CONCILE de TRENTE (1545 - 1563). Session XIV. DECRET DE RÉFORMATION. C H A P I T R E V I. De l'obligation qu'ont les Clercs de porter l'habit Ecclésiastique, sous les peines portées. Quia vero, etsi habitus non facit monachum, oportet tamen Clericos uestes proprio congruentes ordini semper deferre ut per decentiam habitus extrinseci morum honestatem intrinsecam ostendant, tanta autem hodie aliquorum inoleuit temeritas religionisque contemptus ut, propriam dignitatem et honorem clericalem paruipendentes, uestes etiam deferant publice laicales, pedes in diuersis ponentes, unum in diuinis, alterum in carnalibus ; propterea omnes ecclesiasticae personae, quantumcumque exemptae, quae aut in sacris fuerint, aut dignitates, personatus, officia aut beneficia qualiacumque ecclesiastica obtinuerint, si postquam ab episcopo suo, etiam per edictum publicum, moniti fuerint honestum habitum clericalem illorum ordini et dignitati congruentem et iuxta ipsius episcopi ordinationem et mandatum non detulerint per suspensionem ab ordinibus ac officio et beneficio ac fructibus, redditibus et prouentibus ipsorum beneficiorum, necon, si semel correpti, denuo in hoc deliquerint etiam per priuationem officiorum et beneficiorum huiusmodi coerceri possint et debeant secundum constitutionem Clementis V in ConcilioViennensi editam quae incipit "Quoniam innouando et ampliando ...". ENCORE que l'habit ne rende pas l'homme Religieux ; estant nécessaire néanmoins que les Ecclésiastiques portent toûjours des habits convenables à leur propre estat, afin de faire paroistre l'honnesteté et la droiture intérieure de leurs mœurs par la bienséance extérieure de leurs habits ; et cependant le dédain de la Religion, et l'emportement de quelques-uns estant si grand en ce siecle, qu'au mépris de leur propre dignité, et de l'honneur de la Cléricature, ils ont la témérité de porter publiquement des habits tout laïques, voulant mettre, pour ainsi dire, un pied dans les choses divines, et l'autre dans celles de la chair : pour cela donc, Tous Ecclésiastiques, quelques éxempts qu'ils puissent estre, ou qui seront dans les Ordres sacrez, ou qui posséderont quelques Dignitez, Personats, Offices, ou Bénéfices Ecclésiastiques, quels qu'ils puissent estre ; si aprés en avoir esté avertis par leur Evesque, ou par son Ordonnance publique, ils ne portent point l'habit Clérical, honneste et convenable à leur Ordre et dignité, et conformément à l'Ordonnance, et au Mandement de leurdit Evesque ; pourront et doivent y estre contraints par la suspension de leurs Ordres, Office, et Bénéfice, et par la soustraction des fruits, rentes et revenus de leurs Bénéfices ; et mesme, si aprés avoir esté une fois repris, ils tombent dans la mesme faute, par la privation de leurs Offices et Bénéfices, suivant la Constitution de Clement V. publiée au Concile de Vienne, qui commence, "Quoniam innouando, et ampliando". Décret de Clément V (Concile de Vienne, 1311-1312) : "Quoniam qui abiectis uestibus proprio congruentibus ordini alias assumere et in publico portare rationabili causa cessante praesumit professorum illius ordinis praerogatiua se reddit indignum praesenti constitutione sancimus quod quicunque clericus uirgata uel partita ueste publice utetur nisi causa rationabilis subsit si beneficiatus exstiterit per sex menses a perceptione fructuum beneficiorum quae obtinet sit eo ipso suspensus. Si uero beneficiatus non fuerit in sacris tamen ordinibus citra sacerdotium constitutus per idem tempus reddatur eo ipso inhabilis ad ecclesiasticum beneficium obtinendum. Idem quoque censemus de clericis aliis uestem talem simul et tonsuram publice deferentibus clericalem. Dignitatem uero personatum seu beneficium aliud obtinens cui cura immineat animarum nec non ceteri in sacerdotio constituti ac religiosi quilibet quos oportet per decentiam habitus extrinseci morum intrinsecam honestatem ostendere si praeterquam ex causa rationabili publice uestem ferant huiusmodi aut infulam seu pileum lineum publice portent in capite sint eo ipso beneficiati uidelicet a perceptione fructuum beneficiorum quae obtinent suspensi per annum. Ceteri uero sacerdotes et religiosi quilibet per idem tempus reddantur inhabiles ad quodcunque beneficium ecclesiasticum obtinendum. Sed et tales et ceteri quicunque clerici utentes epitogio seu tabardo foderato usque ad oram et ita breui quod uestis inferior notabiliter uideatur epitogium ipsum saeculares clerici et religiosi administrationem habentes teneantur infra mensem dare pauperibus. Ceteri uero religiosi administrationem non habentes infra idem tempus illud teneantur suis superioribus assignare in pios usus aliquos conuertendum alioquin beneficiati suspensionis ceteri uero inhabilitatis poenas praedictas per idem tempus se nouerint incurrisse. Huic insuper adicimus sanctioni ut clerici praesertim beneficiati caligis scacatis rubeis aut uiridibus publice non utantur".