[0] TRACTATUS DE ORDINE VITAE ET MORUM INSTITUTIONE. [1] CAPUT PRIMUM. 1. Hortatur quidem timidam mentis meae imperitiam fraterna charitas, ut de uitae ordine, et morum institutione breuiter loqui debeam. Sed quia tempus est, ut ipso qui inspirauit opitulante, opus aggrediar, exordium sumere necessarium duxi ab illa laudabili uirtute, quae dicitur uerecundia. Quae cum sit omnibus aetatibus, personis, temporibus et locis apta, tamen adolescentes et iuueniles animos maxime decet. Tres enim uirtutes sunt quae pueris adolescentibus magis congruunt, uerecundia, taciturnitas, et obedientia. Non est autem dubium, si has studuerint habere, quin possint Christo duce ad culmen perfectionemque uirtutum ascendere. Morum enim insignia, et ornamenta uirtutum in illis procul dubio cernimus senibus, qui ab ipso tirocinio primaeuae aetatis usque ad perfectum uirum disciplinis coelestibus exercitati, per uiam Domini fortiter cucurrerunt. Quorum scilicet sapientia tantum uiget, et lucet, quantum senectus ipsa aetate fit doctior, usu certior, processu temporis prudentior. Haec autem ueterum studiorum dulcissimos fructus edit, et alios reficit. Multi namque senes diu uiuentes, et nihil proficientes, quia nullas sibi in opportuno tempore diuitias congregarunt, inopes omnium uirtutum animos iuuenum reprobae uitae morbo inficiunt. Sicut enim per senem uitiosum et fatuum, ita per adolescentem inuerecundum et temerarium religio sancta destruitur. Post indoctos namque praelatos molosque, in sancta Ecclesia nulla pestis ad nocendum infirmis ualentior inuenitur. Denique talium hominum genus, ista de quibus Apostolus praedixit, tempora, proh dolor! sine numero ferunt, quando ferme omnia quae bona sunt et sancta, pessumdari confundique uidemus. Et quoniam senes in melius mutari ab illa inolita uitiorum consuetudine difficillimum est, debemus manum adolescentibus porrigere: qui si dare uolunt operam, omni depulso tepore possint utique per gratiam Christi uitam corrigere, mores componere, actusque suos in omnibus meliorare. 2. Idcirco diu est, quod desideraui propter iuniorum salutem (eorum praecipue cum quibus uiuo) ex opusculis Patrum pauca quaedam deflorando colligere, quae tenerae aetati eorum uideantur specialiter consulere. Est enim mihi, fateor, tristitia magna et continuus dolor super caecitate cordis eorum, qui cum didicerunt in schola Christi qualiter debeant et uitia propulsare, et sanctis uirtutibus insudare, heu! rebellionis spiritu armati, tam praecipiti impetu per abrupta uitiorum currunt ad mortem, ut eos auriga praesidens nullo freno disciplinae ualeat cohibere. Deberent utique in domo Dei ad cultum diuini honoris super omnem ornatum tanquam uas aureum refulgere. Cur autem ab ipsis primis rudimentis infantiae educati sunt tanta cura, tantoque labore; nisi ut fortes in bello facti, contra mundum et eius concupiscentias, contra carnem et eius desideria, contra diabolum et eius multiplicia tentamenta uiriliter pugnent? Sed quod admirandum est et dolendum, plus eis quam caeteris grauis et austera uidetur disciplinae regula. Quare hoc, nisi quia saecularem magis diligunt uitam? Certe uel nullus, uel rarus inter eos inuenitur, qui libenter sequatur antiquorum Patrum instituta, et maiorum uitam diligat; aut quia labor eum terret, aut quia in lubrica aetate difficilior est abstinentia, aut quia alacri adolescentiae uidetur uita obscurior: et ideo ad ea conuertuntur studia, quae plausibiliora arbitrantur. Praesentia quippe plures, quam futura praeferunt; sed meminisse debent quia non praesentibus, sed futuris militamus. Unde quo praestantior causa, eo debet esse cura attentior. Infelix qui legem uitae et disciplinae abiicit, et maiorum gubernari magisterio refugit. Iste uero non secundum Deum, sed secundum se uiuit; qui, si poterit, est cum qui bus uult; pergit quo uult, et quantum uult; ridet et iocatur, inter quos, et ubi, et quando uult; postremo quidquid fratribus suaue est, quidquid tactui blandum, quidquid oculis delectabile, quidquid caeteris sensibus carnis suae iucundum, exercet ac sequitur. Ille uero qui secundum Deum uiuit, non quod eum carnaliter delectat, sed quod spiritualiter aedificat facit et quidquid cupit aut agit, non uult ex sua, sed ex Dei uoluntate, maiorumque suorum iussione procedere. Nemo tamen positus in adolescentiae, uel intemperantiae lubrico, de sui conuersione desperet. Oleaster enim oliuae insertus amissa amaritudine efficitur fructuosus. Si ergo agricultura conuertit stirpium qualitatem, nonne studia doctrinae et disciplinae assiduitas mitigare possunt quaslibet aegritudinis passiones? [2] CAPUT II. 3. Sed ne puerilis uita uariis lapsibus uitietur, oportet teneros animos