[27,0] SERMO XXVII. Contra pessimum uitium ingratitudinis. [27,1] 1. Magna est super nos, dilectissimi, magna ualde misericordia Dei nostri, quos tam ineffabili Spiritus sui uirtute, tam inaestimabili dono gratiae suae eripuit de uana nostra conuersatione huius saeculi, in quo eramus aliquando tanquam sine Deo, aut certe, quod exsecrabilius est, etiam contra Deum, non ignorantiam eius habentes, sed contemptum. Cuius uitae, aut potius mortis, (Anima enim quae peccauerit, ipsa morietur), utinam frequenter in oculis cordis nostri tetra uersetur imago! quanta uidelicet caecitas, quanta peruersitas illa fuerit! ut sedula meditatione pensantes miseriae pondus, etsi non tam perfecte sicut est, aliquatenus tamen aestimare possimus liberatricis misericordiae quantitatem. Iam uero si quis ex nobis diligenter considerare non negligat, non modo unde erutus, sed et ubi sit constitutus; non solum quid euaserit, sed et quid acceperit; non tantum unde reuocatus sit, sed etiam quo uocatus: inueniet sine dubio cumulum huius misericordiae omnino mensurae prioris excedere quantitatem. Neque enim fecit taliter omni nationi, ut non solum iudicia, sed et consilia sua manifestaret eis; sed omnino magnificauit facere nobiscum, non solum in seruos assumens, sed et eligens in amicos. Neque enim nos elegimus eum, sed ipse elegit nos, et posuit nos ut eamus, et fructum afferamus: fructum, inquam, non solum non peremptorium, quod ad iudicium pertinens, notum sit etiam seruis; sed nec periturum quidem, quod de consilio est, et reuelatur amicis. [27,2] 2. In hoc siquidem positi sumus, ut nec peccato seruiamus (ipse enim est peremptorius labor), nec saeculo quoque, quemadmodum hi quos uidemus subditos curis terrenis, etsi non culpis; corporalibus officiis, etsi non flagitiis implicatos, et in ea quae praeterit huius mundi figura pro sua suorumque praesenti sustentatione laborantes: quorum utique labor etsi non ad damnationem, minime tamen pertinet ad salutem; ita ut, etsi conseruauerint fundamentum, detrimentum tamen patiantur, pereuntibus quae superaedificauerant; ipsi uero salui sint, sic tamen quasi per ignem. Nobis autem quid dicitur? Quod consilium datur amicis? Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in uitam aeternam. Nec cessamus ab operando hoc cibo, etiam cum terrenis forte occupamur operibus, aut obedientia dictante, aut fraternae charitatis intuitu: quoniam dissimilis nobis intentio est ab his, quorum laborem periturum esse praediximus. Dissimili proinde radici inhaerens labor similis, non similiter habet perire; quoniam radicatus est in ea, quae nunquam perit, aeternitate. [27,3] 3. Denique si forte non quidem illicita, nec tamen expedientia sectantes, priori forsitan fornicatione relicta, stetissemus in coniugii castitate, non capientes quod de caelibe uita datum nouimus esse consilium; sed a rapinis et fraudibus abstinentes, licite propriis rebus uteremur, necdum tamen ad perfectionem euangelicam attingentes, sicut scriptum est: Si uis esse perfectus, uade, et uende omnia quae habes; et ueni, sequere me : hoc ipsum quantae pietatis esset, si a tantis criminibus, in quibus multi ex uobis inuoluti, solum in se responsum mortis et iudicium certae damnationis haberent, datum esset uel in inferiori aliquo respirare gradu? Prodigus certe filius ad filiorum numerum aspirare timebat, beatum se reputans, si forte uel in mercenariorum numero recipi mereretur: minime tamen sufficere potuit pateruae pietati, nisi tam copiosam ei misericordiam exhiberet, cui posset et ipse, qui nunquam a patre recesserat, senior filius inuidere. Sic et nos, dilectissimi, abundanter effusa super nos misericordia Dei nostri, de filiis irae et diffidentiae non solum in electorum recepit numerum, sed uocauit ad collegium perfectorum. Nam etsi forte aliquorum negligentia ad perfectionem non assurgit, ipsi uiderint quid excusationis possint afferre; quoniam apostolicam omnes nos uitam professi sumus, apostolicae perfectioni nomina dedimus uniuersi. Quod sane non de ea gloria