[13,0] SERMO XIII. De gloria et laude Deo semper attribuenda pro omnibus bonis eius nobis impensis. [13,1] Origo fontium et fluminum omnium mare est: 0834A uirtutum et scientiarum, Dominus Iesus Christus. Quis enim Dominus uirtutum, nisi ipse est rex gloriae? Sed et iuxta Annae canticum, idem ipse Deus scientiarum Dominus est. Continentia carnis, cordis industria, uoluntatis rectitudo, ex illo fonte manant. Non solum autem, sed et si quis callet ingenio, si quis nitet eloquio, si quis moribus placet, inde est. Inde scientiae, inde sapientiae sermo. Thesauri siquidem sapientiae et scientiae ibi omnes absconditi sunt. Quid? Casta consilia, iusta iudicia, sancta desideria, nonne riuuli fontis illius sunt? Quod si copiae aquarum secretis, subterraneisque recursibus incessanter aequora repetunt, ut inde rursus ad uisus ususque nostros iugi et infatigabili erumpant obsequio; cur non etiam spirituales riui, ut arua mentium rigare non desinant, proprio fonti sine fraude et sine intermissione reddantur? Ad locum unde exeunt, reuertantur flumina gratiarum, ut iterum fluant. Remittatur ad suum principium coeleste profluuium, quo uberius terris refundatur. Qualiter, inquis? Qualiter dicit Apostolus: In omnibus gratias agentes. Quidquid sapientiae, quiquid te uirtutis habere confidis, Dei uirtuti, et Dei sapientiae deputa Christo. [13,2] Et quis tam insanus, ais, ut aliunde praesumat? Nemo plane, adeo ut et Pharisaeus gratias agat, cuius tamen iustitiae non est laus a Deo. Nec enim illa gratiarum actio, si bene recolis Euangelium, gratiorem eum facit. Quare? Quia quidquid in ore deuotum sonuerit, cordis non sufficit excusare tumorem apud eum qui alta a longe cognoscit. Deus, o Pharisaee, non irridetur. Putas, tu habes aliquid quod non accepisti? Nil, inquis; et ideo gratias refero largitori. Si omnino nihil, ergo nec meritum praecessit in te ullum, ut illa, de quibus gloriaris, acciperes. Quod si et fatearis, primo quidem frustra inflaris aduersus publicanum, qui ideo non habet quod tu, quia non accepit ut tu. Deinde uide etiam ne non integre sua dona resignes Deo, et tibi inflectens aliquid de gloria et honore ipsius, fraudis merito arguaris, et fraudis in Deum. Si enim de his quae iactas, ex te tibi quidpiam forte arrogares, falli te magis quam uelle fraudare crederem, et errorem corrigerem. Nunc uero quia gratias agendo, probas te tibi nihil tribuere, sed Dei esse dona tua merita, prudenter agnoscere, certe caeteros aspernando prodis te, quod in corde, et corde locutus sis, altero commodans linguam mendacio, altero ueritatis usurpans gloriam. Non enim iudicares publicanum contemnendum prae te, si non prae illo te honorandum censeres. Sed quid respondes Apostolo, praescribenti et dicenti: Soli Deo honor et gloria? Quid angelo distinguenti et docenti quid sibi retinere placeat Deo, et quid partiri dignetur hominibus? Nam: Gloria, inquit, in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae uoluntatis. Cernitisne Pharisaeum agentem gratias, labiis quidem honorare Deum, cordis autem sententia se? Sic usu quodam magis, quam sensu uel affectu personare in ore multorum gratiarum actionem aduertere est, in tantum ut homines quoque sceleratissimi ad quaeque flagitia et facinora sua soleant gratias Deo agere, quod bene prospereque, ut quidem ipsi sapiunt, cesserit sibi in adimpletione peruersarum uoluntatum suarum. Audias, uerbi gratia, furem, cum impiae machinationis male cupitum manipulum reportarit, exsultantem clam, et dicentem: Deo gratias, non inanes uigilias feci, nocturnum laborem meum non perdidi. Similiter qui hominem interfecit, nonne gloriatur, et refert gratias, quod praeualuit aduersus aemulum, aut de hoste se uindicauit? Et