Augerius Gislenius Busbequius, Legationes Turcicae Epistolae (1581/82) Sacerdotes praeterea eorum a communi populo non mutltum differunt, nec a privatis aedibus ecclesiae. Alcoranum (1) scire sufficit, et quae ad orationem (2) cultumque pertinent. Mediationibus litterarumque studiis minime vacant. Non enim ecclesiarum aut animarum aliqua cura occupati sunt, sacramenta nulla habent, reliquiarum sacrorumque vasorum et altarium (3) nulla observation (4), sed uxoribus, liberis ac ceterae familiae intenti (5) agriculturae, mercaturae, venationi et similibus studiis, quibus victus (6) quaeritur et vita sustentatur, quwmadmodum laici ceterique incumbunt (7). Sunt etiam in ea secta (8) multi et varii religiosi (9), quorum quidam in nemoribus et solitudinibus vitam villatim (10) ducentes hominum commercia effugiunt, quidam in civitatibus hospitalitatem exercentes peregrinos pauperes ad hospitia (11) saltem recipiunt, si non habeant, quo reficere (12) possint. Ex mendicitate (13) enim et ipsi vivunt, alii per civitates vagantes in utribus (14) quibusdam bonam atque semper recentem aquam portant, quam cuique petenti bibendam ultro offerunt; pro quo pietatis officio, si quid ipsis porrigitur, accipiunt. Cupiunt nihil, tantam religionis ostentationem in dictis et factis, in moribus et gestu prae se ferentes, ut non homines, sed Angeli credi possint.