sanctitatis dixerim, quam non sibi tantum, sed uniuerso orbi suscipere meruerunt, sicut scriptum est: Suscipiant montes pacem populo, et colles iustitiam : sed de eorum potius professione, quam pro omnibus Petrus loquitur, dicens: Ecce nos reliquimus omnia, et seculi sumus te. [27,4] 4. Sed iam omnino me mouet, fratres mei, quid sibi uelit, quod minus erga nos liberalis nunc diuina clementia uideatur, ut quibus tanta contulit non rogantibus, non desiderantibus, imo et fortasse recusantibus, nunc orantibus, obsecrantibus, postulantibus saepissime, imo continue, uideatur multo minora negare. Quid enim putamus, charissimi? abbreuiata est manus Domini, an forte thesauri gratiae defecerunt? Quid, inquam, putamus, utrum uoluntas mutata sit, an imminuta facultas? Neutrum sane de eo aestimare licet, neutrum fas est credere de omnipotenti et immutabili maiestate. Quid sibi uult ergo, quod incessanter orantes, obsecrantes, postulantes, non exaudimur, quibus tantam et tam gratuitam misericordiam praerogauit? Nam si respondeat quis quod apostolo Paulo responsum est, sufficere nobis gratiam Dei: plane omnino fallitur, cum pro ea quam maxime uniuersae orationes, obsecrationes, et postulationes nostrae fiant, ne ambulemus in magnis, aut in mirabilibus super nos, orantes nobis dari humilitatem, quanta decet, non dico sanctos, sed monachos peccatores: obsecrantes patientiam nobis tribui, quanta non dico in martyribus inuenta, sed professioni nostrae necessaria est; postulantes charitatem, quantam non dico angelis, sed patribus nostris, qui fuere homines similes nobis, passibiles, etiam et peccatores, diuino munere collatam agnouimus ex testimonio Scripturarum. [27,5] 5. Vae generationi huic miserae ab imperfectione sua, cui sufficere uidetur insufficientia, imo inopia tanta! Quis enim ad perfectionem illam, quam Scripturae tradunt, uel aspirare uidetur? Non sine causa sane, cum sint nobis eadem cum patribus conuersionis initia, dispar ualde conuersationis profectus inuenitur: adeo ut cum ipsos profecisse de die in diem, et cursum consummasse legamus, apud nos magnus aestimaretur, si quis uel ipsa conuersionis suae primordia conseruaret, ut non minus humilis aut timoratus, non minus sollicitus et circumspectus, non minus feruens spiritu, non minus patiens ac mansuetus in medio, quam in initio uideretur. Quantos enim uidemus quasi oblitos sul et peccatorum suorum, Dei quoque et beneficiorum eius immemores, sic non redimere, sed amittere tempus, ut de moribus et affectionibus suis uix ultima apud ipsos mentio fiat? Quid istos aliud agere dixerim, qui scurrilitates et detractiones, iactantiae et impatientiae uerba non reputant; facile contristant proximos, imo Spiritum Dei qui in eis est; pusillorum scandala paruipendunt, ad increpationem aliorum aut negligentia quadam dormitare uidentur, aut iracundiae facibus inflammantur; et cum his quasi gens quae fecerit iustitiam, accedunt libere ad ecclesiam; psallunt cum aliis, sed non spiritu neque mente; orationis tempore nescio quas ineptias meditantur; et ne ipsi quidem tremendo angelis participare uerentur Dominici corporis sacramento? quid, inquam, istos aliud agere dixerim, quam securos iam de gratia Domini sui, fiducialiter de ea, quam longo tempore promeruerunt, familiaritate praesumere? Hoc nempe est quod uulgari prouerbio dicitur: "Familiaris dominus fatuum nutrit seruum". Sed ubi est, dilectissimi, quod toties canitis: Quoniam aduena ego sum apud te et peregrinus, sicut omnes patres mei. Heu, heu! non inuenitur qui redeat, et agat gratias Deo, nisi hic alienigena. Nonne decem mundati sunt? et nouem ubi sunt? Meministis, credo, uerba Saluatoris haec esse, nouem illorum ingratitudinem arguentis. Bene siquidem orasse, obsecrasse, postulasse leguntur, qui leuauerunt uocem, dicentes: Iesu filii Dauid, miserere nobis. Sed defuit eis quarta, quam adiecit Apostolus, gratiarum actio, quoniam non redierunt, nec egerunt gratiarum Deo. [27,6] 6. Multos quoque uidemus usque hodie satis importune petentes quod sibi deesse