praefatis diligenter mancipare uirtutibus, quatenus bona consuetudo cum aetate simul accrescat. Ut igitur clarius patescat quanta et qualis uirtus sit uerecundia, patris Ambrosii magna ex parte ponamus sensus et uerba: ne si forte me paruipenderint stultum homuncionem, magnum Ambrosium, imo in Ambrosio Christum, non audeant spernere. Sic enim ille ait instruendorum morum magister. Est autem bonorum adolescentum timorem Dei habere: deferre patribus honorem, castitatem tueri, non adspernari humilitatem, diligere clementiam ac uerecundiam, quae ornamenta sunt minori aetati. Ut enim in senibus grauitas, iuuenibus alacritas: ita in pueris adolescentibus uerecundia, uelut quadam dote commendatur naturae. Quam pulchra uirtus uerecundia, et suauis gratia, quae non solum in factis, sed etiam in ipsis spectatur sermonibus, ne modum progrediaris loquendo, ne quid indecorum sermo resonet tuus! Speculum enim mentis plerumque in uerbis refulget. Ipsum sonum uocis libret modestia, ne cuiusdam offendat aurem uox incomposita. Denique in ipso canendi genere prima disciplina uerecundia est; imo etiam in omni usu loquendi, ut sensim quis, aut psallere, aut legere, aut postremo loqui incipiat, ut uerecunda principia commendent processum. Est etiam in oculis uerecundia; qua prohibetur boni adolescentis pudica anima intueri et alloqui feminas, non ut exsecretur sexum, sed ut fugiat uitium. Plurimum autem proficit ad tuitionem castitatis custodia oculorum. Multi uero perierunt propter speciem carnis. Unde Dominus: Qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. 4. Bonae indolis adolescentes in monasterio uiuentes, ita se omni studio conseruent, ut adolescentiam suam nulla libidinis sorde commaculent, ut ad altare Christi quasi de thalamo uirgo procedant. Quorum tanta animi debet esse munditia, ut prae nimia uerecundia ne sermonem quidem audire uelint, uel locum impudicum. Et ne incentiuis naturalibus superentur, necesse est ut lasciuiens caro eorum crebris frangatur ieiuniis. Melius est eos stomachum dolere, quam mentem. Beatus plane adolescens qui castus perseuerat, et corpore, et mente. Huic procul dubio caro et sanguis Redemptoris nostri efficitur salus et uita. Sunt et qui propter humanam confusionem, sine respectu diuini timoris, pleni sordibus audacter se ingerunt tantis mysteriis. Audiant autem quod scriptum est: Homo uidet in facie, Deus autem in corde. Sed illi plus metuunt homines, quam Deum. O caeca temeritas! O Dei mira patientia! Numquid enim tantum peccauerunt uel quos ignis consumpsit, uel quos terra absorbuit. Numquid tale scelus filiorum Aaron, alienum ignem offerentium, quale est istorum qui tam terribilia sacramenta sumunt sibi ad mortem? Etenim sic uiuendum est, ut Panem illum supersusbtantialem semper accipere ualeamus; quia uae ei qui se alienum fecerit ab eo! et multum uae illi qui spurcus et immundus accesserit! Utrobique grande periculum. Ideo magna necessitas instat ne indigni inueniamur. Quapropter tenenda est in omnibus uerecundia pudicitiae comes, cuius societate castitas ipsa tutior erit. Bonus enim regendae castitatis pudor est comes, qui si repellat prima pericula, pudicitiam uulnorari non sinit. Etenim inuerecundis oculis, et lasciuis sermonibus libidinosus animus deprehenditur; et per exteriorem hominem interioris hominis uita monstratur. Multa et dura corporis bella sustinet adolescentia: et calore sanguinis inflammata, ut euadere possit, omni indiget custodia. Quanto plura sunt quae impugnant pudicitiam, tanto maiora sunt praemia; quia ubi maior labor, ibi merces erit amplior. 5. Amatores autem uerecundiae sumant exemplum de Matre Domini, quae quamuis esset mitissima, tamen prae uerecundia salutantem se angelum non resalutauit. In ipsa uero oratione nostra multum uerecundia placet, multumque conciliat gratiae apud Dominum nostrum. Nonne haec praetulit Publicanum et commendauit eum, qui nec oculos suos audebat ad coelum leuare? Ideo iustificatur Domini iudicio plus quam ille Pharisaeus, quem deformauit praesumptio. Oremus et nos, in quantum possumus, in incorruptione quieti et modesti spiritus, qui est ante Deum locuples. Paulus quoque cum orationem deferri praecipit cum uerecundia et sobrietate, primam hanc et quasi praeuiam uult esse orationis futurae, ut non glorietur peccatoris oratio, sed quasi colore pudoris obducta, quo plus defert uerecundia de recordatione delicti, eo uberiorem mereatur gratiam. 