[5,0] GENEALOGIE DEORUM GENTILIUM SECUNDUM IOHANNEM BOCCACCIUM DE CERTALDO LIBER QUINTUS INCIPIT FELICITER. In arbore signata desuper ponitur in radice Celius, eo quod pater fuerit Iouis secundi, cuius proles et si non omnis, nam Dardanus in librum alium hunc sequentem reseruatur, in hac arbore tam in ramis quam frondibus describitur. Prohemium. Nondum plene finieram superbam Tytanis prolem in medium trahere, et ecce, qui adeo circa principium impetuose ab imo usque conmouerant equora, quasi in antrum Eoli reuocati imperio abiissent, uenti quieuere omnes, et turgidum hactenus uelum, languidum exahaustumque adhesit malo. Quod ego prospectans, aduerti illico, quia esset paululum quiescendum. Nec mirum! Quid, si fulminando Iuppiter fatigatus est, de me scribendo scelesti generis elatos mores poterit arbitrari discretus? Progredior ergo in litus, conscendo tumulum, uisurus, quonam me uehemens liquisset spiritus; dumque in circum oculos uoluo, Atticum sub pedibus habere solum cognoui, auidusque in circumitu cuncta passim uidere, non ordine certo intuebar, quin imo, ut memoria representabat preterita, sic nunc huc nunc illuc oculos impellebam. Et summos primo aliquandiu Arcadum montium consideraui uertices et nemorosa decliuia, mecum dicens: Hos incoluit Mercurius puer, per illa ducebat Diana choros, discurrebat Athlas, et paruus adhuc Parthenopeus consueuit agitare ceruos, in illis Calysto latuit uirgo. Inde repente reuolutus in litus, aspexi non dicam Athinas, sed earum dum fere consumptum paruumque uestigium intuerer. Risi nostre mortalitatis insana iudicia, quibus decepta uetustas, dum illas futuras perennes arbitraretur, primo deos in litem nominis imponendi traxit, inde eas uocauit eorum sententia immortales; nunc, paucis elapsis seculis, ruinis suum finem uenisse testantur. In mortem profecto nos et nostra corruunt omnia celeri passu. Attamen, quantumcunque exinanita ciuitas imo potius ciuitatis bustum esset, memorari cepi quanta phylosophorum atque poetarum luce, quanto studiorum omnium decore, quanta regum ducumque gloria, quanta insignis potentia, quanto uictoriarum fulgore splendida iamdudum fuerit, et exhorrui uidens omnia sub turpi ruinarum tam templorum quam edium tumulo deiecta iacere. Ab hac tandem me consideratione retorsit biceps fere in conspectu positus Parnasus, plurimo celebris carmine et uatum redolens laureis, atque uetustissimum et suaue Musarum hospitium; quem dum quadam mentis ueneratione conspicerem et deserto fonti Castalio compaterer, uidi antiqui hostis decipulam ueterem, antrum scilicet Apollinis Delphyci, ex quo prodeuntes ambages et perplexa responsa in se, tanquam in Caribdim cuncta sorbentem, et in baratrum perditionis perpetue dimittentem, tam diu gentilium infelices animas contraxere; tamen mutum et elinguem, non aureis ornatum statuis, non preciosis coruscum lapidibus, sed uaria fere totum serpentium radicum circumplexione contectum, sic sacro uolente lumine, quod non implicitis uocibus, sed sanctorum qui, a seculo sunt, prophetarum eius, futuris sacra misteria expectate salutis eleganti patefecit eloquio. Ab hinc in Thebas Boetias haud longinquas a loco se flexit intentio, quas apud, dum inter ruinarum tumulos, et ingentia ueterum edificia, turpi lapsu squalentia, Bachi et Herculis oculo mentis exquiro cunabula, tetrus odor tabis illisi in saxum Learci, truncati Pentei, discerpti Actheonis et germanorum uulnerum me in partem impulit alteram, et in Lacedemonam usque protendens aciem, nedum Agamenonias arces et execrabilem decorem Helene sacrasque Lygurgi leges cernerem et imperii pregrandis insignia, sed uix locum, ubi consederit oculus alter Grecie, cognoscere potui. Et ob id in excedentem fere sydera Corinthiam arcem oculos dedi, Lacedemonis memor et Sysiphi. Sed quid multa? Dum sic distrahor, clementissime princeps, sensi restaurari uires, quas pridianus labor obtuderat, et me ad ceptum reuocari iter ab aura tenui. Quam ob rem, omisso tumulo, quasi futuri itineris premonitus, paruam reintraui nauiculam, et eius inuocato nomine, qui iam dudum in suaue uinum insipidas uertit aquas in Chana, secundi Iouis insignem scripturus prolem, flatibus uelum dedi. [5,1] CAP- I : De Ioue secundo Celi nono filio, qui genuit filios quindecim, quorum prima , II Apollo, III Titius, IIII , V Amphyon, VI Zethus, VII Calatus, VIII-a Pasithea, IX-a Egiales, X-a Euprosinne, XI Lacedemon, XII Tantalus, XIII Hercules, XIIIIa Minerua, XV Arcas. Supra de Celo libro tercio dictum est, cuius fuisse filium Iouem secundum testatur Tullius in libro de Naturis deorum, eumque dicit in Arcadia natum, ex qua tamen matre non dicit. Huius et si credam grandia fuisse facinora, absque quibus non potuisset tam insigne meruisse cognomen, pauca tamen ad nos usque fama, seu ueterum monimenta duxere, et si qua forsitan peruenere, non satis certum est, an sua, an potius primi uel tercii fuerint Iouis. Verum que pauca huius fuisse Theodontius asserit, explicabo. Vult igitur Theodontius hunc insignem fuisse hominem, primo apud suos, et ibidem ob opposita a Lycaone Arcadum rege in conuiuio humana membra, Lycaonem uicisse prelio, regnoque priuasse, et tunc primo cepisse uocari Iouem ob iustam de iniquo rege ultionem sumptam. Hunc tamen Leontius Lysaniam supra, ubi de Lycaone, uocat, quem primum fuisse Iouem et Atheniensium regem diximus; et ob id quid dicam non habeo, nisi ut istas adeo inter se discrepantes opiniones prudentior me, si queat, in concordiam redigat. Post hec dicit Theodontius, hunc se Athenas transtulisse et ibidem in culmine fuisse permaximo, et ob stupratam Latonam aduersus Ceum ingens habuisse bellum, eoque superato maxima cum gloria, Athenas rediisse. Iouique primo bouem immolasse, et multa ad laudabilem ciuilitatem spectantia apud Athenienses instituisse; quibus agentibus causis. Iuppiter communi hominum consensu uocatus est. De tempore non constat. Sunt tamen qui credant eum Cycropem Atheniensium regem primum fuisse, sed ab hoc uulgata discordat opinio, cum Cycrops fuerit Egyptius, et Iuppiter Archas. Alii uero antiquiorem dicunt, nec tamen ullus precisum tempus apponit, et ideo omittamus. [5,2] CAP- II : De prima Iouis secundi filia. Diana, omnium fere testimonio poetarum, Iouis et Latone fuit filia, et eodem partu cum Apolline edita, ut supra ubi de Latona monstratum est. Hanc ueteres insignem uirginitate perpetua uoluere, et quoniam spreto hominum consortio siluas inhabitaret, uenationibusque uacaret, eam arcu pharetraque accintam descripsere, et nemorum montiumque dixere deam, curruque uti uoluere a ceruis tracto, et nynpharum societate atque officiis et obsequio uti. De qua sic Claudianus ubi de laudibus Stylliconis: Dixit et extemplo frondosa fertur ab Alpe Trans pelagus, cerui currum subiere iugales, Quos, decus esse dee, primi sub lumine celi Roscida fecundis concepit luna cauernis, Par nitor intactis niuibus, frons discolor auro Germinat, et spatio summas equantia fagos, Cornua ramoso surgunt procera metallo. Opis frena tenet etc. Et paulo infra sequitur: Sexum nec cruda fatetur Virginitas, sine lege come, duo cingula uestem Crure tenus pendere uetant; precedet amicas Flaua Leonthademe, sequitur nutrita Lyceo Neuopene telisque domat que Menala thoro, Ignea Cretea properat Bythomartis ab Yda, Et cursu Zephyris nunquam cessura Lycaste. Iungunt se gemine metuenda feris Agapente, Et soror optatum numen uenantibus Opis, Progenies Scythye, diuas nemorumque potentes Fecit Yperboreis Delos delata pruinis. He septem uenere duces, exercitus alter Nynpharum incedunt, acies formosa Diana etc. Ait et hic idem: Opis frena tenet, fert retia rara Lycaste, Auratasque plagas etc. Hanc insuper uiarum uoluere presidem, et una cum luna multis uocauere nominibus. His igitur premissis, aduertendum est que per ea sentienda sint. Fuit hec profecto femina Iouis hominis et Latone filia, et possibile est eam uiraginem quandam fuisse, ut nonnulle sunt, omnino hominum abhorrentem consortium, et sic uirginitate perpetua claruisse, et uenationibus dedisse operam. Et cum hec lune conuenire uideantur, que suo frigore habet uenereas frenare concupiscentias, et nemora montesque nocte suo lustrare lumine, ei ad lunam spectantia, tanquam si ipsa luna esset, iniunxere, seu ipsam potius insipidi credidere, eo modo quo supra sepius de quibusdam aliis dictum est. Et quoniam de his, ubi de luna nil fere dictum fuit, paululum latius prosequemur. Accingitur ergo Diana arcu et pharetra, ut per hoc intelligatur luna et ipsa radiorum iaculatrix, qui loco sagittarum intelligendi sunt, et ideo sagitte, quia non nunquam nocui atque pestiferi. Nemorum montiumque ideo dea dicta est, quia lune uideatur esse plantas herbasque suis humiditatibus fecundare, et in uirorem seruare, et etiam incrementa prestare. Currus autem ideo illi additur, non solum ut ex hoc celi circumitio assummatur quam etiam uelocius ceteris planetis peragit, quin imo ut et montium atque nemorum circumitiones uenantium designentur. Qui a ceruis idio trahi dicitur, eo quod a siluestribus animalibus uenantium desiderium trahi uideatur. Candidi autem ideo apponuntur, quia albedo inter colores lune a physicis tribuatur. Quod nynphas habet socias, accipi debet pro humiditate continua, qua habundat, cum nil aliud nynpha sit quam aqua, aut complexio humida, ut infra ubi de nynphis clarius apparebit; quod nynphis sint officia attributa, ad decorem fictionis appositum est, seu uelimus dicere humiditates obsequium prestare influentiis lune. Viarum uero presidem ideo uoluere, quia lumine suo nocturnas uincens tenebras illas reddit uiatoribus expeditas, seu quia uie sint Diane uirgini in sterilitate similes. Dianam uero uocari uoluere, ut dicit Rabanus in libro de Origine rerum, quasi duanam, eo quod nocte et die appareat, et sic deseruire uidetur ambobus. Sed Theodontius aliter, ut alias dictum est; luna enim planeta iste uocatur quando de sero lucet, Diana autem, dum luce sua tendit in diem, et tunc est uenationibus aptior et uiatoribus: et uirgo ille tunc dicitur, quia post excursum medium celi circulum, plantis nec affert nutrimentum ualidum, nec de nouo plantatis prestat utile incrementum, uti facit dum in oppositum fertur discedens a sole. Cinthia autem dicta est a Cinthio monte, in quo precipue colebatur; de reliquis alibi dictum est. [5,3] CAP- III : De Apolline II-o Iouis secundi filio, qui XVI inter filias et filios genuit, quorum hec sunt nomina: prima Lapitha, II-a Eurinomes, III Mopsus, IV Lynus, V Phylistenes, VI Garamas, VII Brancus, VIII Phylemon, VIIII Orpheus, X Aristeus, XI Nomius, XII Auctous, XIII Argeus, XIIII Esculapius, XV-a Psyce, XVI Arabs. Apollo eque Iouis et Latone fuit filius et eodem enixus cum Diana partu, ut prehabitum est, ubi de Latona. De hoc multa narrantur, que forsan non minus aliena fuere quam sua, cum preter eum tres alios fuisse Apollines scribat Cicero. Verum quoniam in hunc omnes sese inclinant poete, quasi solus ipse fuerit Apollo, et ob id que aliorum fuerint, non satis apparet, in hunc omnia deferre necesse est. Dixere ergo post natiuitatis sue fabulam, hunc diuinitatis et sapientie deum et medicine artis repertorem. Preterea dicunt eum Cyclopes interemisse, et ob id, aliquandiu priuatum diuinitate, armenta Admeti regis Thesalie pauisse. Voluere insuper, cum illi cytharam donasset Mercurius, eum Elyconicis preesse Musis, ut eo scilicet lyram tangente Muse canerent. Similiter et imberbem dixere, atque laurum arborem, et Yperboreas gryphes, et coruum, et buccolicum carmen illi sacrum fecere. Multisque illum uocauere nominibus, et plures illi filios ascripsere; longa fictionum series hec est, quarum si uelimus sensum excerpere, ante alia aduertendum est, quoniam aliquando eum hominem, ut fuit, aliquando solem intelligamus necesse est. Fuit igitur hic homo et secundi Iouis filius ex Latona, ut sepius dictum est. Verum Tullius, ubi de Naturis deorum, dicit eum Iouis Cretensis fuisse filium, et ab Hyperboreis montibus uenisse Delphos. Et si sic esset, multa frustrarentur ex dictis supra. Verum, salua semper Ciceronis reuerentia, ego istud non credo, cum dicat Eusebius in libro Temporum Apollinem et Dianam ex Latona natos, regnante Argis Steleno, regnique eius anno IIII, qui fuit annus mundi DCCXI, cum longe post per eiusdem Eusebii scripta comprehendatur Iouem Cretensem fuisse. Theodontius uero dicit istum Iouis secundi fuisse filium, et apud Arcades regnasse, eisque nouas adinuenisse leges, et Nomium fuisse uocatum, et ob seueritatem nimiam legum a subditis regno fuisse pulsum, et ad regem Thesalie confugisse, atque ex concessione Admeti quibusdam secus Amphrisium flumen populis imperasse, ex quibus nata fabula est, quod ob occisos Cyclopes diuinitate priuatus Admeti pauerit armenta. Sane dicit idem Eusebius Apollinem ex Latona natum, non eum fuisse a quo consueuerunt antiqui responsa suscipere, sed eum qui seruiuit Admeto, et sic ille, ut dicit Tullius, qui Delphos ex Hyperboreis uenit, filius potuit esse Iouis Cretensis. De natiuitate autem huius et contingentibus circa eam, multa in precedentibus, ubi de Latona, dicta sunt, et longe plura legi possent per Macrobium in libro Saturnaliorum scripta, que profecto utilia sunt, nec tamen multum a scriptis desuper discrepantia; et ideo non apposui. Fuit insuper hic, ut Theodontius asserit, primus qui uires herbarum nouerit, et ad oportunitates hominum earum uirtutes adaptauerit, et ob id non solum medicine repertor habitus est, sed deus, cum egrotantes plurimi ex suis remediis sanitatem consequerentur. Et