[0] DE HABITU VIRGINUM. [1] I. Disciplina custos spei, retinaculum fidei, dux itineris salutaris, fomes ac nutrimentum bonae indolis, magistra uirtutis, facit in Christo manere semper ac iugiter Deo uiuere et ad promissa coelestia et ad diuina praemia peruenire. Hanc et sectari salubre est, et auersari ac negligere lethale. In Psalmis loquitur Spiritus sanctus : Continete disciplinam, ne forte irascatur Dominus, et pereatis a uia recta, cum exarserit cito ira eius super uos (Psal. II, 12). Et iterum: Peccatori autem dixit Deus. Ad quid exponis iustificationes meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu autem odisti disciplinam et abiecisti sermones meos retro (Psal. XLIX, 16, 17). Et denuo legimus: Disciplinam qui abiicit, infelix est (Sap. III, 11). Et de Salomone mandata Sapientiae monentis accepimus: Fili, ne neglexeris disciplinam Domini, nec defeceris ab eo correptus; quem enim diligit Deus corripit (Prou. III, 11, 12). Si autem Deus quem diligit corripit et ad hoc corripit ut emendet, fratres quoque, et maxime sacerdotes, non oderunt sed diligunt eos quos corripiunt ut emendent. quando et Deus per Hieremiam ante praedixerit et tempora nostra significauerit dicens: Et dabo uobis pastores secundum cor meum, et pascent uos pascentes cum disciplina (Hier. III, 15). [2] II. Quod si in Scripturis sanctis frequenter et ubique disciplina praecipitur, et fundamentum omne religionis ac fidei de obseruatione ac timore profiscitur, quid cupidius appetere, quid magis uelle ac tenere nos conuenit, quam ut, radicibus fortius fixis, et domiciliis nostris super petram robusta mole solidatis, inconcussi ad procellas et turbines saeculi stemus, ut ad Dei munera per diuina praecepta ueniamus, considerantes pariter ac scientes quod templa Dei sint membra nostra, ab omni faece contagionis antiquae lauacri uitalis sanctificatione purgata, nec uiolari ea aut pollui fas sit, quando qui uiolat et ipse uioletur. Eorum nos templorum cultores et antistites sumus. Seruiamus illi cuius esse iam coepimus. Paulus in Epistolis suis dicit quibus nos ad curricula uiuendi per diuina magisteria formauit: Non estis uestri. Empti enim estis pretio magno Clarificate et portate Deum in corpore uestro (I Cor. VI, 19, 20) Clarificemus et portemus Deum puro et mundo corpore et obseruatione meliore; et qui per sanguinem Christi redempti sumus, per omnia seruitutis obsequia Redemptoris imperio pareamus, demusque operam ne quid immundum et profanum templo Dei inferatur, ne offensus sedem quam inhabitat derelinquat. Sospitantis Domini uerba sunt et docentis, curantis pariter et monentis: Ecce, inquit, sanus factus es, iam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat (Joan. V, 14). Dat uiuendi tenorem, dat innocentiae legem, postquam contulit sanitatem; nec habenis liberis et solutis uagari postmodum patitur, sed ipsis potius quibus sanatus fuerat mancipato grauius comminatur, quod sit scilicet minor culpa deliquisse ante cum necdum nosses disciplinam Dei, nulla sit uenia ultra delinquere postquam Deum nosse coepisti. Et quidem hoc tam uiri quam mulieres, tam pueri quam puellae, sexus omnis atque omnis aetas obseruet, et curet, pro religione et fide quam Deo debet, ne quod sanctum et purum de Domini dignatione percipitur, minus sollicito timore teneatur. [3] III. Nunc nobis ad uirgines sermo est; quarum quo sublimior gloria est, maior et cura est. Flos est ille ecclesiastici germinis, decus atque ornamentum gratiae spiritalis, laeta indoles, laudis et honoris opus integrum atque incorruptum, Dei imago respondens ad sanctimoniam Domini, illustrior portio