[0] POTENTISSIMO, ILLUSTRISSIMOQUE MONARCHAE, FRANCISCO, FRANCORUM REGI CHRISTIANISSIMO, Principi suo IOANNES CALVINUS PACEM AC SALUTEM IN CHRISTO PRECATUR. Quum huic operi manum primum admouerem, nihil minus cogitabam, Rex darissime, quam scribere quae maiestati tuae postea offerrentur. Tantum erat animus, rudimenta quaedam tradere, quibus formarentur ad ueram pietatem, qui aliquo religionis studio tanguntur. Atque hunc laborem Gallis nostris potissimum desudabam, quorum permultos esurire et sitire Christum intelligebam : paucissimos autem uidebam qui uel modica eius cognitione rite imbuti essent. Hanc mihi fuisse propositam rationem liber ipse loquitur, ad simplicem scilicet rudemque docendi formam compositus. Verum quum perspicerem usque eo quorundam improborum furorem inualuisse in regno tuo, ut nullus sanae doctrine istic sit locus: facturus mihi operae pretium uisus sum, si eadem opera et institutionem iis darem, et confessionem apud te ederem, unde discas qualis sit doctrina, in quam tanta rabie exardescunt furiosi illi, .qui ferro et ignibus regnum tuum hodie turbant. Neque enim uerebor fateri, hic me summam fere eius ipsius doctrinae complexum esse, quam illi carcere, exsilio, proscriptione, incendio mulctandam, quam terra malique exterminandam uociferantur. Equidem scio quam atrocibus delationibus aures animumque tuum impleuerint, ut causam nostram tibi quam odiosissimam redderent: sed id tibi pro tua clementia perpendendum est, nullam neque in dictis, neque in factis innocentiam fore, si accusasse sufficiat. Sane si quis faciendae inuidiae causa, doctrinam hanc, cuius rationem tibi reddere conor, omnium ordinum calculis damnatam, multis fori praeiudiciis confossam iamdudum fuisse causetur, nihil aliud dixerit, quam partim aduersariorum factione et potentia uiolenter deiectam, partim mendaciis, technis, calumniis, insidiose fraudulenterque oppressam. Vis est, quod indicta causa sanguinariae sententiae aduersus illam feruntur: fraus, quod seditionis et maleficii praeter meritum insimulatur. Ne quis haec iniuria nos queri existimet, ipse nobis testis esse potes, Rex nobilissime, quam mendacibus calumniis quotidie apud te traducatur, quod non aliorsum spectet, nisi ut regibus sua sceptra e manibus extorqueat: tribunalia iudiciaque omnia praecipitet, subuertat ordines omnes et politias, pacem et quietem populi perturbet, leges omnes abroget, dominia et possessiones dissipet, omnia denique sursum deorsum uoluat. Et tamen minimam portiunculam audis. Horrenda enim quaedam in uulgus sparguntur: quae si uera essent, merito illam cum suis auctoribus mille ignibus ac crucibus dignam uniuersus mundus iudicet Quis iam miretur publicum odium in illam accensum esse, ubi iniquissimis istis criminationibus fides habetur? En cur in nostram ipsorum, doctrinaeque nostrae damnationem omnes ordines consentiant ac conspirent. Hoc affectu correpti, qui ad iudicandum sedent, praeiudicia, quae domo attulerunt, pro sententiis pronuntiant: et se rite perfunctos suis partibus putant, si neminem ad supplicium trahi iubeant; nisi aut sua confessione aut solidis testimoniis conuictum. At cuius criminis? Damnatae (aiunt) istius, doctrinae. At quo iure damnata est? Id autem erat defensionis praesidium, non doctrinam ipsam abnegare, sed pro uera tueri. Hic mussitandi quoque facultas praeciditur. Quare non inique postulo, Rex inuictissime, ut integram causae istius cognitionem suscipias: quae perturbate hactenus nulloque iuris ordine, et impotenti aestu magis quam legitima grauitate tractata est, uel quoquomodo exagitata. Neque hic me priuatam defensionem meditari existimes, qua saluum in patriam reditum mihi conficiam: quam tametsi quo decet humanitatis affectu prosequor, ut nunc tamen res sunt, ea non moleste careo. Verum communem piorum omnium, adeoque ipsam Christi causam complector, quae modis omnibus hodie in regno tuo proscissa ac protrita, uelut deplorata iacet, Pharisaeorum id quidem quorundam tyrannide magis quam tua conscientia. Sed qui id fiat hic dicere nihil attinet: afflicta certe iacet. Hoc enim profecerunt impii, ut Christi ueritas, si non ut fugata dissipataque intereat, certe ut sepulta et ignobilis lateat: paupercula uero ecclesia aut crudelibus caedibus absumpta sit, aut exsiliis abacta, aut minis ac terroribus perculsa, ne hiscere quidem audeat. Et instant etiamnum, qua solent insania et ferocitate, fortiter in parietem iam inclinatum, et ruinam quam fecerunt incumbentes. Nullus interim prodit qui talibus furtis patrocinium suum opponat. Quodsi qui ueritati maxime fauere uideri uolunt, ignoscendum esse censent errori et imprudentiae imperitorum hominum. Sic enim modesti homines loquuntur, errorem et imprudentiam uocantes, quam norunt certissimam esse Dei ueritatem: imperitos homines, quorum ingenium non adeo despicabile Christo fuisse uident, quin coelestis suae sapientiae mysteriis dignatus sit. Adeo omnes pudet Euangelii. Tuum autem erit, serenissime Rex, nec aures nec animum a tam iusto patrocinio auertere, praesertim ubi de re tanta agitur nempe quomodo Dei gloriae sua constet in terris incolumitas, quomodo suam dignitatem Dei ueritas