[11,0] SERMO XI. De duobus, hoc est fructu et modo, pertinentibus ad opus humanae redemptionis. [11,1] Dixi in fine sermonis, nec me iterare piget, quod cupiam uos omnes fieri sacrae unctionis participes, illius uidelicet, in qua Dei beneficia cum laetitia et gratiarum actione recolit sancta deuotio. Hoc enim bonum est, tum propter releuandos uitae praesentis labores, qui utique tolerabiliores nobis fiunt exsultantibus in laude Dei; tum quia nihil ita proprie quemdam terris repraesentat coelestis habitationis statum, sicut alacritas laudantium Deum, Scriptura dicente: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te. De hoc praecipue unguento puto dixisse Prophetam: Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum; sicut unguentum in capite. Neque enim priori uidetur posse congruere. Illud enim etsi bonum sit, non est tamen iucundum; quia recordatio peccatorum amaritudinem facit, non iucunditatem. Sed nec qui illud faciunt, in unum habitant, cum quisque peccata propria lugeat atque deploret. Qui uero in gratiarum actione uersantur, Deum solum intuentur et cogitant; ac per hoc ipsi uere habitant in unum. Bonum est autem quod faciunt, quia seruant ei iustissime gloriam cuius est, et nihilominus iucundum, quia delectat. [11,2] Quamobrem suadeo uobis amicis meis reflectere interdum pedem a molesta et anxia recordatione uiarum uestrarum, et euadere in itinera planiora serenioris memoriae beneficiorum Dei; ut qui in uobis confundimini, ipsius intuitu respiretis. Volo uos experiri illud quod sanctus Propheta consulit, dicens: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Et quidem necessarius dolor pro peccatis, sed si non sit continuus. Sane interpoletur laetiori recordatione diuinae benignitatis, ne forte prae tristitia induretur cor, et desperatione plus pereat. Misceamus absinthio mel, ut salubris amaritudo salutem dare tunc possit, cum immisto temperata dulcore bibi poterit. Audi denique Deum, quomodo ipse contriti cordis temperat amaritudinem, quomodo pusillanimem a desperationis bacathro reuocat, quomodo blandae et fidelis promissionis melle moerentem consolatur, erigit diffidentem. Ait per prophetam: Ego infrenabo os tuum laude mea, ne intereas. Hoc est: Ne intuitu facinorum tuorum nimiam incurras tristitiam, atque instar effrenis equi desperatus in praeceps ruas, et pereas; freno te, inquit, inhibebo indulgentiae meae, et meis laudibus erigam, respirabisque in bonis meis, qui de tuis confunderis malis, dum me sane benigniorem, quam te culpabiliorem inuenies. Hoc freno si infrenatus fuisset Cain, nequaquam desperando dixisset: Maior est iniquitas mea, quam ut reniam merear. Absit, absit. Maior enim est eius pietas, quam quaeuis iniquitas. Ideo iustus non continue, sed tantum in principio sermonis accusator est sui : porro autem in Dei laudes extrema sermonis claudere consueuit. Videte denique iustum hoc ordine procedentem. Cogitaui, ait, uias meas, et conuerti pedes meos in testimonia tua: ut qui uidelicet contritionem et infelicitatem in uiis propriis perpessus fuerat, in uia testimoniorum Dei delectaretur, sicut in omnibus diuitiis. Et uos igitur exemplo iusti, si de uobis in humilitate sentitis, sentite et de Domino in bonitate. Sic enim legitis apud Sapientem: Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum. Hoc autem facile menti persuadet diuinae munificentiae frequens, imo continua recordatio. Alioquin quomodo implebitur apostolicum illud: In omnibus gratias agentes, si ea pro quibus gratiae debentur, a corde recesserint? Nolo uos Iudaico notari opprobrio, de quibus Scriptura testatur quod non fuerint memores benefactorum eius, et mirabilium eius quae ostendit eis. [11,3] Verum quoniam bona, quae largiri mortalibus non cessat misericors et miserator Dominus, recolere et recolligere omnia, omni homini impossibile est; (quis enim loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes eius? id saltem, quod praecipuum est et maximum, opus uidelicet nostrae redemptionis, a memoria redemptorum aliquatenus non recedat. In quo opere duo potissimum, quae nunc occurrunt, uestris studiis intimare curabo. Et hoc quam paucis ad compendium potero, memor illius sententiae: Da occasionem sapienti, et sapientior erit. Duo ergo illa sunt, modus et fructus. Et modus quidem Dei exinanitio est; fructus uero, nostri de illo repletio. Hoc meditari, sanctae spei seminarium est; illud summi amoris incentiuum. Utrumque profectibus nostris necessarium, ne aut spes mercenaria sit, si amore non comitetur; aut amor tepescat, si infructuosus putetur. [11,4] Porro fructum talem exspectamus nostri amoris, qualem ipse quem amamus, promisit: Mensutam, inquiens, plenam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum uestrum. Mensura ista, ut audio, erit sine mensura. Sed uelim scire, cuius rei futura sit illa mensura, uel potius illa immensitas quae repromittitur. Oculus non uidit, Deus, absque te, quae praeparasti diligentibus te. Dic nobis tu qui praeparas, quid praeparas? Credimus, confidimus, reuera sicut promittis: Replebimur in bonis domus tuae. Sed quibus, quaeso, bonis, uel qualibus? Forte frumento, uino et oleo, auro atque argento, lapidibusue pretiosis? Sed haec nouimus et uidimus; et uidemus, et