistitis praestitit, ualeant in perpetuum, et extraordinaria tributa, quae a temporibus Cassiodori sunt soluta, non sentiat: uult tamen ea quae Ecclesiae postea collata sunt bona, oneri solutionis subiaceant. [1,26,2] Nefas est apud eos fidem beneficii prioris imminui, quibus alia conuenit a nostra saepius largitate praestari. Sed sicut quae semel annuimus rescindi in perpetuum non merentur, sic qui largitatem nostram moderatis precibus impetrarunt, nostrorum terminos praestitorum immodica non debent praesumptione transcendere. Unde quia religiosi studii reuerentia commonemur, ut quae dudum Ecclesiae uiri uenerabilis uersillae antistitis praestitimus, ualere in perpetuum censeamus; nunc quoque illustrem magnificentiam tuam duximus admonendam, quatenus superindictorum onera titulorum (id est, extraordinariorum tributorum), praefata Ecclesia in ea summa non sentiat, quae usque a magnifici uiri Cassiodori patricii, pura nobis fide et integritate comperti, temporibus est soluta. Ea uero quae a tempore beneficii ad Ecclesiam uestram ab aliquibus est translata possessio, commune cum uniuersis possessionibus onus solutionis agnoscat, et illius subiaceat functioni, cuius nacta est iura dominii. Alioqui grata nobis augmenta eorum esse non possunt, qui fisci damno proficiunt. Sufficiat possessori compendium pensionis. Tributa sunt purpurae, non lacernae. Lucrum cum inuidia periculum est; quanto melius omnia moderata gerere, quae nullus audeat accusare! [1,27,0] EPISTOLA XXVII. SPECIOSO THEODORICUS REX. [1,27,1] Indicat populum partis Prasini, dum ad curiam uenirent, insidias a Theodorico patricio et Importuno consule pertulisse, ita ut unus occisus fuerit; iubetque praedictos uiros illustres moneat, ut instructas personas ad iudicium Coeliani et Agapiti mittant, qui hanc causam legibus dirimant. [1,27,2] 1. Si exterarum gentium mores sub lege moderamur; si iuri Romano seruit quidquid sociatur Italiae; quanto magis decet ipsam ciuilitatis sedem legum reuerentiam plus habere, ut per moderationis exemplum luceat gratia dignitatum? Ubi enim quaeratur modestus animus, si foedent uiolenta patricios! 2. Populi itaque nobis partis Prasini petitione suggeritur, dum ad nostrum disponerent comitatum uenire, remedia consueta poscentes, se truculentas insidias a patricio Theodorico et Importuno uiro illustri consule pertulisse, ita ut unus eorum defleatur exstinctus. 3. Quod nos, si ita est, pro facti sui acerbitate commouit, ut innoxiam plebem furor persequeretur armatus, quam fouere ciuicus debuisset affectus. Sed quia conditio minorum regnantis aequabiliter implorat auxilium, supra memoratos illustres admoneri praesenti iussione censemus, ut ad Coeliani atque Agapiti illustrium uirorum adaeque iudicium instructas destinare non differant, te instante, personas; quatenus legibus examinata cognitio, eorum sententia terminetur. 4. Sed ne forsitan magnificos uiros loquacitas popularis offenderit, praesumptionis huius habenda discretio est. Teneatur ad culpam quisquis transeunti reuerentissimo senatori iniuriam proteruus inflixit, si male optauit, cum bene loqui debuit. Mores autem graues in spectaculis quis requirat? Ad Circum nesciunt conuenire Catones. 