6. Est etiam in ipso motu, gestu, incessu tenenda uerecundia. Habitus enim mentis in corporis statu cernitur. Hinc homo cordis nostri absconditus, aut leuior, aut iactantior, aut turbidior, aut e contra grauior, et constantior, et purior, et maturior aestimatur. Itaque uox quaedam animi est corporis motus. Saepe enim per incessum proditur qualis sit animus. Lucet quippe in quorumdam incessu imago leuitatis, species quaedam scurrarum percursantium. Sunt enim qui sensim ambulando imitantur histrionicos gestus, et quasi quaedam fercula pomparum, et statuarum motus nutantium; ut quotiescunque gradum transferunt, modulos quosdam seruare uideantur. Nec cursim ambulare honestum arbitror, nisi cum causa exigit alicuius periculi, uel iustae necessitatis. Nam plerumque festinantes anhelos uidemus torquere ora: quibus si desit causa festinationis necessariae, fit naeuus iustae offensionis. Sed non de his dico, quibus rara properatio ex causa nascitur; sed quibus iugis et continua in naturam uertitur. Nec in illis ergo tanquam simulacrorum effigies probo, nec in istis tanquam excursorum ruinas. Est enim gressus probabilis, in quo est species auctoritatis, grauitatis pondus, tranquillitatisque uestigium: ita tamen si studium desit atque affectatio, sed motus sit purus et simplex. Nihil enim fucatum placet. Motum autem natura informet. Si quid sane in natura uitii est, industria emendet, ut ubi ars deest, non desit correctio. Quod si etiam ista spectent itineri , quanto magis cauendum est, ne quid turpe exeat de ore? hoc enim grauiter coinquinat hominem. Non enim cibus coinquinat, sed iniusta obtrectatio, sed uerborum obscoenitas. Haec etiam uulgo pudori sunt. 7. In nostrae uero religionis proposito, nullum uerbum incutiat uerecundiam, quod inhoneste cadat. Et non solum nihil ipsi indecorum loqui, sed nec aurem quidem debemus huiusmodi praebere dictis; quia quem delectat audire, alterum loqui prouocat. Audire quoque quod turpe sit, pudori maximo est: uidere uero si quid huiusmodi fortuitu accidat, quanti horroris est? Quod ergo in aliis displicet, numquid potest in se ipso non displicere? Nec ipsa natura nos aliter docet: quae perfectae quidem omnes partes nostri corporis explicauit, ut et necessitati consuleret, et gratiam uenustaret; sed tamen eas quae decori ad aspectum forent, in quibus formae apex quasi in arce quadam locatus, et figurae suauitas, et uultus species emineret, operandique usus esset paratior, obuias atque apertas reliquit. Eas uero in quibus esset naturale obsequium necessitatis, ne deforme sui praeberent spectaculum, partim tanquam in ipso emendauit atque abscondit corpore, partim docuit atque suasit tegendas. Nonne igitur ipsa natura magistra fit uerecundiae? Cuius exemplo modestia id quo in hac corporis nostri fabrica additum reperit, operuit et texit. Ergo naturae opifex sic nostrae studuit uerecundiae, sic decorum illud et honestum in nostro custodiuit corpore, ut ductus quosdam atque exitus cuniculorum nostrorum post tergum relegaret, atque ab aspectu nostro auerteret, ne purgatio uentris uisum oculorum offenderet. De quo pulchre ait Apostolus: Quae uidentur, inquit, corporis nostri membra infirmiora, necessariora sunt: et quae putamus ignobiliora membra corporis esse, eis abundantiorem honorem circumdamus: et quae inhonesta nostra sunt, abundantiorem honestatem habent. Etenim imitatione naturae industria auxit gratiam, ut non solum abscondamus ab oculis, uerum etiam quae abscondenda accipimus, eorum indicia ususque membrorum sua appellatione nuncupare, indecorum putemus. Denique si casu aperiantur hae partes, confunditur uerecundia: si studio, impudentia aestimatur. 8. Cum igitur in quibusdam humanis membris tanta sit deformitas, ut nominari magna sit uerecundia: heu! quam turpes illi sunt, et quam impudentes, qui has secretas partes corporis, non solum desiderantes cernunt, sed etiam studiose tangunt? Pudet me ac piget illorum facta referre, in quibus regnat Sodomitica libido: quibus sic iratus est Deus, eiusque iusto iudicio ita traditi sunt in reprobum sensum, ut masculus in masculum turpitudinem operetur. Nonne deteriores brutis sunt effecti animalibus, quibus non est intellectus? Si enim Cham qui nudatum patrem uidens risit, in filio maledictus est: qua isti maledictione feriuntur, qui desiderio peccandi suam aliorumque turpitudinem detegere non erubescunt? Utinam uiderent quantum flagitiis talibus Deum offendunt! 