quoniam ipse pulsorum hominum concordantias repperisset, illi a Mercurio numerorum atque mensurarum principe cytharam concessam dicunt, uolentes intelligere, uti per diuersas cythare uoces ex diuerso fidium tactu surgentes una fit melodia, si rite tangatur, sic ex diuersis pulsuum motibus, si rite ordinati sint, quod ad medicum spectat, una fiat sanitatis bene dispositi corporis concordantia. Et quoniam, uisis egritudinum signis, multis mortem, et multis etiam sospitatem prediceret, diuinationis illi deitas attributa est. Et sic illi laurus et coruus dicati sunt, cum ut alias dictum est, si lauri frondes dormientis capiti alligentur, somnia eum uisurum uera predicent, que diuinitatis est species. Sic et coruum, ut etiam dictum est, habere LXIIII uocum mutationes, ex quibus optime augures futura se comprehendere asserebant, quod etiam ad diuinationem designandam apponitur. Albericus insuper dicebat ob id fictum eum occidisse Phitonem, quia Phyton fidem auferens interpretetur, que oblatio fidei tunc de medio tollitur, cum ueritatis claritas referatur, quod per solis lumen efficitur. Sed tunc planeta est, non homo, per quem etiam, ut mathematici asserunt, multa futura mortalibus demonstrantur. Sapientie autem ideo deus est habitus propter consilia, que salubria circa morbos dabat poscentibus, preterea quia ubi de sole intelligatur, lumine suo uitanda demonstrat ac etiam imitanda, quod sapientis est. Imberbem autem solem planetam dicunt, quia semper iuuenis tanquam omni die nouus exoriens. Lyra canere et Musis preesse eum ideo uoluere, quia putauerint eum celestis melodie moderatorem et principem, et inter VIIII sperarum circumitiones uarias, tanquam inter VIIII Musas notitia et demonstratione earundem modulos exhibentem. Nunc de nominibus. Dicitur Apollo, quod, ut ait Fulgentius, perdens interpretatur, et ideo Ethyopum quidam sunt populi, qui eum surgentem totis affectibus execrantur, eo quod feruore suo nimio apud eos cuncta disperdat; et hinc est, ut dicit Seruius, quod Porphyrius, in eo libro quem Solem appellat, dicit, Triplicem esse Apollinis potestatem, eum scilicet apud Superos esse Solem; Liberum patrem in terris, et Apollinem apud Inferos, et inde tria, insigna simulacro eius ab antiquis apposita, lyram scilicet, pro qua celestis armonie ymaginem uoluere, clipeum quo eum terre numen intelligi sensere, et sagittas quibus infernorum deus et noxius iudicatus est; et ob id Omerum dixisse uidetur eundem tam pestilentie quam salutis autorem. Quod etiam sensisse uidetur Oratius in Carmine seculari, dum dicit: Condito mitis placidusque telo Supplices audi pueros, Apollo etc. Vocatur et insuper Nomius, quod latine pastor sonat, inde sumptum quod pastor fingatur Admeti; et ideo tanquam pastori buccolicum illi carmen consecratum est, quia pastorale carmen est. Cynthius autem dicitur a Cynthio, in quo diligentissime colebatur. [5,4] CAP- IV : De Lapyta prima Apollinis filia. Lapyta, ut Ysidoro placet in libro Ethymologiarum, filia fuit Apollinis, esto Papias uirum fuisse testatur. Ab hac autem, ut Rabanus asserit, Lapyte populi Thesalie dominati sunt. Indicium quidem est non parui momenti, hanc scilicet insignem fuisse mulierem, postquam ab ea egregii denominati sunt populi. Quod autem Apollinis fuerit filia uerum esse potest, tanquam hominis, si autem tanquam solis, ob formositatem, uel sapientiam, uel augurandi peritiam fictum arbitrari potest. [5,5] CAP- V : De Eurimone Apollinis secunda filia. Eurimonem Paulus Perusinus affirmat Apollinis fuisse filiam, eamque Thalaoni nuptam, ac eidem Adrastum Argiuorum regem, et Euridicem Amphyrai postea coniugem peperisse. [5,6] CAP- VI : De Mopso III-o Apollinis filio. Mopsus, dicit Theodontius, filius fuit Apollinis et Ymantis, Iasoni summa atque fida amicitia iunctus, ut testatur Statius: Sepius in dubiis auditus Iasone Mopsus. Hic, ut placet Lactantio, diuinandi peritissimus fuit et Gryneo nemori, ubi Apollinis oraculum erat, prefectus, ut ait Seruius. Fuit enim homo euo suo uenerabilis adeo, ut illi post mortem templa dicata sint, et ex eorum abditis a petentibus accepta responsa. Paulus autem dicit non Ymantis fuisse filium, sed Manthonis, filie Tyresie Thebani. Hunc preterea dicit Pomponius Mela Phaselim ciuitatem in finibus Panphylie condidisse; nec multo post asserit idem Pomponius Manthonem fugientem Thebarum uictores, Clarii fanum apud Lybedos Yonas statuisse, Caystro flumini proximum. Nec longe ab eo Mopsum eiusdem filium Colophonem condidisse. Eusebius autem dicit Mopsum apud Cilices regnasse, regnante Agamennone Mecenis, et ab eo Mopsicrene et Mopsistie dicti. Dicentibus Manthonem huius fuisse matrem, aduersantur dicentes Manthonem post Thebanum bellum in Ytaliam transmigrasse, et in Cisalpinam Galliam deuenisse. [5,7] CAP- VII : De Lyno IIII-o Apollinis filio. Lynus, ut scribit Lactantius, ex Psamata filius fuit Apollinis, ex quo talem recitat fabulam. Quod cum interfecisset Apollo Phytonem serpentem, et perquireret cedis acte piacula, a Crotopo rege Argiuorum in domum susceptus est, ubi clam cum Psamata uirgine et eiusdem Crotopi filia concubuit. Que cum concepisset et tempore debito secus Nemeum flumen occulte peperisset, filium illum Lynum appellauit, eumque, ut placet aliquibus, exposuit, et sic repertus a canibus deuoratus est. Alii uero dicunt, quia illum pastori cuidam alendum tradidit, tamen dum quadam die incuria pastoris paruulus iaceret in herba, a canibus deuoratus est. Quod Statius testari uidetur dicens: Irradiant medio Lynus intertextus acanto Letiferique canes etc. Apollo autem iratus filium fuisse a canibus deuoratum, regioni monstrum immisit, cuncta deuastans, quod postmodum Corebus occidit. Arbitror fictioni huic causam dedisse aliquod pestiferum animal, quod forte eo tempore apparuit, quo puer iste a canibus discerptus est; quod cum impium uisum sit, eo dictum monstrum immissum. Fuit insuper et alter Lynus, qui Apollinis filius fuit, et in musica mirabilis habitus est, de quo Virgilius: Non me carminibus uincet nec Treycius Orpheus nec Lynus etc. [5,8] CAP- VIII : De Phylistene V-o Apollinis filio. Phylistenes, ut Seruio placet, Apollinis ex Cantilena filius fuit, quem ait Oaxem oppidum in Creta insula condidisse. et ex suo nuncupasse nomine, unde Varro: Quos magnos Cantilena partus adducta dolore Et genitus cupiens dolorem Oaxida palmis Scindere etc. Si ergo Oaxidem suo nomine appellauit binomius de necessitate fuit. Ego existimo eum cantu ualuisse, et inde tam Cantilene quam Apollinis filium a poetis fictum. [5,9] CAP- IX : De Garamante VI-o Apollinis filio. Garamas, ut Rabanus ait in libro de Originibus rerum, filius fuit Apollinis, et ab eo, ut idem ait, Garamantes Ethyopie populi nuncupati sunt, et Garama oppidum apud Ethyopas constructum. Hunc ego ideo Apollinis filium fictum reor, quia ibidem imperauit, ubi profecto nimio estu sol omnia fere perimat, quas quia sedes elegit tanquam sterilitate et estu delectatus, filius Apollinis habitus est. [5,10] CAP- X : De Branco VII-o Apollinis filio. Brancus, ut ait Lactantius, Apollinis fuit filius, ex filia Ioucis et Sucronis coniuge susceptus. Cuius talis est fabula, secundum Varronem, in libro Rerum diuinarum. Cyus quidam Decimus ab Apolline genus ducens, cum peregrinando pranderet in litore, ac deinde forte minus sobrius proficisceretur, oblitus, Sucronem filium puerum dereliquit. Qui Sucron, patre perdito, errans peruenit in saltum cuiusdam Ioucis, receptusque cepit cum pueris illius capras in pascua ducere; contigit eos cignum capere, quem cum ueste texissent, pueri pugnabant inter se, quisnam illum patrono muneris loco deberet offerre. Tandem fatigati certamine, reiecta ueste, loco cigni compererunt mulierem, quo euentu territi, cepere fugam, uerum reuocati ab ea moniti sunt, Iouci patrono suo dicerent, ut Sucronem puerum coleret. Illi uero et que contigerant, et que audiuerant patrono recitant; tunc Ioucis miratus, Sucronem habere loco filii cepit, eique filiam suam locauit uxorem, que, cum pregnans esset, uidit per quietem solem per fauces suas intrasse et exisse ex uentre. Post hec editus est filius, quem Brancum uocauerunt, qui cum Apollinis malas deosculatus fuisset, ab eo captus coronam accepit et uirgam, cepitque uaticinari, et subito nusquam comparuit. Post hec illi templum ingens constructum est, quod Branchiadon nominatur, et Apollini Phylesio ob hanc rem consecrata sunt templa, que ab osculo Branchidis, siue certamine puerorum Phylesia nuncupantur. Alibi uero scribit Lactantius Brancum fuisse Thessalum adolescentem ab Apolline dilectum, quem interfectum acriter dolens sepulcro sacrauit, et templo et ibidem Branchiades Apollo dicitur. In precedenti fabula pueri, idest ignari, cignum capiunt, id est futuri uatis augurium; nam cignus auis soli dicatus est, eo quod propinquam sibi mortem precognoscat et suauissimo cantu predicet. Ex augurio autem sumpto in loquacitatem itur, et ideo in mulierem, que loquax animal est, cignum uersum fingitur; ex hac loquacitate fit, ut Sucron carior efficiatur patrono, eiusque deueniat gener, uideatque in somnis coniunx pregnans solem per guttur eius intrantem, id est celestem influentiam ad producendum procreatum aptum uaticinio, quod per solem intelligitur, qui demum uentrem egreditur, dum nascitur, qui Apollinis tunc mala deosculatur, dum delectatione absque qua nil perficitur, adheret studio uaticinandi, et tunc coronam et uirgam ab Apolline suscepit, dum eruditus insignia doctoratus assummit. Nam per coronam, que capitis ornamentum est, preminentia designatur, quam quis perquesitam studiis scientiam consequitur. Per uirgam autem potestas intelligitur exercendi, que studio quesita sunt. Eum autem nusquam comparuisse, eo factum est, quia morte de medio sublatus est. [5,11] CAP- XI : De Phylemone VIII-o Apollinis filio. Phylemon Apollinis et Lychionis, ut testatur Ouidius, fuit filius. Nam, ut ipse refert, Dedalion Luciferi filius habuit speciosissimam filiam, quam cum Apollo et Mercurius eodem tempore dilexissent, et in eius iuissent concubitum, ex ambobus concepit et Apollini peperit Phylemonem, qui carmine clarus fuit et cythara. Quod autem hic fictum est, ab euentu sumptum puto; nam Lychion uno partu duos enixa est, quorum alter fuit insignis fur, quem dixerunt genuisse Mercurium, eo quod circa talia uideatur astrologis operari Mercurius; alter uero cytharista fuit egregius, circa quod solem arbitrantur operam dare, et ideo Apollinis filium uocauere. [5,12] CAP- XII : De Orpheo Apollinis filio VIIII-o. Orpheus Calyopis muse et Apollinis fuit filius, ut dicit Lactantius. Huic, dicit Rabanus, Mercurius lyram, nuper a se compertam, tradidit, qua tantum ualuit, ut ea mouere siluas et flumina sistere et feras mites facere posset. De hoc Virgilius talem recitat fabulam. Eum scilicet amasse Euridicem nynpham, quam cum suo cantu in suam traxisset gratiam, eam sibi iunxit uxorem. Hanc cepit amare Aristeus pastor, et die quadam, dum secus ripas Hebri cum Dryadibus spatiaretur, eam capere uoluit, que fugiens pede serpentem inter herbas latitantem pressit, qui reuolutus in eam uenenato morsu interemit. Quam ob causam gemebundus Orpheus descendit ad Inferos et lyra adeo dulciter canere cepit, orans ut sibi restituiretur Euridices, quod non solum ministros inferni in sui pietatem traheret, sed et umbras in obliuionem penarum suarum deduceret; ex quo factum est, ut illi a Proserpina Euridices restitueretur hac lege, ne illam, nisi perdere uellet, respiceret, donec deuenisset ad superos; qui cum iam proximus esset, nimio uidendi Euridicem suam desiderio tractus, oculos in postergantem flexit; ex quo factum est, ut euestigio dilectam iterum perderet. Quam ob causam diu fleuit et celibem deducere uitam disposuit. Et ob id, ut ait Ouidius, cum multas suas nuptias postulantes reiecisset, aliisque hominibus celibem uitam ducere suaderet, mulierum incidit odium, et a celebrantibus matronis orgia Bachi secus Hebrum, rastris atque ligonibus cesus atque discerptus est; et eius caput in Hebrum proiectum cum cythara in Lesbon usque delata sunt; ubi cum serpens quidam caput deuorare uellet, ab Apolline in saxum uersus est. Lyra autem, ut dicit Rabanus, in celum assumpta et inter alias celestes ymagines locata est. Pulchre equidem et artificiose fictiones he sunt, et ut incipiamus a prima, cur Apollinis et Caliopis dicatur filius uideamus. Dicitur autem Orpheus quasi aurea phones, id est bona eloquentie uox, que quidem Apollinis, id est sapientie, et Caliopis, que bonus interpretatur sonus, filia est. Lyra autem illi a Mercurio data est, quia per lyram diuersa uocum habentem discrimina, debemus intelligere oratoriam facultatem, que non una uoce, id est demonstratione, conficitur, sed ex multis, et confecta non omnibus conuenit, sed sapienti atque eloquenti, et bona uoce ualenti; que cum omnia in Orpheum conuenirent, a Mercurio mensuratore temporum eidem concessa dicuntur. Hac Orpheus mouet siluas radices habentes firmissimas et infixas solo, id est obstinate opinionis homines, qui, nisi per eloquentie uires queunt a sua pertinacia remoueri. Sistit flumina, id est fluxos et lasciuos homines, qui, nisi ualidis eloquentie demonstrationibus in uirile robur firmentur, in mare usque defluunt, id est in perpetuam amaritudinem. Feras mites facit, id est homines sanguinum rapacesque, quos sepissime eloquentia sapientis reuocat in mansuetudinem et humanitatem. Hic insuper Euridicem habet in coniugem, id est naturalem concupiscientiam, qua nemo mortalium caret; hanc per prata