5. Quidquid illic gaudenti populo dicitur, iniuria non putatur. Locus est qui defendit excessum. Quorum garrulitas si patienter accipitur, ipsos quoque principes ornare monstratur. Respondeant nobis certe qui talibus studiis occupantur, si tranquillos optant aduersarios suos; certe uolunt eos esse uictores, quando ad iniurias tunc prosiliunt, cum se superatos turpiter erubescunt. Unde ergo irasci uolunt, quod sine dubio se optasse cognoscunt? [1,28,0] EPISTOLA XXVIII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS THEODORICUS REX. [1,28,1] Hac epistola sancit, ut si quis cuiuslibet generis saxa in agris suis iacentia muris profutura habuerit, libens ad instaurationem urbium impendat. [1,28,2] Digna est constructio ciuitatis, in qua se commendat cura regalis: quia laus est temporum reparatio urbium uetustarum: in quibus et ornatus pacis acquiritur, et bellorum necessitas praecauetur. Ideoque praesenti iussione profutura sancimus, ut si quis cuiuslibet generis saxa, in agris suis iacentia, muris habuerit profutura, libens animo sine aliqua dilatione concedat. Qui tunc uerius possidebit, cum haec ciuitatis suae utilitati indulserit. Quid enim est gratius quam uidere crescere publicum decus, ubi omnium utilitas in generalitate concluditur? Et licet praestentur uilia, ad auctores suos magna sunt commoditate reditura. Datur enim plerumque, quod maiori utilitate recipitur. Et frequenter homo lucra sua complectitur, cum necessario pro temporis qualitate largitur. [1,29,0] EPISTOLA XXIX. UNIVERSIS LUCRISTANIS SUPER SONTIUM CONSTITUTIS THEODORICUS REX. [1,29,1] Iubet ut terrarum spatia quae ueredis antea licuerant mutationibus suis, a possessore uindicata curent restitui. [1,29,2] Non dubium est ad utilitatem reipub. cursus custodiam pertinere, per quem nostris ordinationibus celerrimus praestatur effectus. Et ideo, uelut necessariae rei, maior adhibenda cautela est, ut qui ad continuos excursus constituti sunt, turpi macie non tabescant: ne ieiuna tenuitas laboribus praeuenta succumbat, et incipiat iter fieri morosum, quod ad celeritatem constat esse inuentum. Quapropter deuotio uestra, praesenti iussione commonita, terrarum spatia quae ueredis antea licuerant mutationibus suis, a possessore uindicata restituat; ut nec illis paruo spatio inducantur damna, et istis recuperata sufficiant. [1,30,0] EPISTOLA XXX. SENATUI URBIS ROMAE THEODORICUS REX [1,30,1] Queritur apud illos quod seruilis furor armatus tempore spectaculorum persecutus sit innoxios, et sancit, ut si cuiuspiam senatoris famulus in ingenui coede fuerit uersatus, eum tradat herus legibus puniendum. Quod si reum iudicibus sistere distulerit, nouerit se decem librarum auri dispendio mulctandum. [1,30,2] Animum nostrum, Patres Conscripti, reipub. curis calentem, et diuersarum gentium consilia perscrutantem, pulsauit saepius querela populorum, orta quidem ex causis leuibus, sed graues eructauit excessus. Deplorat enim pro spectaculorum uoluptate ad discriminis se ultima peruenisse; ut legum ratione calcata, desperate persequeretur innoxios seruilis furor armatus; et quod illis humanitas nostra laetitiae causa praestitit, in tristitiam audacia plectenda conuertit. Quod nos clementiae nostrae solita prouisione comprimimus, ne paulatim sinendo, grauiorem uindicare cogamur offensam. Benigni quippe principis est non tam delicta uelle punire, quam tollere: ne aut acriter uindicando, aestimetur nimius; aut leuiter agendo, putetur improuidus. Atque ideo praesenti definitione sancimus, ut si cuiuspiam senatoris famulus in ingenui caede fuerit fortasse uersatus, eum tradat legibus impetitum; ut facti qualitate discussa, proferatur iure ualitura sententia. Si uero tanti facinoris reum mala fide dominus iudiciis praesentare distulerit, nouerit se decem librarum auri dispendio uulnerandum, et nostrae ingratitudinis, quod multo grauius est, pericula subiturum. Sed ut honestatem omnium par libra componeret, et ciuilitatis gratia reductis moribus conueniret, ad populum quoque praecepta nostra direximus, quae uobis reserari libenter amplectimur; ut alterutra iussione pensata resarciatur ciuibus scissa