9. Sunt etiam qui pulchros homines, despectis deformibus, amant et laudant, suspiciunt et honorant. Illi enim qui sanos habent oculos, solam animi pulchritudinem in homine diligunt et reuerentur. Qualis est autem ista pulchritudo, quam leuis febricula perdit, et rugosa senectus ita dissoluit, ut nec fuisse putetur? Et tamen sunt qui habentes hanc extolluntur: et cum sint uacui uirtutibus, per hanc 0566A solam gloriosos se arbitrantur. Nos certe in pulchritudine locum uirtutis non ponimus; gratiam tamen non excludimus: quia uerecundia etiam uultus ipsos solet pudore suffundere, gratioresque reddere. Ut artifex in materia commodiore melius operari solet, sic uerecundia in ipso quoque corporis decore plus eminet: ita tamen, ut ipse non sit affectatus corporis decor, sed naturalis, simplex, neglectus magis quam expetitus; 378 non pretiosis et albentibus adiutus uestimentis, sed communibus, ut honestati uel necessitati nil desit, nil accedat nitori. Vox ipsa non remissa, non fracta, nihil femineum sonans (qualem multi grauitatis specie simulare consueuerunt), sed formam quamdam et regulam ac succum uirilem reseruans. Hoc est enim pulchritudinem uiuendi tenere, conuenientia cuique sexui et personae reddere. Hic ordo gestorum optimus, hic ornatus ad omnem actionem accommodus. Sed ut molliculum et infractum uocis sonum aut gestum corporis non probo; ita neque agrestem ac rusticam naturam imitandam esse censeo. Eius disciplinae formula effigies honestatis est. Imitetur pius adolescens uestigia Isaac et Ioseph. Sit uerecundus, castus, simplex, et sobrius: humilis, obediens, patiens, et remissor iniuriae. Faciat ut Daniel et tres pueri: studeat sapientiae, et non det se illecebris gulae. Pinguis uenter non gignit tenuem sensum. Fugiat ebrietatem tanquam uenenum. Si religiosus et sapiens uult esse, nunquam uinum redoleat, ne audiat illud philosophi: «Hoc non est osculum porrigere, sed uinum propinare». Amet sanctarum Scripturarum scientiam, ne mens eius, uel lasciuis cogitationibus pateat. Beatus qui diuinas Scripturas legens, uerba uertit in opera. Sit abstinens irarum, et fugitans litium, ut bonis pollere moribus hoc indicio comprobetur: sicque se exhibeat, ut seniores inter quos habitat, dum admirantur uitam, non sinantur despicere aetatem. Sit inter fratres coaequales suos primus in opere, extremus in ordine: et ita singulis uirtutibus instet, ut nulli eorum secundus inueniatur. [3] CAPUT III. 10. Delectat me adhuc in partibus demorari uerecundiae; quia ad eos loquor, qui adhuc bona eius ex semetipsis non recognoscunt, aut damna nesciunt. Ordo quidem uitae tenendus est. Et a uerecundia prima quaedam fundamenta ducantur: quae socia ac familiaris est mentis placiditati, proteruiam fugiens, ab omni aliena luxu, sobrietatem diligit, honestatem fouet, decorum nil requirit. Sequatur conuersationis electio, ut adiungantur probatissimis quibusque senioribus. Nam ut aequalium usus dulcior, ita senum tutior est, qui magisterio quodam et ductu uitae colorant mores adolescentium, et uelut murice probitatis inficiunt. Nempe si hi qui sunt ignari locorum, cum solertibus uiarum iter adoriri gestiunt; quanto magis adolescentes cum senibus debent nouum iter sibi aggredi, quo minus errare possint, et a uero tramite uirtutis deflectere! Nihil enim pulchrius, quam eos et magistros uitae habere et testes. Pulchra itaque copula seniorum atque adolescentium. Alii testimonio, alii solatio sunt: alii delectationi, alii honori. Legitur quod Barnabas Marcum assumpsit; Paulus Silam et Timotheum, et Titum, ut seniores consilio praeualerent, iuniores ministerio. Patet namque quod nulla ars discitur absque magistro. Si enim animalia, et ferae, et aues, et apes duces habent, et principes suos sequuntur; quanto magis homines sine doctore et rectore esse non possunt? Inde cauendum est ne adolescentiores et paruuli sine duce ingrediantur uiam quam nunquam ingressi sunt, et in partem alteram declinantes errores patiantur, si uel plus, uel minus ambulantes quam necesse est, aut currentes lassentur, aut moram facientes obdormiant. Plerumque et uirtutibus pares, dispares aetatibus, sui delectantur copula, sicut delectabantur Petrus et Ioannes. Nam adolescentem legimus Ioannem: quamuis nulli seniorum in uirtute fuerit secundus. Erat enim in eo senectus uenerabilis morum, et cana prudentia uirtutum omnium. Magnum enim huius uitae solatium est, ut habeas cui pectus tuum aperias: cum quo arcana participes: cui committas secreta cordis tui, ut ames et sequaris eum: qui tibi paterna pietate in tristibus compatiatur, in persecutionibus adhortetur, et in prosperis gratuletur. Felix talis societas, talisque amicitia, qua nihil est in rebus humanis pulchrius. Teneamus ergo uerecundiam, uel eam quae ad totius uitae ornatum nos attollit modestiam. 