[21] GENUENSIS. Audisse te credo, quo pacto communes sunt illis ars militaris, agricultura, Pastoralis; quilibet enim has nosse tenetur, quas in primo nobilitatis gradu celebrant. Attamen, qui plures callet artes, nobilior habetur, et ad discendam artem is addicitur, qui aptior est ad ipsam. Artes operosiores sunt apud eos laudabiliores, ueluti ferraria, aedificatoria etc. ac nemo aggredi ipsas detrectat, eoque magis, quod in ipsorum genesi propensio patet et inter eos ob laborum distributionem, nemo laborem adit destructiuum indiuidui, sed conseruatiuum modo. Artes operosae minus, foeminarum sunt. Nosse natare omnes tenentur. Et hanc ob rem sunt piscinae extructae extra moenia ciuitatis, et intra prope fontes. Mercatura illis exiguum praestat usum. Agnoscunt tamen pretia monetarum, et cudunt pecuniam legatorum et exploratorum gratia, ut pecunia uictum comparent. Ex uariis mundi regionibus accedunt ad ciuitatem ipsorum mercatores empturi superflua bona ciuitatis. Solares autem renuunt pecuniam accipere, sed merces rerum, quibus ipsi carent, accipiunt in communicatione et saepe emunt pecunia. Ac pueri Solares in risus prorumpunt, cum uident pro paruo pretio tantam mercium copiam elargiri. At non ita senes rident. Nolunt a mancipiis et aduenis ciuitatem prauis moribus labefactari. Idcirco mercantur in porris, et uendunt quos bello capiunt, aut excauandis fossis, aut operosis laboribus extra ciuitatem ipsos destinant. Quo perpetuo quatuor militum agmina mittuntur ad custodiam agrorum, ac simul laboratores, ex quatuor portis, quae uias habent lateribus constructas usque ad mare, ut facile res conducantur, et aduenae non impediantur. Quibus sane iucundi sunt ac munifici. Tribus diebus publicis expensis alunt eos, lauant pedes ipsorum primo. Ostentant ciuitatem et ordinem ipsius concilio et mensa publica eos secum dignantur, et sunt uiri deputati ad hospitum curam et custodiam. At si uelint fieri ciues in Rep. Solis probant eos per mensem in uilla et alterum mensem in ciuitate, deinde decernunt et recipiunt eos certis ceremoniis, et iuramentis, etc. [22] Agricultura plurimi fit, non est terrae palmus absque fructu; obseruant uentos stellasque propitis, paucis relictis in ciuitate exeunt omnes armati in campos ad arandum, sarculandum, metendum, colligendum, uindemiandum, cum buccinis, tympanis, et uexillo, et omnia expediunt paucissimis horis perficiuntque labores, ex arte. Carris utuntur uelis supersparsis, quae uento feruntur etiam contrario, artificio mirabili rotarum contra rotas, et cum uentus deest, bestia una plaustrum magnum trahit, pulchrum uisu. Custodes territorii discurrunt interim armati semper per uices. Stercoratione non utuntur ad campos impinguandos et lutis putantes, quod semina quid marcoris contrahant, ac uitam breuem manducata efficiant et flaccam, ueluti mulieres fuco et non exercitio pulchrae prolem pariunt languidam, quapropter nec tellurem ipsi fucant; sed bene exercent et arcanis utuntur remediis, ut cito nascantur semina, et multiplicent, nec perdantur, librum habent ad hoc opus, quem uocant Georgice. Pars territorii quanta sufficit, aratur, reliqua remanet ipsi pascua animalium Porro generosa ars procreandi educandi educandique equos, boues, pecudes, canes, omneque genus bestiarum domesticarum, et cicurum, in summo est pretio apud eos, sicuti fuit in tempore Abrahae. Et ita perducuntur ad coitum, ut bene generare queant. Apponuntur picturae nobiles boum, equorum, pecudum, etc. Emissarios equos equabus non associant ad pastum, sed opportuno tempore copulant eos in atrio stabulorum campestrium; obseruant Sagittarium in horoscopo, in bono aspectu Martis et Iouis. Pro bobus Taurum, pro pecudibus Arietem, etc. secundum artem. Habent gregem gallinarum sub Pleiadibus, anates, anseres, ductas ad pastum a mulieribus prope ciuitatem, non sine ipsarum oblectatione; ubi et loca sunt, quibus clauduntur, et ubi caseum, butyros, et lacticinia conficiunt; curant capones castratos multos, et fructum, etc. Extat liber de hac re, quem Bucolica uocant. Omnibus abundant rebus, quoniam quilibet esse primus cupit in labore, quia paucus est, et fructuosus; ipsique bene dociles sunt et quicunque inter eos caput est aliorum in huiusmodi ministeriis appellatur rex. Dicunt enim hoc esse nomen proprium ipsorum et non ignorantum. Mirum quomodo gregatim mulieres ac uiri incedunt, ac nusquam praeter obedientiam regis, nec ab hoc fastidium contrahunt, ut nos quoniam agnoscunt illum ut patrem aut fratrem maiorem. Habent nemora et syluas ferarum, quibus saepe exercentur. [23] Ars nautica dignificatur ualde apud eos, et habent rates et triremes quasdam, absque remigio, et absque uentis, miro artificio mare perambulantes, alias uero uentis et remis agitatas. Bene norunt stellas, ac fluxus refluxusque maris. Nauigant gratia cognoscendi gentes, et regiones uarias, et res. Nemini iniuriam inferunt, nec inferri patiuntur, non praeliantur nisi lacessiti. Dicunt orbem terrarum eo uenturum totum, ut uiuat iuxta mores ipsorum, idcirco semper perscrutantur, num alia sit natio, quae probatiorem et praestantiorem uiuat, uitam. Admirantur Christianam institutionem et uitam apostolicam in (se) et in nobis expectant. Foedera habent cum Chinensibus, et cum populis multis, insulanis et continentis, Siam, Cancacinae, Calicuti, per quos explorare modo possint. Habent quoque et ignes artificiales ad pugnas nauales, et terrestres, multaque stratagematum arcana. Ideo nunquam fere non sunt uictores. [24] HOSPITALARIUS. Pergratum esset nunc audire quibus nutriantur cibis et potibus, et quomodo et quanta est ipsorum uita. GENUENSIS. Ipsi docent prius consulendum esse uitae totius deinde partium. Idcirco quando ciuitatem extruxerunt signa fixa posuerunt in quatuor mundi angulis. In horoscopo Leonem et Iouem a Sole Orientalem. Mercurium uero ac Venerem in Cancro, sed prope quod facerent Satellitium. Martem in Sagittario in quinta foelici aspectu aphetam et horoscopum roborantem. Lunam in Tauro, quae bene aspiciebat Mercurium et Venerem, nectamen quadrato feriebat. Solem, Saturnus quartam appetebat domum, nil tamen laedens Solem et Lunam, sed stabiliens fundamenta erat fortuna cum algol erat in decima, ex quo ipsi augurabantur sibi dominatus firmitatem et excellentiam. Porro et Mercurius in bono