cognouerint; sed paucos admodum nouimus, qui dignas super acceptis beneficiis gratias agere uideantur. Nec reprehensibile est quod instanter petimus; sed plane petitioni negat effectum, quod inuenimur ingrati. Et forte hoc etiam clementiae esse uidetur, ingratis negare quod postulant: ne contingat nobis, ut tanto grauius de ingratitudine iudicemur, quanto magis accumulatis beneficiis ingrati probabimur exstitisse. Ergo misericordiae res est in hac parte subtrahere misericordiam, quemadmodum irae et indignationis, misericordiam exhibere, eam sane, de qua per prophetam ipse Pater misericordiarum loquitur, dicens: Misereamur impio, et non discet facere iustitiam. Quam multos enim uidemus et plangimus fratres, qui, dummodo maneat habitus et tonsura, salua sibi omnia arbitrantur? non considerantes miseri, quemadmodum ingratitudinis uermis interiora corrodens, ob hoc tantum corticem, quem uident, transforare dissimulet, ne forte recogitent et erubescant, ipsaque uerecundia emendentur. Qui sic interdum in nonnullis consumpta esse interiora uniuersa praesumit, ut non uereatur ad ea quoque, quae foris apparent, uenenatum producere caput: nisi forte quos uidemus manifeste apostatare a Deo, repente fieri pessimos arbitramur; et non magis paulatim defecisse, cum comederint alieni robur eorum, et nescierunt, [27,7] 7. Vides ergo non omnibus prodesse, quod a lepra saecularis conuersationis, cuius peccata manifesta sunt, emundantur: sed nonnullis peius in occulto ingratitudinis ulcus oriri, quod tanto periculosius sit, quanto interius. Et bene Saluator hinc in Euangelio nouem illos ubi sunt quaerit, quoniam longe a peccatoribus salus. Sic enim et primum hominem post peccatum ubi sit interrogat; et in iudicio nescire sese profitebitur operarios iniquitatis, cum legamus in Psalmo: Quoniam nouit Dominus uiam iustorum, et iter impiorum peribit. Nec sine causa in nouenario inuenti sunt, qui non redeunt ad Saluatorem: in quo nimirum numero quaternario quinarius iungitur; et est non bona commistio corporeae sensualitatis, et euangelicae traditionis. Quod tunc fieri solet, cum sic uolumus quatuor Euangeliis obedire, ut quinque corporis sensus pariter oblectare uelimus. [27,8] 8. Felix autem Samaritanus ille, qui cognouit se nihil habere quod non accepisset: et idcirco seruauit depositum, et cum gratiarum actione ad Dominum est reuersus. Felix, qui ad singula dona gratiae redit ad eum, in quo est plenitudo omnium gratiarum: cui, dum nos pro acceptis non ingratos exhibemus, locum in nobis facimus gratiae, ut maiora adhuc accipere mereamur. Omnino enim sola nos a profectu conuersationis impedit ingratitudo nostra, dum quodam modo amissum reputans dator quod ingratus accepit, cauet sibi de caetero, ne tanto plura amitteret, quanto plura conferret ingrato. Felix proinde, qui se alienigenam reputans, etiam pro minimis quibusque beneficiis non minimas refert grates, gratuitum esse non dubitans neque dissimulans, quod alieno impenditur et ignoto. Nos autem miseri et miserabiles, cum in initio, dum adhuc alienos nos aestimamus, timorati satis, satis deuoti et humiles inueniamur; tam facile postmodum obliuiscimur, quam gratuitum sit quidquid accepimus, et praesumentes non bene quasi de familiaritate Dei, nequaquam aduertimus quod mereamur audire, quoniam inimici Domini domestici eius. Facilius enim tunc offendimus eum; quasi non grauius tunc quae a nobis committuntur, iudicanda nouerimus esse, cum in psalmo legamus: Quoniam, si inimicus meus, maledixisset mihi, sustinuissem utique. Obsecro itaque, fratres mei, humiliemur magis ac magis sub potenti manu Dei, et ab hoc tam maximo, tam nequissimo uitio ingratitudinis longe fieri studeamus, ut tota deuotione in gratiarum actione uersantes, conciliemus nobis gratiam Dei nostri, quae sola potest saluare animas nostras. Nec uerbo tantum uel lingua, sed opere et ueritate exhibeamus nos gratos; quia gratiarum actionem magis quam dictionem a nobis exigit dator gratiarum Dominus Deus noster, qui est benedictus in saecula. Amen.