nihilominus adulter tripudians gestit in Dei laudes, quod diu optato concubitu tandem potitus sit. [13,3] Non ergo omnis gratiarum actio accepta est Deo, nisi quae de cordis pudica et mera simplicitate procedit. Pudica sane dixerim, propter eos qui et de malis actibus suis gloriantes, Deo gratias agere solent quasi Deus more ipsorum laetetur cum male fecerint, et exsultet in rebus pessimis. Audiet qui huiusmodi est: Existimasti inique quod ero tui similis; arguam te, et statuam contra faciem tuam. Mera uero adiunxi propter hypocritas, qui Deum quidem de bonis suis, sed uerbo tenus glorificantes, corde retinent quod ore praebuerant; et quoniam dolose agunt in conspectu eius, inuenitur iniquitas eorum ad odium. Illi impie mala sua Deo, isti Dei bona fraudulenter intorquent sibi. Et quidem primum illud tam stultum, tamque saeculare, ac quodam modo etiam bestiale est, ut necesse non habeam de ipso monere uos: caeterum sequens religiosis maxime et spiritualibus uiris insidiari solet. Magna et rara uirtus profecto est, ut magna licet operantem, magnum te nescias, et manifestam omnibus, tuam te solum latere sanctitatem. Mirabilem te apparere, et contemptibilem reputare; hoc ego ipsis uirtutibus mirabilius iudico. Fidelis reuera famulus es, si de multa gloria Domini tui, etsi non exeunte ex te, tamen transeunte per te, nil tuis manibus adhaerere contingat. Tunc, iuxta prophetam, proiicis auaritiam auaritiam ex calumnia, et excutis manus tuas ab omni munere. Tunc, iuxta mandatum Domini, lux tua lucet coram hominibus, ad glorificandum non te, sed Patrem qui in coelis est. Sed et imitator Pauli fideliumque praedicatorum, non praedicantium semetipsos, aeque nec tu quae tua sunt quaeris, sed quae Iesu Christi. Quamobrem audies et tu: Euge, serue bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam. [13,4] Ioseph cum domum et omnia bona Aegyptii domini sui sibi credita sciret, dominam non ignorauit exceptam; et ob hoc non acquieuit contingere. Non est, inquit, ex omnibus bonis domini mei, quod non in mea potestate sit, uel non tradiderit mihi, praeter te, quae uxor eius es. Mulierem nouerat gloriam esse uiri, et iniquum sibi iudicauit uice contraria inglorium facere eum, qui se fecerat gloriosum. Aduertit homo Dei sapientia prudens, uirum uxorem fortiter, tanquam propriam zelare gloriam, sibique ipsi retinuisse seruandam, non alii credidisse; et manum ad non concessum extendere non praesumpsit. Quid ergo? Homo zelat gloriam suam, et Deum audet uelle fraudare de sua quasi non zelantem? Sed audi quid dicat: Gloriam, inquit, meam alteri non dabo. Quid ergo dabis, Domine, quid dabis nobis? Pacem, inquit, do uobis, pacem relinquo uobis. Sufficit mihi: gratanter suscipio quod relinquis, et relinquo quod retines. Sic placet, sic mea interesse non dubito. Abiuro gloriam prorsus, ne forte si usurpauero non concessum, perdam merito et oblatum. Pacem uolo, pacem desidero, et nihil amplius. Cui non sufficit pax, non sufficis tu. Tu es enim pax nostra, qui fecisti utraque unum. Hoc mihi necessarium, hoc satis est, reconciliari tibi, reconciliari mihi. Nam ex quo posuisti me contrarium tibi, factus sum etiam mihimetipsi grauis. Cautus sum, nec ingratus fore beneficio datae pacis, nec sacrilegus inuasor gloriae tuae. Tibi, Domine, tibi gloria tua maneat illibata; mecum bene agitur, si pacem habuero. [13,5] Golia prostrato laetatus est populus pace recepta, sed Dauid singulariter exstitit gloriosus. Iosue, Iephte, Gedeon, Samson, Iudith quoque, quanquam femina, gloriose in diebus suis triumpharunt de hostibus; sed pace cum gaudio fruentibus caeteris, nemo eis communicauit in gloria. Iudas Machabaeus, multis et ipse inclytus uictoriis, cum