uirginis aspectu, et absidis a Luna illustratus malus esse non potest: et cum Iouialis sit, ipsorum scientia non mendicat, parum curant in Virgine ipsum praestolari, et coniunctionem, obseruant quoque ad robur et diuturnitatem uitae singularum positionem stellarum in conceptione, ut dictum est. Dicunt enim deum causas dedisse rerum, quibus sapiens uti non abuti debet. Cibus eorum sunt carnes, butyrum, mel, caseus, dactyli et olera uarii generis, et a principio nolebant animalia occidere, eo quod crudele uideretur, at considerantes postea crudele quoque esse herbas occidere quae sensum et ipsae participiant, unde fame perire opus erat, intellexerunt res ignobiles nobilium gratia factas esse ideoque nunc omnibus uescuntur; non tamen libenter occidunt animalia fructuosa, ut boues et equos. Distinctionem obseruant ciborum utilium et noxiorum, et ex Medicinae scientia utuntur eis. Ter cibum perpetuo mutant: primo manducant carnes, secundo pisces, tertio herbas, deinde reuertuntur ad carnes, ne grauetur nec extenuetur natura. Senes utuntur cibis digestibilioribus et manducant ter in die et parum. Communitas uero bis, pueri quarter, ut physicus dispensat. Viuunt ut plurimum ad centum annos; plerique uero ad ducentos. Inpotu temperatissimi sunt. Vinum iuuenibus non conceditur usque ad decimum nonum annum nisi necessitatis sanitatis urgeat. Post hoc tempus diluto aqua utuntur. Ita et mulieres; senes quinquagenarii aquam plerumque non apponunt. Manducant pro anni temporibus utiliora et omnino, ut a Prothomedico, qui hoc curat consulitur. Nihil noxium tunc reputant, quando a deo producitur, nisi quantitatis multae abusus adsit. Idcirco in aestate fructibus uescuntur, quia humidi sunt, succique pleni et frigidiusculi, contra aestus ardorem et ariditatem, in hyeme siccis rebus, in autumno uuis, quoniam contra atram bilem, et tristitiam datae sunt a deo, utuntur plurimum odoribus. [25] Mane surgentes pectunt caput, lauantur uultum et manus in aqua frigida omnes. Deinde dentibus masticant mentam, aut petroselinum, aut maratrum, uel manibus confricant: Seniores Thus, et orant Orientem uersus breui oratiuncula per simul orationi quam nos docuit IESVS CHRISTVS. Et egrediuntur alii ad ministrandum senibus, alii in chorum, alii ad functiones reip. Deinde se conferant ad lectiones primas. Deinde in templum. Deinde ad exercitium corporale. Deinde quiescunt parumper, sedendo et tandem ad prandium accedunt. Inter eos non est podagra, nec catarrhi, nec schiatica, nec colici dolores, nec inflationes et flarus; hi enim morbi a distillatione oriuntur, et ab inflatione; ipsi autem frugalitate, et exercitio dissoluunt humorem omnem et flatum. Quapropter dedecus et magnum si quis spuere et excreare conspicitur; aiunt enim hoc signum esse uel pauci exercitii, uel ignauae pigritiae, uel crapulae et ingluuiei; potius inflammationibus laborant, aut spasmo sicco, quibus copia succulenti probique cibi succurrunt. Hecticas uero dulcibus curant balneis; et lacticiniis, et habitatione amoena in uillis, et lento, laetoque exercitio. Lues uenera praeualere non potest inter eos, quoniam crebro lauacro uini corpora mundant, oleisque aromaticis leniunt, et sudore exercitii dissoluunt uaporem foetidum a quo putrescit sanguis, et medulla. Phthysim minus patiuntur, quia distillatione carent ad pectus, minime autem asthma, cuius constitutioni crassus humor requiritur. Curant febres ardentes frigido aquae potu. Ephemeras uero odoribus, et brodio pingui, aut somno, aut sonis, aut exultatione. Tertianas emissione sanguinis, et Reubarbaro, aut persimili attractiuo, aut decocta aqua in radicibus herbarum purgatiuarum et acetosarum. Sed raro medicinam purgatiuam bibunt. Quartanas facile curant, repentinum improuisis metum incutientes et herbis humori quartanae oppositis, aut per similibus et ostenderunt mihi arcana contra ipsas. Diligentiori opera curant continuas, a quibus pauent magis, et obseruatione stellarum, et herbarum et precibus ad deum contra ipsas dimicant. Quintanas, sextanas, octanas, etc. fere nullas uides, ubi crassi humores desunt. Utuntur balneis, ideo et thermas habent ritu Romanorum; et oleis, ac longe plura remedia arcana inuenerunt, ad munditiem, sanitatem, et robur seruandum. His aliisque modis dimicant contra morbum sacrum quo crebro infestantur. HOSPITALARIUS. Signum mirifici ingenii, unde Hercules, Scotus, Socrates, Callimachus, et Machomettus eodem laborarunt. GENUENSIS. Dimicant autem precibus ad caelum, corroboratione capitis et rebus acidis et exquisita exultatione et brodiis pinguibus insparsis flore farinae triticeae. In condiendis ferculis peritissimi sunt: apponunt macim, mel, butyrum, aromata multa ualde corroborantia et pinguedinem acetosis temperant, ne unquam respuant. Non bibunt frigidum niue potum, nec calefactum ex arte, uti Chinenses; non enim indigent auxilio contra humores in caloris natiui subsidium, sed hunc roborant contusio allio, aceto, serpillo, menta, basilico, in aestate, et lassitudine praesertim. Norunt et arcanum ad renouandum uitam quolibet post septennio, absque afflictione, et ex arte suaui, ac mirifica quidem. [26] HOSPITALARIUS. Adhuc de scientiis et magistratibus non dixisti. GENUENSIS. Utique sed quoniam ita curiosus es, plura annectam. Quolibet in nouilunio ac plenilunio congregant concilium post sacrificium. Huc admittuntur omnes a 20. annis et supra, et interrogantur una singuli, ut referant, quid desit reip. Qui magistratus suo munere recte fungantur, et qui praue. Item post octauum quemque diem omnes magistratus congregantur, uidel. O primus, et cum eo Potestas, Sapientia, et Amor. Quorum quisque tres sub se magistratus habet, qui simul sunt 13 iique functiones artium sibi conuenientium habent. Potestas militiae, Sapientia scientiarum, Amor uictus, uestitus, generationis et educationis. Conueniunt et omnium agminum magistri, qui sunt decuriones, quinquagenarii, centuriones, cum mulierum, tum uirorum, et tractatur de his, quae reip. intersunt; et eliguntur magistratus qui tantummodo nominati antea fuerant in concilio magno. Itidem quotidie consilium ineunt. O, et tres uiri principes de rebus occurrentibus et corrigunt, et confirmant, et exequuntur quae decisa sunt in electionibus, alia prouident necessaria. Non utuntur fortibus, nisi ubi sunt omnino