[16,0] SERMO XVI. De cordis contritione, et de tribus speciebus uerae confessionis. [16,1] 1. Quid sibi ergo uult septenarius iste? Nescio enim an ita simplex quispiam in nobis sit, qui otiosas esse has uices, et numerum hunc putet fortuitum. Ego nec illud uacare reor, quod propheta incumbens super mortuum, ad mensuram puerilis corporis sese contraxit, os suum ori illius coniunxit, oculisque oculos, et manibus manus. Spiritus sanctus sic omnia fieri, et sic scribi fecit, ad eruditionem procul dubio illorum spirituum, quos corrupti corporis circumuenit infida societas, ac stulta mundi sapientia desipere docuit. Corpus quippe quod corrumpitur, aggrauat animam; et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Propterea nemo miretur aut moleste accipiat, si in his scrutandis, tanquam quibusdam Spiritus sancti apothecis, curiosus existo, cum sciam quia sic uiuitur, et in talibus uita spiritus mei. Dico tamen his qui praeuolantes ingenio, in omni sermone ante pene flagitant finem, quam principium teneant, debitorem me etiam tardioribus esse, et maxime; sed nec studium tam esse mihi ut exponam uerba, quam ut imbuam corda. Et haurire, et propinare me oportet: quod non fit celeriter percurrendo, sed tractando diligenter, et exhortando frequenter. Quanquam et praeter spem quoque meam diu nos discussio detinuit sacramentorum. Putaui, fateor, unum ad hoc sermonem sufficere, siluamque istam umbrosam, latebrosamque allegoriarum pertransire nos cito, et ad planitiem moralium sensuum itinere diei quasi unius peruenire: sed secus contigit. Biduum quippe iam in eo expendimus, et adhuc restat uia. Ictus oculi eminus summitates ramorum et montium cacumina peruolabat; sed uallium subteriacens uastitas, et densitas dumetorum frustrabatur obtutus. Nunquid, uerbi gratia, Elisaei miraculum praeuidere ualebam, quia nobis uidelicet de gentium uocatione et repulsione Iudaeorum disserentibus, ita de subito in medium prosiliret? Et nunc quandoquidem incidimus, non pigeat nos paululum immorari, consequenter ad id quod intermittimus, postea reuersuros, siquidem animarum cibus nihilominus est iste. Canibus quoque ac uenatoribus plerumque contingit a bestia, quam agressi erant, desistere; et sequi aliam, quae inopinantibus forte occurrerit. [16,2] 2. Non paruulum fiduciae robur praestat mihi, quod magnus ille uir propheta, potens in opere et sermone, de excelso monte coelorum descendens, uisitare dignatus est me, cum sim cinis et puluis; misereri mortuo, inclinare se iacenti, contrahi et coaequari paruo, caeco partiri lumen oculorum suorum, et os mutum oris proprii osculo soluere, debilesque manus suarum roborare contactu. Suauiter rumino ista, et replentur uiscera mea, et interiora mea saginantur, et omnia ossa mea germinant laudem. Hoc semel contulit uniuersitati; hoc quotidie singuli in nobis actitari sentimus, et cordi scilicet tribui intelligentiae lumen, et ori aedificationis uerbum, et manibus opus iustitiae. Dat sentire fideliter, dat proferre utiliter, dat efficaciter adimplere. Et est funiculus triplex, qui difficile rumpitur, ad extrahendas animas de carcere diaboli, et trahendas post se ad regna coelestia, si recte sentias, si digne proloquaris, si uiuendo confirmes. Oculis suis tetigit meos, interioris hominis frontem claris luminaribus ornans, fide et intellectu. Ori meo iunxit suum, et mortuo signum pacis impressit; quoniam cum adhuc peccatores essemus, reconciliauit nos Deo, iustitiae mortuos. Os ori applicuit, iterato inspirans in faciem meam spiraculum uitae, sed sanctioris quam primo. Nam primo quidem in animam uiuentem creauit me; secundo in spiritum uiuificantem reformauit me. Manus suas meis superposuit, exemplum praebens bonorum operum, formam obedientiae. Aut certe manus