concordia. Proinde nullum a spectaculorum gaudio remouemus, sed seditionis semina radicitus amputamus. Intersit igitur inter splendorem uestrum moresque mediocres: refugite tales familiares, qui sint iniuriarum ministri: qui honori uestro nitantur ascribere, quod delinquunt, et dum leuitates suas asserere (mss., exerere) cupiunt, uestram reuerentiam implicare contendunt. uos enim, quos semper grauitas decet, nolite truculenter insequi inania uerba populorum. Si quid est forte, quod poenam mereatur admissum, in praefecti Urbis notitiam deferatur; ut culpa legibus, non per praesumptam coerceatur iniuriam. Quid enim discrepat a peccante, qui se per excessum nititur uindicare? Impoenitenda est ultio de ciue, quae de legibus uenit; et excellenter uidetur de pulsato triumphasse, qui uictor pronuntiatur a iudice. Inter ipsos quoque aduersarios, ut scitis, non erant prius armata certamina, sed pugnis se quamlibet feruida lacessebat intentio; unde et pugna nomen accepit. Postea Belus ferreum gladium primus produxit, a quo et bellum placuit nominari. Consilium atrox, crudele praesidium, ferina concertatio. Nam et si datum illi est prius inermem facile uincere, tamen crimini applicandum est, quod inde posteritas potuit interire. Non permittatis ergo a famulis uestris fieri in ciuibus quod adhuc debet in hostibus accusari. [1,31,0] EPISTOLA XXXI. POPULO ROMANO THEODORICUS REX. [1,31,1] Edicit ut si quis ex populo atroces iniurias in quempiam senatorum protulerit, nouerit se a praefecto Urbis pro qualitate facti plectendum; et praecipit ut pantomimi praefinitis locis artes suas exerceant. [1,31,2] 1. Spectacula uoluptatum, laetitiam uolumus esse populorum; nec erigere debet motus irarum, quod ad remissionem animi constat inuentum. Ideo enim tot expensarum onus subimus, ut conuentus uester non sit seditionis strepitus, sed pacis ornatus. Mores peregrinos abiicite; Romana sit uox plebis, quam delectet audiri. Conuicia nec gaudium pariunt, nec de laetitia procreantur. Hoc fuit certe, quod culpabatis in exteros. Nolite modo uitia turbulenta contrahere, quae uidetis alios abiecisse. 2. Atque ideo edictali programmate definimus (uide lib. seq., epist. 24, 25), ut si atroces iniurias in quempiam senatorum uox iniusta praesumpserit, nouerit se a praefecto Urbis legibus audiendum; ut pro facti qualitate discussa, excipiat promulgatam iure sententiam. 3. uerum ut omne semen discordiae funditus amputetur, praefinitis locis pantomimos artes suas exercere praecipimus; quod uos poterit instruere ad praefectum Urbis data praeceptio. Tantum est, ut animis compositis peragatis laetitiam ciuitatis. Nihil est enim, quod studiosius uos seruare cupimus quam uestrorum ueterum disciplinam; ut quod ab antiquis laudabile semper habuistis, sub nobis potius augeatis. 4. Soletis enim aera ipsa mellifluis implere clamoribus, et uno sono dicere, quod ipsas quoque belluas delectet audire; profertis uoces organo dulciores; et ita sub quadam harmonia citharae concauum theatrum per uos resonat, ut tonos possit quilibet credere quam clamores. Nunquid inter ista rixae decent, aut inflammata contentio? Abiicite furores, laeti, iram gaudentes excludite. Taliter enim animi aliorum temperari possunt, cum uestri fauores suauiter audiuntur. [1,32,0] EPISTOLA XXXII. AGAPITO VIRO ILLUSTRI PRAEFECTO URBIS THEODORICUS REX. [1,32,1] Illum monet se scripsisse ad senatum et ad populum, iubetque ut si a quoquam irrogata fuerit iniuria senatori, confestim ille legum seueritate plectatur; si uero senator quemquam ingenuum nefaria coede uexauerit, statim mulctam excipiat. Decernit praeterea ut Helladius habeat aequalitatem menstrui cum caeteris