fastidimus. Id quaerimus, quod oculus non uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit. Hoc placet, hoc sapit, hoc delectat inquirere, quodcunque est illud. Erunt, inquit, omnes docibiles Dei, et ipse erit omnia in omnibus. Ut audio, plenitudo quam exspectamus a Deo, non erit nisi de Deo. [11,5] Quis uero comprehendat, quam magna multitudo dulcedinis in breui isto sermone sit comprehensa: Erit Deus omnia in omnibus? Ut de corpore taceam, in anima tria intueor: rationem, uoluntatem, memoriam; et haec tria ipsam animam esse. Quantum cuique horum in praesenti saeculo desit de integritate sua et perfectione, sentit omnis qui ambulat in spiritu. Quare hoc, nisi quia Deus nondum est omnia in omnibus? Hinc est quod et ratio saepissime in iudiciis fallitur, et uoluntas quadruplici perturbatione iactatur, et memoria multiplici obliuione confunditur. Triplici huic uanitati nobilis creatura subiecta est non uolens, in spe tamen. Nam qui repelet in bonis desiderium animae, ipse rationi futurus est plenitudo lucis, ipse uoluntati multitudo pacis, ipse memoriae continuatio aeternitatis. O ueritas, charitas, aeternitas! O beata et beatificans Trinitas! ad te mea misera trinitas miseserabiliter suspirat, quoniam a te infeliciter exsulat. Discedens a te quantis se intricauit erroribus, doloribus, timoribus! Heu me! qualem pro te commutauimus trinitatem! Cor meum conturbatum est, et inde dolor; dereliquit me uirtus mea, et inde pauor, et lumen oculorum meorum non est mecum, et inde error. En quam dissimilem trinitatem, o animae meae trinitas, exsulans ostendisti. [11,6] Verumtamen quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Spera in Deo quoniam adhuc confitebor illi; cum error uidelicet a ratione, a uoluntate dolor, atque a memoria timor omnis recesserit, et successerit illa quam speramus mira serenitas, plena suauitas, aeterna securitas. Primum illud faciet ueritas Deus; secundum, charitas Deus; tertium, summa potestas Deus, ut sit Deus omnia in omnibus, ratione recipiente lucem inexstinguibilem, uoluntate pacem imperturbabilem consequente, memoria fonti indeficienti aeternaliter inhaerente. Videritis uos, rectene primum illud Filio, Spiritui sancto sequens, Patri ultimum assignetis, sic tamen ut nihil horum uel Patri, uel Filio, uel Spiritui sancto subtrahatis; ne cui forte personarum aut plenitudinem minuat distinctio, aut proprietatem tollat perfectio. Simul et hoc aduertite, quid simile filii huius saeculi experiantur de carnis illecebris, de mundi spectaculis, et de pompis Satanae: cum tamen hoc totum sit, unde uita praesens eludit miseros amatores suos, dicente Ioanne: Quidquid in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscientia oculorum, et ambitio saeculi. Haec de redemptionis fructu. [11,7] In modo quoque, quem, si recolitis, Dei esse exinanitionem definiuimus, tria item praecipue uobis intuenda commendo. Non enim simplex aut modica illa exinanitio fuit; sed semetipsum exinaniuit usque ad carnem, ad mortem, ad crucem. Quis digne penset, quantae fuerit humilitatis, mansuetudinis, dignationis, Dominum maiestatis carne indui, multari morte, turpari cruce? Sed dicit aliquis: Non ualuit opus suum reparare Creator absque ista difficultate? Valuit, sed maluit cum iniuria sui, ne pessimum atque odiosissimum uitium ingratitudinis occasionem ultra reperiret in homine. Sane multum fatigationis assumpsit, quo multae dilectionis hominem debitorem teneret; commoneretque gratiarum actionis difficultas redemptionis, quem minus esse deuotum fecerat conditionis facilitas. Quid enim dicebat homo creatus et ingratus? Gratis quidem conditus sum, sed nullo auctoris grauamine uel labore: siquidem dixit, et factus sum, quemadmodum et uniuersa. Quid magnum est, quamlibet magna in uerbi facilitate donaueris? Sic beneficium creationis attenuans humana impietas, ingratitudinis materiam inde sumebat, unde amoris causam habere debuerat, idque ad excusandas excusationes in peccatis. Sed obstructum est os loquentium iniqua. Luce clarius patet, quantum modo pro te, o homo, dispendium fecit; de Domino seruus, de diuite pauper, caro de Verbo, et de Dei Filio hominis filius fieri non despexit. Memento iam te, etsi de nihilo factum, non tamen de nihilo redemptum. Sex diebus condidit omnia, et te inter omnia. At uero per totos triginta annos operatus est salutem tuam in medio terrae, O quantum laborauit sustinens! Carnis necessitates, hostis tentationes, nonne sibi crucis aggrauauit ignominia, mortis cumulauit horrore? Necessarie quidem. Sic, sic homines et iumenta saluasti, Domine; quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. [11,8] Haec meditamini, in his uersamini. Talibus od oramentis refouete uiscera uestra, quae diu torsit odor molestior peccatorum, ut abundetis et his unguentis, non minus suauibus, quam salutaribus. Nec tamen adhuc uos putetis habere illa optima, quae in sponsae uberibus commendantur. De quibus incipere modo, finiendi iam sermonis augustia prohibet. Quae dicta sunt de aliis, tenete memoria, probate uita; et de his iuuate me precibus uestris, ut digne loqui possim quod et dignum sit tantis sponsae deliciis; et uestras animas ad amorem aedificat sponsi Domini nostri Iesu Christi. Amen.