frequenter exsultanti populo pacem fortiter pugnando tribuisset, nunquid gloriam quandoque est partitus alicui? Denique et facta est, inquit, non gloria, sed laetitia magna in populo. Quid minus ab his omnibus Conditor omnium fecit, quominus et ipse debeat gloriari singulariter? Solus cuncta creauit, solus de hoste triumphauit, solus captiuos liberauit: et socium habebit in gloria? Et brachium, inquit, meum auxiliatum est mihi; item: Torcular calcaui solus, et de gentibus non est uir mecum. Quid mihi ergo cum uictoria, si nec in praelio fui? Impudentissime mihi arrogo uel gloriam absque uictoria, uel uictoriam sine pugna. Sed suscipite, montes, pacem populo, pacem suscipite uobis, non gloriam, ipsi soli eam seruantes, qui solus et pugnauit, et uicit. Ita, quaeso, ita sit: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae uoluntatis. At uero non bonae, sed plane iniquae uoluntatis est, qui nequaquam pace contentus, superbo oculo et insatiabili corde inquietus anhelat et ad gloriam Dei, nec pacem proinde retinens, nec gloriam apprehendens. Quis credat parieti, si se dicat parturire radium, quem suscipit per fenestram? aut si glorientur nubes quod imbres genuerint, quis non irrideat? Mihi liquido constat, nec de canalibus eriri riuos aquarum, nec de labiis uel dentibus uerba prudentiae, etsi sensus ultra corporeus non attingat. [13,6] Si qua sane in sanctis digna laude uel admiratione intueor, clara luce ueritatis discutiens, profecto reperio laudabilem siue mirabilem alium apparere, atque alium esse: et laudo Deum in sanctis suis, siue sit Elisaeus, siue ille magnus Elias, mortuorum utique suscitatores. Ipsi quidem suo non imperio, sed ministerio foris exhibent nobis noua et insueta; Deus uero in ipsis manens ipse facit opera. Inuisibilis et inaccessibilis in se, in suis spectabilis atque mirabilis est, et solus mirabilis, qui facit mirabilia solus. Nec laus calami, laudabilis est pictura siue scriptura; nec gloria linguae aut labiorum, sermo bonus. Tempus est ut et propheta loquatur. Nunquid gloriabitur, inquit, securis contra eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? Quomodo si eleuetur uirga contra eleuantem se, et exaltetur baculus qui utique lignum est; sic contra Dominum omnis qui gloriatur, si non in Domino glorietur. Si gloriandum est, Paulus me docuit unde, et in quo. Gloria, inquit, nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Securus glorior, si teste conscientia de gloria Conditoris nihil mihi usurpo; securus plane, quia iam non contra Dominum, sed in Domino. Haec nobis gloriatio non solum non prohibetur, sed et suadetur, cum dicitur: Gloriam ab inuicem quaeritis, et gloriam quae a solo Deo est non uultis. Reuera gloriari in solo Deo, nonnisi a solo Deo est. Nec mediocris ista gloria, quippe tam uera, quam de ueritate, et in ueritate tam rara, ut uix uel paucitas perfectorum perfecte glorietur in ea. Eant ergo uani filii hominum, mendaces filii hominum; eant, et decipiant ipsi de uanitate in idipsum. Nam sapiens gloriator probabit opus suum, atque ad lumen ueritatis diligenter examinabit; et sic habebit in semetipso gloriam, et non in ore alterius. Stultus sum, si cistellae labiorum tuorum gloriam meam credidero, et coepero mendicare eam abs te cum habere uoluero. Nonne nempe in tuo arbitrio est probare me, uel improbare, prout uolueris? Sed retineo penes me, ipse fidelius seruo mihi. Imo nec mihi eam credo: ipsi potius repono seruandum, qui potens est depositum meum seruare in illum diem, cautus in custodiendo, fidelis in restituendo. Secura tunc erit unicuique laus a Deo, his duntaxat qui humanas laudes contempserint. Nam gloria in confusione eorum qui terrena sapiunt, dicente etiam Dauid: Qui hominibus placent, confusi sunt, quoniam Deus spreuit eos. [13,7] Fratres, si haec scitis, nemo uestrum uelit laudari in uita ista; quia quidquid hic fauoris captas quod ad Deum non retuleris, ipsi furaris. Tibi enim unde gloria, putide puluis, tibi unde? De uitae sanctitate? Sed Spiritus est qui sanctificat, spiritus dico, non tuus, sed Dei. Etsi prodigiis ac signis effulgeas, in manu tua fiunt, sed uirtute Dei. An blanditur popularis fauor, quod uerbum bonum, et forte bene deprompseris? Sed Christus donauit os et sapientiam. Nam lingua tua quid, nisi calamus scribae? Et hoc ipsum mutuo accepisti. Talentum creditum est, repetendum cum usura. Si inuentus fueris ad opus impiger, ad fructum referendum fidelis, pro labore tuo mercedem accipies. Si quo minus, tolletur a te talentum, et nihilominus exigetur lucrum, et uocaberis seruus nequam et piger. Omnis igitur de bonis multiformis gratiae apparentis in uobis referatur ad ipsum laus, laudabilium siquidem uniuersorum auctorem et largitorem; idque non ficte, quemadmodum ab hypocritis, nec sola consuetudine, sicut a saecularibus; sed nec necessitate quidem, ut iumenta ferendis oneribus applicantur: sed sicut decet sanctos, sinceritate fida, deuotione sollicita, hilaritate grata, sed non dissoluta. Immolantes itaque hostiam laudis, et reddentes uota nostra de die in diem, curemus omni uigilantia iungere sensum usui, affectum sensui, exsultationem affectui, grauitatem exsultationi, humilitatem grauitati, libertatem humilitati: quo interdum liberis purgatae mentis passibus procedamus, et excedamus per inusitatas quasdam affectiones spirituales laetitias in iubileis amoenitatibus, in lumine Dei, in suauitate, in Spiritu sancto; probantes nos comprehensos in his quos propheta intuebatur, cum diceret, Domine, in lumine uultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in iustitia tua exaltabuntur. [13,8] At fortasse aliquis mihi dicat: Bene admones, sed si ea diceres quae tuo proposito conuenirent. Exspectate paulisper; non sum immemor. Nonne in manibus est id tractare quod dicitur, Oleum effusum nomen tuum? Hoc opus, hic labor est. Et quae praemisimus, an fuerint necessaria, uos uideritis. Nunc quod ad me attinet, quia hinc aliena non sint, paucis aduertite. Non recordamini in sponsae uberibus extremam commendatam esse suaueolentiam unguentorum? Quid ergo consequentius, quam ut eamdem fragrantiam sponsa, ne sibi arrogare putetur, de sponsi beneficio recognoscat? Cui plane sensui illa omnia, quae praetaxauimus, subseruire cognoscitis. Quod ubera, inquit, mea sic redolent, et sic placent, nec studiis, nec meritis adscribo meis, sed tuae, o sponse, tribuo largitati; de oleo utique effuso, nomine tuo. Hoc pro litterae consequentia. [13,9] Caeterum explanatio ipsius capituli, cuius occasione super nequissimo uitio ingratitudinis praesentem sermonem tam in longum protraximus, tempus aliud et aliud exordium sermonis desiderat. Nunc hoc solum admonitos uos esse sufficiat, si sponsa utique de omni uirtute sua uel gratia minime audet sibi quidpiam arrogare; quanto minus adolescentulae, forte quae nos sumus? Dicamus proinde et nos sponsae uestigia insectantes, dicamus: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Dicamus non uerbo et lingua tantum, sed opere et ueritate, ne forte (quod nimis uereor) dicatur et de nobis: Quoniam dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei; cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento eius. Dicamus ergo, dicamus, clamantes plus medullis cordis, quam labiis oris: Saluos fac nos, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, non nostro; et gloriemur in laude, non nostra, sed tua, in saecula saeculorum. Amen.