gregis Christi. Gaudet per illas atque in illis largiter floret Ecclesiae matris gloriosa foecunditas; quantoque plus copiosa uirginitas numero suo addit, tanto plus gaudium matris augescit. Ad has loquimur, has adhortamur affectione potius quam potestate; non quod, extremi et minimi et humilitatis nostrae admodum conscii, aliquid ad censuram licentiae uindicemus, sed quod, ad sollicitudinem magis cauti, plus de diaboli infestatione timeamus. [4] IV. Neque enim inanis haec cautio est et uana formido quae ad salutis uiam consulit, quae Dominica et uitalia praecepta custodit, ut quae se Christo dicauerint, et a carnali concupiscentia recedentes tam carne quam mente se Deo uouerint, consumment opus suum magno praemio destinatum, nec ornari iam aut placere cuiquam nisi domino suo studeant, a quo et mercedem uirginitatis expectant, dicente ipso: Non omnes capiunt uerbum, sed illi quibus datum est. Sunt enim spadones qui ex utero matris sic nati sunt, et sunt spadones qui coacti sunt ab hominibus, et sunt spadones qui se ipsos castrauerunt propter regnum coelorum (Matth. XIX, 11, 12). Denuo quoque per hanc Angeli uocem continentiae munus ostenditur, uirginitas praedicatur: Hi sunt qui cum mulieribus se non coinquinauerunt. Virgines enim permanserunt. Hi sunt qui sequuntur Agnum quocumque ierit (Apoc. XIV, 4). Neque enim tantum masculis continentiae gratiam Dominus repromittit et feminas praeterit, sed, quoniam femina uiri portio est et ex eo sumpta atque formata est, in Scripturis fere omnibus ad protoplastum Deus loquitur, quia sunt duo in carne una et in masculo simul significatur et femina. [5] V. Quod si Christum continentia sequitur, et regno Dei uirginitas destinatur, quid est illis cum terreno cultu et cum ornamentis, quibus dum hominibus placere gestiunt, Deum offendunt, non cogitantes esse praedictum: Qui hominibus placent confusi sunt, quoniam Deus nihil fecit illos (Psal. LII, 6), et Paulum quoque gloriose et sublimiter praedicasse : Si hominibus placere uellem, Christi seruus non essem (Gal. I, 10). Continentia uero et pudicitia non in sola carnis integritate consistit, sed etiam in cultus et ornatus honore pariter ac pudore, ut, secundum Apostolum, quae innupta est sancta sit et corpore et spiritu. Instruit nos Paulus et docet dicens : Coelebs cogitat ea quae sunt Domini, quomodo placeat Deo: qui autem matrimonium contraxit, cogitat ea quae sunt mundi huius, quomodo placeat uxori. Sic et uirgo et mulier innupta cogitat ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu (I Cor. VII, 32-34). Virgo non esse tantum sed et intelligi debet et credi. Nemo cum uirginem uiderit, dubitet an uirgo sit. Parem te integritas in omnibus praestet, nec bonum mentis corporis cultus infamet. Quid ornata, quid compta procedit, quasi maritum aut habeat aut quaerat? Timeat potius placere, si uirgo est, nec periculum sui appetat quae ad meliora et diuina se seruat. Quae uirum non habent, cui placere se simulent, integrae et purae non tantum corpore sed etiam spiritu perseuerent. Neque enim fas est uirginem ad speciem formae suae comi aut de carne et de eius pulchritudine gloriari, cum nulla sit illi magis quam aduersus carnem colluctatio et uincendi corporis ac domandi obstinata certatio. [6] VI. Paulus forti ac sublimi uoce proclamat: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. (Gal. VI, 14) : et uirgo in Ecclesia de specie carnis ac de corporis pulchritudine gloriatur! Addit Paulus et dicit: Qui enim sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum uitiis et concupiscentiis (Gal. V, 24) : et quae se concupiscentiis carnis et uitiis