[89,0] SERMO CCXCIII (uel Sermo LXXXIX). De incauta familiaritate extranearum mulierum. [89,1] Nemo dicat, fratres charissimi, quod temporibus nostris martyrum certamina esse non possint: habet enim pax martyres suos. Nam, sicut iam diximus frequenter, iracundiam mitigare, libidinem fugere, iustitiam custodire, auaritiam contemnere, superbiam humiliare, pars magna martyrii est. Non incongrue dictum est, auaritiam contemnere, iracundiam mitigare, libidinem fugere. Contemnenda est enim cupiditas, quae nobis ideo iniqua lucra procurat, ut suos faciat nos. Nostri enim essemus, si illa nostra non esset. Contemnenda est, inquam, auaritia, quae uelut ignis, quanto magis acceperit, tanto amplius quaerit. Iracundia uero mitiganda est, quae prius nocituris nocet quam nocendis. Quod autem libidinem fugiendam esse diximus, Apostolo doctore euidenter didicimus: qui cum omnibus uitiis resistendum praedixerit, contra libidinem non ait, Resistite; sed dixit, Fugite fornicationem. Ac sic contra reliqua uitia, Deo auxiliante, debemus in praesenti resistere; libidinem uero fugiendo superare. Sic et alibi in Scripturis legimus, Noli, inquit, in faciem uirginis attendere, ne te scandalizet uultus eius. Et beatus Ioseph ut impudicam posset euadere dominam, pallium quo apprehensus fuerat reliquit, et fugit. Ergo contra libidinis impetum apprehende fugam, si uis obtinere uictoriam. Nec sit tibi uerecundum fugere, si castitatis palmam desideras obtinere. Videte, fratres, quomodo ab omnibus Christianis, praecipue tamen a monachis seu clericis indigna et inhonesta familiaritas fugienda est: quia sine ulla dubitatione qui familiaritatem uitare non uult mulierum, cito dilabitur in ruinam. [89,2] Sed forte negligens quisque et minus de animae suae salute sollicitus respondet et dicit: Ecce ego et familiaritatem habeo mulierum extranearum, et tamen castitatis ornamenta custodio. Infelix est ista nimium periculosa praesumptio. Multi enim dum se putabant uincere, uicti sunt. Sed adhuc addit et dicit aliquis: Ego inter mulieres extraneas habito, et continentiam teneo, et uolo habere quod uincam. Quid est hoc dicere, Volo habere quod uincam, nisi, Volo habere quomodo peream? Sed ego, inquit, libidinis impetum tanquam aduersarium meum uolo captiuum iugiter retinere. Vide ne contra te incipiat ipsa captiuitas praeualere, et unde te putabas obtinere triumphum, inde in aeternum incurras opprobrium. Inter omnia enim Christianorum certamina sola duriora sunt praelia castitatis; ubi quotidiana est pugna, et rara uictoria. Grauem namque castitas sortita est inimicum, qui quotidie uincitur, et timetur. Et ideo, sicut iam dictum est, nemo se falsa securitate decipiat, nemo de suis uiribus periculose praesumat; sed audiat Apostolum dicentem, Fugite fornicationem. Dauid enim ille sanctissimus in mille passus mulierem nudam uidit; et statim homicidium fecit et adulterium. Et qui cum mulieribus habitantes putant se castitatis obtinere triumphum, ignorant dupliciter se apud Deum reos existere, dum et se ipsos in periculum mittunt, et aliis exemplum peruersae familiaritatis ostendunt. Quanticumque enim illorum stultitiam imitantes per inhonestam familiaritatem castitatis ornamenta perdiderint, illorum animae ab illis in die iudicii requirentur, qui eis exemplum perditionis ostendunt. [89,3] Et ideo, fratres charissimi, contra mortifera blandimenta, et contra adiutores diaboli, qui familiaritatem suspectam habere nec metuunt nec erubescunt, ne nos exemplo suo decipiant, Dei adiutorium iugiter imploremus, ut nos de laqueo uenantium liberare dignetur: scientes quod in malis omnibus, quae supra diximus, Christianis quotidiana martyria deesse non possunt. Sicut enim castitas et ueritas et iustitia Christus est; sic et ille qui eis insidiatur, persecutor Christi est: ille autem qui et in aliis ista defendere, et in se custodire uoluerit, martyr erit. Et ideo qui haec tota animi uirtute et in se diligit, et ut alii diligant, uerbis simul et exemplis ostendit, et ubicumque ueritas uel iustitia siue castitas laborant, quantum praeualet se etiam ultro ingerit, et secundum quod uires