suas misit ad fortia, ut doceret manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum. [16,3] 3. Et oscitauit, inquit, puer septies. Sufficiebat ad gloriam manifestandi miraculi oscitasse semel; sed multiplicitas et insignis numerus mysterii admonent. Si illud ingens uniuersi humani generis primum quidem exanime corpus attendas, uides ubique Ecclesiam, ex quo uitam propheta incumbente recepit, quasi septies oscitare; quia septies in die laudem dicere consueuit. Si te ipsum aduertas, in hoc te noueris uita uiuere spirituali, ac mysticum hunc implere numerum, si sensualitatis tuae quinarium charitatis binario subiicis, exhibesque, iuxta Apostolum, membra tua seruire iustitiae in sanctificationem, quae prius exhibuisti seruire iniquitati ad iniquitatem; aut certe si eumdem quinarium proximorum saluti impertiens, ad perficiendum septenarium duo haec adiicias, misericordiam scilicet et iudicium cantare Deo. [16,4] 4. Habeo et alias septem oscitationes, septem uidelicet experimenta, sine quibus uera et certa salus rediuiui spiritus minime constat: quatuor ad sensum compunctionis, tria ad confessionis sonum pertinentia. Si uiuis, si uox, si sensus est, tu quoque eadem in te recognoscis. Porro sensum ex integro recuperasse te scias, si tuam conscientiam quadruplici sentis compunctione morderi; pudore gemino, et gemino metu: nam uitam ad perficiendum septenarium triplex confessionis species attestatur, de quibus postea uidebitur. Nonne et sanctus Ieremias in suo planctu obseruat hunc numerum? Et tu igitur in tua pro te lamentatione formam habens propheticam, Deum cogita factorem tuum, cogita et benefactorem, cogita patrem, cogita Dominum. Ad omnia reus es; plange per singula. Ad primum et ultimum respondeat timor tuus, ad duo media pudor. Pater sane non metuitur, cum pater sit. Patris enim est misereri semper et parcere. Et si percutit, uirga non baculo percutit; et cum percusserit, sanat. Paterna uox est: Percutiam et ego sanabo. Non est proinde quod a patre formides, qui etsi quandoque feriat ut emendet, nunquam tamen ut uindicet. At uero cogitantem quod patrem offenderim, est certe quod pudeat, etsi non quod terreat. Voluntarie genuit me uerbo ueritatis, non stimulo carnalis cupiditatis excussit, quemadmodum genitor carnis meae. Deinde etiam non pepercit. Unigenito pro sic genito. Ita ipse quidem patrem se exibuit mihi, sed non ego me illi uicissim filium. Quanam fronte attollo iam oculos ad uultum patris tam boni, tam malus filius? Pudet indigna gessisse genere meo, pudet tanto patre uixisse degenerem. Exitus aquarum deducite, oculi mei; operiat confusio faciem meam, uultum meum pudor suffundat, occupetque caligo. Deficiat in dolore uita mea, et anni mei in gemitibus. Proh pudor! quem fructum habui in quibus nunc erubesco? Si in carne seminaui, de carne non metam nisi corruptionem; si in mundo, et ipse transit, et concupiscentia eius. Quid? caduca, uana, et prope nulla, et quorum finis mors est, infelix et insanus praeferre non erubui aeterni Patris amori et honori. Confundor, confundor audire: Si ego pater, ubi est honor meus? [16,5] 5. Sed et si Pater non esset, obrueret me beneficiis. Instaurat aduersum me testes, ut alia innumera taceam, huius corporis uictum, et usum temporis huius, et super omnia sanguinem dilecti Filii clamantem de terra. Pudet ingratitudinis, quanquam ad confusionis cumulum, arguar etiam reddidisse mala pro bonis, et odium pro dilectione. Minime quidem mihi a benefactore, sicut nec a patre timendum. Verus quippe beneficus est, dans affluenter, et non improperans. Non improperat dona, quia dona sunt; et beneficia sua mihi dedit, non uendidit. Denique sine poenitentia sunt dona eius. At quanto de illo benignius, tanto de me indignius sentire