renuntiasse profitetur, in iisdem quibus renuntiauerat, inuenitur! Deprehenderis uirgo, detegeris. Aliud esse te iactas, et aliud affectas. Maculis te concupiscentiae carnalis aspergis , cum integritatis candidata sis et pudoris. Clama, inquit Esaiae Deus: Omnis caro faenum, et omnis claritas eius ut flos foeni. Aruit foenum, et flos decidit: sermo autem Domini manet in aeternum (Isa. XL, 6-8.) Neminem christianum decet, et maxime uirginem non decet, claritatem ullam computare carnis et honorem, sed solum appetere sermonem Dei, bona in aeternum mansura complecti. Aut si in carne sit gloriandum, tunc plane quando in nominis confessione cruciatur, quando fortior femina uiris torquentibus inuenitur, quando ignes aut cruces aut ferrum aut bestias patitur ut coronetur. Illa sunt carnis pretiosa monilia, illa corporis ornamenta meliora. [7] VII. Sed sunt aliquae diuites et facultatum ubertate locupletes, quae opes suas praeferant et se bonis suis uti debere contendant. Sciant primo illam diuitem esse quae in Deo diues est, illam esse locupletem quae locuples in Christo est, bona illa esse quae sunt spiritalia, diuina, coelestia, quae nos ad Deum ducant, quae nobiscum apud Deum perpetua possessione permaneant. Caeterum, quaecumque terrena sunt in saeculo accepta et hic cum saeculo remansura, tam contemni debent quam mundus ipse contemnitur, cuius pompis et deliciis iam tunc renuntiauimus cum meliore transgressu ad Deum uenimus. Joannes nos excitat et hortatur spiritali et coelesti uoce contestans: Nolite, ait, diligere mundum neque ea quae in mundo sunt. Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo; quoniam omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est a Patre, sed ex concupiscentia saeculi. Et mundus transibit et concupiscentia eius. Qui autem fecerit uoluntatem Dei, manet in aeternum, quomodo et Deus manet in aeternum. (I Joan. II, 15-17). Aeterna igitur et diuina sectanda sunt, et omnia de Dei uoluntate facienda sunt, ut Domini nostri uestigia et magisteria diuina sectemur, qui monuit et dixit: Non descendi de coelo ut faciam uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui me misit (Joa. VI, 38). Quod si non est maior domino suo seruus et liberatori debet obsequium liberatus, qui esse cupimus christiani, debemus quod Christus dixit et fecit imitari. Scriptum est, et legitur et auditur et in exemplum nostri Ecclesiae ore celebratur: Qui dicit se in Christo manere debet quomodo ille ambulauit et ipse ambulare (I Joan. II, 6). Ambulandum est igitur uestigiis paribus, aemula ingressione nitendum est. Tunc respondet ad fidem nominis sectatio ueritatis, et credenti praemium datur si quod creditur et geratur. [8] VIII. Locupletem te dicis et diuitem. Sed diuitiis tuis Paulus occurrit, et ad cultum atque ornatum tuum iusto fine moderandum sua uoce praescribit: Sint, inquit, mulieres cum uerecundia et pudicitia componentes se, non in tortis crinibus, neque auro, neque margaritis, aut ueste pretiosa, sed ut decet mulieres promittentes castitatem per bonam conuersationem (I Tim. II, 9). Item Petrus ad haec eadem praecepta consentit et dicit: Sit in muliere non exterior ornamenti aut auri aut uestis cultus, sed cultus cordis (I Pet. III, 3-4). Quod si illi mulieres quoque admonent coercendas et ad ecclesiasticam disciplinam religiosa obseruatione moderandas quae excusare cultus suos soleant per maritum, quanto id magis obseruare uirginem fas est, cui nulla ornatus sui competat uenia, nec deriuari in alterum possit mendacium culpae, sed sola ipsa remaneat in crimine. [9] IX. Locupletem te dicis et diuitem. Sed non omne quod