pantomimis. [1,32,2] Eximiae Urbis praesulem, pacis conuenit esse custodem. Nam a quo melius moderatio debet sperari, quam cui potuit Roma committi? Illa enim mater omnium dignitatum uiros sibi gaudet praesidere uirtutum. Et ideo honori tuo debes animos exaequare, ut quod nostris adeptus es beneficiis, tuis meritis inuenisse credaris. Circumspicere te decet, ne qua in spectaculis seditionum causa nascatur, quia tuum praeconium est populus quietus. Sit insultandi consuetudo moderata, ut nec libertati pereat honesta licentia, nec desit moribus disciplina. Quocirca sicut nostris oraculis et amplissimum ordinem docuimus, et plebem decreuimus admoneri, hoc tuam quoque magnitudinem obseruare censemus; ut si a quoquam irrogata fuerit iniuria senatori, confestim loquax temeritas legum seueritate plectatur. Si uero senator, ciuilitatis immemor, quemquam ingenuum nefaria fecerit caede uexari, protinus relatione transmissa perennitatis nostrae mulctam perculsus excipiat. Meminerint enim cuncti sic spectaculorum studia partesque diuidere, ut in patria debeant esse concordes; nec ad hoc uoluptatum sibi exhiberi certamina, ut exinde hostilis ira feruescat. uerum, ne posthac ulla possit iterum furiosa contentio prouenire, Helladius de medio, uoluptatem populis praestaturus, introeat: habiturus aequalitatem menstrui cum caeteris partium pantomimis. Illud etiam, quod crebras inter eos seditiones exagitat, praesenti iussione definimus, ut amatores Helladii, quem de medio saltare praecepimus, sine utriusque partis studio, spectandi eis, ubi delegerint, libera sit facultas. Si uero eorum lubrica uoluntas in unius coloris fauorem migrauerit, studia sua populus tam in circo quam theatro habeat pro parte quam diligit; ut is qui praesumpserit uetita, ipse iudicetur quaesiisse discordiam. [1,33,0] EPISTOLA XXXIII. AGAPITO VIRO ILLUSTRI PRAEFECTO URBIS THEODORICUS REX. [1,33,1] Praesenti ordinatione decernit ut pantomimo ab Albino et Albieno electo solitum menstruum partis Prasini sine imminutione tribuat. [1,33,2] Nescit serenitatis nostrae semel prolatum titubare iudicium; nec quod prouida dispositione constituit, cuiusquam occasionis subreptione mutare. Dudum siquidem ad Albinum atque Albienum patricios uiros praecepta nos dedisse retinemus, ut pantomimum Prasini partis eligerent, qui praestantius spectaculis conueniret. Quod nobis factum sua relatione reserarunt. Et ideo nunc praesenti auctoritate decernimus, ut quem a supra memoratis magnificis uiris electum esse constiterit, ei solitum menstruum partis Prasini sine imminutione tribuatis; ut quod nostra prouisio confusionis tollendae causa constituit, non fiat seditionis occasio, sed quietis. [1,34,0] EPISTOLA XXXIV. FAUSTO PRAEFECTO PRAETORIO THEODORICUS REX. [1,34,1] Iubet ut per singula loca maritima commoneat ne quisquam praesumat peregrinas naues ante frumentis onerare quam prouinciae quod necessarium fuerit retinuerint. [1,34,2] Copia frumentorum prouinciae debet primum prodesse cui nascitur: quia iustius est ut incolis propria fecunditas seruiat, quam peregrinis commerciis studiosae cupiditatis exhauriat. Alienis siquidem partibus debet impendi quod superest, et tunc de exteris cogitandum, cum se ratio propriae necessitatis expleuerit. Atque ideo illustris magnificentia tua per loca singula, qui curam uidentur habere littorum, faciat commoneri, ut non ante quispiam peregrinas naues frumentis oneret ad aliena littora transituras, quam expensae publicae ad optatam possint copiam peruenire. [1,35,0] EPISTOLA XXXV. FAUSTO PRAEFECTO PRAETORIO THEODORICUS REX. [1,35,1] Significat se nonnihil commoueri quod frumenta publica, quae de Calabro atque Apulo littoribus per cancellarium aestatis tempore consueuerant deportari, autumno adiecta nondum fuissent; et praecipit ut hoc celerrima curet emendatione corrigi. [1,35,2] 1. Cum siccitas praesentis anni, quae localiter certis solet desaeuire temporibus, terrenis uisceribus nimio calore duratis, abortiuos messium fetus non tam edidit, quam imperfecta ubertate proiecit, maiori nunc studio quaerenda sunt quae etiam in abundantia expeti consueuerunt. 