retineat, quomodo regnum Christo sartum tectumque inter nos maneat. Digna res auribus tuis, digna tua cognitione, digna tuo tribunali. Siquidem et uerum regem haec cogitatio facit, agnoscere se in regni administratione Dei ministrum. Nec iam regnum ille, sed latrocinium exercet, qui non in hoc regnat ut Dei gloriae seruiat. Porro fallitur qui diuturnam prosperitatem exspectat eius regni, quod Dei sceptro, hoc est, sancto eius uerbo, non regitur: quando coeleste oraculum excidere non potest, quo edictum est, dissipatum iri populum ubi defecerit prophetia (Prov.29,18.). Nec te ab hoc studio abducere debet humilitatis nostrae contemptus. Nos quidem quam pauperculi simus et abiecti homunciones, probe nobis conscii sumus: coram Deo, scilicet, miseri peccatores, in hominum conspectu despectissimi: mundi (si uis) excrementa quaedam et reiectamenta, aut si quid adhuc uilius nominari potest: ut, quo apud Deum gloriemur, nihil restet, praeter unam eius misericordiam, qua in spem aeternae salutis nullo nostro merito asciti simus: apud homines uero non ita multum, praeter nostram infirmitatem, quam uel nutu confiteri, summa inter eos ignominia est. Sed doctrinam nostram supra omnem mundi gloriam sublimem, supra omnem potestatem inuictam stare oportet: quia non nostra est, sed Dei uiuentis, ac Christi eius quem Pater Regem constitnit, ut a mari usque ad mare dominetur, et a fluminibus usque ad terminos orbis terrarum. Et sic quidem dominetur, ut totam terram, cum ferreo suo atque aereo robore, cum splendore aureo et argenteo, sola oris sui uirga percussam non secus comminuat quam figulina uascula: quemadmodum de magnificentia regni ipsius uaticinantur Prophetae .(Dan. 2, 34. Jes. 11, 4. Ps.2, 9): Reclamant quidem aduersarii, falso nos praetendere uerbum Dei, cuius soeleratissimi simus corruptores. Haec uero quam sit non modo malitiosa calumnia, sed insignis quoque impudentia, ipse confessionem nostram legendo pro tua prudentia iudicare poteris. Nonnihil tamen hic etiam dicendum est, quod tibi ad lectionem ipsam uel studium attentionemque excitet, uel certe uiam sternat. Paulus, quum ad fidei analogiam omnem prophetiam formatam esse uoluit (Rom. 12, 6.), certissimam amussim posuit, qua probari Scripturae interpretatio debeat. Ad hanc itaque fidei regulam si nostra exigantur, in manibus est uictoria. Quid enim melius atque aptius fidei conuenit, quam agnoscere nos omni uirtute nudos, ut a Deo uestiamur? omni bono uacuos, ut ab ipso impleamur? nos peccati seruos, ut ab ipso liberemur? nos coecos, ut ab ipso illuminemur? nos claudos, ut ab ipso dirigamur? nos debiles, ut ab ipso sustentemur? nobis omnem gloriandi materiam detrahere, ut solus ipse gloriosus emineat et nos in ipso gloriemur? Haec atque id genus reliqua quum a nobis dicuntur, interpellant illi, quiritanturque hoc modo subuerti coecum nescio quod lumen naturae, fictas praeparationes, liberum arbitrium, et meritoria salutis aeternae opera, cum suis etiam supererogationibus: quia ferre non possunt integram omnis boni, uirtutis, iustitiae, sapientiae laudem ac gloriam apud Deum residere. At non legimus reprehensos, qui nimium e fonte aquae uiuae hauserint: contra grauiter obiurgantur, qui foderunt sibi puteos contritos, et qui continere aquam non ualent (Ier. 2, 13.). Rursum quid fidei conuenientius, quam Deum sibi polliceri propitium Patrem, ubi Christus frater ac propitiator agnoscitur? quam omnia laeta ac prospera secure ab eo exspectare, cuius inenarrabilis erga nos dilectio eo progressa est, ut proprio Filio non pepercerit quin pro nobis ipsum traderet (Rom. 8, 32.), quam in certa exspectatione salutis et uitae aeternae acquiescere, ubi Christus a Patre datus cogitatur, in quo tales thesauri saut absconditi? Hic nobis manum iniiciunt, et illam fiduciae certitudinem arrogantia et praesumptione non carere clamant. At, ut nihil de nobis, ita omnia de Deo praesumenda sunt: nec alia ratione uana gloria spoliamur, nisi ut in Domino discamus gloriari. Quid ultra? Percurre, fortissime Rex, omnes nostrae causae partes, et quouis sceleratorum hominum genere nequiores nos existima, nisi plane comperias, in hoc nos laborare, et probris affici, quia spem reponimus in Deo uiuo (I. Tim. 4,10.): quia hanc credimus esse uitam aeternam, nosse unum uerum Deum, et quem ille misit Iesum Christum (Ioh. 17,3.). Propter banc spem, alii nostrum uinculis constringuntur, alii uirgis caeduntur, alii in ludibrium circumducuntur, alii proscribuntur, alii saeuissime torquentur, alii fuga elabuntur: omnes rerum angustia premimur, diris exsecratiobus deuouemur, maledictis laceramur, indignissimis modis tractamur. Intuere iam in aduersarios nostros (de ordine sacrificorum loquor, quorum nutu et arbitrio alii nobiscum inimicitias exercent) et mecum paulisper reputa quo studio ferantur. Veram religionem, quae Scripturis tradita est, quaeque inter omnes constare debuerat, facile et sibi et aliis ignorare, negligere, despicere permittunt: parumque referre putant quid quisque de Deo et Christo teneat, uel non teneat, modo implicita, ut aiunt, fide suam mentem Ecdesiae iudicio submittat: nec ualde afficiuntur si Dei gloriam manifestis blasphemiis