uagantem, id est per temporalia desideria, amat Aristeus, id est uirtus, que eam in laudabilia desideria trahere cupit; uerum ipsa fugit, quia naturalis concupiscientia uirtuti contradicit, et dum fugit uirtutem a serpente occiditur, id est a fraude inter temporalia latente; nam apparet minus recte intuentibus temporalia uirere, id est posse beatitudinem prestare, cui apparentie si quis credat, se in perpetuam deduci mortem comperiet. Sed quid tandem? Cum naturalis concupiscientia ad Inferos, id est circa terrena, omnino lapsa est, uir prudens eloquentia, id est demonstrationibus ueris, eam conatur ad superiora, id est ad uirtuosa, reducere. Que tandem aliquando restituitur, et hoc dum appetitus ad laudabiliora dirigitur; sed redditur pacto, ne retro suscipiens respiciat, donec ad superos usque deuenerit, id est ne iterum in concupiscentiam talium relabatur, donec, cognitione ueritatis et Superum bonorum intelligentia roboratus ad damnandam scelestorum operum spurcitiem, oculos possit in concupiscientiam flectere. Quod autem ob id Orpheus ad Inferos descenderit, debemus accipere prudentes uiros non nunquam ratione contemplationis in perituras res et hominum ignauias oculos meditationis deflectere, ut, dum que damnare debeant uiderint, que appetenda sunt feruentiori desiderio concupiscant. Fulgentius autem longe aliter sentit; dicit enim dilecte ac perdite et demum reassumpte Euridicis esse musice designationem, cum Orpheus dicatur quasi orenphone, quod interpretatur uox optima. Euridices autem profunda diiudicatio, et ideo cum in musicis aliud sit armonia ptongorum, et aliud effectus tonorum uirtusque uerborum etc. ut ubi de Mitologiis. Sed ut ad ea ueniamus, que ad Orphei uidentur spectare mortem, est sciendum, ut dicit Theodontius, Orpheum primo Bachi sacra comperisse, et ea iussit apud Traces choris Menadum, id est mulierum patientium menstruum, ut illas illo tempore auferret a commixtione uirorum, cum non solum abominabile sit, sed etiam perniciosum uiris. Quod cum mulieres post tempus aduertissent, et existimassent hoc adinuentum ad turpitudinem earum uiris detegendam, in Orpheum coniurauere, illumque nil tale suspicantem interfecere ligonibus, et in Hebrum fluuium deiecere. Lactantius autem, in libro Diuinarum institutionum, dicit de eo sic: Sacra Liberi patris primus Orpheus induxit in Greciam, primusque celebrauit in monte Boetie Thebis, ubi Liber natus est, proximo; qui cum frequenter cythare cantu personaret, Cytheron appellatus est. Ea sacra etiam nunc Orphyca nominantur, in quibus ipse postea dilaceratus et carptus est etc. Quod caput eius et cythara Lesbos delata sint, dicebat Leontius fabulam non esse, quia sic fama ferebat, Lesbium quendam ex auditoribus eius ea secum deuotionis causa Lesbos usque portasse. Quod autem serpens, qui caput Orphei deuorare uolebat, in lapidem uersus sit, intelligo pro serpente annorum reuolutiones, que caput, id est nomen Orphei, seu ea que ingenio Orphei composita sunt, cum in capite uigeant uires ingenii, consumere, ut reliqua faciunt, conate sint; sed in saxum ideo uersus dicitur serpens, ut ostendatur nil illi posse tempus obsistere; quod quidem huc usque non potuit egisse, quin adhuc famosus existat cum cythara sua, cum ex poetis fere antiquior reputetur. Preterea sunt qui uelint, et inter hos Plinius in libro Hystorie naturalis, huius inuentum fuisse auguria ex ceteris animalibus sumi, que primo tantum ex auibus summebantur. Equo modo opinati sunt quidam eum primum cytharam excogitasse, quantumcunque Amphioni aut Lyno attribuant alii. Fuit enim ex gente Cycona Tracie natus, que, ut Solinus de Mirabilibus mundi affirmat, in euum usque suum, in maximum sui decus sumebat. De tempore eius non uidetur ambigi. Multi enim testantur quod inter Argonautas Colcos cum Iasone accesserit, ut Statius. De hoc tamen scribit Lactantius in libro Diuinarum institutionum. Et fuit per eodem fere tempora quibus Faunus, sed quis etate processerit potest dubitari. Si quidem per eosdem annos Latinus Priamusque regnarunt, item patres eorum Faunus et Laomedon, quo regnante Orpheus cum Argonautis ad Yliensium litus accessit. Hec Lactantius. Eusebius autem in libro Temporum dicit eum fuisse regnante Athenis Egeo. Que quidem satis conuenire uidentur. Leontius autem dicebat hunc non eum fuisse, qui orgica adinuenit, cum illum assereret longe antiquiorem. [5,13] CAP- XIII : De Aristeo Apollinis X-o filio, qui genuit Atheonem et Yolaum. Aristeus filius fuit Apollinis et Cyrenis, filie Peney fluminis, ut testatur Virgilius in persona Aristei in Georgicis dicens: Mater, Cyrene mater, que gurgitis huius Ima tenes, quid me preclara stirpe deorum, Si modo, quem perhibes, pater est Tymbreus Apollo, Inuisum fatis genuisti? etc. Quod etiam Iustinus in Epythomate Pompei Trogi confirmat, talem hystoriam recitans. Quod Cyrus, scilicet rex Coramis insule, filium habuit, cui nomen Bathos propter lingue obligationem. Verum cum Cyrus ad oraculum Delphos propter dedecus adolescentis filii deprecaturus uenisset, habuit in responsis Bathos Affricam petere, Cyrenem urbem condere, et ibidem lingue usum accepturum; quod ob solitudinem Coramis insule omissum est, quasi non haberent unde colonos in Affricam deducerent. Tandem tractu temporis peste compulsi adeo paucos misere, ut uix nauis compleretur una. Hi in Affricam uenientes, montem Cyrum, loci amenitate et ubertate fontium capti, occupauere. Ibique Bathos, solutis lingue nodis, dux eorum loqui primum cepit. Quam ob rem oraculi promissis certi urbem condidere Cyrenem. Porro sic a posteris fictum est, Cyrenem eximie pulchritudinis Virginem a Pelio monte Thesalie ab Apolline raptam, perlatamque in eius montis iuga, cuius collem occupauerant qui filium secuti sunt, et ab eo repletam IIIIor peperisse filios: Aristeum, Nomium, Auctoum et Argeum. Fictio autem hec ab hystoria non recedit. Nam ab Apolline ideo rapta dicitur nynpha, quia eius mandato, dum responsum dedit oratus, seu eius opera, dum pestis inuasit insulam, in Cyrum montem delata est, ibidem et si non omnes peperit, quia iam Bathos dux itineris fuerat, sed in etatem, sub feruido sole, id est Apolline, uirilem forte deduxit. Verum a Speo Thesalie rege, qui apud Peneum fluuium regnum habuit patre Cyrenis, missi sunt qui perquirerent quonam abiisset filia. Qui, ea comperta, a loci amenitate detenti, in iisdem terris aiunt cum Cyrene remansisse. Ex his tantum pueris tres aiunt adultos in Thesalian rediisse et auita regna recepisse. Inter quos dicunt Aristeum in Arcadia late regnasse, eumque primum apis et mellis usum et lactis coagulum tradidisse, atque trapetis oleas premere, oleum educere et eius usum ostendisse, ut refert Plinius de Historia naturali. Preterea sciens factus, syderis solstitialis ortus primum inuenisse. Quibus consideratis, non absurde Virgilius fabulam Aristei, de recuperatione apium, in fine Georgicorum descripsit. Hunc insuper uolunt Auctonoem Cadmi filiam in coniugem accepisse, et ex ea suscepisse Actheonem. Sane, ut Salustio placet, matris consilio relictis Thebis, in Cheam insulam illo usque ab hominibus inhabitatam abiit, eamque tenuit, esto reliquerit postea, et cum Dedalo in Sardiniam abierit, in qua, ut dicit Solinus de Mirabilibus, urbem Caralim condidit. Quid inde ex eo contigerit legisse non memini. [5,14] CAP- XIV : De Actheone filio Aristei. Actheon filius fuit Aristei ex Auctonoe coniuge, Statio teste: Nec dum ille habitus aut uerse crimina forme Mutat Aristeo genitus fraus aspera cornu Tela manu reicitque canes in uulnus Hyantes. Hic etiam, ut ait Ouidius, Yanthius appellatus est; scribit enim: Cum iuuenis placido compellat Yanthius ore. Et sunt qui dicant hoc illi nomen a puella sepulta eo in loco in quo natus est. Hic, ut ostendit idem Ouidius, uenator fuit, et cum die quodam uenatione fessus in ualle Gargaphie descendisset, eo quod in ea fons esset, recens et limpidus, et ad eum forte potaturus accederet, uidit in ea Dianam nudam se lauantem. Quod cum egre Diana tulisset, sumpta manibus aqua, in faciem eius proiecit dicens: Vade et dic si potes. Is autem repente in ceruum conuersus est, quem cum canes eius uidissent, confestim irruerunt in eum, illumque in mortem coactum atque dentibus laceratum comederunt. Circa quod figmentum sic scribit Fulgentius: Anaximenes, qui de picturis antiquis disseruit, ait libro II-o uenationem Actheonem dilexisse, qui cum ad maturam peruenisset etatem, consideratis uenationum periculis, id est quasi nudam artis sue rationem uidens, timidus factus est. Et paulo post: Sed cum uenandi periculum fugeret, affectum tamen canum non dimisit, quos inaniter pascendo, pene omnem substantiam perdidit. Ob hanc rem a canibus suis deuoratus dicitur. Hec Fulgentius. [5,15] CAP- XV : De Yolao Aristei filio. Yolaum dicit Solinus de Mirabilibus filium fuisse Aristei, et post eum in Sardinia dominium tenuisse. Supra autem dixit in suo uolumine Yolaum filium fuisse Yphyclei, filii Anphytrionis, et eque in Sardinia imperasse, nescio an idem sit uel alius. [5,16] CAP- XVI : De Nomio Apollinis XI-o filio. Nomius, ut scribit Iustinus in Epythoma, filius fuit Apollinis et Cyrenis. Hunc dicit Leontius Apollinem nominatum, quicquid supra dixerit Theodontius, eumque Arcadibus imperasse, eisque leges dedisse, que quoniam quosdam ex optimatibus uiderentur offendere, orta seditione inter Arcades, Aristeo fauente, pulsus est, et loco eius regnauit Aristeus. Is autem ad Admethum Thesalie regem confugit, et eius armenta VII annis pauit, tandem uiribus reassumptis, Aristeum fugauit et Archadum uerum obtinuit principatum, cum abiisset Aristeus in Ceam insulam; et quoniam armenta pauisset, Nomius appellatus est, quod apud Arcades pastor sonat. Et hinc dicit fictionem traxisse locum, Apollinem scilicet ob occisos Ciclopes diuinitate spoliatum, Admeti regis armenta pauisse. Ego autem nescio quid credam potius, cum et uetustate et ignauia librariorum adeo periere codices, ut subtractum sit, posse de quam plurimis ueritatem cernere, et hinc amplissimus uagandi locus mendacio relictus est, cum scribat de antiquis unusquisque quid libet. [5,17] CAP- XVII : De Aucthoo XII-o Apollinis filio. Aucthous filius fuit Apollinis et Cyrenis, ut supra monstratum est. Hunc sunt qui dicant, discedentibus fratribus ex Affrica, et in Greciam uenientibus, Cyrene remansisse, et his imperasse, qui una secum ibidem remansere. [5,18] CAP- XVIII : De Argeo XIII-o Apollinis filio. Argeus, ut supra a Iustino monstratum est, Apollinis fuit filius et Cyrenis. Hic de se, quod ego nouerim, nil preter nudum nomen posteritati reliquit. [5,19] CAP- XIX : De Esculapio XIIII-o Apollinis filio, qui genuit Macaonem. Esculapius, ut fere prisci testantur omnes, Apollinis et Coronidis nynphe fuit filius. Dicit enim Ouidius hanc ex Laryssa fuisse et Flegie filiam; quam cum summe Apollo diligeret et in eius iuisset concubitum, pregnans effecta est; porro coruus Apollinis auis ad Apollinem detulit, quia comperisset eam iuueni cuidam Hemonio commisceri; quam ob causam turbatus Apollo eam sagittis occidit, et facti tandem penitens, cum remediis suis illam nequiret ab Inferis reuocare, secto eius utero, conceptum ex se eduxit infantem, eumque Esculapium appellauit, et, ut fertur, Chyroni centauro tradidit educandum. Quem cum uidisset Alchyroe Chyronis filia, uaticinii docta, uaticinata est: Quia mortuum hominem ab Inferis reuocaret in uitam, et ipse fulminatus deiceretur ad Inferos. Quod effectu non caruit. Aiunt enim hunc arte sua cum eximius euasisset medicus, Diane precibus, Ypolitum, membris collectis undique, in uitam reuocasse et pristine restituisse sanitati; quam ob causam turbatus Iuppiter, eum fulmine interemit, ut liquido testatur Virgilius dicens: Peoniis reuocatum herbis et amore Diane. Tum pater omnipotens, aliquem indignatus ab umbris Mortalem infernis ad limina surgere uite, Ipse repertorem medicine talis et artis Fulmine Phebigenam Stygias detrusit in undas etc. Que huc usque dicta sunt, ut satis patet, hystoria mixta poeticis est. Ast ut pura consistat hystoria, excutiende sunt fictiones. Et ideo coruum accusasse Coronidem sic accipiendum arbitror. Apollinem scilicet augurandi peritia fornicationem nouisse Coronidis, et iratum interfecisse pregnantem. Quod autem Ypolitum, seu ut placet Plinio, Castorem Tyndari filium, ob raptas Lynceo et Yde sponsas a Lynceo seu Yda occisum, in uitam herbis et arte reuocauerit, taliter contigisse puto. Hos, seu eorum alterum, non mortuos, quia a morte in uitam aliquem reuocare solius Dei est, sed uulnerum immanitate, et ob perditum sanguinem mortuos existimatos, quos cum arte et sollicitudine sua in sanitatem reuocasset pristinam, dictum est eum illos ab Inferis in uitam retraxisse. Quod autem ob id a Ioue fulminatus sit, non est credibile, sed ideo fictum credo, quia possibile est ob eam curam eum laborasse plurimum in exquisitione herbarum et aliarum oportunitatum, et sic propter uires fatigatus in febrem incidisse, que profecto letale fulmen et ignitum est, et ex ea febre defecerit; seu forte casu fulminatus est, et opinatum ab ignaris hoc illi contigisse ob reuocatos ab Inferis mortuos, et hinc fabule datum principium. Sane Theodontius negat Apollinem dilexisse Coronidem, et ex eo Esculapium fuisse conceptum, asseritque eum ex Hemonio iuuene et Coronide natum, sed Apollinis filius dictus est, altera ex duabus causis, seu quia matre mortua ante partum et eius secto utero eductus est, quod non absque opere medici sit, per quem fingitur Apollo, quia medicine repertor; et