11. Magna autem est modestia indiuidua uerecundiae socia: quae cum sit suiiuris remissior, nihil usurpans nihil uindicans, et quodammodo intra uires suas contractior, diues est apud Deum. Verecunda modestia, et modesta uerecundia est: quae nulli insidias machinatur, laesa non irascitur; et cunctos simpliciter respiciens, de nullo sinistrum aliquid suspicatur. Hanc teneamus, pueri, hanc diligamus: et ut eam semper habere possimus, fugienda est nobis familiaritas et confabulatio eorum, qui turpiter et indisciplinate uiuunt. Talium autem infinitus est numerus. Habet sane suos scopulos uerecundia, non quos ipsa inuehit, sed quos saepe incurrit, si intemperantium incidamus consortia, qui sub specie iucunditatis uenenum infundunt bonis. Hi si assidui sunt, maxime in conuiuio, ludo, risu, ac ioco, eneruant grauitatem illam uirilem, et animos pueriles corrumpunt, atque suis malis assuefaciunt. Caueamus itaque ne dum relaxare animum uolumus, soluamus omnem harmoniam, quasi concentum quemdam bonorum operum. Usus enim cito inflectit naturam. Quam multos stultorum societas decipit? Quid nobis cum fabulis, risu, et ioco? Nam licet interdum honesta ioca suauia sint; tamen ab ecclesiastica aberrant regula, quoniam quae in Scripturis sanctis non reperimus, quomodo usurpare possumus? Cauenda sunt enim omnia quae inflectere possunt grauitatem propositi nostri, nostraeque professionis. Vae uobis qui ridetis, quia flebitis uos, Dominus ait. Nos ridendi materiam inquirimus, ut hic ridentes, illic flexamus? Ipsum namque Dominum fleuisse legimus. Non solum profusos, sed etiam omnes iocos arbitror declinandos: nisi forte plenum grauitatis et gratiae sermonem esse, indecorum est. Ingemiscendum est autem iugiter, et postposita securitate lugendum, ne a Deo deseramur propter superbiam et negligentias, et in potestate daemonum relinquamur. Reuera quem Deus relinquit, daemones suscipiunt, et susceptum suae perditionis participem faciunt. Terribilis in consiliis super filios hominum Deus. Operatur figulus ex eadem massa aliud uas in honorem, aliud in contumeliam. Sunt uasa misericordiae, et sunt uasa irae. Sunt nouissimi primi, et primi nouissimi. Sunt multi uocati, et pauci electi. Et ideo unusquisque nostrum salutem operetur suam, sicut ait Apostolus, cum timore et tremore. Declinet a uanitate: mundi spernat amorem. Amplectatur luctum et quietem, et sectetur, quantum potest, uerecundiam, tranquillamque mansuetudinem: quae facit ut homo inter homines pacifice uiuat, ut ad omnia quae inhonesta sunt erubescat. [4] CAPUT IV. 12. Laudanda autem uirtus uerecundiae: quia quorum oculos, aures, linguamque possidet non sinit turpiter ludere ac ridere; efficiens eos graues et mites. E contra grande uitium est iuniorum impudentia, quae improbo ausu et dissolutione sua patres et fratres conturbat: quia, sicut scriptum est, nec Deum nec homines reueretur; sed laetatur cum male fecerit, et exsultat in rebus pessimis. Facta est ei frons meretricis, quia non potest erubescere. Ubi lingua audax, et frons inuerecunda; quid loquatur, quidue agat non curat. Cum enim boni adolescentuli et mansueti tacendo reuereantur maiores suos, nemo solius taciturnitatis hanc laudem putet; quia silentium ipsum in quo est reliquarum uirtutum otium, maximus actus uerecundiae est. Denique si naturale est, aut infantiae deputatur, aut superbiae probro datur: si uerecundiae, laudi ducitur. Tacebat in periculis Susanna, et grauius uerecundiae quam uitae damnum putabat, ubi soli loquebatur cui poterat casta uerecundia loqui. Fugit et pulcher Ioseph relicta ueste in manibus fornicariae; tacensque celeriter egressus est, qui incongrua suae uerecundiae audiens, non poterat diu stare. Moyses quoque, et Ieremias quod poterant per gratiam, excusabant per uerecundiam. Tutius enim est discere quam docere, tacere quam loqui. Quid autem magis potest uerecundiae bonum, quam ut iuniorum aetas magis debeat discere quam tacere? Pythagoras quippe legem dedit silentii discipulis suis, ut tacentes per quinquennium, loqui discerent: et tu non uis tacere, cui uirtus silentii propria est? Quid opus est, adolescens, ut properes periculum suscipere loquendo, cum tacendo possis esse tutior? Quamplures uidi loquendo incidisse peccatum: uix quemquam tacendo. Ideoque tacere nosse, quam loqui difficilius est. Scio plerosque loqui, cum tacere nesciant. Rarum est tacere quemquam, cum sibi loqui nihil prosit. Sapiens ergo est qui nouit tacere. Alliga, moneo, sermonem tuum, ne luxuriet, ne lasciuiat, et in multiloquio peccata sibi colligat. Sit restrictior, et ripis ipsius coerceatur. Cito lutum colligit amnis exundans. 