[1,6,0] EPISTOLA VI. AGAPITO PRAEFECTO URBIS THEODORICUS REX. [1,6,1] Scribit Roma mittat peritissimos marmorarios Rauennam ad basilicam Herculis perficiendam. [1,6,2] Decet principem cura quae ad rempublicam spectat augendam; et uere dignum est regem aedificiis palatia decorare. Absit enim ut ornatui cedamus ueterum, qui impares non sumus beatitudine saeculorum. Quapropter in Rauennate urbe basilicae Herculis amplum opus aggressi, cuius nomini antiquitas congrue tribuit, quidquid in aula praedicabili admiratione fundauit, magnitudini tuae studiosissime delegamus; ut secundum breuem subter annexum, de Urbe nobis marmorarios peritissimos destinetis, qui eximie diuisa coniungant, et uenis colludentibus illigata naturalem faciem laudabiliter mentiantur. De arte ueniat, quod uincat, naturam: discolorea crusta marmorum gratissima picturarum uarietate texantur. Quia illud est semper in pretium, quod ad decorem fuerit exquisitum. His sumptus subuentionesque praestabis: ne quemquam nostrum grauet imperium, quod ad utilitatem uolumus respicere singulorum. [1,7,0] EPISTOLA VII. FELICI VIRO CLARISSIMO THEODORICUS REX. [1,7,1] Illum iubet restituere Plutiani pupilli bona, quae a Neoterio eius fratre non tam comparauerat quam subripuerat, et illum reprehendit quod successionem inter aequales aequalem non diuisisset. [1,7,2] Venantii tutoris Plutiani aditione cognouimus, in eo te, qua non decuerat, actione uersatum; ut eum, quem sumptu proprio iuuare debuisses, dispendio proprietatis affligeres. Affinitatem quippe tuam solatia debuerant impensa testari. Quale ergo uidetur sanguine coniunctis, quod criminosum probaretur extraneis? Atque ideo praesenti iussione censemus, ut quidquid a Neoterio prodiga uoluntate lasciuo, te non tam comparasse quam subripuisse cognoscis, incorporanda militi nostro sine aliqua dilatione restituas: ne nos huiusmodi factum cogas legibus uindicare, qui nunc uidemur omnia mansuetudine temperasse. Perire enim pupillo non patimur, quae parentibus sub nostra laude dederamus. Grauissimum est enim per calumniam subtrahi, quod collatum est munificentia principali. Reliqua uero, quae te pro iugalis tuae asseris portione contempto iustitiae tramite diuisisse (si tamen appellanda diuisio est, quam sub unius celebratam constat arbitrio), sic ad nostrum comitatum festines occurrere; ut inter uos ea quae iustitiae conueniunt ordinemus. Iniquum est enim, ut de una substantia, quibus competit aequa successio, alii abundanter affluant, alii paupertatis incommodis ingemiscant. [1,8,0] EPISTOLA VIII. AMABILI EXSECUTORI THEODORICUS REX. [1,8,1] Praecipit ut bona Plutiani pupilli a fratre eius Neoterio male uendita curet Venantio Plutiani tutori sine dilatione restitui. Quod si intercesserit frater, causam uult ad tribunal suum uocari. [1,8,2] Cordi nobis est cunctos in commune protegere, sed eos maxime quos sibi nouimus defuisse. Sic enim aequitatis libra seruabitur, si auxilium largiamur imparibus, et metum nostrum pro paruulis, insolentibus opponamus. Fortuna minor principem quaerit, quia in uituperationem nostram corruunt, quibus se publica uota subducunt. Venantii itaque tutoris Plutiani lacrymabili suggestione comperimus, Neoterium fratrem suum, affectum germanitatis oblitum, bona paruuli hostili furore lacerasse. Quod nos pro rerum suarum acerbitate commouit: ne largitas nostra, quam uelut titulum uolumus stare pietatis, usurpata praesumptionibus uideatur illicitis; et quia dubium non est in repetitione minoris maxime submoueri dispendia tarditatis, ideo deuotio tua, nostra iussione firmata, si nihil est quod rationabiliter a pulsato possit opponi, postulatas res praedicto tutori faciat sine dilatione restitui. Aut si quid est quod pro suis partibus intentio retentoris obiiciat, legali positione praecedente, ad nostrum uenire deproperet comitatum; ut allegationibus cognitis, pro consuetudine nostrae iudicemus aequitatis. [1,9,0] EPISTOLA IX. EUSTORGIO VIRO VENERABILI MEDIOLANENSI EPISCOPO THEODORICUS REX. [1,9,1] Dicit se episcopum Augustanae ciuitatis falsis criminibus a clericis accusatum honori pristino restituisse, et remittit ad Eustorgium clericos illos, ut eos debita poena coerceat. [1,9,2] Tuta est conditio subiectorum, ubi uiuitur sub aequitate regnantium; nec dubio debet rumore trahi, a quo debent non mutanda constitui. Fidem siquidem rerum a ratione colligimus, quae nunquam desiderantibus absconditur, si suis uestigiis perquiratur. Atque ideo, quod beatitudini uestrae gratissimum esse confidimus, praesenti tenore declaramus, Augustanae ciuitatis episcopum, proditionis patriae falsis criminationibus accusatum; qui a nobis honori pristino restitutus, ius