dubii quo pendere debeant. Hi Magistratus permutantur iuxta populi uoluntatem. At priores quatuor nunquam, nisi ipsimet de consilio inter eos habito cedant dignitatem illi, quem pernouerint sapientiorem seipsis, et ingenio clariorem et puriorem; profecto ita dociles, ac probi sunt, quod libenter cedunt sapientiori, et ab eo discunt. Sed hoc raro accidit. Principalia scientiarum capita subiiciuntur Sapientiae triumuiro, praeter metaphysicum, qui est ipse O, qui omnibus scientiis imperat, sicut architectus, et pudet illum quippiam possibile mortalibus ignorare; sub Sapientia ergo est Grammaticus, Logicus, Physicus, Medicus, Politicus, Moralis, Oeconomicus: Astrologus, Astronomus, Geometra, Cosmographus, Musicus, Prospectiuus, Arithmeticus, Poeta, Rhetor, Pictor, Sculptor. Sub Amore triumuiro est Genitorius, Educator, Medicus, Vestiarius, Agricola, Pastor, Armentarius, Cicurarius, Magnus Coquinarius, Farctor, etc. Sub Potestate triumuiro sunt Stratagemarius, Campionista, Ferrarius, Armarius, Argentarius, Monetarius, Architectus, Magister exploratorum, Magister Equitum, et Peditum, et Equorum: Gladiator, Bombardarius, Fundibularius, Iustitiarius. Ac hi omnes sub se habent particulares artifices. [27] HOSPITALARIUS. De Iudicibus autem quid? GENUENSIS. Hoc dicere cogitabam, singuli iudicantur a magistro primo suae artis, ergo omnes artifices primates sunt iudices, et puniunt exilio, flagellis, uituperio, priuatione mensae communis, interdicto ecclesiae, commercii mulierum. At cum casus accidit iniuriosus, morte punitur, et oculum pro oculo soluunt, nasum pro naso, dentem pro dente, etc. iuxta legem talionis; si casum est uoluntarius, et praefuit consilium. Quando uero rixa est, ac nullo praeeunte consilio accidit, sententia mitigatur; non tamen a iudice, sed a triumuiratu, a quibus etiam prouocatur ad O non per iustitiam, sed per gratiam. Hic autem potest condonare. carceres non habent, nisi turrem unam ad includendos rebelles hostes, etc. Non scribitur libellus causae, quem uulgo dicimus processum. Sed coram iudice ac potestate accusatio et testes producuntur, et reus respondet defensionem; et statim absoluitur aut condemnatur a iudice, et si prouocat ad triumuirum, sequenti die absoluitur aut condemnatur. Tertio uero die ab O aut gratis dimittitur per indulgentiam, aut sententia inuiolabilem accipit firmitatem et reus accusatori conciliatur et testibus, tanquam medicis suae aegritudinis, amplexu, osculoque etc. Nec quispiam moritur nisi manibus populi occidatur aut lapidetur, primo tamen incipientibus accusatore ac testibus. Carnifices enim et Lictores non habent ne faedetur respub. Aliis uero datur electio mortis, qui sibi puluerem bellicum in sacculis circundant et supposito igne cremantur, assistentibus hortatoribus ad bene moriendum. Tota autem ciuitas collacrymatur, et precantur deum ut sedetur ira sua, dolentes quod eo deuenerint, ut membrum reip. putridum habeant resecandum. Et quidem rationibus ipsum reum conuincunt et sermocinantur donec ipsemet acceptet cupiatque sententiam capitis, alioquin nec moritur. At si facinus commissum est contra libertatem reip. Aut contra deum aut contra magistratus supremos, absque misericordia sit subito animaduersio. Hi tantummodo morte puniuntur. Qui autem moriturus est coram populo cogitur ex religione dicere causas, quibus non deberet mori, et peccata aliorum qui mori et ipsi deberent et culpas magistratuum, asserendo quod hi deterius supplicium merentur, si tamen ira uidetur illi in conscientia. Ac si uicerit rationibus, mittitur in exilium: et expiant ciuitatem precibus, sacrificiis et emendationibus. Non tamen nominatos a reo uexant sed admonent. Peccata fragilitatis et ignorantiae puniuntur tantummodo uituperiis, et coactione ad consuetudinem continentiae, aut ad disciplinam illarum scientiarum aut artium, contra quas peccauit, et ac se inuicem ita se habent, quod uidentur omnino esse eiusdem corporis membra et alter alterius. Hic scias uelim quod, si quis peccator non expectata accusatione ultro magistratus adit accusans se ac petens emendationem, liberatur a poena occulti criminis, quae commutatur in aliam, dum accusatus non fuisset. Magnopere cauent ne cui quispiam calumniam struat: si quidem in poenam talionis incidat est opus. Et quia semper turmatim ambulant et operantur, quinque testes ad conuincendum peccatorem requiruntur, alioquin praestito iuramento liberatur cum comminatione. Sin secunda et tertia uice accusatur sub duobus aut tribus testibus geminatam pendet poenam. Ipsorum leges paucae sunt, ac breues et clarae, descriptae omnes in tabula aerea, pendente ad ualuas templi, hoc est in columnis, et quidem in singulis columnis inscriptae cernuntur quidditates rerum metaphysico stylo ac breuissimo. Quid uidel. est deus, quid angelus, quid mundus, stella, homo, fatum, uirtus, etc. Magno quidem sale et omnium uirtutum definitiones ibi sunt delineate, et iudices omnium uirtutum sedile habent, hoc est tribunal, quilibet sub ea columna, in qua uirtutis, cuius sunt iudices, definitio extat et cum iudicat ibi sedet dicens, Fili tu peccasti contra hanc sacram definitionem, beneficientiae, uel magnanimitatis, uel, etc. Lege, ac habita discussione, condemnat ipsum ad poenam, cuius est reus, uidel. maleficientiae, abiectionis, superbiae, uel ingratitudinis, uel pigritiae, etc. Condemnationes autem sunt certae ueraeque medicinae, et quidem suauitatem redolentis magis, quam poenam. [28] HOSPITALARIUS. Iam te dicere oportet de sacerdotibus, sacrificiis, et religione, ac fide ipsorum. GENUENSIS. Summus sacerdos est ipse O et omnes magistratus, at primiores tantum, eorum munus est conscientias expurgare. Itaque uniuersa ciuitas clancularia confessione, qua utimur et nos, peccata sua pandunt magistratibus, qui simul purgent animas, ac adiscant quae peccata grassentur in populo. Deinde ipsi magistratus sacri confitentur peccatia propria tribus principibus supremis, et confitentur simul aliena; neminem tamen nominando, sed confuse, praesertim grauiora, et noxia reip. Ipsi tandem tresuiri eadem peccata ac propria simul confitentur ipsi O, qui proinde agnoscit, quae peccatorum genera grassantur in ciuitate, et succurrit opportunis remediis. Tunc offert sacrificium deo, et preces ac prius confitetur peccata totius populi