potest debet et fieri, nec desideria prolixa et de saeculi ambitione nascentia ultra honorem ac pudorem uirginitatis extendi, cum scriptum sit: Omnia licent, sed non omnia expediunt; omnia licent, sed non omnia aedificant (I Cor. X, 23). Caeterum, si tu te sumptuosius comas, et per publicum notabiliter incedas, oculos in te iuuentutis illicias, suspiria adolescentium post te trahas, concupiscendi libidinem nutrias, suspirandi fomenta succendas, ut, etsi ipsa non pereas, alios tamen perdas, et uelut gladium te et uenenum uidentibus praebeas, excusari non potes quasi mente casta sis et pudica. Redarguit te cultus improbus et impudicus ornatus, nec computari iam potes inter puellas et uirgines Christi, quae sic uiuis ut possis adamari. [10] X. Locupletem te dicis et diuitem. Sed iactare diuitias suas uirginem non decet, cum dicat Scriptura diuina: Quid nobis profuit superbia, aut quid diuitiarum iactatio contulit nobis? transierunt omnia illa tamquam umbra (Sap. V, 8) ; et Apostolus rursum moneat et dicat: Et qui emunt sic sint quasi non ementes, et qui possident quasi non possidentes, et qui hoc mundo utuntur, quasi non utantur. Praeterit enim figura huius mundi (I Cor. VII, 30, 31). Petrus etiam, cui oues suas Dominus pascendas tuendasque commendat, super quem posuit et fundauit Ecclesiam, aurum quidem sibi esse et argentum negat (Act. III, 6) , sed esse se dicit Christi gratia diuitem, esse fide eius et uirtute locupletem, quibus multa magnalia cum miraculo faceret, quibus ad gratiam gloriae bonis spiritalibus abundaret. Has opes, has diuitias possidere non potest quae se diuitem saeculo mauult esse quam Christo. Locupletem te dicis et diuitem, et utendum putas iis quae possidere te Deus uoluit. Utere, sed ad res salutares; utere, sed ad bonas artes ; utere, sed ad illa quae Deus praecipit, quae Dominus ostendit. Diuitem te sentiant pauperes, locupletem te sentiant indigentes; patrimonio tuo Deo foenera: Christum ciba. Ut uirginitatis perferre gloriam liceat, ut ad Domini praemia uenire contingat, multorum precibus exora. Commenda illic thesauros tuos ubi fur nullus effodiat, quo nullus insidians grassator irrumpat. Possessiones tibi sed coelestes magis compara, ubi fructus tuos iuges ac perennes et ab omni contactu iniuriae saecularis immunes nec rubigo atterat, nec grando caedat, nec sol urat, nec pluuia corrumpat. [11] XI. Nam delinquis et hoc ipso in Deum, si ad hoc tibi ab illo diuitias datas credis ut illis non salubriter perfruaris. Nam et uocem Deus homini dedit, et tamen non sunt idcirco ferrum esse ad culturam terrae Deus uoluit, nec homicidia sunt idcirco facienda; aut quia thura et merum et ignem Deus instituit, sacrificandum est inde idolis; uel quia abundant pecudum greges in agris tuis, uictimas et hostias diis immolare debebis. Alioqui tentatio est patrimonium grande, nisi ad usus bonos census operetur, ut patrimonio suo unusquisque locupletior magis redimere debeat quam augere delicta. [12] XII. Ornamentorum ac uestium insignia et lenocinia formarum non nisi prostitutis et impudicis feminis congruunt, et nullarum fere pretiosior cultus est quam quarum pudor uilis est. Sic in Scripturis sanctis, quibus nos instrui Dominus uoluit et moneri, describitur ciuitas meretrix, compta pulchrius et ornata, et cum ornamentis suis ac propter ipsa potius ornamenta peritura. Et uenit, inquit, unus ex septem Angelis habentibus phialas septem, et aggressus est me dicens: Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae sedentis super aquas multas, cum qua fornicati sunt reges terrae. Et duxit me in spiritu. Et uidi mulierem