pollui contingat, modo ne quis aduersus sedis Apostolicae primatum et sanctae matris Ecclesiae audoritatem digitum tollat. Cur ergo tanta saeuitia et acerbitate pro missa, purgatorio, peregrinationibus, et id genus nugis belligcrantur, ut sine eorum explicatissima, ut ita dicam, fide saluam fore pietatem negent, quum tamen nihil eorum a uerbo Dei esse probent ? Cur? nisi quia illis Deus uenter est, culina religio : quibus sublatis, non modo non Christianos, sed ne homines quidem futoros se credunt ? Tametsi enim alii splendide se ingurgitant, alii tenuibus crustulis uictitant, omnes tamen ex eadem uiuunt olla, quae sine illis fomentis non frigeret modo, sed pentus conglaciaret. Ideo ut quisque eorum pro uentre est maxime sollicitus, ita pro sua fide deprehenditur bellator acerrimus. Denique huc ad unum omnes incumbunt, uel ut regnum incolume, uel ut uentrem confertum retineant: nemo uel minimam sinceri zeli dat significationem. Nec sic tamen desinunt doctrinam nostram incessere, et quibus possunt nominibus criminari et infamare, quo uel inuisam uel suspectam reddant. Nouam appellant et nuper natam : dubiam esse et incertam cauillantur : rogant quibus confirmata sit miraculis; quaerunt an sit aequum, ut contra tot sanctorum Patrum consensum et uetustissimam consuetudinem obtineat: urgent ut schismaticam esse fateamur, quae contra ecdesiam proelium moueat: uel ecclesiam multis saeculis intermortuam fuisse, quibus nihil tale auditum fuit. Postremo nihil opus esse aiunt multis argumentis? qualis enim sit iudicari a fructibus posse: utpote quae tantam sectarum aceruum, tot seditionum turbas, tantam uitiorum licentiam peperit. Scilicet perquam illis facile est apud credulam imperitamque multitudinem desertae causae insultare: uerum si nobis quoque mutuae essent diceudi uices, deferueret profecto haec acrimonia, qua sic in nos plenis buccis, ac tam licenter quam impune despumant. — 1. Principio nouam quod appellant, Deo sunt uehementer iniurii, cuius sacrum uerbum nouitatis insimulari non merebatur. Illis quidem nouam esse minime dubito, quibus et Christus nouus est et Euaugelium nouum: sed qui, illam Pauli concionem ueterem esse nouerunt, Iesum Christum mortuum propter peccata nostra, resurrexisse propter iustificationem nostram (Rom. 4, 25.), nihil apud nos deprehendent nouum. Quod diu incognita sepultaque latuit, humanae impietatis crimen est : nunc quum Dei benignitate nobis redditur, saltem postliminii iure suam antiquitatem recipere debebat. — 2. Ex eodem ignorantiae fonte pro dubia incertaque habent: hoc profecto est quod Dominus per Prophetam suum conqueritur, Bouem cognouisse possessorem suum et asinum praesepe dominorum suorum, se non agnosci a populo suo (Jes. 1, 3.). Verum utut in eius incertitudinem ludant, si sua illis proprio sanguine, uitaeque dispendio obsignanda esset, liceret spectare quanti ab illis fiat. Longe alia nostra fiducia est, quae nec mortis terrores, nec adeo ipsum Dei tribunal formidat, — 3. Quod miracula a nobis postulant, improbe faciunt: non enim recens aliquod Euangelium cudimus, sed illud ipsum retinemus, cuius confirmandae ueritati seruiunt omnia, quae unquam et Christus et Apostoli miracula ediderunt. At id prae nobis habent singulare, quod assiduis in hunc usque diem miraculis fidem suam confirmare possunt. Imo potius allegant miracula, quae animum alioqui bene compositum labefactare queant: adeo aut friuola sunt et ridicula, aut uana et mendacia. Nec tamen, etiamsi ualde prodigiosa easent, contra Dei ueritatem ullius momenti esse oportebat: quando nomen Dei sanctificari ubique et semper conuenit, siue portentis, siue naturali rerum ordine. Speciosior forsan esse fucus poterat, nisi de fine usuque miraculorum legitimo Scriptura nos admoneret Signa enim, quae Apostolorum praedicationem sequuta sunt, in eius confirmationem edita fuisse docet Marcus (16, 20): sic et Lucas Dominum sermoni gratiae suae reddidisse testimonium narrat, quum signa et portenta fierent per Apostolorum manus (Act. 14, 3.). Cui simillimum est illud Apostoli, Salutem annuntiato Euangelio fuisse confirmatam, contestante Domino signis et portentis et uariis uirtutibus (Hebr. 2, 4.). Quae uero audimus Euangelii esse signacula, eane ad diruendam Euangelii fidem conuertemus? quae ueritati tantum obsignandae sunt destinata an mendaciis confirmandis accommodabimus? Proinde doctrinam, quae praecedere ab Euangelista dicitur, priore loco examinari explorarique par est: quae si probata fuerit, tum demum a miraculis iure confirmationem sumere debet. Probae autem doctrinae, auctore Christo, isthaec nota est, si non in hominum sed Dei gloriam quaerendam - uergit (Ioh. 7,18. et 8,50.). Hanc quum doctrinae probationem Christus asserat, perperam censentur miracula, quae alio quam ad illustrandum unius Dei nomen trahuntur. Et meminisse nos decet, sua esse Satanae miracula, quae tametsi praestigiae sunt magis quam uerae uirtutes, sunt tamen eiusmodi quae imprudentes et imperitos deludant. Magi et incantatores miraculis semper claruerunt: idololatriam stupenda miracula aluerunt: quae tamen nec magorum, nec idololatrarum superstitionem nobis approbant. Atque hoc olim ariete uulgi simplicitatem concutiebant Donatistae, quod miraculis pollerent. Idem ergo nunc nostris aduersariis respondemus quod tunc Donatistis Augustinus (in Ioann. tract. 