sic Apollinis filius, quia Apollinis opere natus sit. Seu quia qui sic nascuntur, Apollini sacros fore uoluere ueteres, eo quod, ut dictum est, Apollinis opere lucem sortiti uidentur; et ob id aiunt Cesarum familiam sacra Apollinis obseruasse, quia primus eorum, qui ex familia Iulia Cesar dictus est, ob eam causam cognomen adeptus est, et factus Apollini sacer, quia execto matris utero in lucem uenerit. Preterea potuit Apollinis haberi filius, quia clarissimus euaserit medicus. Theodontii autem opinio aliqualiter dictis roboratur Lactantii, qui de Esculapio in libro Diuinarum institutionum dicit sic: Hunc Tarquitius, de illustribus uiris disserens, ait incertis parentibus ortum, expositum, et a uenatoribus inuentum, canino lacte nutritum, Chyroni traditum, didicisse medicinam. Fuisse autem Messenium sed Epydauri moratum etc. Post hec dicit Lactantius, hunc enim fuisse, qui Ypolitum curauit. Ceterum ne ob diuersitates relatorum, ubi minime oportunum est, mendaces credantur scriptores, est aduertendum, ut placet Tullio De naturis deorum, quia tres fuere Esculapii. Quorum primum dicit ipse filium fuisse Apollinis, eumque speculum inuenisse, et primum obligasse uulnus, et hunc ab Arcadibus asserit summe coli. Secundum uero dicit fratrem fuisse secundi Mercurii ex Valente patre atque Coronide matre natum, eumque percussum fulmine interisse, et Cynosuris humatum. Tercium uero filium fuisse dicit Asyppi et Arsynoe, eumque primum alui purgationem et dentis euulsionem comperisse, eiusque sepulcrum esse in Arcadia, non longe a Lusio flumine, circa quod et lucus ostenditur eius. Et sic erit possibile ex his aliquem ex matris utero cesum, aliquem ex incerto patre natum atque expositum, nec obstat omnium parentes a Tullio nominari. Vidi ego in patria et nonnunquam ex principibus patrie hominem, qui infans fuit expositus, et demum a nutritore tanquam a patre cognominatus. Sed quid multa? Qualiscunque seu quicunque fuerit ex istis, tanta ueneratione apud Epydauros habitus est, ut etiam Romani iam fere omni Ytalia occupata, pestilentia egretudinum agitati, quasi pro singulari et certo subsidio legatos ad Epydauros mitterent, orantes, ut illis de oportuno remedio subuenirent, permitterentque ut Esculapium tanquam salutare subsidium Romam deferrent, concessumque in forma serpentis, dyabolo operante, Romam in naui deueherent, illique templum insigne in insula Tyberis construerent, et loco salutaris dei diu colerent, dato illi impune Dyonisius Syragusanus nouacula auream abstulerit barbam. Esculapius autem dure agens interpretatur, quod forsan nomen labori suo circa curam Ypoliti conforme fuit. [5,20] CAP- XX : De Macaone Esculapii filio, qui genuit Asclepium. Macaon, ut dicit Papias, filius fuit Esculapii, euo suo insignis medicus, quod ego utrum credam nescio, eum saltem fuisse medicum, cum scribat Ysidorus post fulminatum Esculapium interdictum fuisse medendi exercitium, et ut ait Plinius ubi de Hystoria naturali: cum claruissent opera Esculapii temporibus Troianis sequentia eius in nocte densissima latuere usque ad Peloponnesiacum bellum, et tunc ea reuocauit in lucem Ypocrates etc. Quod tempus, ut dicit Ysidorus, fuit annorum fere quingentorum. Hinc ego sumptum puto quod fictum est, Solem ob fulminatum Esculapium noluisse aliquandiu lucis currum ducere, ut ostenderetur Solis inuentum, scilicet medicinam, eclipsim passum per secula plura, et tandem in lucem reuocatum. Ego hunc Machaonem autoritate Papie non apposuissem, cum eum in multis circa talia minus curiosum sepissime inuenerim scripsisse dissona ueritate, sed ut ponerem me traxit solertia Pauli, qui non solum Macaonem Esculapii filium scribit, sed et Asclepium quendam Macaonis filium fuisse confirmat. [5,21] CAP- XXI : De Asclepio filio. Asclepius, ut dicit Paulus, fuit filius Macaonis, credo, Augustinum secutus, qui hunc Esculapii nepotem uidetur dicere, scribens, ubi de Ciuitate dei, Hermetem Trimegistum Asclepio loquentem sic: auus enim tuus, o Asclepi, medicine primus inuentor, cui templum consecratum est in monte Lybie, circa litus Cocodrillorum, in quo eius iacet mundanus homo, id est corpus; reliquus uero, uel potius totus in sensu uite melior remeauit in celum, omnia etiam nunc hominibus adiumenta prestans, infirmis numine nunc suo, que solet medicine arte prebere. Et paulo infra idem sequitur Augustinus: Ecce duos deos dicit homines fuisse Esculapium et Mercurium etc. Verum ego librum hunc Hermetis Trimegisti, quem de Ydolo intitulat, uidi, nec tamen, qualiter Esculapius fuerit Asclepiadis auus, per uerba Hermetis precedentia atque sequentia dictis ab Augustino percipere queo, certus tamen quoniam potius ingenium deficiat meum, quam accusari possit animaduersio Augustini. [5,22] CAP- XXII : De Psyce XV-a Apollinis filia. Psyces, ut dicit Martialis Capella in libro, quem De nuptiis Mercurii et phylologie scripsit, filia fuit Apollinis et Endilichie. Ex qua Lucius Apuleius, in libro Methamorphoseon, qui, uulgariori uocabulo, Asinus aureus appellatur, longisculam recitat fabulam talem: Regem scilicet fuisse et reginam, quibus tres fuere filie, quarum due maiores natu, etsi forma spectabiles essent, iunior, cui Psyces nomen erat, in tantum pulchritudine ceteras excedebat mortales, ut non solum admiratione teneret spectantes, sed infigeret animis ignaris rei miraculo credulitatem, ut Venus esset que descendisset in terris, et fama longe lateque uulgata inuise formositatis egit, ut non solum ciues sed exteri ad uisendam Venerem et sacris honorandam accederent, templis uere Veneris neglectis. Quod egre Venus ferens, in Psycen accensa, Cupidini filio iussit, ut eam amore feruentissimo hominis extreme sortis incenderet. Interim pater de nuptiis uirginis Milesium Apollinem consuluit. Qui respondit, ut illam in uertice montis deduceret, ibique diuina stirpe creatum, esto pessimum et uipereum, nancisceretur uirgo maritum. Quo responso parentes affecti, cum lacrimis et merore totius ciuitatis, uirginem in predestinatum deduxere culmen, ibique solam liquere. Que et si solitudine et incerto timore futuri coniugis anxiaretur, non tamen diu perstitit, et uenit Zephyrus mitis, et suaui spiritu eam summens, in floridam detulit uallem; in qua cum aliquali somno lenisset erumnam, surgens uidit gratum oculis nemus et argenteis undis manantem fontem, atque palatium non solum regium sed diuinum, miris ornatum diuitiis; quod cum intrasset et ingentes inuenisset thesauros absque custode, et miraretur plurimum, obsequentium uocibus absque corporibus auditis, intrauit lauacrum, inuisis sibi assistentibus obsequiosis. Inde cena diuinis conferta dapibus sumpta, cubiculum intrans, conscendit genialem thorum, et soporate maritus affuit. Qui cum eam sibi fecisset coniugem, ueniente luce inuisus abiit; et sic sepius magna Psycis consolatione continuans, factum est ut sorores, eiusdem audito Psycis infortunio, e domibus maritorum ad lugubres parentes accederent, et una cum eis sororis infelices nuptias deflerent. At Cupido presentiens quid inuidia sororum pararetur Psyci, eam premonuit, ut earum omnino flocci faceret lacrimas, nec in suam perniciem pia atque credula esset. Quod cum spopondisset Psyces, se cepit deplorare captiuam et quod sorores uidere et alloqui non posset, et uenientem atque redarguentem Cupidinem precibus in eam sententiam traxit, ut cum eis loqui posset, Zephyroque iuberet, ut eas ad se leni deferret flatu. Qui cum fecisset, concessit etiam ut ex thesauris, quos liberet, asportare permitteret, sed earum suasionibus nullo modo crederet, nec suam uidere formam alicuius consilio exoptaret. Tandem complorata domi Psyce a sororibus, scopulum conscendere, et ululatu femineo redintegrato a Psyce audite sunt, atque paucis consolate uerbis, et postremo illas Zephyrus Psycis imperio in uallem detulit amenam. Ibi a Psyce festiua caritate suscepte, diuinum nemus et regiam, thesaurosque mirate, et lauacro atque cibo refecte, percontari scrupulose cepere, quisnam eius uir ac tantarum rerum dominus esset. Illa autem memor precepti coniugis, iuuenem finxit uenationibus intentum; et concessis eis que uellent ex thesauris, a Zephyro illas in summitate montis iussit deferri. Que, post longas infortuniorum suorum querelas, felicitati Psycis inuidentes, celatis thesauris fictisque lacrimis ad parentes rediere, et inde inito de pernicie Psycis consilio abiere ad uiros. Psyces autem iterum premonetur a uiro, ut sororum euitaret insidias, et nullius consilio eum uidere conetur. Reuertuntur interim sorores inuide, et obsequio Zephyri ex uertice montis deferuntur ad Psycem, et letanter suscepte felicitati et pregnationi congratulantur sue; captamque uerbis mellifluis aggrediuntur uenenosis colloquis, inquirentes iterum quisnam uir eius esset. Psyces autem pridiani oblita mendacii, in fictionem alteram deuertit, eumque dixit mediocris etatis hominem et uacantem negociationibus, datisque muneribus iussit illas Zephyro reportaret. Que cum aduertissent eam, non ea forma qua pridie dixisset, uirum designasse, illum ab ea inuisum, et perconsequens arbitrate deum sunt, et sic acrius exarsere. Et inde die redeuntes seguenti, affectu pio uerbis se maximam salutis eius curam gerere monstrauere, asseuerantes post multa se pro comperto habere a circumuicinis incolis, non hominem, sed serpentem tortuosum illas edes incolere, eiusque uirum esse, nec illum aliud expectare quam maturitatem eius quem gerebat in utero, ut ex ea illoque se ampliori sagina saturaret. Quibus terrefacta Psyces et eis ultro aures prebens, eo quod ille adeo se uideri recusaret, eis remissis ad scopulum, consilio earum nouaculam parauit, et lucernam abscondit sub modio, nocte seguenti uisura, quisnam esset is cuius uteretur concubitu, et ut illum perimeret si uerbis, responderet forma, sororum. Intrat igitur more suo lectum Cupido, et in somnum soluitur. Psyces uero, aperto lumine, uidit illum mira formositate conspicuum iuuenem, alis pernicibus insignitum, et ad eius pedes arcum et pharetram sagittis confertam; e quibus cum unam mirabunda eduxisset, expertura aciem, adeo digito impressit suo, ut aliqualis scaturiret e uulnere sanguis. Quo facto, miro dormientis adhuc amore flagrauit. Dumque illum mirabunda conspiceret, fauillula ex lucerna prosiliuit in dexterum dormientis humerum; quam ob rem expergefactus Cupido repente fugam arripuit. Verum Psyces cum illum cepisset crure atque fortiter teneret, tam diu ab eo per aerem delata est, donec fessa, eo dimisso, caderet. Cupido autem in uicinam cupressum euolans, longa querela eam redarguit, seipsum damnans, quod a matre missus, ut illam extremi hominis amore incenderet, et ipse se ipsum ob eius pulchritudinem uulnerasset; et inde euolauit. Psyces uero postquam illum uidere non potuit, se in propinquum deiecit fluuium mortem cupiens. Fluuius autem aspernatus eam deduxit in ripam, ubi a Pane deo uerbis solata aliquantisper est. A quo tandem discedens in ciuitatem uenit, in qua altera sororum nupta; quam cum conuenisset illi casum suum recitauit omnem, uerum uindicte auida, in perniciem sororis consultricis astutule mentita est circa extremum uerborum Cupidinis, asserens eum dixisse: abi hinc et res tuas affer, postquam imperium meum seruare nequisti, ego autem sororem tuam, teque nominauit, meis nuptiis coniugabo, et me fecit inde confestim a Zephyro deferri in culmen ex quo sustulerat. Quod cum audisset illa, confestim euolauit in montem, et alio flante uento inquit: Accipe Zephyre dominam tuam meque deducito in uiri cubiculum, et cum uerbis sumpto saltu maximo, se in ingens precipitium dedit, quassatoque corpore toto, alitibus esca effecta est. Psyces inde equo modo et aliam sororem misit in saltum. Demum cum primo Cereris inde Iunonis precibus exquisisset subsidium, et ab utraque repulsam habuisset, audissetque, iubente Venere, Mercurium uoce preconia mortalibus cunctis iussisse, ut nemo eam occultaret, et dona indicanti preponeret, se ad fores Veneris presentauit. A qua obiurgata diu et capillis tracta, sollicitudini et tristitie ancillis suis ut excruciaretur tradita est. A quibus cum esset uerberibus lacessita, eidem a Venere cumulus segetum multiplicium appositus est, iussumque ut in seguenti uespere grana seminum omnium discreta representaret eidem. Quo iussu, abeunte Venere, obstupefacta Psyces riguerat, sed aduenientibus formicis ab eis confestim iussa Veneris peracta sunt. Secundo autem Venus precepit eidem, ut floccum aurei uelleris ostensi pecoris eidem portaret; quod Psyces, secuta monitum palustris arundinis, cum obtinuisset, imperanti reportauit. Tercio Venus, urnulam tradidit iussitque, ut plenam ex undis Stigiis ei deferret confestim. Que cum locum uideret inaccessibilem, aquile uolantis subsidio mandatum dire socrus impleuit. Quarto Venus, data ei pixide, iussit illi ad Inferos descenderet Proserpineque, sua ex parte, paululum sue formositatis exposceret. Que cum iret ad turrim se precipitatura, ab eadem monita descendit ad Inferos, et legationi peracta, pixidem plenam atque coopertam assumpsit, et ad superos remeauit, sed immemor mandatorum turris, sumptura aliquantulum diuine formositatis, ut amanti suo pulchrior uideretur, aperuit pixidem ex qua prosiliuit somnus infernus, qui in eam iniectus, eam non aliter quam corpus mortum soporauit. Sed Cupido iam conualescens a uulnere, casum sue Psycis aduertens, per fenestram cubiculi euolauit ad dormientem, detersoque ab ea somno et in pixidem redacto, redarguit eam presuntionis aduersus monitus habite, dixitque ut mittenti