13. Sit tibi grauitas in incessu, in sermone pondus, atque in uerbis modus. Haec autem si custodieris, eris mitis, mansuetus et modestus. Custodi cor, et retine linguam. Bona enim possessio, mens bona. Sepi ergo hanc possessionem, et muni eam undique; ne irruant in eam et captiuam ducant irrationabiles corporis passiones. Custodi quantum potes interiorem hominem tuum. Noli eum quasi uilem negligere ac fastidire: quia pretiosa possessio est, et merito pretiosa; cuius non caducus fructus et temporalis, sed stabilis atque aeternae salutis est. Si uis bene custodire, tace prius et audi, et non delinquas in lingua. Graue malum, ut aliquis ore suo condemnetur. Etenim si pro otioso uerbo reddet unusquisque rationem in die iudicii, quanto magis pro uerbo impuritatis, et turpitudinis, et impietatis? Videamus etiam ne rationem ponamus pro otioso silentio. Est enim fructuosum et negotiosum silentium. Tacendo enim apud homines, melius loquimur Deo. Multae enim contemplationes sunt, quibus anima deuota Deo tacendo mirabiliter pascitur. Dauid propheta docuit nos tanquam in ampla domo deambulare in corde nostro, et conuersari cum eo tanquam cum bono contubernali, ut ipse diceret sibi, et loqueretur secum: Dixi, Custodiam uias meas. Moyses in silentio loquebatur, et in otio operabatur. 14. Quando ergo iustus solus est, qui semper cum Deo est? Quomodo solitarius est, qui nunquam separatur a Christo? Quando autem feriatur a negotio, qui nunquam feriatur a merito, quo consummatur negotium? Quibus autem locis circumscribitur, cui totus mundus diuitiarum possessio est? Qua existimatione definitur, qui nec operatione comprehenditur? Nunc quidem de Deo cogitat et sanctis Angelis eius, atque de immarcessibili gloria aeternae beatitudinis: nunc uero de uersutiis diaboli, de peccatis suis, de hora mortis, de poenis inferni, de die tremendi iudicii: nunc de profunditate diuinarum Scripturarum, de natura uirtutum, de compositione morum bonorum. Quam gloriosum tale silentium, ubi eloquia Domini eloquia casta sunt! Est igitur tacendi et loquendi modus. Bona mens et uerecunda, ut loquatur, multa prius considerat; quid dicat, et cui dicat, quo loco, et quo tempore. Merito sapiens dicendus est, qui nouit tempus loquendi. Unde bene ait Scriptura: Homo sapiens tacebit usque ad tempus. Ideo sancti Domini, qui sciebant quia uox hominis plerumque peccato iuncta est, et initium erroris humani sermo est hominis; tacere amabant. Denique sanctus Dauid ait: Posui ori meo custodiam. Propheta custodiebat, et tu non custodies? Potes autem custodire, si cito non loquaris. [5] CAPUT V. 15. Lex dixit: Audi, Israel, etc. Audi enim dixit; et non, loquere. Tuae enim aetatis est tacere et obedire, non de maioris sententia iudicare. Scriptum est iterum: Audi, Israel, et tace. Isaac deferebat patri suo honorem, et obediens eius uoluntati, non recusabat mori. Iesus uero Naue sedulo obsequio Moysen uenerabatur; et obediens existens in omnibus, tantam gratiam apud Deum meruit, ut illius successor ad regendum Dei populum eligeretur. Elisaeus relicto aratro, mactatis bobus uocantem Eliam secutus, per ueram mitemque obedientiam ad tantam morum ascendit celsitudinem, ut spiritus tam excelsi magistri dupliciter in bono discipulo requiesceret. Abraham uero ille fidelis senex ad iussionem Domini reliquit terram natiuitatis suae, et quamuis in multis locis frequentes iniurias, grauesque perpessus foret labores, nunquam coeptae obedientiae poenituit. In tantum enim per obedientiam et fidem placuit Deo, ut ei de Christo primum repromissio fieret. Ipse demum Dominus noster Iesus Christus in factis dictisque suis multum nos obedientiam docet. Vera enim subiectio propter Deum, propriae uoluntatis est mortificatio: dum abiecta et indigna de se credit, et Deo acceptabilem, hominibusque dulcem obedientiam parat. Denique uoluntas propria ex liberi arbitrii praesumptione descendens, obstinatis et inobedientibus ipsa bona in peccatum conuertit. Vir bonus cum bonis suis omnibus habere obedientiam studeat. Scriptum quippe est: Melior est obedientia quam uictimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum: quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere. Cernis quantum et quale sit inobedientiae malum, quod idololatriae magicisque comparatur artibus? Adolescentes qui tali repleti sunt malo, subdi senioribus dedignantur: facta uero eorum aut dicta tumida et erecta ceruice non obseruant, sed diiudicant; non uenerando exaltant, sed spernendo subsannant. 