23.), Dominum contra istos mirabiliarios, cautos nos fecisse : quum praedixit uenturos Pseudoprophetas, qui signis mendacibus uariisque prodigiis in errorem electos, si fieri posset, inducant (Matth. 24,24.). Et Paulus admonuit Antichristi regnum futurum cum omni potentia et signis et prodigiis mendacibus (II. Thess. 2,9.). At haec (inquiunt) miracula non ab idolis, non a maleficis, non a pseudoprophetis, sed a sanctis fiunt. Quasi uero non nouerimus hanc esse Satanae artem, transfigurare se in Angelum lucis (II. Cor.11,14.). Olim Aegyptii sepultum apud se Ieremiam sacrificiis aliisque diuinis honoribus prosequuti sunt (Hieron. in praef. Ierem.): nonne sancto Dei Propheta ad idololatriam abutebantur? et tamen tali sepulcri ueneratione consequebantur, ut curationem a tactu serpentum putarent iustam illius mercedem esse. Quid dicemus? nisi fuisse hanc semperque fore iustissimam Dei uindictam, iis qui dilectionem ueritatis non receperunt, mittere efficaciam illusionis, ut credant mendacio (II. Thess. 2, 11.)? Miracula ergo nobis minime desunt, eaque certa nec cauillis obnoxia. Quae autem illi pro se obtendunt, merae sunt Satanae illusiones, quando a uero Dei sui cultu ad uanitatem populum abducunt. — 4. Praeterea calumniose nobis Patres opponunt (antiquos et melioris adhuc saeculi scriptores intelligo), acsi eos haberent suae impietatis suffragatores, quorum auctoritate si dirimendum certamen esset, melior uictoriae pars (ut modestissime etiam loquar) ad nos inclinaret. Verum quum multa praeclare et sapienter ab illis Patribus scripta sint, in quibusdam uero illis acciderit quod hominibus solet, isti pii scilicet filii, qua sunt et ingenii et iudicii et animi dexteritate, eorum tantum lapsus et errores adorant: quae bene dicta sunt, uel non obseruant, uel dissimulant, uel corrumpunt: ut dicas prorsus illis curae fuisse, in auro legere stercora. Tum improbis clamoribus nos obruunt ceu Patrum contemptores et aduersarios. Nos uero adeo illos non contemnimus, ut si id praesentis instituti esset, nullo negotio mihi liceat meliorem eorum partem, quae hodie a nobis dicuntur, ipsorum suffragiis comprobare. Sic tamen in eorum scriptis uersamur, ut semper meminerimus (1. Cor. 3, 21-23. cf Augustin, ep. 28): omnia nostra esse quae nobis seruiant, non dominentur nos autem unius Christi, cui per omnia, sine exceptione, parendum sit. Hunc delectum qui non tenet, nihil in religione constitutum habebit, quando multa ignorarunt sancti uiri illi: saepe inter se conflictantur, interdum etiam secum ipsi pugnant. Non sine causa (inquiunt) a Salomone (Prou. 22, 28.) admonemur, ne transgrediamur antiquos terminos quos posuerunt patres nostri. At non eadem est regula in agrorum limitibus et obedientia fdei: quam sic comparatam esse oportet, ut obliuiscatur populum suum et domum patris sui (Ps. 45,11.). Quodsi tantopere gestiunt g-allehgorein, cur non Apostolos potius quam alios quosuis Patres interpretantur, a quibus praescriptos terminus nefas sit reuellere? sic enim interpretatus est Hieronymus, cuius uerba in suos canones retulerunt. Quodsi eorum, quos intelligunt, fixos uolunt esse terminos: cur ipsi, quoties libet, adeo licenter transgrediuntur? Ex Patribus erant quorum alter dixit, Deum nostrum non edere neque bibere, itaque non habere opus calicibus neque discis: alter, sacra aurum non quaerere, neque auro placere, quae auro non emuntur. Transgrediuntur ergo limitem, quum in sacris tantopere auro, argento, ebore, marmore, lapillis, sericis delectantur, nec rite Deum coli putant nisi omnia exquisito splendore uel potius insano luxu diffluant. Pater erat qui dixiti, ideo se libere carnes edere quo die caeteri abstinebant, quia Christianus esset. ltaque fines transiliunt quum diris animam deuouent, quae per quadragesimam carnem gustauerit. Patres erant, quorum unus dixit, monachum, qui manibus suis non laboret, uiolento aut si mauis latroni iudicari aequalem: alter, non licere monachis ex alieno uiuere, etiamsi assidui sint in contemplationibus, in orationibus, in studiis. Et hunc limitem transgressi sunt, quum otiosos ac doliares monachorum uentres in lustris ac fornicibus collocarunt, qui aliena substantia saginarentur. Pater erat qui dixit, horrendam esse abominationem, uidere depictam uel Christi uel sancti ullius imaginem in Christianorum templis. Neque id hominis unius uoce pronuntiatum est, sed ab ecclesiastico etiam Concilio decretum), ne quod colitur, in parietibus depingatur. Plurimum abest quin se intra hos fines contineant, quando non relinquunt angulum imaginibus uacuum. Alius Pater consuluit), ut officio humanitatis erga mortuos in sepultura defuncti, sineremus eos quiescere. Hos limites perrumpunt, quum perpetuam mortuorum sollicitudinem incutiunt. Ex Patribus erat, qui substantiam panis et uini testatur in Eucharistia ita permanere et non desinere, sicut manet in Christo Domino substantia et natura hominis, iuncta diuinae. Igitur modum praetereunt, qui fingunt desinere