coram deo, puplice in templo super altari, quotiescunque necesse fuerit correctione, neminem tamen peccatorem ex nomine declarando. Itaque absoluit populum commonendo ut caueat ab huiusmodi criminibus; deinde sacrificium offert deo, ut ciuitati condonet, et ipsam a peccatis absoluat, et doceat, et defendat: semel in anno quoque principes supremi singularum ciuitatum subditorum quisque suorum fatentur peccata coram O. Unde nec mala prouinciae ignorat, et humanis, et caelestibus remediis, proinde consulit omnibus, etc. Sacrificium est huiusmodi. O interrogat populum, quisnam ex eis uelit se sacrificium deo dare pro membris suis, et qui sanctior est seipsum offert. Tunc super quarta tabula ceremoniis et precibus praelibatis ponitur, quae nimirum per fibulas quatuor alligata, pendentibus ex quatuor trochleis testitudinis paruae, et clamant ad deum misericordiarum, ut acceptum habeat sacrificium illud humanum uoluntarium, non ferinum inuoluntarium, quod gentiles faciunt; mox funes trahi iubet O, sacrificiumque sursum eleuatur ad centrum testitudinis paruae, ac ibi orationibus se dedicat feruentissimis et cibus subministratur illi per fenestram a sacerdotibus circum habitantibus, sed parce, donec ciuitas expiata fuerit, ipseque oratione et ieiunio precatur deum caeli, ut spontaneum acceptet sacrificium sui, et post 20. aut 30. dies placata ira dei, fit sacerdos, aut (sed rarissime) reuertitur deorsum, sed exteriorem per uiam sacerdotalem. Et hic uir in posterum honore et beneuolentia tractatur multa, eo quod ipse se in mortem obtulit pro patria. Deus autem mortem non uult. Insuper 24. sacerdotes super templo commorantur, qui in media nocte, et in meridie, et in mane, et in uesperi, quarter uidelicet in die psalmos canunt coram deo, eorumque munus est inspectare stellas et astrolabiis earum motus notare et effectus in res humanas, et uires pernosse. Idcirco norunt in qua regione orbis quaenam fuerit mutatio, aut futura sit, et in quo tempore, et mittunt exploratum si ita se res habeat, et notant praedictiones ueras, et falsas, ut possit ex experientia rectissime praedicere. Hi decernunt horas generationis, et dies sationis, et messis, et uindemiae, ac sunt ueluti internuncii, et intercessores, et copula inter deum, et homines, et ex his ut plurimum sufficiuntur O, scribunt praeclara et scientias inuestigant. Deorsum non descendunt nisi ad prandium, et coenam, uti spiritus ex capite ad uentriculum et iecur; mulieribus non commiscentur, nisi raro ob corporis medicinam, singulis diebus O ascendit ad illos, et ratiocinatur cum eis de his quae nouiter inuestigauerunt in beneficium Ciuitatis, et omnium mundi nationum. In templo inferne perpetuo unus de populo adsistit orans coram altari, et alius singulis horis sibi succedit, sicut nos consueuimus in supplicatione solemni quadraginta horarum, et hunc orandi modum uocant iuge sacrificium. Post refectionem referunt gratias deo in musica. Deinde canuntur gesta heroum Christianorum, et Hebraeorum, et gentilium, et omnium nationum, et hoc delitiosum est illis. Nemini quippe inuident. Canuntur hymni de amore, de sapientia, et de omni uirtute sub magisterio regis sui. Assumit quilibet quam magis amat mulierem, et chorea exercentur honesta formosaque sub peristiliis. Mulieres gestant prolixos capillos consertos collectosque in nodum unum omnes in capitis coronide eductos, tamen in contextum cincinnum unum, homines uero unum modo cincinnum attonsis circum reliquis crinibus, unum uelum, et unum desuper Capucinum torundum parum excedens capitis formam. Pileis in campestribus utuntur, domi uero biretis albis, aut rubris, aut uariis iuxta artem aut ministerium quisque suum, magistratus uero grandiusculis et pomposioribus. Ipsorum festiuitates magnae sunt, quando sol quatuor mundi cardines intrat, hoc est in Cancrum, in Libram, in Capricornum, et Arietem, et doctas formosasque exhibent actiones, quasi comicas, et singulis pleniluniis, et nouiluniis; festum celebrant et in diebus quando ciuitatem fundauerunt aut uictorias reportauerunt, aut, etc. et cum musica uocum foeminearum, et cum tubis et tympanis, et bombardis. Ac poetae canunt laudes praeclariorum ducum et uictorias. Veruntamen qui mentitur, etiam in alterius haerois laudem punitur. Non potest poete munus exercere, qui mendaciter fingit, hancque licentiam iudicant esse orbis humani perniciem, eo quod auferat praemium uirtutibus, ac aliis praebeat saepe uitiosis, ex metu, uel adolatione, ambitione et auaritia. In nullius gloriam erigitur statua, nisi post eius mortem. Attamen uiuens inscribitur in libro haeroum, quicunque inuenisset nouas artes aut arcana utilissima, uel beneficium ingens siue domi siue militiae in remp. contulerit. Non humantur corpora defunctorum, sed cremantur, ut pestis non suboriatur, et ipsa conuertantur in ignem, rem tam nobilem ac uiuam, quae a Sole uenit, et ad Solem regreditur. Idem et ne idolatriae detur occasio. Remanent tamen statuae ac picturae heroum; ipsaque inspectant formosae saepe mulieres, generationi dedicatae, a rep. orationes fiunt ad quatuor mundi angulos horizontales, et quidem mane ad ortum Solis, deinde ad occasum, deinde ad Austrum, deinde ad Septentrionem, e contra in uespere primo ad occasum, deinde ad Orientem, deinde ad Septentrionem, et deinde ad Austrum, et replicant unum modo carmen, quo postulant corpus sanum et mentem sanam sibi ipsis; omnibusque gentibus, et beatitudinem: et concludunt, ueluti deo uidetur optimum! Caeterum publica oratio prolixa est et in caelum effunditur. Idcirco altare rotundum est, et ad angulos rectos decussatim diuisum interuiis, per quas O intrat, post quatuor repetitiones, ac rogat suspiciendo caelum, hoc illis obseruatur ut mysterium magnum; uestimenta pontificalia sunt formositatis, et significationis instar Aaronis. Imitantur naturam, et mirificant artem. Tempora partiuntur iuxta annum troicum, non autem sidereum, sed quotannis uotant quantum temporis illud anticipet istud. Optinantur solem perpetuo deorsum appropinquare, ideoque peragrando circulos angustiores peruenit hoc anno ad Tropicos et Aequinoctia, antequam praeterito, aut uidetur peruenire eo quod oculus humiliorem cernendo ipso in obliquo, prius quoque peruenire ac obliquare conspicit; menses lunari metiuntur cursu, annum uero solari. Ideoque