deferret, quod et factum est. Cupido autem impatiens infelicitatum et laborum puelle a se dilecte, Iouem orauit, ut pateretur illam sibi coniugem fore. Qui precibus annuens, congregatis diis, eorum in presentia iussit ut Psyces coniunx esset perpetua Cupidinis. Quam Mercurius Iouis iussu deuexit in celum et ibidem, immortalis effecta, nuptie celebrate sunt. Ipsam autem Cupidini peperit uoluptatem filiam. Serenissime rex, si huius tam grandis fabule ad unguem sensum enucleare uoluerimus, in ingens profecto uolumen euaderet, et ideo cur Apollinis, et Endilichie filia dicatur Psyces, que eius sorores, et cur Cupidinis dicatur coniunx, cum paucis ex contingentibus dixisse satis sit. Psyces ergo anima interpretatur. Hec autem Apollinis, id est solis, filia dicitur, eius scilicet qui mundi uera lux est deus, cum nullius alterius potentie sit rationalem creare animam, nisi dei. Endelichia autem, ut dicit Calcidius super Tymeo Platonis, perfecta etas interpretatur; cuius ideo rationalis anima dicitur filia, quia et si in utero matris illam a patre luminum suscipiamus, non tamen eius apparent opera, nisi in etate perfecta; cum potius naturali quodam instinctu usque ad etatem perfectam feramur, quam iudicio rationis; etate uero perfecta agere incipimus ratione; ergo bene Apollinis et Endelichie filia dicitur. Sunt huic due sorores maiores natu, quarum una est anima uegetatiua, altera uero sensitiua, sed Psyces pulchritudine illas excedit, et hoc ideo quia uegetatiua anima communicamus cum plantis, sensitiua autem cum brutis, rationali quidem cum angelis et Deo, quo nil pulchrius. Psyces uero ideo dicitur iunior, quia longe ante eam uegetatiua conceditur fetui, et inde tractu temporis sensitiua, postremo a deo rationalis infunditur. Ille ante nubunt, quod ideo dictum est, quia corporeis sunt annexe uirtutibus. Huius autem coniugium diuine stirpi seruatur, id est amori honesto, seu ipsi Deo, cuius inter delicias a Zephyro, id est a uitali spiritu, qui sanctus est, defertur et matrimonio iungitur. Hic coniugi prohibet, ne eum uidere cupiat, ni perdere uelit, hoc est nolit de eternitate sua, de principiis rerum, de omnipotentia uidere per causas, que soli sibi nota sunt; nam quotiens talia mortales perquirimus, illum, imo nosmet ipsos deuiando perdimus. Sorores autem non nunquam ad methas usque primas deliciarum Psycis deueniunt, et ex thesauris eius reportant, in quantum penes rationem uiuentes melius opus suum uegetatio peragit, et sensitiue uirtutes clariores sunt, et longius perseuerant. Sane inuident sorori, quod minime nouum est sensualitatem cum rationem discordem, et dum illi blandis uerbis suadere non possunt, ut uirum uideat, id est uelit naturali ratione uidere quod amat, et non per fidem cognoscere, eam terroribus conantur inducere, asserentes eum immanem esse serpentem, seque eam diuoraturum; quod quidem totiens sit, quotiens sensualitas conatur rationem sopire, et ostendere anime contemplationes incognitarum rerum per causam, non solum delectationes sensitiuas auferre, sed labores maximos et angores minime oportunos ingerere, et nil demum placide retributionis afferre. Anima autem, dum minus prudens talibus demonstrationibus fidem adhibet, et quod negatur uidere desiderat, occisura, si uoto non conrespondeat forma, uidet effigiem uiri pulcherrimam, id est extrinseca Dei opera, formam, id est diuinitatem, uidere non potest, quia Deum nemo uidit unquam; et cum fauillula ledit et uulnerat, id est superbo desiderio, per quod inobediens facta, et sensualitati credula, bonum contemplationis amittit, et sic a diuino separatur coniugio. Tandem penitens et amans, perniciem sororum curat astutia, easque adeo opprimit, ut aduersus rationem nulle sint illis uires, et erumnis et miseriis purgata presumptuosa superbia atque inobedientia, bonum diuine dilectionis atque contemplationis iterum reassumit, eique se iniungit perpetuo, dum perituris dimissis rebus in eternam defertur gloriam, et ibi ex amore parturit Voluptatem, id est delectationem et letitiam sempiternam. [5,23] CAP- XXIII : De Arabe XVI-o Apollinis filio. Arabs, ut placet Plinio in libro Naturalis hystorie, Apollinis et Babillonie fuit filius, quem medicine artis dicit etiam repertorem. Puto ego hunc seu Babilonem fuisse hominem, et ibidem medicinam ostendisse prius, seu apud Babilonios didicisse, et ad Arabes primum detulisse; et hinc Apollinis filius dictus, quia medicus, et Babillonis, quia in Babillonia natus uel eruditus sit. [5,24] CAP- XXIV : De Tytio filio Iouis tertio. Postquam Apollinis longa posteritas expedita est, ut ad Iouis filios reuertamur ordo postulat. Ex quibus sese ante alios Tytius offert. Quem dicit Leontius filium fuisse Iouis ex Hellare Orcomeni filia, quam pregnantem Iuppiter, iram Iunonis timens, occultauit in terram, ex quo factum est, ut nascens puer ex terra natus uideretur, ut Seruius asserebat. Que quidem terra postmodum eum enutriuit, et sic non mater, sed nutrix. Is tamen cum ad integram uenisset etatem, Latonam Apollinis matrem amauit, eamque de stupro interpellauit. Quam ob rem turbatus Apollo eum sagittis occidit, et apud Inferos religauit, atque eius iecur uulturibus laniandum apposuit hac lege, ut consumptum restauraretur illico, et sic nunquam uultures a discerpendo cessarent, nec ipse a patiendo. Restat nunc huic fictioni uelum eripere, ut quod contegat uideamus. Dicit enim primo Iouem pregnantem in terris abscondisse; nil enim occultius tegitur, quam quod infoditur, et ideo debemus intelligere hanc secretissime fuisse seruatam, et hoc timore Iunonis, id est maioris potentie, cum dea regnorum sit Iuno. Terram autem aluisse Tytium non est nouum, cum omnes alamur a terra. Quod Latonam Apollinis matrem amauerit, ingentem eius demonstrat animum, celsitudinem enim appetiit, que claritatis mater est, sed ab Apolline, id est a regio splendore, deiectus est apud Inferos, id est apud plebeios, quos penes semper curarum plenus fuit, qualiter posset in gradum, ex quo deciderat, reascendere. Recitat ex isto Tytio Leontius breuem hystoriam, et dicit hunc apud Boetios magnum fuisse hominem, et uiribus temptasse ex Delpho Apollinem eicere, a quo ipse eiectus est, et fere ad priuatam uitam redactus. De pena autem illi apposita dicit ubi, de Somnio Scipionis Macrobius sic: Vulturem iecur immortale tondentem, nichil aliud intelligi uolentes, quam tormenta conscientie obnoxia flagitio uiscera interiora rimantis, et ipsa uitalia indefessa admissi sceleris admonitione laniantis, semperque curas, si requiescere forte tentauerint excitantis, tanquam fibris renascentibus inherendo, nec ulla sibi miseratione parcentis, lege hac, qua se iudice nemo nocens absoluitur, nec de se suam potest uitare sententiam. Hec Macrobius. [5,25] CAP- XXV : De Bacho secundi Iouis IIII-o filio, qui genuit Hymeneum, Thyoneum et Thoantem. Bachus Iouis filius et Semeles ab Ouidio et reliquis omnibus poetis dicitur. Ex cuius origine talis recitatur fabula. Cum amaret Iuppiter Semelem Cadmi filiam, et ipsa concepisset ex eo, accessit ad eam Iuno, formam gerens Beroe Epydaurie anus, et inito cum colloquio, perquisiuit, numquid diligeretur a Ioue. Cui dixit Semeles arbitrari se diligi; tunc Iuno: non potes, filia, nisi uno modo cognoscere, scilicet si, Stygis interposito iuramento, promittat tecum eo pacto coniungi, quo Iunoni iungitur. Semeles experientie auida, uenienti iuramentum et inde munus poposcit. Iuppiter autem dolens, eam, ne aduersus iuramentum ageret, fulminauit et mortue filium traxit ex utero, suoque apposuit femori, donec tempus perficeretur, quod eum esse in uentre matris oportunitas exigebat. Hunc primo clam nutriuit Yno matertera eius, postmodum nynphis tradidit, que etiam ei alimenta dederant, ut ait Ouidius: Furtim illum primis Yno matertera cunis Educat, inde datum nynphe Nyseides antris Occuluere suis lactisque alimenta dedere. Et alibi. Nysiadas nynphas, puerum querente nouerca, Hanc frondem cunis apposuisse ferunt, scilicet ederam; que, ut idem dicit Ouidius, fuit postea gratissima Bacho. Huic insuper alumnum dicunt fuisse Sylenum, qui captus a rusticis, a Myda Bacho restitutus est, ut ait Ouidius. Rex uenit et Iunoni Sylenum reddit alumno. Hunc preterea curru et sociis honorant; de quibus sic refert Statius: Promouet, effrene dextra leuaque sequuntur Lynces, et uda mero lambunt retinacula tygres. Post exultantes spolia armentalia portant, Seminecesque lupos, scissasque Mimallones ursas. Nec comitatus iners, sunt illic Ira Furorque Et Metus, et Virtus et nunquam sobrius Ardor, Succiduique gradus et castra simillima regi etc. Dicuntur insuper eum primum uitem plantasse, ut ait Accius in Bachis: o Dyonise, pater optime, uite sator, Semela genitus euhia. Et hinc uini deum asserunt. Ederam ei sacram et uannum et Marsyam in tutelam eius ascribunt. Eique Adryanam Mynois filiam coniugem copulant. Baculum ab eo repertum atque denominatum affirmat Rabanus, ut eo homines uino graues uterentur. Multis et illum nominibus uocant, de quibus Ouidius: Tura dabant, Bachumque uocant Bromiumque Lyeum Ignigenamque, satumque iterum, solumque bimatrem. Additur his Nyseus intonsusque thyones, Et cum Leneo genialis consitor uue, Nictiliusque Eleusque parens et Yacus et Euan, Et que preterea per Graias plurima gentes Nomina, Liber, habes, tibi enim {in}consumpta iuuenta est, Tu puer eternus et formosissimus alto Conspiceris celo, tunc cum sine cornibus astas etc. Addit etiam alia nomina Albericus, uocatumque dicit: Euchium, Bryseum et Bassareum. Lactantius etiam eum uocari dicit Dytirambum. Dicit insuper Seruius, Orpheum dicere hunc a Gigantibus membratim discerptum. Quod Albericus affirmat, addens quod ab eis ebrius sit inuentus, eumque dicit sepultum et postea surrexisse integrum. Pingebant etiam eum antiqui in habitu muliebri, et nudum atque puerulum, ei nocturno tempore tibiis, et cymbalis, et clamore sacrum, quod orgia uocabant, celebrantes. Preterea hec alia etiam recitantur, sed quoniam non comperta sunt omnia que queruntur, que uideri possunt de appositis uideamus. Primo igitur, et ante omnia, pro constanti uidentur tenere hystoriographi Dyonisium hominem ex Ioue et Semele natum, adeo, ut de tempore inter antiquos plurima fuerit uarietas. Ex quibus alii Dyonisium, alii Liberum patrem uocant; et quoniam non constat cuius Iouis fuerit filius, ego secundo ascripsi Ioui, eo quod eius euum melius uideatur conuenire cum secundo, quam cum aliquo aliorum. Dicit enim Eusebius in libro Temporum, a quibusdam arbitrari, Danao Argis regnante, Dyonisium in Yndia Nysam condidisse, et suo nomine nuncupasse, et eodem tempore eum in Yndia militasse, et eius in exercitu fuisse mulieres Bachas cognominatas ob furorem potius quam ob uirtutem; quod quidem fuit circa annos mundi II-dccxxuiiii. Paulo post idem Eusebius dicit, regnante Danao Argis, Cadmus regnauit Thebis, ex cuius filia Semele natus est Dyonisius, id est Liber pater, quod secundum eius annorum descriptionem comprehenderetur fuisse circa annos mundi II-dcclxui. Nec multo post dicit anno XXXV-o Lycei regis Argiuorum, Dyonisius, qui latine dicitur Liber pater, nascitur ex Semele, quod contigisse uidetur anno mundi II-dcccxiiii. Inde subsequitur, Acrisio regnante Argiuis. Dyonisius qui et Liber pater, aduersus Yndos dimicans, Nysam urbem iuxta Yndum flumen condidit, quod factum colligitur anno mundi II-dccclxx. Quanta hec sit temporis diuersitas, ab Eusebio ex comentariis ueterum collecta, facile comprehendi potest; nostrum autem est per coniecturas arbitrari, quod uerius potuerit ex dictis tempus attribui euo Bachi. Ego autem, omissis causis me mouentibus, arbitror Bachi dies fuisse circa antiquius horum tempus, seu saltem quod de proximo sequitur, eumque ea tempestate natum egisse que ab eo gesta narrantur. Sed his curiosioribus derelictis, ad figmenta tendamus. Fulminatam Semelem a casu sumptum credo, eam scilicet a fulmine, seu ab ignita febre in mortem deductam, quarum utramque a Ioue, id est ab elemento ignis, emissam non mirabitur eruditus. Euulsum ab utero mortue matris fetum, et Iouis femoribus applicitum, notissimum obstetricibus officium designatur; necesse enim est, ut caloribus extrinsecis, qui per Iouem debent intelligi, faueatur qui ante tempus intrinsecis aufertur. Sed cum sit hec expositio physica, hystoricam recitat Pomponius Mela in Cosmographia, dicens: Urbium quas incolunt Yndi, sunt autem plurime, Nysa est clarissima et maxima, montium Meros Ioui sacer, famam hinc precipuam habent in illa genitum, in huius specu Liberum arbitrantur esse nutritum, unde Grecis autoribus, ut femori Iouis insitum dicerent, aut materia ingessit aut error. Hec ille. Albericus autem addit, dicens a Remigio affirmari apud Nysam Liberi patris haberi crepundia in testimonium quod ibidem altus sit. Quod si sic est, autumo de altero intelligendum sit, quam de eo, qui ex Semele natus est; ex quo etiam sequi posset temporum diuersitates a diuersis Dyonisiis exortas esse. De hoc enim, si is fuit, dicit Orosius sic: Subactam Yndiam Liber pater sanguine madefecit, cedibus oppleuit, libidinibus polluit, gentem utique nulli hominum unquam obnoxiam, uernacula tantum quiete contentam. Ceterum, ut ad sensus physicos tectos sub fabula redeamus, dico, quod nonnulli uolunt pro Bacho uinum intelligi, et sic Semeles pro uite sumetur; que ex Ioue, id est ex calore, in altum humorem terre immixtum per poros trahente se pregnantem, id est turgidam facit, et in palmites botrosque sucos, tanquam in conceptum fetum emittit, tunc autem fulminatur, cum