sedentem super bestiam; et mulier illa amicta erat pallio purpureo et coccineo, et adornata erat auro et lapidibus pretiosis et margaritis, tenens poculum in manu sua plenum execrationum et immunditiae et fornicationis totius terrae (Apoc. XVII, 1-4). Fugiant castae uirgines et pudicae incestarum cultus, habitus impudicarum, lupanarium insignia, orna menta meretricum. [13] XIII. Clamat etiam Spiritu sancto plenus Esaias, et filias Sion auro et argento ac ueste corruptas increpat et obiurgat perniciosis opibus affluentes et a Deo per saeculi delicias recedentes: Exaltatae sunt, ait, filiae Sion, et ambulauerunt alto collo, et nutu oculorum et incessu pedum trahentes tunicas, et pedidibus simul ludentes. Et humiliabit Deus principales filias Sion, et reuelabit Dominus habitum earum, et auferet Dominus gloriam uestis illarum et ornamenta earum et crines et cincinnos et lunulas et discriminalia et armillas et botronatum et dextralia et annulos et inaures et serica contexta cum auro et hyacintho. Et erit pro odore suauitatis puluis, et pro cingulo reste cingeris, et pro ornamento capitis aureo caluitium habebis (Isa. III, 16-24). Hoc Deus culpat, hoc denotat. Hinc corruptas esse uirgines, hinc a cultu uero atque diuino desciuisse pronuntiat. Exaltatae ceciderunt, comptae turpitudinem foeditatemque meruerunt. Sericum et purpuram indutae Christum induere non possunt. Auro et margaritis et monilibus adornatae ornamenta cordis ac pectoris perdiderunt. Quis non id execretur et fugiat quod alii fuerit exitio ? quis id appetat et assumat quod ad necem alterius pro gladio fuerit et telo? Si hausto poculo moreretur ille qui biberat, uenenum scires esse quod ille potauit. Si, accepto cibo, qui acceperat interiret, scires esse lethale quod acceptum potuit occidere, nec ederes inde nec biberes unde interiissc alios ante conspiceres. Nunc quanta ignorantia ueri est, animi quanta dementia, id uelle quod et nocuerit semper et noceat, et putare quod inde ipsa non pereas unde alios periisse cognoscas! [14] XIV. Neque enim Deus coccineas aut purpureas oues fecit, aut herbarum succis et conchyliis tingere et colorare Ianas docuit, nec distinctis auro lapillis et margaritis contexta serie et numerosa compage digestis monilia instituit, quibus ceruicem quam fecit absconderes, ut operiatur illud quod Deus in homine formauit, et conspiciatur id desuper quod diabolus adinuenit. An uulnera inferri auribus Deus uoluit, quibus innocens adhuc infantia et mali saecularis ignara crucietur, ut postea de aurium cicatricibus et cauernis pretiosa grana dependeant, grauia etsi non suo pondere, mercium tamen quantitate? Quae omnia peccatores et apostatae angeli suis artibus prodiderunt quando, ad terrena contagia deuoluti, a coelesti uigore recesserunt. Illi et oculos circumducto nigrore fucare et genas mendacio ruboris inficere et mutare adulterinis coloribus crinem et expugnare omnem oris et capitis ueritatem corruptelae suae impugnatione docuerunt. [15] XV. Et quidem isto in loco, pro timore quem nobis fides suggerit, pro dilectione quam fraternitas exigit, non uirgines tantum aut uiduas, sed et nuptas puto et omnes omnino feminas admonendas quod opus Dei et factura eius et plastica adulterari nullo modo debeat adhibito flauo colore, uel nigro puluere, uel rubore, aut quolibet denique lineamenta natiua corrumpente medicamine. Dicit Deus : Faciamus hominem ad imaginem et similitudem nostram. (Gen. I, 26). Et audet quisquam mutare et conuertere quod Deus fecit? Manus Deo inferunt quando id quod ille formauit reformare et transfigurare contendunt, nescientes quia opus Dei est omne