hunc illi non concordant usque ad 19. annum, quando etiam caput Draconis suum perficit cursum. Qua de re nouam condiderunt astronomiam. Laudant Ptolomeum, admirantur Copernicum et si Aristarcum ac Philolaum ante illum. Sed dicunt alterum motuum notare calculis, alterum fabis, neminem uero ipsis rebus numeratis mensisque; ac satisfacere mundo in monera, significatoria, et non reali. Idcirco ipsi summo conatu hoc negocium perscrutantur, necessarium enim est ualde ad cognoscendam mundi constructionem, et fabricam et num periturus sit, necne, et quando; et prorsus uerum esse credunt: IESV CHRISTI ORACVLVM, de signis in sole, et luna, et stellis, quae stultis nostrarum multis non ita apparent quos mundi interitus sicut fur in nocte comprehendet. Ergo expectant illi seculi renouationem, forte et finem. Aiunt dubitationis plenum esse num factus sit mundus ex nihilo, aut ex ruinis aliorum mundorum, aut ex chao, sed uerisimile existimant, imo certum quod factus fuerit, et non ab aeterno. Idcirco ualde in hoc Aristotelem oderunt, quem logicum appellant, non philosophum. Et ex anomaliis rationes contra aeternitatem eliciunt plurimas. Solem et stellas tanquam res uiuentes ac statuas dei, et templa, altariaque caelestia uiua, honorant, non autem adorant. Prae cunctis uero uenerantur solem. Ad creaturam nullam latriae adoratione dignantur, hanc soli dei exhibent, ideoque illi soli seruiunt, ne incidant in tyrannidem et miseriam seruiendo creaturis in poenam talionis. Et sub solis signo deum contemplantur, et cognoscunt, illumque uocant insigne dei, uultum et statuam uiuam, per quam lux, calor, uita, et rerum productio in inferiora defluit et omnia bona. Idcirco altare instar solis exstructum est. Et sacerdotes deum in sole adorant et in stellis tanquam altaribus, et in caelo tanquam templo, et implorant bobos angelos tanquam intercessores, qui morantur in stellis, uiuis domiciliis ipsorum. Nam et pulchritudines suas longe magis ostentasse deum in caelo, et in sole suo tropheo, ac statua, fatentur. Negant excentricos et epicyclos Ptolemaicos et Copernicianos. Asserunt unum esse modo caelum, planetasque a seipsis moueri et eleuari, quando soli appropinquant et coniunguntur. Ideoque et pigrius in ampliori circulo ad anteriora ferri quorsum omnes ire contendunt cum uero apponuntur soli, paulatim inclinari ad recipiendam lucem ab eo, et breuiorem curriculum assumere, quia terrae propinquiores sunt, itaque et celerius in anteriora ferui, et quando aequali uelocitate cum fixis gradiuntur, dici stationarios, quando celeriori, retrogrados secundum uulgares astronomos; quando pigriori, directos ob maiorem lucem, quam excipiunt, eleuanturque etc. nam ex quadraturis, et in oppositionibus humiliari, ut ab illo non elongentur. Lunam uero et in oppositione, nedum in coniunctione eleuari, eo quod sub sole sit. Itaque stellas omnes quamuis ab ortu in occasum ferantur, uideri e contra moueri; quoniam stellarum caelum uelociter conuoluitur totum in 24. horis. Ipsaeque non ita uelociter, sed relinquuntur in itinere proptereaque praeuentas a caelo, uideri retrorsum cieri. Lunam tamen nobis citimam, non uideri in oppositione et coniunctione retrorsum currere unquam, sed parum modo in anteriora tunc praeferri quando lumine multo, aut superne, aut inferne repletur. Nam primum caelum est tantae uelocitatis prae ipsa, quod non uideri potest in anteriori ita ferri, ut excedat grad. 13. quibus ab illo deficit, ergo nec retrocedere sed solum tardari, aut accelerari ante et retro, unde patet epicyclos, et excentricos non requirere eleuentur et deprimantur et repedent et pigrescant. Profecto hoc affirmant sidera errantia in ceteris mundi partibus sympathiam nancisci cum rebus supernatibus. Ac ibi immorari propterea magis ideoque dici in absidem erigi. Porro quare sol in Septentrionali plaga plus immoretur quam in Australi, physicam reddunt causam, uidelicet ibi eleuari ad terram comburendam ubi ipsa uires plures fortita est dum ipse excursitauit in meridiem, quando ortus est simul cum mundo. Quapropter in autumno nostro et uere Australia plagae mundum incepisse asserunt, cum Chaldaeis, et Hebraeis antiquioribus et non sicut recentiores opinantur. Itaque eleuatus, ut reficiat quod amiserat, plures immoratur in Septentrione, quam in Austro, dies, ac in excentricum scandere uidetur, cum hoc tamen incerti sunt an sol sit centrum inferioris mundi et an fixa sint aliorum centra planetarum, et an planetae aliis lunis, sicut tellus nostra, ambiantur, sed inuigilant adhuc inuestigationi huius ueritatis. Duo autem principia physica rerum inferiorum asserunt. Scilicet solem patrem, et tellurem matrem. Aerem uero esse portionem caeli impuram ignemque omnem a sole deriuari. Mare autem sudorem esse tellulis, uel fluorem combustae fusaeque terrae in uisceribus ac uinculum acris atque terrae, sicuti sanguis spirituum, et corporis animalium. Mundum animal esse ingens. Nosque in eius uentre uiuere, sicuti uermes in uentre nostro. Idcirco non pertinere nos ad stellarum, et solis et terrae prouidentiam, sed dei tantum quoniam respectu illorum aliud intendentium nihil, quam sui amplificationem, casu nati sumus et uiuimus respectu uero dei, cuius illi sunt instrumenta, praescientia et ordine conditi sumus et ad finem magnum destinati. Idcirco soli Deo obligati sumus ut Patri, et omnia ab eo recognoscere tenemur. Proculdubio credunt immortalitatem animarum hasque post mortem associari angelis probis, aut prauis, prout illis, aut his in actibus praesentis uitae similiores reddiderunt. Omnia enim sibi similia petere. De locis poenarum et praemiorum parum a nobis discrepant. In ancipiti uersantur, num alii mundi extra nostrum sint, ac furioris esse arbitrantur assere, nihil esse; quoniam inquiunt, nihil neque intus neque extra mundum est. Deus quae ens infinitum non conpatitur secum nihilum. Infinitum tamen corporeum dari negant. Principia metaphysica duo ponunt, ens scil., qui deus est summus, et nihilum quod est detectus entitatis, et terminus a quo sit aliquid physice, non enim sit quod est, ergo non erat quod non sit. Item ex nihilo et ente illis essentiatur metaphysice finitum ens. Item a propensione ad non esse nasci malum, ac peccatum. Et peccatum habere causam deficientem, sed non efficientem. Deficientem autem