adueniente autumnali calore non in ampliorem maturitatem, sed potius in corruptionem et putredinem fructum conceptum deduceret, ut auferatur necesse est, et femori Iouis, id est calori altero, applicetur. Quod quidem sit, dum pressum ex uuis uinum aut igni ipsismet pressis bulliendum concedimus iterum, donec defecatum tali bullitione reddatur potui aptum. Deinde Yno, id est uas, illud seruat occultum, id est contectum, ne a Iunone inueniatur, id est ne ab aere corrumpatur. Seu pregnantem tunc Semelem dicimus ex Ioue, cum uitem agente calore turgidam cernimus uere primo; uerum tunc fulminatur, dum estiuo calore preter consuetum exuritur; tunc autem apertis poris conceptum emittit in botros, quod femori Iouis, id est diurno calori, applicatur, ut quam ex matre non habuerat, a patre maturitatem accipiat; et tunc Yno illud seruat occulte, dum a pampinis tegitur, ne ab aere nimis calido offendatur; et illud tunc nutriunt nynphe, dum nocturnis humiditatibus restauratur, quod calore diurno fuerat exhaustum. Sylenus senex eius alumnus dicitur, eo quod senes fere potu magis quam cibo sustententur. Qui illi a Myda auarissimo homine ideo restituitur, quia auarus potationibus non delectatur. Curru et sociis uti ideo a poetis dictum est, ut nonnulli ex suis demonstrentur effectus. Nam pro curru ebriorum uolubilitas assumenda est. Lynces autem illi attribuuntur, ut intelligatur uinum moderate sumptum uires, audaciam et perspicaciam augere. Tigres autem ideo currum trahunt, ut ebriorum ostendatur seuitia. Nemini enim parcit onustus uino. Sunt preterea temulenti temerari adeo, ut in quodcunque periculum inconsiderate irruant, quod per semineces lupos, et scissas ursas, que in predam Bachi deportantur intelligo. Quod irascantur facile et inde ueniant in furorem, satis liquido patet, et sic non sobrio comitantur ardore. Meticulosi etiam sunt uinolenti, quia perdito recto rationis iudicio sepissime non timenda pauescunt. Virtus autem, cur currui Bachi iungatur, pretactum est, ubi de lyncibus diximus. Succidui gradus ideo inter Bachi numerantur comites, ut ebriorum titubantia designetur, qui adeo titubando incedunt, ut cadere credantur continue. Superadditur Bacho castra esse simillima regum, nec immerito; nam si cernamus tabernas meritorias, ibidem tabernacula frondium, cupidinarios, lurcones et edulia, potationes hinc inde, atque tumultuantes rixantesque uidebimus, que castris regum simillima sunt. Bachum autem apud Grecos primum plantasse uitem, seu uineam, et uinum fecisse, possibile est, cum longe ante apud Hebreos id fecisse Noe certissimum habeamus. Dicunt tamen aliqui Bachum uitem non plantasse, sed incognitum Thebanis uini usum introduxisse, atque illud uariis liquoribus immiscuisse, ut amabilius foret; quod quoniam mirabile uisum est, deus uini apud rudes primo creditus est. Ederam preterea Bacho sacram dicunt, credo quia uites, edere tramites luxuriantes plurimum, et botros uuarum imitentur corimbi, nec non quia uireat uiriditate perpetua, per quam ostenditur uini iuuentus continua; nunquam enim quantum ad uires senescit uinum. Hac etiam poete coronari consueuere, eo quod Bacho ob facundiam sacri sint, et ad perpetuitatem carminum demonstrandam. Vannus autem illi sacer est mistica ratione. Ait autem Seruius Liberi patris sacra ad purgationem anime pertinere, et sic homines eius misteriis purgabantur, sicut uanno frumenta purgantur. Fuere tamen qui uoluere hec purgamina uiuentibus hominibus fieri per extremam ebrietatem, que sacrum Bachi est; asserentes, si quis in tantam ebrietatem procederet, ut in uomitum usque ueniret, post preteritum cerebri stuporem, animum, exutis curis tediosis atque eiectis, remanere tranquillum; cui opinioni Seneca phylosophus in libro, quem De tranquillitate animi scripsit, adhesisse uidetur. Marsiam in suam tutelam positum ideo uoluisse reor, quia audax imo temerarius in Apollinem fuit, per quam temerarietatem, uinolentorum loquacitatem in quoscunque tendentem intelligo, qua in conspectu rudium sepe prudentes ab ignaris confundi uidentur, non aduertentium, quia nullo talium oratio incedat ordine, sed more satyri, uti Marsias fuit, huc illuc saltitando procedat, tandem in conspectu eruditorum nudatus Marsia, id est patefacta calefactorum presumptione, in flumen uertitur, id est in lapsum, quasi nil dixerint talium sermo soluatur. Quod ad Adrianam coniugem pertinet, in sequentibus, ubi de ea scribetur. Hunc autem a Gigantibus fuisse discerptum et inde sepultum, ideo dictum reor, quia ab Eusebio in libro Temporum scribitur, quod regnante Athenis Pandione, anno scilicet mundi II-DCCCXCVI, Marco Varrone poeta teste, hic Liber pater aduersus Perseum pugnans in prelio occisus sit, eiusque uideri sepulcrum apud Delphos, iuxta Apollinem aureum; et hoc quantum ad hystoriam dictum sit. Sed fictioni superadditur a quibusdam, eum scilicet quantuncumque discerptum sepelierint, integrum surrexisse; quod ego arbitror debere intellegi, quod ex pluribus ingurgitationibus ab elatis calore uini bibionibus factis, una consurgat ebrietas, per quam Bachum uiuere et aliquid satis patet. Dicebat tamen circa hoc Albericus Bachum animam mundi intelligendum, que quamuis membratim per mundi corpora diuidatur, tamen se reintegrare uidetur de corporibus emergens, et se reformans, et semper una eademque perseuerans, nullam simplicitatis sue patiens sectionem. Hec ille. Ast ego puto hunc Bachum Alberici, Solem intelligendum Macrobii, in quem ipse Macrobius transfert deorum omnium deitates. Pictus autem in habitu muliebri est, quia in expeditione aduersus Yndos secum habuit mulieres, ut predictum est, uel quia continuate potationes, debilesque reddant ad ultimum potatores. Nudus uero ideo fingitur, quia ebrius omnia pandat secreta, uel quia multos iam ad inopiam et nuditatem deduxerit, uel quia calorem potationis ingerant. Puer quidem dicitur, quia non aliter sint lasciui ebrii quam pueri, quibus nondum integer est intellectus. Restat nunc de nominibus uidere. Dicitur igitur primo Bachus, quod idem sonat quod furor, eo quod uinum et potissime nouum tam feruentis furoris est, ut nullo queat claustro continere, et immoderate sumentes, ut predictum est, facit etiam furiosos. Dicitur etiam Bromius a bromin, quod est consumere; modesta quidem boni uini potatio consumit superfluitates ciborum, et digestionem adiuuat, ut physicis placet, sed intemperate sumptum humiditatem bonam desiccat, et neruorum hebetat uires, adeo ut plurimum ingurgitatores tremulos effetosque reddat. Vocatur insuper et Lyeus a lyen, quod est tractus, tractim enim bibitur. Vel dicitur Lyeus a ligo ligas; modeste autem sumptum dispersas uires colligit augetque, immoderate sensus ligat et rationem. Vel secundum Fulgentium Lyeus dicitur, quia lenitatem prestat; sumus enim post aliqualem potationem magis exorabiles. Nuncupatur et Ignigena, seu quia ex igne genitus sit, seu quia ignem, id est calorem generat; uidemus enim capita potantium fumantia, eosque ob calorem uestimenta quandoque deponere. Appellatur etiam Satus iterum, et ob id eum uocari Dytirambum, quod idem sonet, dicit Lactantius; quia autem iterum natus sit, supra monstratum est, et inde merito bimater. Nyseus preterea a Nysa ciuitate, in qua colitur, uel a Nysa, uno ex uerticibus Parnasi eidem consecrato, uocatus est. Thyoneus quod intonsus sonat, ideo dicitur, quia uites ex quibus oritur longas habent palmites; uel quod melius puto, ad suam pueritiam ostendendam, quia intonsi sint pueri. Consitor uue dicitur a uite a se primo plantata. Nictilus uero uocitatur, quia noctem, id est tenebras sensibus ingerat. Eleus ab Ellea ciuitate, in qua potissime colebatur. Yacus autem ea de causa nominatus est, quia homines hyare faciat. Euan interiectio laudantis Bachum est, et sonat bonus puer. Briseus ideo dictus, ut ait Albericus, quia primus uinum ex uua pressit; uel Briseus, quasi hyrsutus, id est superbus. Hinc aiunt eum apud ueterem Greciam duas habuisse statuas, unam hyrsutam Briseim uocatam, alteram uero lenem, Lenei uocitatam. Bassareus autem appellatus est a specie uestium, quibus ministre eius utebantur in sacris, et ab eisdem ministre Bassarides nuncupate. Liber autem pater dicitur, quia hominibus libertatem uideatur inferre; nam potati serui, etiam ebrietate durante, arbitrantur se fregisse uincula seruitutis; liberat preterea a curis, et in agendis securiores facit, pauperes ab oportunitatibus reddit immunes, deiectos extollit etiam in sublime. Et dicit Albericus, quod, cum inter initia condendarum ciuitatum, diis ceteris pro auspicibus ceptorum fierent sacra, Libero patri fiebant, ut libertatem future patrie conseruarent. Preterea ciuitates imperantibus orbi Romanis aut stipendiarie erant, aut federate, aut libere; in liberis autem ciuitatibus in signum libertatis simulacrum Marsie habebatur, quem supra diximus in tutelam esse Liberi patris. Insuper mos fuit Romanis liberam togam adolescentibus in festis Liberalibus exhibere, ad significationem liberioris uite in posterum concesse. Cuius quidem sacra dicit Seruius a Iulio Cesare Romam primum translata, in quibus hyrcus immolabatur, et hoc ideo, quia aliquando capelle palmites uitium crescentes uastassent. Dicit enim M. Terentius Varro, ubi de Agricultura, eidem tanquam repertori uitis hyrcos immolari, ut penas capite pendant. Ego autem huius sacra non puto a Iulio primum in Romam translata, sed eius Liberi patris, de quo intellexisse uidetur Tullius, dum ubi de Naturis deorum dixit: Hunc dico Liberum Semele natum, non eum, quem nostri maiores auguste sancteque censent Liberum etc. Quem ego arbitror iuxta sententiam Macrobii Solem, quem arbitrati sunt rerum omnium patrem, et hinc Liberum patrem dictum. Et sic etiam intellexisse Virgilium puto dum dixit: Vos, o clarissima mundi Lumina, labentem celo que ducitis annum; Liber et alma Ceres etc. Non enim Bachus labentem annum celo ducit, sed sol; et hec equidem ea duo fuerunt numina, que Etrusci potissime coluerunt. Sed quicunque hic fuerit Liber, ostendit Augustinus in libro de Ciuitate dei, ei a priscis obscena celebrata sacra, et inter alia dicit, quod eius in honorem pudenda uirilia colebantur in patulo, adeo ut festis diebus Liberi membrum uirilem eleuatum ex compitis defferretur in urbem, uerbis omni concessa licentia, inde per forum transuectum, et in locum eidem deputatum depositum, oportebat, ut honestissima omnium mater familias illi coronam imponeret. Insuper et Dyonisius appellatur Bachus, de quo ubi de Dyonisio. [5,26] CAP- XXVI : De Hymeneo filio Bachi. Hymeneum dicit Albericus filium fuisse Bachi et Veneris, et sequitur autoritate Remigii ob id habitum, quia ex nimia petulantia libido soleat excitari. Hymen autem grece dicitur membrana, que est proprie muliebris sexus, in qua puerperia fieri dicuntur, Inde Hymeneus nuptiarum deus dictus est. Sane Lactantius ab hystoria tractum dicit, scribens quia Hymeneus puer fuerit Atheniensis mediocri genere natus, qui cum annos puerilis etatis excederet, nec dum uirum posset implere, ea pulchritudine fuisse preditum dicitur, ut feminam mentiretur. Istum cum una ex ciuibus suis uirgo nobilis adamasset, is quia nuptias desperabat, puellam tamen uersa uice diligebat extreme, et animo saltem aspectu satisfaciebat suo. Cumque nobiles femine cum uirginibus sacra Cereris Eleusine celebrarent, subito aduentu pyrratarum rapte sunt, inter quas etiam Hymeneus, qui illo a se dilectam secutus fuerat. Cum igitur per longinqua maria predam pyrrate uexissent, ad quandam tandem regionem deuoluti, et ibi somno oppressi, ab insequentibus interempti sunt omnes. Hymeneus autem, relictis uirginibus, euolauit Athenas, pactus a consaguineis dilecte sue nuptias, si illis filias nuper raptas restitueret, quas ubi pro uoto restituit, exoptatam accepit uxorem. Quod coniugium quia felix fuerat, placuit Atheniensibus nomen Hymenei misceri nuptiis. Sunt tamen, qui dicant eum die quadam nuptiarum ruina oppressum, et piationis causa id adinuentum, ut nomen eius celebraretur in nuptiis. Quod omnino Seruius damnat. Ego autem eum ob id Bachi et Veneris filium dictum reor, quia propter duo fiant nuptie, seu duo interueniunt in nuptiis, festum et carnalem copulam. Per festum Bachus intelligendus est, ut per Virgilium patet, dum dicit: Assit letitie Bachus dator etc. Per Venerem autem carnalem copulam, cum ad eam spectare uideatur ad procreandam prolem marem et feminam copulare, et ex his duobus conficiuntur nuptie, seu Hymeneus, qui pro nuptiis intelligendus est. [5,27] CAP- XXVII : De Thyoneo Bachi filio. Thyoneum Bachi filium dicit Ouidius, et de eo breuem recitat fabulam. Dicit enim, quod cum bouem fuisset furatus, et ob id opprimeretur a rusticis, inuocato forte patris auxilio, factum est, ut a Bacho Thyoneus in uenatorem conuerteretur, et bos permutaretur in ceruum. Arbitror ego hunc fuisse furem, et potatis optime rusticis, bouem suum repetentibus facile ostendisse eis, et se uenatorem et bouem ceruum fuisse. [5,28] CAP- XXVIII : De Thoante Bachi filio, qui genuit Ysiphilem. Thoantem Bachi fuisse filium carmen demonstrat Ouidii dicentis: Tum primum sese sub nocte Thyoneus Detexit nato portans extrema Thoanti Subsidia etc. Paulus autem eum ex Adriana Minois susceptum testatur. Sed miror qualiter hoc fieri potuerit, cum Thoas, ut infra monstrabitur, genuerit Ysiphylem, que tempore Thebani belli nutrix Opheltis Lygurgo Nemeo seruiebat. Et Adriana antequam Bacho nupserit, a Theseo rapta est, post Ypolitum susceptum, qui paulo ante initium suscepti belli Thebani in Ytaliam abiit; et sic