quod nascitur, diaboli quodcumque mutatur. Si quis pingendi artifex uultum alicuius et speciem et corporis qualitatem aemulo colore signasset, et, signato iam consummatoque simulacro, manus alius inferret, ut iam formata, iam picta quasi peritior reformaret, grauis prioris artificis iniuria et iusta indignatio uideretur. Tu te existimas impune laturam tam improbae temeritatis audaciam, Dei artificis offensam? Ut enim impudica circa homines et incesta fucis lenocinantibus non sis, corruptis uiolatisque quae Dei sunt, peior adultera detineris. Quod ornari te putas, quod putas comi, impugnatio est ista diuini operis, praeuaricatio est ueritatis. [16] XVI. Monentis Apostoli uox est: Expurgate uetus fermentum, ut sitis noua conspersio, sicut estis azymi. Nam et pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque festa celebremus, non in fermento uetere, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et ueritatis (I Cor. V, 7). Num sinceritas perseuerat et ueritas quando quae sincera sunt polluuntur colorum adulteriis, et adulterinis medicaminum fucis in mendacium uera mutantur? Dominus tuus dicit: Non potes facere capillum unum album aut nigrum (Matth. V) : et tu ad uincendam Domini tui uocem uis te esse potiorem? Audaci conatu et sacrilego contemptu crines tuos inficis, malo praesagio futurorum capillos iam tibi flammeos auspicaris, et peccas, proh nefas! capite, id est corporis parte meliore. Et cum scriptum sit de Domino: Caput autem eius et capilli erant albi uelat lana aut nix (Apoc. I, 14) , tu execraris canitiem, detestaris alborem qui sit ad Domini caput similis. [17] XVII. Non metuis, oro, quae talis es, ne cum resurrectionis dies uenerit, artifex tuus te non recognoscat, ad sua praemia et promissa uenientem remoueat et excludat, increpans uigore censoris et iudicis dicat: Opus hoc meum non est, nec imago nostra est. Cutem falso medicamine polluisti, crinem adultero colore mutasti, expugnata est mendacio facies, figura corrupta est, uultus alienus est. Deum uidere non poteris, quando oculi tui non sunt quos Deus fecit, sed quos diabolus infecit. Illum tu sectata es, rutilos atque depictos oculos serpentis imitata es, de inimico tuo compta, cum illo pariter et arsura. Haec, oro, cogitanda non sunt Dei seruis? non die semper ac nocte metuenda? Viderint quid sibi nuptae per placendi studium de coniugum solatio blandiantur; quos dum in excusationem suam proferunt, ad societatem criminosae consensionis adsciscunt. Virgines certe, quibus hic sermo nunc consulit, quae se eiusmodi artibus compserint, inter uirgines non putem debere numerari, sed tamquam contactas oues et morbidas pecudes a sancto et puro grege uirginitatis arceri, ne contagio suo caeteras polluant dum simul degunt, ne perdant alias quaecumque perierunt. [18] XVIII. Et quoniam continentiae bonum quaerimus, perniciosa quaeque et infesta uitemus. Nec illa praetereo quae, dum negligentia in usum ueniunt, contra pudicos et sobrios mores licentiam sibi de usurpatione fecerunt. Quasdam non pudet nubentibus interesse, et in illa lasciuientium libertate sermonum colloquia incesta miscere, audire quod non decet, quod non licet Quod non licet, dicere, obseruari et esse praesentes inter uerba turpia et temulenta conuiuia quibus libidinum fomes accenditur, sponsa ad patientiam stupri, ad audaciam sponsus animatur. Quis illi in nuptiis locus est cui animus ad nuptias non est, aut uoluptaria illic et laeta esse quae possunt ubi et studia et uota diuersa sunt? Quid illic discitur, quid uidetur? Quantum a proposito suo uirgo deficit, quando pudica quae uenerat impudica discedit? Corpore