intelligunt defectum potentiae, uel sapientiae, uel uoluntatis. In hoc ultimo ponunt peccatum, qui enim scit ac potest benefacere, debet etiam uelle. Voluntas enim ab illis nascitur, et non e conuerso; hic stupere est quod et ipsi deum adorant in trinitate, dicentes, deum esse summam potentiam, et ab hac procedere summam sapientiam, quae simul itidem deus est, et ab ipsis amorem; qui et potestas, et sapientia est; neque enim procedens non habeat naturam eius a quo procedit et non recedit. Verumtamen non agnoscunt personas distinctas nominatas, ut in lege nostra Christiana; eo quod careant reuelatione, sed norunt in deo esse processionem et relationem sui, ad se, in se, et a se. Itaque omnia entia essentiatur eis metaphysice quidem ex potentia, sapientia, et amore, in quantum habent esse; et ex impotentia, insipientia, et disamore, in quantum participant non esse. Et per illas merentur, et per has peccant, aut peccato naturae ex primis duobus, aut moris et artis, in totis tribus, uel in tertio. Quippe et natura particularis peccat ex impotentia aut ignorantia faciendo monstrum. Caeterum haec omnia a deo omnis nihilitatis experte, praecognoscuntur, et ordinantur tanquam a potentissimo, sapientissimo, et optimo. Quare in deo ens nullum peccat, extra deum peccat. At extra deum non itur, nisi nobis et respectu nostri, non tamen sibi, et respectu sui. Namque in nobis est deficientia, in ipso uero efficientia. Idcirco peccatum actus dei est in quantum entitatem et efficientiam habet. At in quantum habet non entitatem et deficientiam, in qua consistit quidditas ipsius peccati, est in nobis, et a nobis: qui ad non esse per deordinationem declinamus. HOSPITALARIUS. Pape quam arguti sunt. GENUENSIS. Profecto si memoria tenuissem et cura discedendi non sollicitaret, et metu, mirabilia profunderem at nauim amitto nisi propere discessero. HOSPITALARIUS. Per fidem rogo, hoc unum ne caeles, quid dicunt de peccato Adae? GENUENSIS. Ipsi plane confitentur multam in orbe corruptelam grassari hominesque regi non ueris superioribus rationibus, probos cruciari, et male audire, prauos dominari; quamuis infoelicitatem uocent horum uitam beatam. Nam annihilatio quaedam est, ac ostensio essendi quod non sunt, uidel. reges, sapientes, strenui, sancti, quod in ueritate non sunt; ex quo argumetantur magnam in rebus humanis ex quopiam accidenti perturbationem subortam esse. Et primo quasi eo pendebant, ut dicerent, cum Platone, orbes caelestes in priscis saeculis reuolutos esse ab occasu praesenti eo, ubi nunc orientem dicimus, ac postea contrarium assumpsisse cursum. Dixere etiam possibile fuisse ab aliquo inferiori numine res inferiores regi atque a primo numine sic permitti, sed hoc assertum stultum reputant. Ac stultius, quod Saturnus primo bene regnarit, ac deinde Iouem minus bene deinde uero caeteros successisse planetas, quamuis fateantur mundi aetates ordinari secundum seriem planetarum. Creduntque ex absidium mutationibus post 1000. annos, aut 1600. res uariari insigniter. Hanc nostram aetatem assignandam uideri Mercurio, tametsi a magnis coniunctionibus interuarietur; et anomaliarum regressus fatalem uim possideant. Demum affirmant hominem Christianum esse foelicem, qui credere contentatur, quod ex peccato Adae tanta contigerit perturbatio. Opinantur etiam ex partibus deriuari in filios potius paene malum quam culpae. A filiis autem ad patres culpam reuerti, quatenus neglexerunt generationem, et celebrarunt ipsam praeter tempus, et locum, et electionem genitorum, aut educationem neglexerunt, aut praue natos docuerunt instruxeruntque. Idcirco ipsi sedulam nauant operam generationi, et educationi, et aiunt poenam ac culpam redundare in remp. Tam filiorum quam parentum. Idcirco omnes hoc tempore in miseriis uersari ciuitates et quod peius est, uocare pacem et beatitatem ipsa mala quoniam bona non sunt experti uiderique mundum casu regi. Ac uero qui constructionem mundi contuetur, et hominis anatomiam (quam ipsi in condemnatis ad necem experiuntur saepe) et planetarum et belluarum, et usus partium ac particularium earundem, cogitur dei sapientiam ac prouidentiam altis acclamationibus confiteri. Itaque debere hominem religioni se totum dare, propriumque auctorem uenerari semper; hoc autem non bene perficere posse uel non facile, nisi qui dei opera perquirit, et pernoscit, eiusque obseruat leges, et probe philosophatus in operibus suis, Quod tibi non uis alteri ne feceris; et qua uultis ut faciant uobis homines, et uos facite illis. Unde sequitur quod sicuti nos a filiis, et ab hominibus requirimus honorem et bona, quibus parum elargimur, plura nos debeamus a deo, a quo totum recipimus, totum sumus, et ubique in eo, laus illi in saecula. HOSPITALARIUS. Profecto cum hi, qui naturae tantum legem norunt tantopere propinquent Christianismo, qui nihil addit supra leges naturae, nisi sacramenta conferentia auxilium ad obseruantium illorum, ego argumentum ualidum sumo mihi pro religione Christiana, quod sit omnium uerissima, quodque sublatis abusionibus domina sit futura in toto terrarum orbe, ut praeclariores theologi docent et sperant. Aiuntque idcirco Hispanos nouum orbem inuenisse (quam uis inuentor primus sit Columbus maximus heroum noster Genuensis) ut omnes nationes in unam legem congregentur. Ergo hi philosophi erunt testes ueritatis electia deo. Hinc agnosco nos nescire quid agamus, sed esse dei instrumenta; illi cupiditate auri et diuitiarum, nouas quaeritant regiones, deus autem finem altiorem intendit. Sol Terram exurare contendit, non quidem producere plantas, et homines, etc. sed deus uiuitur ipsorum pugna ad horum productionem. Ipsi laus et gloria. [29] GENUENSIS. O si scires quid per astrologiam dicunt et ex nostris quoque prophetis de saeculo uenturo, et quod saeculum nostrum plus historiae habet in annis centum, quam mundus totus in 4000 pluresque libri editi sunt in hoc centenario, quam in 5000. et de inuentione mirifica typographiae, archibugiorum, et usus magnatis, praeclaris signis, simulque organis congregationis mundigenarum in unum ouile, et qualiter dum fiebant synodus magnae in trigono Cancri, abside Mercurii Scorpionem procurrente. Hae mirabiles inuentiones acciderunt a Luna et Marte, potentibus in hoc trigono ad nauigationem nouam nouaque regna, et arma noua. At