16. Sed non impune. Inde enim euidenter deficiunt, unde miseri proficere debuerunt. Hoc autem uult Deus, ut homo per hominem doceatur, et minor maiori subdatur. Si enim angelus angelo imperat; et inter iubentem et obedientem summa manet semper concordia: uideat ille quam grauiter peccat, qui debitam exhibere suis maioribus reuerentiam non curat. De interitione namque illorum, qui non obedientes sunt, et suos seniores suosque patronos despiciunt, multa dici potuissent; nisi promissae breuitatis memor, illa studiose praeterirem. Ad quid plura? Una enim sententia obedientibus et inobedientibus sufficere potest, quam per se Veritas loquitur dicens: Qui uos audit, me audit: et qui uos spernit, me spernit. Inde illi gaudeant gaudio magno, qui seniores suos uenerationi habent et honori propter Christum. Multi namque de uirtute obedientiae multa scripserunt: inter quos sanctus pater noster Benedictus de ea tam terribiliter locutus est, ut fratrum etiam bene obedientium corda prae nimio timore concuti ualeant. Sed et ille summus melliflui oris Gregorius mirabiliter superexaltat et magnificat eam: demonstrare autem uolens quanti sit meriti obedientia, ita ait uir eloquens: «Sola namque obedientia uirtus est, quae uirtutes caeteras menti inserit, insertasque custodit. Unde primus homo praeceptum quod obseruaret, accepit: cui si uellet se obediens subdere, ad aeternam beatitudinem sine labore perueniret.» Deinde idem doctor uerba quae locutus est Spiritus sanctus per os Samuelis superius posita exponens dicit: «Obedientia quippe uictimis iure praeponitur; quia per uictimas aliena caro, per obedientiam uero uoluntas propria mactatur. Tanto quisque Deum citius placat, quanto ante oculos eius repressa arbitrii superbia gladio praecepti se immolat. Quo contra ariolandi peccatum inobedientia dicitur, ut quanta sit uirtus obedientia demonstretur. Ex aduerso enim melius ostenditur quid de eius laude sentiatur. Si enim quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle aquiescere; sola obedientia est quae fidei meritum possidet, sine qua quisque infidelis conuincitur, etsi fidelis esse uideatur. 17. «Hinc per Salomonem dicitur in ostensione obedientiae: Vir obediens loquetur uictoriam. Vir quippe obediens uictorias loquitur; quia dum alienae uoci humiliter subdimur, nosmetipsos in corde superamus. Hinc Veritas in Euangelio dixit: Eum qui uenit ad me, non eiiciam foras, quia non ueni facere uoluntatem meam, sed eius qui misit me. Quid enim? si suam faceret, eos qui ad se ueniunt repulisset? Quis autem nesciat quoniam uoluntas Filii a Patris uoluntate non discrepet? Sed quoniam primus homo, quia suam uoluntatem facere uoluit, a paradisi gaudiis exiuit; secundus ad redemptionem hominum ueniens, dum se uoluntatem Patris, et non suam facere ostendit, permanere nos intus docuit. Cum igitur non suam, sed uoluntatem Patris facit; eos qui ad se ueniunt, foras non eiicit: quia dum exemplo suo nos obedientiae subiicit, uiam nobis egressionis claudit. Hinc rursum ait: Non possum ego a meipso facere quidquam, sed sicut audio iudico. Nobis quoque obedientia usque ad mortem seruanda praecipitur. Ipse autem sicut audit iudicat, tunc quoque obedit, cum iudex uenit. Ne igitur usque ad praesentis uitae terminum odedientia laboriosa appareat, Redemptor noster indicat, quia hanc cum iudex uenerit seruat. Quid ergo mirum, si peccator homo obedientiae in praesentis uitae breuitate se subiicit, quando hanc Mediator Dei et hominum etiam cum obedientes remunerat non relinquit? 18. «Sciendum uero est, nunquam per obedientiam malum debere fieri: aliquando autem per obedientiam, quod agitur bonum, debere intermitti. Neque enim mala arbor in paradiso exstitit, quam Deus homini non tangere interdixit: sed ut melius per obedientiae meritum homo bene conditus cresceret, dignum fuerat ut hunc a bono prohiberet; quatenus tanto uerius hoc quod ageret uirtus esset, quanto et a bono cessans, auctori suo se subditum humilius exhiberet. Sed quia nonnunquam nobis huius mundi prospera, nonnunquam iubentur aduersa; sciendum summopere est, quod obedientia aliquando, si de suo habeat aliquid, nulla est: aliquando autem, si de suo non habeat, minima est. Nam cum huius mundi successus praecipitur, cum locus superior imperatur; is qui ad percipienda haec obedit, obedientiae sibi uirtutem euacuat, si ad hoc ex proprio desiderio anhelat. Neque enim se sua obedientia dirigit, qui ad percipienda huius uitae prospera, libidini propriae ambitionis seruit. Rursus cum mundi despectus praecipitur, cum probra adipisci et contumeliae iubentur; nisi ex seipso animus appetat, obedientiae sibi meritum minuit, qui ad ea quae in hac uita despecta sunt, inuitus nolensque descendit. Ad detrimentum quippe obedientia ducitur, cum mentem ad suscipienda probra huius saeculi nequaquam ex parte aliqua etiam sua uota comitantur. Debet ergo obedientia aliquid ex suo in aduersis habere, et rursum in prosperis ex suo aliquid minime habere: quatenus et in aduersis tanto gloriosior, quanto diuino ordini ex desiderio iungitur; et in prosperis tanto sit uerior, quanto a praesenti ipsa quam diuinitus percipit gloria funditus mente separatur.» 