licet uirgo ac mente permaneat, oculis, auribus, lingua minuit illa quae habebat. [19] XIX. Quid uero quae promiscuas balneas adeunt, quae oculis ad libidinem curiosis pudori ac pudicitiae corpora dicata prostituunt? quae cum uiros atque a uiris nudae uident turpiter ac uidentur, nonne ipsae illecebram uitiis praestant? nonne ad corruptelam et iniuriam suam desideria praesentium sollicitant et inuitant? Viderit, inquis, qua illuc mente quis ueniat, mihi tantum reficiendi corpusculi cura est et lauandi. Non te purgat ista defensio, nec lasciuiae et petulantiae crimen excusat. Sordidat lauatio, ista non abluit, nec emundat membra, sed maculat. Impudice tu neminem conspicis, sed ipsa conspiceris impudice. Oculos tuos turpi oblectatione non polluis; sed, dum oblectas alios, ipsa pollueris. Spectaculum de lauacro facis. Theatro sunt foediora quo conuenis. Verecundia illic omnis exuitur, simul cum amictu uestis honor corporis ac pudor ponitur, denotanda et contrectanda uirginitas reuelatur. Iam nunc considera an, cum uestita es, uerecunda sis inter uiros talis cui ad inuerecundiam proficit audacia nuditatis. [20] XX. Sic ergo frequenter Ecclesia uirgines suas plangit, sic ad infames earum ac detestabiles fabulas ingemiscit, sic flos uirginum extinguitur, honor continentiae ac pudor caeditur, gloria omnis ac dignitas profanatur! Sic se expugnator inimicus per artes suas inserit; sic insidiis per occulta fallentibus diabolus obrepit. Sic, dum ornari cultius, dum liberius euagari uirgines uolunt, esse uirgines desinunt, furtiuo dedecore corruptae, uiduae antequam nuptae, non mariti sed Christi adulterae; quam fuerant praemiis ingentibus uirgines destinatae, tam magna supplicia pro amissa uirginitate sensurae. [21] XXI. Audite itaque me, uirgines, ut parentem; audite, quaeso, uos timentem pariter ac monentem; audite utilitatibus et commodis uestris fideliter consulentem. Estote tales quales uos Deus artifex fecit: estote tales quales uos manus Patris instituit: maneat in uobis facies incorrupta, ceruix pura, forma sincera. Non inferantur auribus uulnera, nec brachia includat aut colla de armillis et monilibus catena pretiosa; sint a compedibus aureis pedes liberi, crines nullo colore fucati, oculi conspiciendo Deo digni. Celebrentur lauacra cum feminis, quarum inter uos pudica lauatio est. Nuptiarum festa improba et conuiuia lasciua uitentur, quorum periculosa contagio est. Vince uestem, quae uirgo es: uince aurum, quae carnem uincis et saeculum. Non est eiusdem non posse a maioribus uinci et imparem minoribus inueniri. Arcta et angusta est uia quae ducit ad uitam (Matth. VII, 14) durus et arduus est limes qui tendit ad gloriam (Ib. 13). Per hunc uiae limitem martyres pergunt, eunt uirgines, iusti quique gradiuntur. Lata et spatiosa itinera uitate. Lethales illic illecebrae et mortiferae uoluptates. Illic diabolus blanditur ut fallat, arridet ut noceat, illicit ut occidat. Primus, cum centeno, martyrum fructus est, secundus, sexagenarius, uester est. Ut apud martyres non est carnis et saeculi cogitatio, nec parua et leuis et delicata congressio, sic et in uobis, quarum ad gratiam merces secunda est, sit et uirtus ad tolerantiam proxima. Non est ad magna facilis ascensus. Quem sudorem perpetimur, quem laborem, cum conamur ascendere colles et uertices montium? Quid, ut ascendamus ad coelum? Si praemium pollicitationis attendas, minus est quod laboras. Immortalitas perseueranti datur, perpetua uita promittitur, regnum Dominus pollicetur. [22] XXII. Seruate, uirgines, seruate quod esse coepistis, seruate quod eritis. Magna uos merces