substantiam panis et uini uerbis Domini recitatis, ut in corpus ac sanguinem transsubstantietur.. Patres erant, qui uti uniuersae Ecclesiae unam duntaxat Eucharistiam exhibebant, atque ut inde arcebant flagitiosos et sceleratos, ita grauissime damnabant omnes eos, qui praesentes ei non communicarent. Hos fines quam procul submouerunt ? quum non templa tantum, sed etiam priuatas domos Missis suis replent, ad eas spectandas quosuis admittunt, et eo quemque libentius, quo largius quisque numerat, quantumuis impuri sint et scelesti : ad fidem in Christum et fidelem Sacramentorum communionem inuitant neminem, quin potius suum opus pro gratia et merito Christi uenditant. Patres erant, quorum unus ab usu sacrae Christi Coenae in totum submouendos decreuit, qui alterius speciei participatione contenti, ab altera abstinebant: alter fortiter pugnat, non denegandum populo Christiano Domini sui sanguinem, pro cuius confessione sanguinem suum effundere iubetur. Hos quoque terminos sustulerunt, quum inuiolabili lege id ipsum iusserunt, quod ille excommunicatione puniebat, hic ualida ratione improbabat. Pater erat, qui temeritatem esse asseruit, de re obscura in utramuis partem definire sine claris atque euidentibus Scripturae testimoniis. Hunc terminum obliti sunt, quum tot constitutiones, tot canones, tot magistrales determinationes sine ullo Dei uerbo statuerunt. Pater erat, qui Montano inter alias haereses exprobrauit, quod primus ieiuniorum leges imposuisset. Hunc quoque terminum longe excessere, quum ieiunia strictissimis legibus sanxerunt. Pater erat, qui negauit Ecclesiae ministris interdicendum coniugium, castitatem pronuntiauit, cum propria uxore concubitum : et Patres erant qui eius auctoritati assenserunt. His finibus egressi sunt, quum suis sacrificis caelibatum seuere indixerunt. Pater erat qui censuit unum Christum audiendum esse, de quo dictum sit, ipsum audite: nec respiciendum quid alii ante nos aut dixerint, aut fecerint, sed quid (qui primus omnium est) Christus praeceperit. Hunc finem neque ipsi sibi praestituunt, neque aliis praestitutum habere permittunt, dum quosuis potius et sibi et aliis magistros quam Christum praeficiunt. Pater erat qui contendit, ecclesiam non debere se Christo praeponere, quia ille semper ueraciter iudicet: ecclesiastici autem iudices, sicut homines, plerumque fallantur. Hoc etiam fine perrupto, asserere non dubitant totam Scripturae auctoritatem ab ecclesiae arbitrio pendere. Patres omnes uno pectore exsecrati sunt et uno ore detestati, sanctum Dei uerbum sophistarum argutiis contaminari et dialecticorum rixis implicari. An isti iis limitibus se continent, dum nihil aliud in tota uita moliuntur, quam infinitis contentionibus et plus quam sophisticis iurgiis Scripturae simplicitatem inuoluere et impedire? ut si nunc Patres suscitentur et huiusmodi iurgandi artem audiant, quam speculatiuam theologiam appellant isti, nihil minus credant quam de Deo haberi disputationem. Verum latius iustis spatiis sese oratio nostra effunderet, si recensere uellem quam petulanter isti Patrum iugum, quorum obseruantes filii uideri uolunt, excutiant. Menses profecto atque anni me deficerent. Et adeo perdita sunt deplorataque impudentia, ut nos castigare ausint quod terminos antiquos transgredi non dubitemus.-- 5. Iam uero quod nos ad consuetudinem uocant, nihil efficiunt. Iniustissime enim nobiscum ageretur, si consuetudini cedendum esset. Equidem si recta essent hominum iudicia, consuetudo a bonis petenda erat. Verum longe aliter saepiuscule agi contingit: quod enim a multis fieri conspectum est, consuetudinis ius mox obtinet. Atqui uix unquam tam bene habuerunt res humanae, ut pluribus placerent meliora. Ergo ex priuatis multorum uitiis publicus error plerumque factus est, uel potius communis uitiorum consensus: quem nunc boni isti uiri pro lege esse uolunt. Vident qui oculos habent, non unum mare malorum inundasse, multas sonticas pestes inuasisse orbem, omnia in praeceps ruere: ut aut prorsus res humanae deplorandae sint, aut tantis malis iniicienda manus, uel potius uis afferenda. Et abigitur remedium non alia ratione, nisi quia iam pridem malis assueuimus. Sed locum sane habeat in hominum societate publicus error: in regno tamen Dei sola eius aeterna ueritas audienda et spectanda est, cui nulla annorum serie, nulla consuetudine, nulla coniuratione praescribi potest. Sic quondam electos Dei docebat Iesaias, ne dicerent Conspiratio, ad omnia in quibus populus dicebat Conspiratio (Ies. 8,12) : hoc est, ne in sceleratum populi consensum una ipsi conspirarent, neue timorem eius timerent ac formidarent, sed potius ut Dominum exercituum sanctificarent, et ipse esset timor eorum et pauor. Nunc itaque, ut uolent, et praeterita saecula et praesentia exempla nobis obiectent: si Dominum exercituum sanctificauerimus, non ualde terrebimur. Siue enim in similem impietatem multa saecula consenserint, fortis est qui ultionem in tertiam et quartam generationem faciat : siue totus simul orbis in eandem nequitiam conspiret, experimento docuit quis sit eorum exitus, qui cum multitudine delinquunt, quum uniuersum hominum genns diluuio perdidit, seruato