habeat episcopatus omne quod habuit. Nihil enim in tali honore temeraria cogitatione praesumendum est, ubi si proposito creditur, etiam tacitus ab excessibus excusatur. Manifesta proinde crimina in talibus uix capiunt fidem. Quidquid autem ex inuidia dicitur, ueritas non putatur. Volumus enim impugnatores eius legitima poena percellere; sed quoniam et ipsi clericatus nomine fungebantur, ad sanctitatis uestrae iudicium cuncta transmisimus ordinanda, cuius est aequitatem moribus talibus imponere, quem nouimus traditionem ecclesiasticam custodire. [1,10,0] EPISTOLA X. BOETIO VIRO ILLUSTRI ATQUE PATRICIO THEODORICUS REX. [1,10,1] Scribit domesticos protectores equitum et peditum, qui aulae regiae iugiter excubant, conquestos esse ab arcario praefectorum se pro emolumentis solemnibus integri ponderis solidos non percipere, et in numero grauia dispendia sustinere. Ubi tractat de arithmetica, de denario numero, de solido, de senario, uncia et libra, quae prohibet quominus ullatenus imminuantur. [1,10,2] 1. Licet uniuersis populis generalis sit impendenda iustitia, quae sic nominis sui obtinet dignitatem, si aequabili moderatione per potiores currat et humiles; confidentius tamen illam expetunt, qui a palatii militia non recedunt. Otioso enim gratuite praestatur aliquid munificentia principali; consuetudo autem quodam debito redditur fideliter obsequenti. 2. Domestici patres equitum et peditum, qui nostrae aulae uidentur iugiter excubare (quod ex magnis fieri doloribus solet), adunata nobis supplicatione conquesti sunt, ab illo arcario praefectorum, pro emolumentis solemnibus, nec integri ponderis solidos percipere, et in numero grauia se dispendia sustinere. Quapropter prudentia uestra lectionibus erudita dogmaticis scelestam falsitatem a consortio ueritatis eiiciat, ne cui sit appetibile aliquid de illa integritate subducere. 3. Haec enim quae appellatur arithmetica, inter ambigua mundi certissima ratione consistit; quam cum coelestibus aequaliter nouimus, euidens ordo, pulchra dispositio, cognitio simplex, immobilis scientia, quae et superna continet, et terrena custodit. Quid est enim quod aut mensuram non habeat, aut pondus excedat? Omnia complectitur, cuncta moderatur; et uniuersa hinc pulchritudinem capiunt, quia sub modo ipsius esse noscuntur. 4. Iuuat inspicere quemadmodum denarius numerus, more coeli, et in se reuoluitur, et nunquam deficiens inuenitur. Crescit noua conditione, per se redeundo, addita sibi semper ipsa calculatio; ut cum denarius non uideatur excedi, ex modicis praeualeat maiora complecti. Hoc saepe repetitum inflexis manualibus digitis et erectis, redditur semper extensum; et quanto ad principium suum supputatio reducitur, tanto amplius indubitanter augetur. Quantitate numerabili arena maris, guttae pluuiarum, stellae lucidae concluduntur. Auctori quippe suo omnis creatura sub numero est; et quidquid ad existentiam peruenit, a tali non potest conditione dimoueri. 5. Et quoniam delectat nos secretiora huius disciplinae cum scientibus loqui, pecuniae ipsae quamuis usu celeberrimo uiles esse uideantur, animaduertendum est quanta tamen a ueteribus ratione collectae sunt. Sex enim millia denariorum solidum esse uoluerunt; scilicet ut radiantis metalli formata rotunditas aetatem mundi, quasi sol aureus conuenienter includeret. Senarium uero, quem non immerito perfectum docta antiquitas definiuit, unciae, qui mensurae primus gradus est, appellatione signauit; quam duodecies similitudine mensium computatam, in librae plenitudinem ad anni curricula collegerunt. 6. O inuenta prudentium! O prouisa maiorum! Exquisita res est, quae et usui humano necessaria distingueret, et tot arcana naturae figuraliter contineret. Merito ergo dicitur libra, quae tanta rerum est consideratione trutinata. Talia igitur secreta uiolare, sic certissima uelle confundere, nonne ueritatis ipsius uidetur esse crudelis ac foeda laceratio? Exerceantur negotiatores in mercibus; emantur late, quae uendantur angustius; constet populis pondus ac mensura probabilis, quia cuncta turbantur, si integritas cum fraudibus misceatur. 7. Mutilari certe non debet, quod laborantibus datur; sed a quo fidelis actus exigitur, compensatio imminuta praestetur. Da certe solidum, et aufer inde si praeuales; trade libram, et aliquid inde, si potes, imminue. Cuncta ista nominibus ipsis constat esse prouisum, aut integra tribuis, aut non ipsa quae dicuntur exsoluis. Non potestis omnino, non potestis nomina integritatum dare, et scelestas imminutiones efficere. Prouidete itaque, et ut arbiter arcae habeat iustas consuetudines suas ; et quod benemeritis impendimus, incorrupto munere consequantur.