habuerit, defendere contendit; non unam, sed plures coronas, Deo remunerante, percipiet. Et ut haec obtinere cum Dei adiutorio mereamur, non solum extranearum mulierum, sed etiam ancillarum nostrarum uel quarumcumque uicinarum, aut filiae, aut alumnae, aut ancillae unusquisque familiaritatem. uel secretam collocutionem uitare contendat: quia quanto earum uilior conditio, tanto facilior ruina est. De familiaritate enim talium Salomon nos admonet, dicens: Numquid alligabit quis ignem in sinu suo, et uestimenta eius non ardebunt? aut ambulabit quis super prunas, et non comburentur plantae eius? et illud, Pretium meretricis uix dimidium est panis; mulier autem pretiosam uiri animam capit. Et quanta iniquitas et quam lugenda peruersitas, ut animam, quam Christus sanguine suo redemit, luxuriosus quisque propter unius momenti delectationem libidinis diabolo uendat ac tradat? Vere enim nimium plangenda et miseranda conditio est, ubi cito praeterit quod delectat, et permanet sine fine quod cruciat. Sub momento enim libidinis impetus transit, et permanet sine fine infelicis animae opprobrium. [89,4] Sed dicit aliquis: Iuuenis homo sum, facio quod me delectat modo, et postea poenitentiam ago. Quomodo si dicat, Percutio me crudeli gladio, et postea uado ad medicum: et nescit quod unius horae puncto uulnus accipitur, et uix longo tempore ad sanitatem pristinam reuocatur. Qui enim adulterans dicit se postea poenitentiam acturum, quare non timet ne eum subitanea febricula superueniens rapiat; et pereat dilatio, et succedat aeterna damnatio? Et quia de infelici libidine, unde supra diximus, credendum est illud dictum esse quod ait propheta, Quomodo confractus est malleus uniuersae terrae? quamuis post aduentum Domini nostri Iesu Christi per uniuersa monasteria, et per clericos uel etiam laicos castitatem seruantes quasi confractus esse malleus ille uideatur; adhuc tamen, quod peius est, multo plures sunt, qui ab illo malleo quotidie confringuntur, quam illi qui de ruina uel collisione ipsius liberantur. Unde iterum atque iterum rogo, ut diligentius consideremus, et quantum possumus timeamus illud quod Dominus in Euangelio dixit: Qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. [89,5] Pro qua re, sicut iam dictum est non solum ab extraneis mulieribus, sed etiam ab ancillis propriis refrenanda est et secreta familiaritas, et oculorum incauta fragilitas; ne illud eueniat nobis quod Dominus per prophetam terribiliter clamat dicens, Mors intrauit in animas uestras per fenestras uestras. Per quas enim fenestras mors intrat ad animas nostras, nisi per uisum oculorum, et auditum aurium? Si per linguam amico aut seruo tuo iusseris ut ad te meretrix adducatur; per os tuum ad animam tuam gladius aeternae mortis ingreditur. Si autem consilium malum libenter audieris, si detrahentem, uel aliquid luxuriose loquentem, aut cantica turpia proferentem non respuis; per aurium tuarum fenestras mors intrauit ad animam tuam. Et quia Dominus dixit, Qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo; intelligitur quod uoluntas perfecta faciendi reputabitur pro opere facti. Ac sic dum aliquis mulierem libidinoso animo considerat, per fenestram corporis sui ad secretum cordis uenenum mortis instillat. Talis enim cogitatio, etiamsi aliquo impediatur casu, ut non impleat uoluntatem suam; nihilominus actionis crimine condemnatur a Domino: ac sic et illa casta est cum qua libidinis malum uoluit exercere, et ille iam adulter tenetur in corde. Et ideo audiamus Scripturam dicentem, Omni custodia serua cor tuum; et illud, Auerte oculos meos, ne uideant uanitatem. Quomodo enim si aliquis carbones ignis apprehendat, si eos cito proiecerit, nihil ei nocebunt; si uero diutius tenere uoluerit, sine uulnere eos iactare non potuerit: ita et ille qui ad concupiscendum oculorum defixerit aspectum, et libidinis malum in corde suscipiens moras in cogitationibus suis habere permiserit, excutere eas a se sine animae plaga non poterit. Et ideo iugiter cum propheta clamemus, Oculi mei semper ad Dominum; quoniam ipse euellet de laqueo pedes meos; praestante Domino nostro Iesu Christo, etc.