cogor. Erubesce, et dole nihilominus, anima mea; quoniam etsi illum non repetere et non improperare decet, nos tamen ommino dedecet ingratos immemoresque exstitisse. Heu! quid uel nunc tandem retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? [16,6] 6. Quod si segnior forte suas partes minus exsequitur pudor, timor sane excitetur in adiutorium. Excitetur, ut excitet. Sepone parum pia uocabula benefactoris et patris, atque ad austeriora conuertere. Nempe qui legitur: Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis; legitur nihilominus: Deus ultionum Dominus; legitur; Deus iudex iustus et fortis; legitur: Terribilis in consiliis super filios hominum; legitur: Deus zelans. Quod pater est, quod beneficus est, tibi est; quod Dominus ac creator, sibi; etenim propter semetipsum fecit omnia, Scriptura teste. Qui ergo quod tuum est tibi defendit ac seruat; putas, et pro se aliquando non zelabit? putas, sui non requiret principatus honorem? Propter hoc irritauit impius Deum, quia dixit in corde suo: Non requiret. Et quid est in corde suo dicere: Non requiret, nisi non metuere quod requirat? Sed requiret usque ad nouissimum quadrantem: requiret et retribuet abundanter facientibus superbiam . Requiret a redempto seruitium, honorem et gloriam ab eo quem plasmauit. [16,7] 7. Esto quod dissimulet pater, ignoscat beneficus; sed non Dominus et Creator; et qui parcit filio, non parcet figmento, non parcet seruo nequam, Pensa cuius sit formidinis et horroris, tuum atque omnium contempsisse factorem, offendisse Dominum maiestatis. Maiestatis est timeri, Domini est timeri, et maxime huius maiestatis, huiusque Domini. Nam si reum regiae maiestatis, quamuis humanae, humanis legibus plecti capite sancitum sit; quis finis contemnentium diuinam omnipotentiam erit? Tangit montes, et fumigant; et tam tremendam maiestatem audet irritare uilis puluisculus, uno leui flatu mox dispergendus, et minime recolligendus? Ille, ille timendus est, qui postquam occiderit corpus, potestatem habet mittere et in gehennam. Paueo gehennam, paueo iudicis uultum, ipsis quoque tremendum angelicis potestatibus. Contremisco ab ira potentis, a facie furoris eius, a fragore ruentis mundi, a conflagratione elementorum, a tempestate ualida, a uoce archangeli, et a uerbo aspero. Contremisco a dentibus bestiae infernalis, a uentre inferi, a rugientibus praeparatis ad escam. Horreo uermem rodentem, et ignem torrentem, fumum, et uaporem, et sulphur, et spiritum procellarum; horreo tenebras exteriores. Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, ut praeueniam fletibus fletum, et stridorem dentium, et manuum pedumque dura uincula, et pondus catenarum prementium, stringentium, urentium, nec consumentium? Heu me, mater mea! utquid me genuisti filium doloris, filium amaritudinis, indignationis et plorationis aeternae? Cur exceptus genibus, cur lactarus uberibus, natus in combustionem, et cibus ignis? [16,8] 8. Qui sic afficitur, sensum procul dubio recuperauit, et in duplici metu isto, itemque pudore illo aeque duplici habet oscitationes quatuor. Tres quae restant ex uoce confessionis adiiciet, et nequaquam dicetur iam de eo, quod non sit uox neque sensus, si tamen de corde humili, simplici, fidelique processerit illa confessio. Omne ergo quod remordet conscientiam, confitere humiliter, pure, fideliter; et has uices implesti. Sunt qui gloriantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis; quos notans propheta: Peccata sua, inquit, praedicauerunt sicut Sodoma. Verum hos ab hac disputatione, tanquam saeculares amoueo: nam quid ad nos de his qui foris sunt? [16,9] 9. Quanquam et de his, qui religiose uestiti, et religionem professi sunt, nonnunquam audiuimus aliquos reminisci et iactitare impudentissime