longe antiquior fuit Theas quam Adriana. Is quidem, ut testatur Statius, iam senex, cum Lemniades, apud quos rex fuit, a se minis sui communi consilio occisi sunt, a filia Ysiphyle ficto rogo saluatus est, et in Chyum insulam nocte transmissus. [5,29] CAP- XXIX : De Ysiphyle Thoantis filia. Ysiphyles filia fuit Thoantis, teste Statio, dum dicit: Cui regnum genitorque Thoas et lucidus Euan Stirpis auus etc. Hec autem, ut idem refert Statius, cum adhibuisset consensum in publico mulierum Lemniadum consilio de occidendis masculis suis, et suis legibus uiuere, ea nocte, qua scelus a ceteris feminis perpetratum est, Thoantem patrem naui imposuit, eumque Bacho patri commendauit, et in insulam Chyum transmisit, et constructo in regia rogo, se patrem interemisse monstrauit, eiusque loco homicidis mulieribus imperauit. Qua regnante, ut altisono carmine ostendit Statius, factum est, ut tendentibus cum Iasone Argonautis in Colcos ad Lemni litus applicarent, et seu qui non reciperentur, seu quia ultores criminum accessissent, ui insulam cepere, et sic suscepti inter alios Iason ab Ysiphyle receptus est, et eius amicitia usus, sociis orantibus et exigente tempore reditu promisso, nauem conscendens, eam pregnantem reliquit, que postea geminos peperit, Thoantem scilicet et Euneum; et cum minime reuerteretur Iason, et casu cognitum foret a Lemniadibus eam Thoanti pepercisse patri, regno pulsa est, et a pyrratis capta in litore in seruitium regis Nemee deducta est. Qui eidem Opheltem paruum filium suum alendum exhibuit. Que dum operi uacaret, uenientibus Argiuis in Thebanos in Nemea silua siti pereuntibus, ab his qui aque exploratores uenerant, seu ab ipso Adrasto rege comperta et interrogata est. Que euestigio Langiam fluuium ostendit, ubi sitim posuere reges, et qui illos sequebantur populi, et cum quenam esset explorassent, et ea casus recitasset suos, contigit ut medio ex agmine Thoas et Euneus iuuenes filii eius prosilirent, matre cognita, eiusque solarentur dolores; sed dum ipsa fortunas suas recitat, alumni oblita, quem inter herbas floresque ludentem liquerat, infelici euentum contigit, ut is a serpente caude repercussione occideretur; quam ob rem turbatus exercitus est. Vere Lygurgus egre filii necem ferens, dum in eam impetu ageretur, ab Adrasto reliquisque regibus, et a filiis suis seruata est. Quid tandem ex ea contigerit nusquam legisse memini. [5,30] CAP- XXX : De Amphyone rege Thebarum, V-o Iouis secundi filio, qui VII genuit filios et totidem filias. Anphyon filius fuit Iouis et Anthiope, ut in Odissea testatur Omerus. Ex cuius creatione, ubi de Anthiopa scribitur, fabula recitatur. Dicit tamen Ouidius quod ibidem non scribitur, a Ioue in taurum uerso oppressam Anthiopam et grauidam factam. Et alibi dicit: Addidit et satyri celatus imagine pulchram Iuppiter implerit gemino Nicteida fetu etc. Omerus preterea, ubi supra, dicit Iouem tres ex Anthyopa suscepisse filios, Anphyonem scilicet et Zethum, atque Calathum. Hos preterea uolunt expositos a matre, pulsa a Lynceo rege Thebarum, ob stuprum cum Epapho, seu Ioue commissum, et grandes tandem a pastore quodam nutriti, insurrexisse in Lynceum et eum occidisse, atque Dyrcem coniugem eius, et demum, pulso Cadmo sene, apud Thebas regnasse. Ex istis autem, secundum Seruium, Anphyon musice artis adeo peritus fuit, ut iuxta Lactantium a Mercurio cytharam meruerit, cum qua Thebanos muros construxit, ut Seneca poeta in tragedia Herculis furentis dicit: Cuiusque muros natus Anphyon Ioue Struxit canoro saxa modulatu trahens etc. Eumque Lydios modulos inuenisse scribit Plinius. Huic insuper coniunx fuit Nyobes Tantali filia, ex qua, secundum Omerum in Yliade, XII suscepit filios, secundum uero latinos poetas, et Ouidium potissime, suscepit XIIII. Quos cum ob superbiam Nyobis ab Apolline et Diana uidisset occisos, se ipsum gladio interemit. Nunc autem declarande fictiones ueniunt. Dicunt igitur hunc a tauro Ioue, seu satyro conceptum, quod fictum puto ad feruorem libidinis opprimentis demonstrandum, cum scribatur alibi Anthiopam uiolenter oppressam. Theodontius tamen dicit Anphyonem et fratres non Iouis sed Epaphi fuisse filios ex Anthyopa, et ob hoc a Lynceo Thebarum Egyptiorum rege Anthiopam repudiatam, in quem Lynceum iam adulti iuuenes insurgentes, eum interfecere, et aufugerunt in Greciam, et a Cadmo suscepti eum senem regno priuauerunt, et se Iouis dixere filios. Floruit enim, ut dicit Eusebius in libro Temporum, in musicis, Lynceo regnante Argis. Eum autem cythara mouisse saxa in muros Thebanos construendos dicit Albericus, nil aliud fuisse, quam melliflua oratione suasisse ignaris, atque rudibus et duris hominibus, et sparsim degentibus, ut in unum conuenirent, et ciuiliter uiuerent, et in defensionem publicam, ciuitatem menibus circundarent, quod et factum est. Quod autem a Mercurio cytharam susceperit, est quod eloquentiam ab influentia Mercurii habuerit, ut mathematici asserunt. [5,31] CAP- XXXI : De XIIII filiis Amphyonis. Anphyoni ex Nyobe VII fuere filii, et filie totidem, quorum hec fuere nomina: Archemorus, Anthegorus et Tantalus, nec non et Phadimos, Sypilos et Semarcus atque Epynithos. Demum filie sic dicte sunt: Asticratia, Pelopia et Cheloris, et post has Cleodoxe ac Ogune et Phythia atque Neera. Horum ludentes masculi, dicit Ouidius, ob superbiam Nyobis in Latonam obloquentem ab Apolline occisi sunt; femine autem a Diana, Niobe matre uidente. Sane Ouidius discrepat in aliquibus nominibus a Lactantio; nam pro Archemoro, Anthegoro, Xemarco atque Epynitho, ponit Ouidius Ismenum, Alphenorem et Damasyconem et Ylioneum. Ex his autem omnibus nescio quem Omerus uocabat Amaleam. Qui hos dicit sic occisos nouem annis sepulcro caruisse; tandem conuersis a Ioue populis in lapides, eos contexisse, esto alibi dicat eos in Sypilo monte conditos extitisse. Quod autem isti tam repente perierint peste factum credo, cum sit exterminator Apollo; et hinc contigisse deficientibus hominibus defecisse qui illos sepelirent, qui mortui homines, et in lapidem, id est puluerem conuersi, eos etiam resolutos texere, aut texisse creditum. Vel, quod melius dictum puto, populos lapideos factos, id est malis duratos, illos adinuentis urnis, ut ait Homerus, apud Sypilum sepelisse: non enim aliquando ob pietatem nimiam possumus, quod debemus. [5,32] CAP- XXXII : De Zetho secundi Iouis filio VI-o, qui genuit Ythilum et Thyim. Zethus filius fuit Iouis et Anthyope, ut ubi de Anphyone satis dictum est. Hunc dicit Lactantius super Achilleide, et Seruius similiter, rusticum fuisse hominem, esto cum fratrem regnauerit. [5,33] CAP- XXXIII : De Ytilo et Thyi filiis Zethi. Ytilus et Thyis, ut testatur Omerus in Odissea, filii fuerunt Zethi regis ex Aydona coniuge. Ythilum autem per errorem nocte Aydona mater interfecit, putans eum Amalea Anphyonis filium; inuidebat quidem uxori Anphyonis, eo quod sibi sex essent filii masculi. Que, ut ait Leontius, crimen suum cognoscens, optauit mori; miseratione tamen deorum in carduelem uersa Ythilum deflet. De Thyi autem nudum superest nomen. [5,34] CAP- XXXIV : De Calatho secundi Iouis filio VII-o. Calathus filius fuit Iouis et Anthiope, ut Omerus in Odissea describit. De quo nil preter nomen legisse memini. [5,35] CAP- XXXV : De Pasythea et Egyale et Euprosyne gratiis secundi Iouis filiabus. Pasythea, Egyales et Euprosyne, que Gratie seu Carites appellantur, ut placet Lactantio, Iouis et Authonoy fuere filie. Has dicunt Veneris esse pedissequas, affirmantque quia se lauent in Acydalio fonte, qui in Orcomeno Boetie ciuitate est, et inde nudas incedere, et inuicem iunctas; ac ex eis duas facie ad nos esse conuersas, cum tergum tercia uertat. Quid autem in hoc senserint ueteres, excutiendum est. Cum enim gratia semper in bonum sonet, merito Iouis dicentur filie, cuius effectus semper in bonum tendunt. Et cum coniunctionum omnium ex attributa potentia causatrix Venus sit, ut supra dictum est, illi merito obsequuntur, cum semper uideatur, aliquali Gratia precedente, quis in unionem seu amicitiam ire alterius, ut puta ratione benefici inpensi, uel complexionis et morum conformitate, seu studiorum similitudine et huiusmodi. Et ideo, ut placet Fulgentio, Pasithea, que Gratiarum prima est, interpretatur attrahens, eo quod ante alia quacunque moueamur causa, ad aliquam rem desiderandam attrahimur. Secunda autem Egyales interpretatur demulcens, et hoc ideo, quia nisi delectaret in processu, quod appetiuimus ante, non iretur in perseuerantiam amicitie, imo dissolueretur illico, et id circo, ut demulceat et delectet necesse est, quod attraxerat ante. Tercia autem Euprosines appellatur, quod retinens sonat, ut per hoc intelligatur in uacuum quis in dilectionem alicuius rei attrahi, atque se attractum delectari, nisi quis opere suo teneat quod attraxerat et delectat; et hinc potes aduertere duas in te Gratias uenientes; terciam uero a te in illas euntem, et sic due in nos faciem, tercia tergum uertit. Vel aliter, si quid enim in hominem gratum miseris, ab eo in te duplum, seu maius redire uidebit, et ob id dicit Ylioneus Didoni: Nec te certasse priorem peniteat, quasi uelit intelligi, si nobis boni aliquid feceris, et uiuat Eneas, duplicatum ab eo recipies. In Acidalio autem fonte ideo balneari dicuntur, quia acida grece latine cura est, et hoc ideo fictum, ut sentiamus quia, dum trahimur, dum mulcemur, dum retinere conamur, uariis curis angimur. Nudas autem eas incedere non ob aliud uoluere, nisi ut uideremus, quia in captandis amicitiis, nil fictum, nil fucatum, nil palliatum interuenire debeat, quin imo simplici et pura mente, atque aperta in hoc debemus incedere; nam qui aliter exquirunt, amicitiarum mercatores potius quam factores dici possunt. [5,36] CAP- XXXVI : De Lacedemone XI-o secundi Iouis filio, qui genuit Amiclatem. Lacedemon, ut scribit Ditis Cretensis eo in libro, quem de Expeditione Grecorum in Troianos composuit, filius fuit Iouis ex Taygeta, filia Agenoris Phenicum regis, esto Eusebius in libro Temporum dicat eum filium fuisse Semeles, patre non nominato, eumque, Crotopo Argiuis regnante, Lacedemonem condidisse ciuitatem. [5,37] CAP- XXXVII : De Amiclate filio Lacedemonis, qui genuit Argulum. Amiclas, ut predictus Ditis asserit, filius fuit Lacedemonis, esto sint libri in quibus legatur Lacedemonam feminam fuisse, et ex ea Amiclatem natum. Ego tamen hominem fuisse puto. [5,38] CAP- XXXVIII : De Argulo filio Amiclatis, qui genuit Oebalum. Argulus, ut idem Ditis dicit, filius fuit Amiclatis, quem Theodontius dicit primum iunxisse apud Acheos quadrigam, sed timeo ne similitudine fere nominis deceptus sit. Is enim, qui primus quadrigam iunxit in Grecia, Arogilus dictus est, et id adinuenit, regnante Argis Phorbante, qui diu ante Argulum fuit. [5,39] CAP- XXXIX : De Oebalo Arguli filio, qui genuit Tyndarum et Ycarum. Oebalus, ut dicit Ditis et Theodontius, filius fuit Arguli, quem regnasse dicit Paulus apud Laconas, quos a se Oebalos nominauit. Huic duos fuisse filios comperimus, Tyndarum scilicet et Ycarum. [5,40] CAP- XL : De Tyndaro Oebali filio. Tyndarus, ut Ditis scribit et Theodontius, filius fuit Oebali, illique successit in regno, ex quo, et si nil aliud habeamus, hoc saltem legimus, eum Ledam habuisse coniugem, que, si non ex eo, ex Ioue tamen eius in regia Castorem et Pollucem et Helenam et Clitemestram peperit, dato sint, qui Castorem et Clitemestram non Iouis, sed Tyndari filios dicant. Ego omnes quattuor Tyndari fuisse arbitror, sed absit ut auferam tam pudicissimo deo filios, quos illi liberalis dicauit antiquitas. [5,41] CAP- XLI : De Ycaro Oebali filio, qui genuit Erigonem, Ypthimam et Penelopem. Ycarus, ut dicit Leontius, Oebali fuit filius. Hunc Lactantius dicit comitem fuisse Liberi patris, et ab eo accepisse, uti uinum exhiberet mortalibus. Qui cum pastoribus seu, secundum alios, messoribus suis exhibuisset, et hi, seu quia ultra debitum, seu quia insueti potassent, ebrii facti, et inde existimantes sibi uenenum exhibitum, Ycarum apud Marathonem uenationi uacantem interemerunt. Quem dicit Seruius a cane suo diu seruatum; tandem, ut dicit Theodontius, cum canis fame impulsus domum redisset, eique Erigones uirgo, Ycari filia, panem dedisset, et ipse illico ad cadauer reuerteretur domini, Erigones eum secuta, patrem occisum comperit. Cuius tandem precibus in celum Ycarus assumptus est, et in Boothem conuersus, et cum eo canis, qui Assyrius nuncupatur. Possibile est, cum in VIIIa spera ab antiquis astrologis multe sint ymagines, quadam stellarum designatione figurate ex his aliquas in consolationem remanentium post Ycarum nomine Ycari et canis sui denominatas. Verum ego non credo hunc eum Ycarum fuisse, qui Oebali filius fuit aut Penelopis pater. [5,42] CAP- XLII : De Erigone filia Ycari. Erigones filia fuit Ycari, ut Lactantius affirmat et Seruius. Que cum Bacho placuisset, ab eo in specie uue, ut dicit Ouidius, decepta atque oppressa est. Hec tamen, ut dicit Seruius, cum ductu canis in Marathoniam siluam patrem a rusticis occisum comperisset, fleuissetque diu; tandem doloris impatiens in arborem laqueo se suspendit. Sed seu corporis pondere nimio, seu laquei uel rami debilitate factum sit, in terram cecidit. Cuius tamen miserti dii eam inter sydera transtulerunt, feceruntque ex ea in zodiaco signum illud, quod adhuc Virginem appellamus. Tractu tamen temporis, cum secundum Lactantium umbra eius regionem illam infestaret, ad eius iram mitigandam compertum est ex cera humanam formare speciem, et in eadem arbore appendere, et a pastoribus canibusque