cum mox intrauerit Saturni absis Capricornum, et Mercurii, in Sagittarium, et Martis in Virginem post primas synodos magnas et uisionem nouae stellae in Casiopea, monarchia noua insurget et reformatio legum, artium, et prophetae et renouatio, et aiunt nationi sanctae emolumentum magnum inde portendi. At prius quidem euelli, et extirpari, deinde aedificari, et plantari etc. dimitte me, quoniam habeo, quae agenda mihi sunt. Hoc tamen non te lateat, eos iam inuenisse artem uolandi, quae una mundo deesse uidebatur, et in proximo ocularia expectare, quibus occultae stellae uideantur, et auricularia, quibus caeli audiatur harmonia. HOSPITALARIUS. Hem? Ah, ah, ah, perplacet quidem, sed Cancer est signum Veneris foemineum et Lunae, quid potuit benefacere in aere, cum sit aqueum? Et quomodo stellae haec sciunt faciuntque. Omnia a deo suis dispensata temporibus. Nimis astrologizant. GENUENSIS. Haec etiam mihi responderunt, rerum omnium causam esse deum uniuersalem immediate, non immediatione particularis causae sed uniuersalis principii et uirtutis, non enim deum manducat cum Petrus manducat, nec mingit, nec furatur; licet essentiam et uirtutem det manducandi, mingendi, et accipiendi, ut causa immediata qua nulla prior, sed qua omnis alia particularior, modificians immensitatem actionis diuinae. HOSPITALARIUS. O quam bene iidem dicunt doctores nostri scholastici, praecipue diuus Thomas contra philosophos Mahometanos, asserentes operationem primae causae immediationem in attingentia quam secundae, in 3. con. Gen. Cap. 70. et 2. dist. 37. et pot. q. 1. art, 3, et 5. et opusc. 9. q. 38. ubi immediatione principii non attingentiae, cuiusmodi est particularis causa, docet agere uniuersalem sequere. GENUENSIS. Igitur aiunt, deus dedit causas omnibus futuris effectibus et uniuersales et particulares operari non possunt, nisi et uniuersales operentur. Non enim Planta floret nisi sol propinque calefaciat. Tempora autem ab uniuersalibus sunt causis, scil. a caelestibus, omnia ergo caelo operante operamur. Causae autem liberae utuntur tempore, et in se, et erga alia interdum. Nam et igne cogit homo florere arbores, et lucerna illustrat domum, absente sole. Causae uero naturales aguntur tempore. Igitur quemadmodum alia fiunt de die, alia de nocte, alia in hyeme, alia in aestate, uel uere, uel autumno, tam per causas liberas quam per naturales, ita et alia in uno saeculo, alia in alio. Et sicut causa libera non cogitur dormire quando sit nox, nec surgere quando mane, sed operatur ex suo commodo, sic utendo uicibus temporum; ita neque cogitur inuenire archibugia et typographiam cum fiunt synodi magnae in Cancro, et Monarchias cum in Ariete, et sic de caeteris: cum seminat in Septembri, cum putant in Martio, etc. Nec possunt credere quod pontifex sapientissimorum Christianorum prohibeat astrologiam nisi contra abutentes ad diuinandum actus liber arbitrit et supernaturales euentus, cum sidera supernaturalium sint tantum signa, naturalium uero causae uniuersales, uoluntariorum solum occasiones inuitamenta, et inclinationes. Nec enim oriens sol cogit nos surgere de lecto, sed inuitat et commodo praestat, uti nox incommoda ad surgendum et commoda ad dormiendum. Cum ergo agant in liberum arbitrium indirecte et per accidens dum agunt in corpus et in sensum corporatum corporalisque organo affixum. Mens excitatur a sensu in amorem uel odium uel iram et caeteras passiones. Et tunc potest adhuc excitatae passioni assentire et dissentire. Haereses ergo et bella et fames, quae significantur per sidera, plerumque ueniunt, quoniam plerumque homines a sensuali appetitu potius quam a ratione regi se permittunt, unde faciunt haec que accidunt contra rationem. Aliquando etiam assentientes passioni rationabiliter, ut iustam iram concipiendo iustum bellum moliuntur. HOSPITALARIUS. Bene quidem et hoc etiam D. Thom. asserit et pontifex noster. Nam ad medicinam et agriculturam et nauigatoriam concedit astrologiam, et cum omnibus suis scholasticis qui de actibus arbitriis etiam coniecturalia prognostica permittunt uerum excrescente malitia, et abusu permissionis uetant non coniecturas, sed prognosticum coniecturale, non ut semper falsa, sed ut plerumque uel semper periculosa. Principes enim et populi in astrologia confisi mala innumera moliuntur, et bona aggrediuntur non successura, sicuti patet in Arbace, Agatocle, Druso, Archelao, et tandem consimilia expectamus in aliquo duce Phinlandiae propter Ticonis prognosticon, et in pontifices nostros multa audent principes his in coniecturis confisi a nebulonibus decepti. GENUENSIS. Sic etiam Solares aiunt alia prohiberi ut falsa, alia ut periculosa, quatenus ad idololatriam aut ad destruendam libertatem aut ad politicam conturbandam possunt conuerti. Imo dico tibi inuenere iam Solares ratinoem fati siderales uitandi, neque enim ars datur a deo nisi ad utilitatem. Quando igitur imminet eclipsis non salubris, qualis est cum interregnant beneficiae, sed infausta cum maleficae, uel cometes ditus, uel directio praua in aphetico loco; illum cui malum minantur sidera, intra aedes albas claudunt, odoribus et aceto roseo conspersas, accendunt faces septem ex cera aromatis confecta, aedificatas, et adhibent iouialem musicam, et laetis conuersationes ut semina petiilentialia per circunfusum acrem a caelo dimissa dissoluantur. HOSPITALARIUS. Pape! Medicinalia sunt haec omnia et sapienter applicata. Caelum enim corporaliter agit, et corporalibus impeditur antidotis, sed obitat numerus candelarum quasi in numero ponatur uirtus, quod olet superstitionem. GENUENSIS. Profecto ipsi se se tuentur Pythagorica doctrina de uiribus numerorum nescio an superstitiose; nec in solo numero, sed in medicina cum numero fundantur. HOSPITALARIUS. Nulla superstitio: nullus enim canon nec scriptura dei uim numerorum damnauit. Imo medici utuntur ipsa in morborum periodis et crisibus. Et scriptum est; quod omnia Deus fecit in numera, pondere, et mensura, et in septem diebus creationis mundi, in septem angelis tuba canentibus, in septem fialis, in septem tonitruis, septem candelabris, septem sigillis, septem sacramentis, septem donis spiritus, septem oculis in lapide Zachariae numerorum mysteria commendantur. Unde S. Augustinus, S. Hilarius, et origenes quam multa de numerorum uiribus