mala sua praeterita; quae, uerbi gratia, aliquando uel fortiter gladiatorio, uel argute litteratorio gessere conflictu, seu aliud quid secundum mundi quidem uanitatem fauorabile, secundum animae uero salutem nociuum. perniciosum, damnosum. Saecularis adhuc animi indicium est hoc; et humilis habitus qui gestatur a talibus, non sanctae nouitatis est meritum, sed priscae uetustatis operculum. Nonnulli talia, quasi dolendo et poenitendo rememorant; sed gloriam intentione captantes, commissa sua non diluunt, sed seipsos illudunt: nam Deus non irridetur. Veterem hominem non exuerunt, sed nouo palliant. Non proditur aut proiicitur uetus fermentum illa confessione; sed statuitur, secundum illud: Inueterauerunt ossa mea, dum clamarem tota die. Pudet reminisci quorumdam tantam proteruiam, ut non pudeat eos cum exsultatione lugenda iactitare, quod et post susceptum sanctum habitum callide quempiam supplantauerint, et circumuenerint in negotio fratrem; aut quod talionem pro conuicio uel maledicto, id est malum pro malo; aut maledictum pro maledicto audacter reddiderint. [16,10] 10. Sed est confessio eo periculosius noxia, quo subtilius uana, cum ipsa etiam inhonesta et turpia de nobis detegere non ueremur, non quia humiles sumus, sed ut esse putemur. Appetere autem de humilitate laudem, humilitatis est, non uirtus, sed subuersio. Verus humilis uilis uult reputari, non humilis praedicari. Gaudet contemptu sui. hoc solo sane superbus, quod laudes contemnit. Quid peruersius, quidue indignius, quam ut humilitatis custos confessio superbiae militet, et inde uelis uideri melior, unde uideris deterior? Mirabile iactantiae genus, ut non possis putari sanctus, si non appareas sceleratus. At talis confessio speciem habens humilitatis, non uirtutem, non solum ueniam non meretur, sed et prouocat iram. Nunquid profuit Saul, quod se ad increpationem Samuelis peccasse confessus est? Culpabilis procul dubio fuit illa confessio, quae culpam non diluit. Quando enim humilem contemneret confessionem humilitatis magister, et cui humilibus dare gratiam certe ingenitum est? Omnino non poterat non placari, si quae in ore sonuit, in corde radiasset humilitas. Ecce cur humilem esse debere confessionem dixi. [16,11] 11. Oportet autem esse et simplicem. Non intentionem (forte quia latet homines) excusare delectet, si sit rea; nec leuigare culpam, quae grauis est; nec alieno adumbrare suasu, cum inuitum nemo coegerit. Primum illud non confessio est, sed defensio; nec placat, sed prouocat. Sequens monstrat ingratitudinem; et quo minor reputatur culpa, eo minuitur et gloria indultoris. Sed enim minus libenter beneficium datur, quod minus grate minusue necessarie prouenire sentitur. Veniam proinde sibi abiudicat, qui munus largitoris attenuat: quod quidem omnis qui reatum suum uerbis alleuiare conatur, facit. Iam a postremo primi hominis dehortetur exemplum, nec culpam siquidem diffitentis, nec tamen consequentis ueniam non dubium quin ob reatus mulieris admistionem. Genus excusationis est, cum argueris tu, alium incusare. Porro excusare te uelle quando corriperis, quam sit non modo minime fructuosum, sed et perniciosum, sanctum Dauid interroga. Verba nempe malitiae, excusationes in peccatis appellat, ne in ea declinet cor suum rogans et supplicans. Merito quidem. In animam etenim suam peccat qui se excusat, repellens proinde a se indulgentiae medicinam, et sic uitam sibi proprio ore intercludens. Et quaenam maior malitia, quam propriam armari in salutem, et linguae tuae temetipsum mucrone confodere? Denique qui sibi nequam, cui est bonus? [16,12] 12. Sit autem et fidelis confessio, ut confitearis in spe, de indulgentia penitus non diflidens, ne tuo te ore non tam iustifices, quam condemnes. Iudas certe proditor