diem illam celebrem facere, ex quo Virgilius: Tibique Oscilla ex alta suspendunt mollia pinu. Sane Seruius aliter; dicit enim, quod cum post aliquantum temporis Atheniensibus morbus esset immissus talis, ut etiam uirgines furore quedam compellerentur ad laqueum, essetque ab oraculo responsum, sedari posse pestem illam, si requirerentur Erygonis et Ycari cadauera. Qui illa quesiuere diu, et cum reperiri non possent, ad ostendendam deuotionem suam Athenienses, quasi in elemento etiam alieno querere uiderentur, suspendebant in arboribus funes, ad quas se tenentes homines hac atque illac agitabantur, ut quasi per aerem illorum cadauera petere uiderentur. Sed quia plurimi cadebant, inuenere formas ad sui oris similitudinem, et eas pro se suspensas mouebant; unde oscilla dicta sunt ab eo, quod in his oscillarentur, id est mouerentur ora, et eo modo pestis purgata est. A Bacho autem eam in specie uue deceptam, ideo dictum credo, quia possibile fuit insuetam, dum uuas comederet, ebrietatem incidere. [5,43] CAP- XLIII : De Yphtima filia Ycari. Yphtima filia fuit Ycari, ut in Odissea testatur Omerus dicens: {uerba graeca} Que latine sonant: Yphtime puelle magnanimi Ycari que Eumilo nupsit Feris. [5,44] CAP- XLIV : De Penelope filia Ycari et uxore Ulixis. Penelopes filia fuit Ycari, ut in Odissea testatur Omerus, dum dicit: kourh ¬Ikarfoio perffrwn Penelopeia etc. Que latine sonant: Filia Ycari Penelope puella. Hec quidem, ut satis uulgatum est, nupsit Ulixi, et ex eo Thelemacum filium peperit. Postea cum iuisset Troiam Ulixes, et inde diu post Troiam deletam errasset, multa passa est, tam ob pudicitiam suam tutandam, quam procatores plurimi sollicitabant assidue, quam ob timorem insidiarum aduersus Thelemacum a procatoribus positarum, et dolorem non redeuntis Ulixis. Tandem eis seruatis, uirum rehabuit, in quem tandem finem iuerit, non satis certum habeo. Dicit tamen Leontius Lycophronem grecum poetam dicere, Penelopem concubitum omnium procantium passam, et ex uno eorum genuisse quendam filium, cui Pana nomen fuit. Quod cum in reditu cognouisset Ulixes, statim abiit ad insulam Gortinam, et ibidem abitauit. Quod absit, ut credam pudicitiam Penelopis, a tot tamque egregiis celebratam autoribus, ab aliquo fuisse maculatam, quicquid Lycophron loquatur maliloquus. [5,45] CAP- XLV : De Tantalo XII-o Iouis secundi filio. Lacedemonis expedita prosapia, ad reliquos louis secundi filios redeundum est, ex quibus duodecimum Tantalum scilicet dicit Leontius Iouis fuisse filium, non eum tamen qui Pelopis pater fuit, sed alium. Fuit enim hic antiquissimus Corynthiorum rex, et pius homo, atque deorum mensis sepe accubuit. Quod ideo fictum puto, quia celsissima sit arx Corinthiorum, adeo ut, si quis eam ascendat, in celum uideatur conscendere et esse cum Superis. [5,46] CAP- XLVI : De Hercule XIII-o, secundi Iouis filio, qui Cartaginem genuit. Hercules hic a Cicerone, in libro de Naturis deorum cognominatur IIII-us, et ab eodem dicitur Iouis filius ex Asterie sorore Latone susceptus. Hunc preterea summe a Tyriis coli dicit, et ex eo Cartaginem filiam genitam. [5,47] CAP- XLVII : De Cartaigine, quarti Herculis filia. Cartago, ut proxime supra monstratum est, Herculis quarti filia fuit; quam ego mulierem fuisse non credo, sed eam ciuitatem quam nos Cartaginem nuncupamus, que ideo Herculis filia dicta est, quia a Phenicibus, qui Herculem summe colebant, posita Herculis dei sui auspicio. [5,48] CAP- XLVIII : De Minerua, secundi Iouis filia XIIII-a. Minerua, non ea cui cognomen Trytonia fuit, Iouis secundi fuit filia, ut scribit Tullius de Naturis deorum; quam idem Tullius inuentricem asserit fuisse bellorum atque principem, et ob id a nonnullis Bellona appellata est; et soror Martis et auriga, ut testari uidetur Statius dicens: Regit atra iugales Sanguinea Bellona manu, longaque fatigat Cuspide etc. Nec ea fuit hec, quam ueteres uirginem et sterilem asseruere, quin imo, ut idem dicit Tullius, ex Vulcano, Celi filio antiquissimo, Apollinem primum peperit. Preterea, ut dicit Leontius, hec est, quam armis insignem finxere, oculis toruam, hastamque gerentem longissimam cum cristallino clipeo, et hoc magis ad ostentationem inuenti a se belli, quam ob aliquod aliud significatum. Quod ego non credo, quin imo insignia illa ad aliquod misterium ostendendum apposita omnia puto. Nam cum omnes assiduis infestemur bellis, armatam fingi puto, ut doceamur prouidos uiros semper in armis consistere, id est consiliis, quibus ad emergentia possit obsistere. Quod oculos abeat toruos, ostendit sapientem defacili capi non posse, cum ut plurimum exterioribus actibus longe aliud se ostendat agere, quam gerat animo, uti toruus alibi respicit quam intuentes eius faciem arbitrentur. Hasta autem idio illi dicatur longissima, ut noscamus prudentem uirum etiam longinqua cognoscere, et ex longinquo ictus infigere, atque a se insidiantes repellere. Cristallinum autem ideo illi clipeum attributum esse, ut appareat in transparenti cristallo atque solido corpore sapientem uirum eque simul et hostis uidere opera, et se ipsum remediis oportunis protegere. Huic insuper dicit idem Leontius, cum Neptuno de impositione nominis ciuitati Athenarum fuisse certamen, illudque presentibus diis in Ariopago agitatum, actumque eorum sententia, ut quis eorum terra percussa laudabiliorem produxisset effectum, is ciuitati nomen imponeret: ob quam rem Neptunus, percusso tridente solo, equum produxit. Minerua autem, hasta proiecta, produxit oliuam. Que quoniam utilior uisa sit equo, Minerua deorum iudicio ciuitatem ex suo nomine nuncupauit Athenas; nam Minerua a Grecis Athena uocitata est. Quod hic figmenti est, sic Albericus exponit. Dicit enim Cicropi conditori, qui et huic Minerue contemporaneus fuit, et, iusta Theodontium, pater, fuisse aliquandiu ambiguum, an illa a commoditate maris, qua plurimum ualebat, an a commoditate terre qua etiam pluribus habundabat, denominaretur; quam maris commoditatem per equum designare uoluere, quia et mare uehat ut equus, et equus ut mare uelox sit, et non nunquam impetuosus et furore nimio plenus, ut mare. Terre uero oliuam, seu quia locus oliuarum abundans sit, seu quia pingue sit solum et fertile. Tandem dum cerneret circumspectus homo maris commoda uariis ex causis posse subtrahi, et terrestria qualiacunque esse continua, a terrestribus perpetuis denominanda censuit, eamque uocauit Athenas, quod latine immortales sonat. Ego autem puto, cum maritima ciuitas sit Athene, dissensionem hanc inter nautas et mechanicos fuisse homines, ostendentibus nautis rem plurimum augeri nauigiis, que per equum intelligenda sunt. Mechanici autem contra, artibus et agricultura ciuitates substentari et augmentari, que per oliuam demonstrantur, cum eius sit liquor mitis et ampliatiuus; quam ob rem a diis, id est a iudicibus, in hoc datis pro mechanicis, sententia lata est, et hic pro nautis optime Neptunus inductus est, pro mechanicis autem Minerua, que artium omnium fere repertrix fuit. Posset hic quis obicere Iouem primum regem Athenarum dictum longe antiquiorem Cicrope, et hic Cicropem conditorem dicimus Athenarum; hanc obiectionem paucis absoluit Leontius. Dicit enim non de nouo edificatas Athenas a Cicrope, sed mari propinquiores factas, et hac tempestate sponte sua oliuam in arcem natam. [5,49] CAP- XLIX : De Arcade XV-o filio secundi Iouis, qui genuit Yonium. Arcas Iouis fuit filius et Calistonis nynphe, ut clare testatur Ouidius. Huius enim mater post Lycaonem patrem e regno pulsum a Ioue, ut refert Paulus, se choris Diane sociauit, et in uenationibus uitam agens, cum etate ualeret et forma, a Ioue dilecta est, et, ut dicit Ouidius, ab eodem sub specie Diane inter umbras nemorum decepta et oppressa est. Que cum concepisset, et iam excresceret uterus, a puellis sociis ad lauacrum euocata est, se lauante Diana. Hec autem timens, ne crimen appareret suum, si uestimenta poneret, lauari renuebat; tandem a uirginibus nudata, cum turgidum uentrem Diana uidisset, confestim eam a consortio suo reppulit, que postea Arcadem peperit. Quod facinus cum cognouisset Iuno, irata in eam, illam diu traxit crinibus, et tandem transformauit in ursam. Archas autem cum iam grandis esset, eam sibi incognitam et ad se uenientem uoluit occidere. Ast ipsa pauida, ut ait Theodontius, in Iouis templum, cuius semper erant aperte ianue, nec illud propterea aut fera aut auis intrabat ulla, aufugit, in quod et Arcas secutus est. Quos cum uellent incole occidere, a Ioue prohibiti sunt, et mutato eque in ursum Arcadem, ambos in celum transtulit, et circa polum articum locauit. Calisto autem ursa minor dicta est, ubi maior uocatus est Arcas. Iuno autem ex hoc turbata, quod pelex in celum suscepta esset una cum filio, accessit ad Thetydem magnam nutricem suam, orauitque, ne has ursas more aliorum syderum suis in undis lauari pateretur, quod Thetis ultro se facturam promisit, et seruat usque in hodiernum. Sub hac fictione ut plurimum latet hystoria. Nam, superato a Ioue Lycaone, Calisto filia aufugit ad uirgines Pani Lyceo sacras, et, cum his emisso perpetue uirginitatis uoto, contigit, ut audita a Ioue eius formositate caperetur, et incideret in desiderium potiundi, et cum se in habitum sociorum transformasset, clam noctu accessit ad illam, et, cum uariis suasionibus in suum desiderium traxisset, eam uitiauit atque pregnantem fecit. Postremo cum partu crimen appareret Calistonis, euestigio cum maximo dedecore suo, nil ulterius timore Iouis audentibus uirginibus sacris, una cum filio claustris exclusa est. Que ob ruborem clam secessit in siluas, et in eis latuit diu incognita. Sane cum adoleuisset filius, essetque ingentis animi, nec posset perpeti matris imperium, eam uoluit occidere. Que timore percita siluas linquens confugit ad Iouem. Qui eam in gratiam filii reconciliauit, permisitque ut in patrium possent redire regnum, iuuitque. Quam ob rem cum Arcas ferox iuuenis Pelasgos in dicionem redegisset suam, Arcades illos ex suo nomine appellauit. Arcades autem Calistonem, quam mortuam putabant, ob diuturnam latebram ursam appellauere, cum ursus, ut aiunt physiologi, certam anni partem in cauernis moretur dormiens, et a nomine matris ursum filium etiam uocauere. Quos ambos postea, in gratiam Arcadis, poete in celum translatos dixere, et ex canibus eis in locis, in quibus hos locauerunt, diu ante ab Egyptiis figuratis fecere ursos. Quod autem a Thetide Iunonis alumna lauari occeano non permittantur, sumptum est ab eleuatione poli, qui in regione nostra adeo eleuatus est, et hec sydera adeo illi propinqua, ut circumitione celi, sicuti relique que occidendo mergi uidentur occeano, occeano mergi non possint, imo earum circa polum integram circumitionem uidemus. Hunc Arcadem scribit Eusebius subegisse Pelasgos anno mundi II-DCCVIIII. [5,50] CAP- L : De Yonio filio Arcadis, qui genuit Nycostratam. Yonius fuit, ut ait Theodontius et post eum Paulus, Arcadis filius ex Selene nynpha susceptus. Homo euo suo bellica arte et potissime nauali peritissimus adeo, ut litora fere omnia Peloponensia, et usque ad mare Syculum sue dicioni subigeret, et a suo nomine Yonas et Yonium cognominaret mare. Qui in tam grandem uenere preminentiam, ut sibi totius Grecie quartam partem subesse diceretur, et Yonicis licteris atque grammatica uti cogerent. Sane Leontius negat hoc cognomen genti marique inditum ab Yonio rege, affirmans diu ante illis fuisse et ab Yone Ynaci filia, cui maximum in partibus illis fuit imperium appositum, quod etiam alibi ipsemet testatur Theodontius. Fuit ergo Yonio, ut Theodontius dicit et Leontius, filia unica nomine Nycostrata. [5,51] CAP- LI : De Nycostrata filia Yonii et matre Euandri. Nycostrata, Theodontio et Leontio asserentibus, filia fuit Yonii Arcadum regis. Que cum, secundum predictos, Pallanti, cuidam Arcadi uiro nobili, nupsisset, seu secundum alios eius nurus existeret, ex Mercurio postea Euandrum Arcadie regem concepit; et cum Grecarum licterarum esset doctissima, adeo uersatilis fuit ingenii, ut ad uaticinium usque penetraret uigilanti studio, et famosissima uates euasit. Et cum querentibus non nunquam expromeret futura carmine, Nycostrate abolito nomine, Carmenta nuncupata est. Que cum Euander putatiuum patrem seu uerum potius occidisset casu, ut quidam uolunt, seu ut aliis uidetur, seditione suorum e regno pulsus auito, magna filio fugienti uaticinio promittens, cum eo ad Ytaliam deuenit, et hostia Tyberis intrans, in Palatino monte consedit. Et cum siluestres comperisset incolas, nouos licterarum caracteres adinuenit, eosque earum coniunctiones sonosque edocuit. Que et si ab initio XVI tantum fuerint, aliis a posteris superadditis, eis in hodiernum usque utimur. Cuius rei admirati rudes, non hominem sed deam potius arbitrati sunt. Et cum eam adhuc uiuentem diuinis celebrassent honoribus, mortue sub infima Capitolini montis parte, ubi uitam duxerat, sacellum suo nomini condidere. Et ad eius perpetuandam memoriam a suo nomine loca adiacentia Carmentalia uocauere. Quod quidem nec Roma iam grandis abolesse passa est, quin imo ianuam ciuitatis, quam ibi exigente necessitate ciues construi fecerant, Carmentalem per multa secula uocauere. Supererat, ut omnis Iouis secundi posteritas esset apposita, Dardanum, qui ex filiis eius unus fuit, et omnem ipsius prosapiam apponere; uerum quoniam uolumen hoc quintum finem poscere uidebatur, et illam esse longiusculam, uisum est hic terminum figere, et Dardanum prolemque suam sequenti uolumini reseruare. Genealogie deorum gentilium liber V-us explicit.