2. Et ideo frumenta publica quae de Calabro atque Apulo littoribus per cancellarium uestrum aestatis tempore consueuerant destinari, nec autumno uenisse modis omnibus permouemur: cum solis reflexus australia signa discurrens, naturae ordinem modificat, tumultuosas procellas aeris permistione resuscitat; quod ab ipsis quoque mensibus datur intelligi, quando ex numero imbrium futurorum competenter nomina susceperunt. Quae ergo talis mora, ut in tantis tranquillitatibus uelocia necdum fuerint destinata nauigia, cum stellarum non mergentium lucidum sidus tendi carbasa festinanter inuitet, et aeris sereni fides properantium nequeat uota terrere? 3. Aut forte incumbente Austro, remigiisque iuuantibus meatus nauium echeneis morsus inter undas liquidas alligauit; aut Indici maris conchae simili potentia labiis suis nauium dorsa fixerunt; quarum quietus tactus plus dicitur retinere quam exagitata possint elementa compellere. Stat pigra ratis tumentibus alata uelis, et cursum non habet, cui uentus arridet; sine anchoris figitur, sine rudentibus alligatur; et tam parua animalia plus resistunt quam tot auxilia prosperitatis impellunt. Ita cum subiecta unda praecipitet cursum, supra maris tergum nauigium stare constat infixum; miroque modo natantia inconcusse retinentur, dum innumeris motibus unda rapiatur. 4. Sed ut dicamus aliam piscis naturam, forte nautae praedictarum nauium torpedinis tactu segnissime torpuerunt: a qua tantum infigentium dextrae praegrauantur, ut per hastam qua fuerit uulnerata, ita manum percutientis inficiat, quatenus uiuae substantiae pars sine sensu aliquo immobilis obstupescat. Credo talia incurrerunt, qui se mouere non possunt. Sed echeneis illis impedimentosa uenalitas est; concharum morsus, insatiata cupiditas; torpedo, fraudulenta simulatio. Ipsi enim studio prauo faciunt moras, ut occasiones incurrere uideantur aduersas. Quod magnitudo tua, cui specialiter conuenit cogitare de talibus, celerrima faciat emendatione recorrigi: ne inopia non tam a sterilitate temporis quam a negligentia matre nata esse uideatur. [1,36,0] EPISTOLA XXXVI. THERIOLO VIRO SENATORI THEODORICUS REX. [1,36,1] Iubet illum in Pedonensi ciuitate Benedicti locum suscipere, et eiusdem filios ciuili tuitione uallare. [1,36,2] Utilitas personarum bonarum debet successione renouari, ne defectu seruientium patiatur aliquod res suspensa dispendium. Et ideo locum te iubemus quondam Benedicti in Pedonensi ciuitate ex nostra auctoritate suscipere, ut omnia uigilanti ordinatione procurans, nostrae gratiae merearis augmenta. Debes enim aduertere quam uicissitudinem reddere studeamus uiuis, qui mortuorum fidem non possumus obliuisci. Illud etiam pietatis nostrae consuetudine commonemur, ut quoniam deuotorum nobis memoria, probata non deficit, antefati Benedicti quondam filios, qui sincera nobis cognoscitur deuotione paruisse, ciuili facias tuitione uallari; quatenus defensionis praesentis commodo subleuati, securitatem sibi gaudeant paterna seruitia contulisse. Prosit ergo generi, quod potuit unius deuotione praestari: quia maiora nos decet tribuere, quam uideamur a seruientibus accepisse. Hic aequalitas aequitas non est, sed pars nostra iustissime pensat, cum reddendo plus fuerit onerata.