Noë cum modica familia, qui per suam unius fidem totum orbem condemnaret (Hebr. 11, 7.). Denique praua consuetudo non secus ac publica quaedam est pestis, in qua non minus pereunt qui in turba cadunt. Adhaec expendere decebat quod alicubi dicit Cyprianus, eos qui ignoratione peccant, etsi non possint omni se culpa eximere, uideri tamen posse quoquomodo excusabiles: oblatam autem Dei beneficio ueritatem qui pertinaciter respuant, nihil habere quod obtendant. — 6. Dilemmate suo non adeo uehementer nos premunt, ut fateri adigant uel ecclesiam fuisse aliquamdiu intermortuam, uel nunc cum ecclesia nobis litem esse. Vixit sane Christi Ecclesia, et uiuet quamdiu Christus regnabit ad dexteram Patris, cuius manu sustinetur, cuius praesidio defenditur, cuius uirtute suam incolumitatem retinet. Praestabit enim ille indubie quod semel recepit, se affuturum suis usque ad consummationem saeculi (Matth. 28, 20.). Aduersus eam nulla nunc nobis pugna est: siquidem Deum unum et Christum Dominum uno consensu cum omni fidelium populo colimus et adoramus, qualiter semper ab omnibus piis adoratus est. Sed non parum a uero ipsi aberrant, dum ecclesiam non agnoscunt nisi quam praesenti oculo cernant, et eam iis finibus circumscribere conantur, quibus minime inclusa est. — In his cardinibus controuersia nostra uertitur: primum quod ecclesiae formam semper apparere et spectabilem esse contendunt: deinde quod formam ipsam in sede Romanae Ecclesiae et Praesulum suorum ordine constituant. Nos contra asserimus, et ecclesiam nulla apparente forma constare posse, nec formam externo illo splendore, quem stulte admirantur, sed longe alia nota contineri: nempe pura uerbi Dei praedicatione, et legitima sacramentorum administratione. Fremunt nisi ecclesia digito semper ostendatur. Sed quam saepe in populo Iudaeorum sic deformari contigit, ut nulla species emineret? quam putamus formam resplenduisse, quum Elias solum se relictum deploraret. (I. Reg. 19, 14.)? quamdiu ab aduentu Christi deformis latuit? quoties ab eo tempore bellis, seditionibus, haeresibus sic oppressa est, ut nulla parte fulgeret? An si eo tempore uixissent, credidissent ullam esse Ecclesiam? sed audiuit Elias salua esse septem millia uirorum, qui non curauerant genu coram Baal. Nec dubium nobis esse debet, quin semper in terris regnauerit Christus ex quo coelum ascendit. Notabilem uero aliquam formam si tum pii oculis requisiissent, nonne protinus concidissent animis? Et sane id iam summi uitii loco in suo saeculo ducebat Hilarius, quod stulta Episcopalis dignitatis admiratione occupati, latentem sub ea larua exitialem lemam non animaduerterent: sic enim loquitur (contra Auxentium), "Unum moneo, cauete Antichristum : male enim uos parietum amor cepit: male Ecclesiam Dei in tectis aedificiisque ueneramini : male sub iis pacis nomen ingeritis." Anne ambiguum est in iis Antichristum esse sessurum? Montes mihi, et siluae, et lacus, et carceres, et uoragines sunt tutiores: in iis enim Prophetae aut manentes aut demersi prophetabant. Quid autem hodie in cornutis suis Episcopis mundus ueneratur, nisi quoniam sanctos esse religionis praesules autumat, quos celebribus urbibus uidet praesidere? Apage sis ergo tam stupidam aestimationem. Quin potius permittamus hoc Domino, ut quando ipse solus nouit qui sui sint, interdum etiam Ecclesiae suae exteriorem notitiam ab hominum aspectu auferat. Est, fateor, horribilis illa Dei uindicta super terram: sed si ita meretur hominum impietas, cur iustae Dei ultioni obsistere nitimur? Sic anteactis saeculis Dominus hominum ingratitudinem ultus est: nam quia ueritati suae obedire noluerant, et lucem suam exstinxerant, eos excoecatos sensu, et absurdis mendaciis ludi, et altis tenebris immergi passus est, ut nulla uerae ecdesiae facies exstaret: interim tamen suos et dispersos et delitescentes in mediis erroribus et tenebris ab exitio seruauit. Nec mirum : didicit enim seruare et in ipsa confusione Babylonis, et flamma fornacis ardentis. Quod autem formam ecclesiae nescio qua uana pompa censeri uolunt, id quam periculosum sit paucis indicabo magis quam enarrabo, ne orationem in immensum extraham. Pontifex, inquiunt, qui sedem Apostolicam tenet, et qui ab eo antistites sunt inuncti et consecrati, infulis modo et lituis insigniti sint, eedesiam repraesentant, et pro ecclesia haberi debent: ideo nec errare possunt. Qui sic? quia pastores sunt ecdesiae, et consecrati Domino. Et Aaron, caeterique praefecti lsrael nonne pastores erant? Aaron uero et filii eius iam Sacerdotes designati, errauerunt tamen, quum uitulum fabricauerunt (Exod. 32, 4). Cur secundum hanc rationem, ecclesiam non repraesentassent quadringenti illi prophetae (I. Reg. 22, 11. sq.), qui Achab mentiebantur? At ecclesia stabat a partibus Micha, solius quidem et contemptibilis, sed ex cuius ore uerum egrediebatur. Nonne et nomen et faciem ecclesiae prae se ferebant Prophetae, quum uno impetu aduersus Ieremiam insurgerent et minaces iactarent (Ier.18,18), fieri non posse ut periret Lex a Sacerdote, consilium a sapiente, uerbum a propbeta? Aduersus totam prophetarum nationem solus Ieremias mittitur, qui a Domino denuntiet (Ier. 4, 9 ), fore ut Lex pereat a Sacerdote, consilium a sapiente, uerbum a propheta. Nonne talis splendor refulgebat in eo Concilio quod Pontifices, Scribae et Pharisaei collegerunt, consilia de interficiendo Christo captaturi? Eant nunc, et in externa larua haereant, ut Christum et omnes Dei Prophetas faciant schismaticos: Satanae rursum ministros faciant Spiritus sancti organa. — Quodsi ex animo loquuntur, respondeant mihi bona fide, ubinam gentium ac locorum Ecclesiam residere existiment, ex quo Basiliensis concilii decreto deiectus et abdicatus est Pontificatu Eugenius, subrogato in eius locum Amadeo? Negare, uel si rumpantur, nequeunt, Concilium quantum ad externos ritus attinet fuisse legitimum, nec ab uno tantum Pontifice, sed a duobus indictum: Damnatus est illic Eugenius schismatis, rebellionis, pertinaciae, cum toto Cardinalium et Episcoporum grege, qui cum eo Concilii dissolutionem admoliti erant. Postea tamen Principum fauore subleuatns, saluum Pontificatum recepit. Illa Amadei electio, generalis et sacrosanctae Synodi audoritate rite peracta, in fumum abiit: nisi quod ipse galero cardinalitio, ceu canis latrans iniecta offa, placatus est. Ex illorum haereticorum rebellium ac pertinacium gremio prodiit quicquid postea Paparum, Cardinalium, Episcoporum, Abbatum, Presbyterorum fuit. Hic deprehensi haereant necesse est. Utram enim in partem Ecclesiae nomen conferent? negabuntne Concilium generale fuisse, cui nihil ad exteriorem maiestatem deerat? nempe quo duobus diplomatibus sollenniter indictum, praesidente Romanae sedis Legato consecratum, rerum omnium ordine bene compositum, eadem semper dignitate ad extremum perseuerauit. Fatebuntur schismaticum Eugenium cum tota sua cohorte, a qua omnes sanctificati sunt? Aut igitur ecclesiae formam aliter definiant: aut quotquot sunt, habebuntur a nobis schismatici, qui scientes uolentes ab haereticis ordinati surit. Quodsi nunquam antea compertum fuisset, externis pompis non alligari ecclesiam, ipsi prolixo documento nobis esse possunt, qui sub specioso illo ecclesiae titulo tamdiu se orbi superciliose uenditarunt, quum tamen essent exitiales Ecclesiae pestes. De moribus non loquor, et tragicis illis facinoribus, quibus scatet tota eorum uita: quando Pharisaeos se esse aiunt, qui sint audiendi, non imitandi. Ipsam, ipsam doctrinam, cui id deberi aiunt quod sunt Ecclesia, exitialem animarum carnificinam, facem, ruinam et excidium ecclesiae esse non obscure cognosces, si legendis nostris atiquantum otii tui decidas. -- 7. Postremo non satis candide faciunt, quum inuidiose commemorant quantas turbas, tumultus, contentiones secum traxerit nostrae doctrinae praedicatio, et quos nunc in multis fructus ferat: nam horum malorum culpa indigne in ipsam deriuatur, quae in Satanae malitiam torqueri debuerat. Est hic diuini uerbi quidam quasi genius, ut nunquam emergat, quieto ac dormiente Satana: haec certissima et imprimis fidelis nota, qua discernitur a mendacibus doctrinis, quae se facile produnt, dum aequis omnium auribus recipiuntur, et a mundo plaudente audiuntur. Sic saeculis aliquot, quibus profundis tenebris submersa fuerunt omnia, huic mundi domino cuncti fere mortales ludus erant ac iocus, nec secus ac Sardanapalus aliquis in alta pace desidebat ac deliciabatur: quid enim atiud quam risisset ac lusisset, tranquilla ac pacata regni possessione? At uero ubi lux e supernis affulgens tenebras eius aliquantum discussit, ubi fortis ille regnum eius turbauit ac perculit, tum uero solitum suum torporem excutere coepit, et arma corripere. Et primum quidem hominum manus concitauit, quibus illucescentem ueritatem uiolenter opprimeret, per quas ubi nihil profectum est, ad insidias se conuertit: dissidia, et dogmatum contentiones per Catabaptistas suos, et alia nebulonum portenta excitauit, quibus eam obscuraret tandem et exstingucret. Et nunc utraque machina ipsam tentare perseuerat, siquidem et uerum illud semen ui ac manu hominum euellere conatur, et suis zizaniis (quantum in se est) nititur obcoecare, ne crescat et fructum reddat. Id tamen ipsum frustra, si monitorem Dominum audimus, qui et eius artes multo ante nobis aperuit, ne incautos deprehenderet, et contra omnes eius machinas satis firmis praesidiis armauit. Caeterum in ipsum Dei uerbum inuidiam conferre, aut seditionum quas improbi et rebelles, aut sectarum, quas impostores contra excitant, quanta est malignitas? Nouum tamen exemplum non est. Interrogabatur Elias, annon is esset qui turbabat Israel. Christus seditiosus Iudaeis erat. Apostolis crimen impingebatur commotions popularis. .Quid aliud agunt qui hodie omnes turbas, tumultus, contentiones, quae in nos ebulliunt, nobis imputant? Talibus autem quid respondendum sit, docuit nos Elias (I. Reg. 18, 17.18.), nos non esse qui uel errores spargimus, uel tumultus commouemus: sed eos ipsos qui Dei uirtuti obluctantur. Verum ut illud unum ad retundendam eorum temeritatem satis est: ita rursum aliorum imbecillitati occurrendum, quos talibus offendiculis commoueri, et perturbatos uacillare non raro contingit. Illi uero ne hac perturbatione labascant, ac de gradu deiiciantur, sciant eadem expertos esse