Domini, et Cain fratricida confessi sunt, et diffisi sunt: alter: Peccaui, inquit, tradens sanguinem iustum; alter: Maior est iniquitas mea, quam ut ueniam merear; et uerax licet, nil eis profuit infidelis confessio. Hae itaque tres confessionis obseruantiae, iunctae quatuor superioribus compunctionis, septenarium implent. [16,13] 13. Iam uero sic compunctus, et sic confessus, ac propria proinde certus de uita, certus quoque nihilominus es, ut arbitror, uacuo nequaquam nomine appellari Iesum, eum, qui in te talia ualuit et uoluit operari, nec uacue subsecutum fuisse baculum quem praemiserat. Non uenit uacue, quia non uenit uacuus. Nam quomodo uacuus, in quo habitauit plenitudo? Neque enim ei datus est ad mensuram spiritus. Denique et uenit in plenitudine temporis, plenum proinde uenire se indicans. Bene plenum, quem unxit Pater oleo laetitiae prae consortibus suis; unxit et misit plenum gratiae et ueritatis. Unxit ut ungeret. Omnes ab eo uncti sunt, qui de plenitudine eius meruerunt accipere. Ideo ait: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me, ad annuntiandum mansuetis misit me; ut mederer contritis corde, ut praedicarem captiuis indulgentiam, et clausis apertionem, ut praedicarem annum placabilem Domino. Veniebat, ut audis, ungere contritiones nostras, ac lenire dolores; ideoque uenit unctus, uenit mansuetus et mitis, et multae misericordiae omnibus inuocantibus se. Sciebat se ad infirmos descendere, exhibuitque qualem oportuit. Et quoniam multae erant infirmitates, multa quoque prouidus medicus medicamina curauit afferre. Attulit spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis, et spiritum timoris Domini [16,14] 14. Vides quot phialas plenas odoramentis coelestis medicus praeparauit ad sananda uulnera illius miseri, qui incidit in latrones? Septem sunt numero, septem fortasse praefatis oscitationibus excitandis accommodatae. Spiritus enim uitae erat in phialis. Ex his profecto infudit oleum meis uulneribus; infudit et uinum, sed minus quam olei. Sic nempe congruebat infirmitatibus meis, ut misericordiam superexaltaret iudicio, quemadmodum uino oleum superfertur infusum. Attulit proinde quinque cados olei, uini nonnisi duos. Vinum siquidem timor tantum et fortitudo fuere; reliqua quinque oleum propria suauitate designant. In spiritu denique fortitudinis, tanquam potens crapulatus a uino, descendit ad inferos, contriuit portas aereas, et uectes ferreos confregit; alligauit fortem, et uasa captiuitatis eripuit. Descendit nihilominus in spiritu timoris, sed timendus, non timidus. [16,15] 15. O Sapientia! quanta arte medendi in uino et oleo animae meae sanitatem restauras, fortiter suauis, et suauiter fortis! fortis pro me, et suauis mihi. Denique attingis a fine usque ad finem fortiter, et disponis omnia suauiter, propellens inimicum, et infirmum fouens. Sana me, Domine, et sanabor; psallam et confitebor nomini tuo, et dicam: Oleum effusum nomen tuum. Non uinum effusum (nolo enim ut intres in iudicium cum seruo tuo), sed oleum, quia coronas me in misericordia et miserationibus. Oleum plane, quod dum supernatat cunctis quibus immiscetur liquoribus, liquido illud designat nomen, quod est super omne nomen. O nomen praesuaue et praedulce! o nomen praeclarum, praeelectum et praeexcelsum, et superexaltatum in saecula! Hoc uere oleum quod exhilarat faciem hominis, quod caput ieiunantis impinguat, ut oleum peccatoris non sentiat. Hoc nomen nouum, quod os Domini nominauit. Quod et uocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur. Hoc non solum Iudaeus, sed quicunque inuocauerit saluus erit; in tantum usquequaque effusum est. Hoc Pater donauit Filio, sponso Ecclesiae Domino nostro Iesu Christo, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.