manet, praemium grande uirtutis, munus maximum castitatis. Vultis scire quo malo careat et quid boni teneat continentiae uirtus? Multiplicabo, inquit mulieri Deus, tristitias tuas et gemitus tuos, et in tristitia paries filios, et conuersio tua ad uirum tuum, et ipse tui dominabitur (Gen. III, 16). Vos ab hac sententia liberae estis, uos mulierum tristitias et gemitus non timetis. Nullus uobis de partu circa filios metus est, nec maritus est dominus, sed dominus uester et caput Christus est ad instar et uicem masculi. Sors uobis et conditio communis est. Domini uox est in illa dicentis: Filii saeculi huius generant et generantur. Qui autem habuerint dignationem saeculi illius et resurrectionis a mortuis, non nubunt, neque matrimonium faciunt. Neque enim incipient mori: aequales enim sunt Angelis Dei, cum sint filii resurrectionis (Luc. XX, 31-36). Quod futuri sumus iam uos esse coepistis. Vos resurrectionis gloriam in isto saeculo iam tenetis, per saeculum sine saeculi contagione transitis. Cum castae perseueratis et uirgines. Angelis Dei estis aequales. Tantum maneat et duret solida et illaesa uirginitas, et ut coepit fortiter, iugiter perseueret; nec monilium aut uestium quaerat ornamenta, sed morum. Deum spectet et coelum, neque oculos ad sublime porrectos ad carnis et mundi concupiscentiam deprimat aut ad terrena deponat. [23] XXIII. Prima sententia crescere et generare praecepit, secunda continentiam suasit. Cum adhuc rudis mundus et inanis est foecunditate generantes propagamur, et crescimus ad humani generis augmentum: cum iam refertus est orbis et mundus impletus, qui capere continentiam possunt, spadonum more uiuentes, castrantur ad regnum. Nec hoc iubet Dominus, sed hortatur; nec iugum necessitatis imponit, quando maneat uoluntatis arbitrium liberum. Sed cum habitationes multas apud Patrem suum dicat (Joan. XIV, 2) , melioris habitaculi hospitia demonstrat. Habitacula ista meliora uos petitis, carnis desideria castrantes, maioris gratiae praemium in coelestibus obtinetis. Omnes quidem qui ad diuinum lauacrum Baptismi sanctificatione perueniunt, hominem illic ueterem gratia lauacri salutaris exponunt, et innouati Spiritu sancto, a sordibus contagionis antiquae iterata natiuitate purgantur. Sed natiuitatis iteratae uobis maior sanctitas et ueritas competit, quibus desideria iam carnis et corporis nulla sunt. Sola in uobis quae sunt uirtutis et spiritus ad gloriam remanserunt. Apostoli uox est, quem Dominus uas electionis suae dixit, quem ad promenda mandata coelestia Deus misit: Primus homo, inquit, de terrae limo, secundus homo de coelo. Qualis ille de limo, tales et qui de limo; et qualis coelestis, tales et coelestes. Quomodo portauimus imaginem eius qui de limo est, portemus et imaginem eius qui de coelo est (I Cor. XV, 47-49) Hanc imaginem uirginitas portat, portat integritas, sanctitas portat et ueritas; portant disciplinae Dei memores, iustitiam cum religione retinentes, stabiles in fide, humiles in timore, ad omnem tolerantiam fortes, ad sustinendam iniuriam mites, ad faciendam misericordiam faciles, fraterna pace unanimes atque concordes. [24] XXIV. Quae uos singula, o bonae uirgines, obseruare, diligere, implere debetis; quae Deo et Christo uacantes, ad Dominum, cui uos dicastis, et maiore et meliore parte praeceditis. Prouectae annis, iunioribus facite magisterium: minores natu, praebete comparibus incitamentum. Hortamentis uos mutuis excitate, aemulis de uirtute documentis ad gloriam prouocate. Durate fortiter, spiritaliter pergite, peruenite feliciter. Tantum mementote tunc nostri, cum incipiet in uobis uirginitas honorari.