suo saeculo Apostolos, quae nunc usu nobis ueniunt.. Erant indocti et instabiles, qui ad suam ipsorum perniciem deprauarent, quae a Paulo diuinitus scripta erant, ut ait Petrus (11. ep. 3, 16.). Erant Dei contemptores, qui quum audiebant abundasse peccatum ut gratia exundaret, statim ingerebant, Manebimus in peccato, ut gratia abundet (Rom. 6,1.). Quum audiebant fideles non esse sub Lege, protinus occinebant, Peccabimus, quia non sumus sub Lege, sed sub gratia (Rom. 6,15.). Erant, qui illum mali suasorem arguebant. Subintrabant multi pseudoapostoli, qui diruerent Ecclesias quas ipse aedificauerat. Quidam per inuidiam et contentionem, nec sincere Euangelium praedicabant (Phil.1, 15.), malitiose etiam: cogitantes se pressuram suscitare uinculis eius. Alicubi non multus erat Euangelii profectus. Omnes quae sua erant, quaerebant, non quae Iesu Christi. Alii retrorsum abibant, canes ad uomitum, et sues ad uolutabrum luti. Plerique libertatem Spiritus rapiebant ad licentiam carnis. Insinuabant sese falsi fratres, a quibus deinde piis imminebant pericula. Inter ipsos fratres uariae concertationes suscitabantur. Quid hic Apostolis agendum erat? annon uel ad tempus dissimulandum, uel potius omittendum illud Euangelium ac deserendum erat, quod tot litium uidebant esse seminarium, tot periculorum materiam, tot scandalorum occasionem? At in huiusmodi angustiis succurrebat, Christum esse lapidem offensionis et petram scandali, positum in ruinam et resurrectionem multorum, et in signum cui contradiceretur (Luc. 2, 34.): qua fiducia armati per omnia tumultuum offensionumque, discrimina audacter progrediebantur. Eadem et nos cogitatione sustentari decet, quando hunc perpetuum Euangelii genium esse testatur Paulus, ut sit odor mortis in mortem iis qui pereunt (II. Cor. 2, 16.): tametsi in hunc potius usum nobis destinatum erat, ut odor esset uitae in uitam, ac potentia Dei in salutem fidelium. Quod ipsum nos quoque certe esperiremur, nisi nostra ingratitudine corrumperemus hoc tam singulare Dei beneficium, ac in exitium nostrum uerteremus, quod nobis unicum salutis praesidium esse debuerat. Sed ad te reuertor, o Rex. Nihil te moueant uanae illae delationes, quibus terrorem tibi iniicere nituntur nostri aduersarii, non aliud hoc nouo Euangelio (sic enim appellant), captari ac quaeri, nisi seditionum opportunitatem ac uitiorum omnium impunitatem. Neque enim diuisionis Deus noster auctor est, sed pacis: et Filius Dei non peccati minister est, qui uenit ad dissoluenda opera diaboli. Et nos talium cupiditatum immerito accusamur, quarum ne minimam quidem suspicionem unquam dedimus. Scilicet nos regnorum inuersionem meditamur, quorum nulla unquam factiosa uox audita est, et uita semper quieta simplexque cognita fuit, quum sub te uiueremus: et qui nunc etiam domo profugi tibi tamen regnoque tuo fausta omnia precari non desinimus. Scilicet nos impunitam uitiorum petulantiam aucupamur, quorum in moribus etsi multa reprehendi possunt, nihil tamen tanta insultatione dignum: nec tam infeliciter (gratia Dei) in Euangelio profecimus, quin istis obtrectatoribus uita nostra castitatis, benignitatis, misericordiae, continentiae, patientiae, modestiae, et uirtutis cuiusuis exemplum esse possit. Nos sane Deum sincere timere et colere re ipsa palam est, quando tum uita tum morte nostra nomen eius sanctificari petimus, et ipsa inuidia coacta est quibusdam nostrum innocentiae et ciuilis integritatis testimonium dare, in quibus id unum morte plectebatur, quod singulari in laude ponendum erat. Quodsi qui sub praetextu Euangelii tumultuantur (quales hactenus aliquos in regno tuo fuisse non compertum est), si qui uitiorum suorum licentiae, libertatem gratiae Dei praetexunt (quales permultos noui), sunt leges et legum poenae, quibus pro meritis grauiter coerceantur: modo ne interim Euangelium Dei ob scelestorum hominum nequitiam male audiat. Habes, Rex, satis multis expositam calumniatorum uirulentam iniquitatem, ne in eorum delationes ultra modum credula aure propendeas. Vereor etiam ne nimis multis, quando haec iam praefatio ad iustae paene apologiae modum accedit: qua non defensionem texere, sed duntaxat ad ipsam causae actionem audiendam animum tuum praemollire studui, auersum quidem nunc et alienatum a nobis, addo etiam inflammatum, sed cuius gratiam recolligere nos posse confidimus, si hanc nostram confessionem, quam pro defensione apud tuam maiestatem esse uolumus, placidus compositusque semel legeris. Sin uero ita aures tuas occupant maleuolorum susurri, ut nullus sit reis pro se dicendi locus, importunae uero illae furiae, te conniuente, semper uinculis, flagris, equuleis, sectionibus, incendiis saeuiant, nos quidem uelut oues mactationi destinatae, ad extrema quaeque redigemur: sic tamen, ut in patientia nostra possideamus animas nostras et manum Domini fortem exspectemus, quae indubie tempore aderit, et sese armata exseret tum ad pauperes ex afflictione eruendos, tum etiam ad uindicandos, qui, tanta securitate nunc exsultant, contemptores. Dominus, Rex regum, thronum tuum iustitia stabiliat, et solium tuum aequitate, illustrissime Rex. Basileae, Calend. Augusti, Anno MDXXXVI.