philosophantur, praesertim de septenario. Non ergo damnarem ex hoc Solares ex quo se medicos caelestium et defensores arbitrii demonstrant. Imitantur enim caelum in septem planetis per 7. faces, sicut Moyses per 7. lucernas, et Romae iudicatum est non esse superstitionem nisi ubi solis numeris et non rebus numeratis datur uis, quae debetur deo, et in quo non habent usum et uim. Sic qui caelo aut herbis ubi nil operantur, tanquam si operentur, uittur. Est enim uana obseruantia quam diabolus dei simius imitatur deum numerum authorem. Et numero impare gaudet apud Virg. Imo cum uis naturalis rebarbari datur Agarico, per ignorantiam non est superstitio. Sed si uirtus dei detur Agarico, uel numero, superstitio est. Vide theol. Nunc prosequere sermonem unde digressi sumus. GENUENSIS. Igitur Solares faeminina signa faecunditatem regionibus, quibus faeminina sunt adducere putant, et minus robustis dominatum rebus affere inferioribus; causando occasionando, commoditates et incommoditates praebendo aliis, aliis auferendo, ut dictum est. Unde scimus in hoc saeculo muliebre regnum praeualuisse, sicuti Amazones nouae inter Nubiam et Monopotapam et apud Europaeos regnauit Russa in Turchia, Bona in Polonia, Maria in Ungarica, Elizabeth in Anglia, Catharina in Gallia, Blanca in Etruria, Margarita in Belgio, Maria in Scotia, Isabella in Hispania, inuentrix nouis orbis et poeta huius saeculi a mulieribus orditur. "Le donne, i Caualier, l'arme, et gli amori", et quidem maledici poetae, et haeretici grassantur, ob Martis trigonum, et hospitium Mercurii Apogeo praestitum; et ob Venerem et Lunam loquuntur semper de re meretricia, et pathica, et uiri omnes effoeminari cupiunt in sexu, et uoce: nam uocantur Vossignoria. Et in Africa ubi Cancri et Scorpio praeualet praeter Amazonas extant in Fez et in Marocco lupanaria publica effoenumatorum, aliaeque sputetiae innumerae, ad quas temperies mundialis inuitat, non cogit. Non tamen ideo trigenus Cancri (qua Tropicus est, et exaltatio Iouis et Apogeum Solis et Martis triplicitas) ueluti per Lunam et Martem, et Venerem nouam inuentionem hemispherii exhibunt, ac mirum circumeundi totum orbem iter, muliebre imperium et per Mercurium et Martem typographiam et archibugium, non etiam in causa fuit potius occasio hominibus, ut fiat magna legum mutatio, sub prouidentia dei semper ad bonum inclinantis, nisi nos inclinationem peruertamus. Hic mihi dixerunt mirifica de consensu caelestium cum terrestribus et moralibus, et de Christinae legis amplificatione in nouum orbem, et de eius permanentia in Italia et Hispania. Et de uacillatione in Boreali Germania, Anglia, Scandinauia, Pannonia, quarum prognostica nec recitare uolo, quoniam sapientiss. Papa noster iustis de causis uetuit. At nec de Xerifi, et Sofii mutationibus in Africa et perfide quo tempore Wiclef, et Vs {Hus}, et Lutherus religionem labefactarunt apud nos, et Minimi et Cappuccini illustrarunt; et quomodo eadem caeli motione alii utuntur in malum, quamuis haeresis inter opera carnis ab apostolo memoretur, ac proinde passionibus sentiri illatis a coniunctione Saturni et Veneris ob subiectam sponte uoluntatem. Hoc tamen narrabo quod Solares iam artem uolandi inuenere, aliasque artes ex Lunae et Mercurii constitutione, adiuuante Solis abside. Nam in aere hae possunt stellae ad artem uolandis etenim quod aqueum in regionibus nostris ac natans, sub aequatore est aereum ac uolitans ob situm terrae ad caelum apricum magis. Namque nouam condidere quidem astronomiam, ut in altero hemispherio ab aequatore ad Austrum Domus Solis sit Aquarius, Lunae Capricornus, etc. Et omnia signa et potestates inuertunt et sub aequatore intra tropicos aliter signa nominantur et aliter planetis distribuuntur quam extra; et quam in suppolaribus. Et ita necesse est ex ui naturae. Euax. ecquantum didici ab his sapientibus de mutationibus absidum, et excentricitatum, et obliquitatis, aequinoctiorum, et solstitiorum et polorum et figurarum caelestium confusione in spatio immenso mundi machina nutante, et de symbolis rerum nostrarum cum eis, quae sunt extra mundum nostrum. Et quantum mutationis sequatur post synodum magnam in Ariete et Libra signis aequinoctialibus in restauratione anomaliarum quae stuporis plena sequantur post magnam coniunctionem in confirmatione decreti eius et mutatione, et renouatione orbis. Sed te quaeso, ne me amplius detineas; facienda restant multa, et scis, quibus sollicitor curis alias. Hoc tamen non omittam quod ipsi libertatem humanam prorsus adstruunt et dicunt, quod si quadraginta horae, quibus cruciatus est philosophus magnus inter eos ab hostibus, crudelissime, non potuere illum cogere ad confitendum ne uerbulum quidem de his quae requirebant, eo quod silere statuerat ex animo; nec stellas ergo, quae a longe et suauiter mouent, posse cogere nos ad operandum contra decretum nostrum, nec dei decreto cogente nos regi, quoniam homo est adeo liber quod etiam blasphemat deum. Deus autem nec se ipse, nec alios cogit aduersum se. Nunquid diuisus est deus? At quia in sensum mutationem insensibilem, suauemque faciunt astra, qui plus sensum quam rationem sectatur diuinam eis subiugari. Nam et constellatio, quae de hereticorum cadauerosa mente uapores foetidos eduxit, eadem eodem in tempore ex fundatoribus Iesuitae religionis et Minorum et Capuccinorum exhalationes fragantes uirtutem eduxit. Et sub eadem Columbus et Cortesius diuinam in altero hemispherio Christi religionem propagauit. Quae autem mundo nunc imminent plurima, alio in sermone complebo tibi. [30] HOSPITALARIUS. Hoc saltem refer, qua ratione mouent naues absque uento et remigio? GENUENSIS. Flabello super puppim edificato amplo, quod desinit in pertica una ad quam pondus appensum facit aequilibrium, ita quod unus puer una manu potest eleuare, et deprimere. In principio autem alae magnae, axis supra duas furcas illud sustinet facile uolubilis. Praeterea quaedam nauigia mouent rotis duabus in aqua giratis per funes quae de rota magna, supra proram posita, decurrunt, et decussatim cingunt rotas puppis. Rotam magnam facili negotio conuoluunt, quae paruas in aquam impositas trahit, sicuti accidit in organo, quo mulieres Calabriae et Gallae filum aduolunt, parant, aut nent. HOSPITALARIUS. Expecta, Expecta modicum, etc. GENUENSIS. Non licet, non licet.