19. His ergo tanti doctoris euidentissimis assertionibus Moyses et Paulus in factis suis procul dubio attestantur. Quaere et lege quid uterque eorum fecerit. Verumtamen inter haec scire oportet, quod innocuis mentibus uirtus semper obedientiae iungitur, Domino testante qui ait: Oues meae me audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me. Redemptori igitur suo non obedit, qui innocens non est: et innocens esse non potest, qui obedire contemnit. Sed necesse est ut ipsa obedientia non seruili metu, sed charitatis affectu fiat: non terrore poenae, sed amore iustitiae. Nulla quippe innocentia, nulla uero obedientia est, nisi in eis charitas fulgeat, quae uirtutes omnes transcendit. Saepe enim falsa obedientia sub timoris specie palliatur. Igitur si uideris iuuenculum desidem ad obediendum, et uelocem ad loquendum; non dubites eum uariis animi passionibus, praesertim superbiae peste laborare. Inobedientia enim sequitur superbiam matrem suam, sicut habes: Equus indomitus euadet durus, et filius remissus euadet praeceps. Sicut superbia equi indomiti praecipitio prona est; ita lasciuia adolescentis indisciplinati, peccati ruinae proxima est. Loquere tu, maior natu; decet enim te. Adolescens loquere, in causa tua uix cum necesse fuerit. Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum. In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quaerens. In medio magnatorum loqui non praesumas: et ubi sunt senes, non multum loquaris. Ante grandinem praeibit coruscatio, et ante uerecundiam praeibit gratia, et pro reuerentia 383 accedet gratia bona. Ex his namque uerbis Sapientiae intelligere potes, quantum uirtutes superius positae iuniorem aetatem adornent. [6] CAPUT VI. 20. Pueri enim a puritate dicti sunt, et decet ut regnent in eis simplicitas, et innocentia, et puritas, hoc est uirginitas. Cum his crescant, et in his perseuerent, ut mereantur sequi Agnum quocunque ierit. Adolescentes autem iuxta nominis huius interpretationem per dies singulos in bonis operibus crescentes, uerecundiam diligant, obedientia nimis ferueant. Istas quippe uirtutes in primo constituimus loco, uelut quaedam incrementa bonorum operum, ut per eas ad castitatem et humilitatem et patientiam, quae secundam partem obtinent, recto tramite ualeant peruenire. Castitas igitur (quia uterque sexus uitio libidinis aegrotat) nisi aliarum uirtutum ope fulciatur, facile labitur. Et proinde nimio studio seruanda est; quia semel amissa, non reparanda est. Prima namque tela sunt oculorum: secunda uerborum. In desideriis enim est omnis otiosus, et desideria occidunt pigrum. Et ideo suffragatur ei plurimum uerecundia, quae custodit oculos: et taciturnitas, quae retinet linguam: atque obedientia, quae mentem occupat, corpusque fatigat ieiuniis, uigiliis, orationibus, et opere manuum. Sed necessariam prae omnibus habet humilitatem, qua conseruentur habita usque in finem. Multi enim in ipsa senectute per superbiam in luxuriam ceciderunt. Qua de re timendum est et cauendum, ne subitus calor superet longum tempus, et impudicos senes lasciuia condemnet. Tenenda est itaque semper humilitas custos pudicitiae, mater patientiae. Sine causa enim laborat, qui uirtutes sine humilitate congregat. Vera autem patientia, nisi per profundam humilitatem, nec acquiritur, nec tenetur. Hanc uero quisquis ueraciter habet, nec beneficio cellae, nec perfugio solitudinis indiget: et si ei aduersitatis aliquid acciderit, non contristatur, sed adhuc diligenti Deum omnia cooperantur in bonum. Iste timet in prosperis, gaudet in aduersis. Amat et adiuuat persequentes, quia eum patientia et benignitas comitantur uelut indiuiduae comites. 21. Si quis igitur habet animam uirginalem, et amator est pudicitiae, non debet mediocribus esse contentus, quae cito exsolescunt, et exorto caumate arescunt: sed perfectas uirtutes sequatur, ut lumen habeat sempiternum. Qui enim proficere studet, semper inuenit quo crescat, et per dies singulos se ipso melior fiat. Adolescens, profice. Mancipatus es Christi seruitio, et coepisti magna agere, et excelsa imitari; confortetur cor tuum, et uiriliter age. Magna tibi dabitur gloria post uictoriam. Licet lubricum sit iter per quod incedis; tamen de Domini auxilio confidens, desere ima quantum uales, et summa pete. Non deficias neque tepescas, ut gradum perfectionis possis ascendere, ad quam nonnisi multis laboribus peruenitur. Euge nunc, euge, frater bone, initia transcende, et ad superiora tende, ut Deo in uoce exsultationis canticum graduum cantes. Tibi uero de radice ad cacumen festinanti, liber patet ingressus ad illas quatuor uirtutes principales, quae in adolescentibus inchoantur, et in iuuenibus augentur, in senibus, perficiuntur: quia matura aetas multis laboribus exercitata, iam nouit per experientiam, quod didicit per scientiam. [7] CAPUT VII. 22. Unde iam non immerito prudentiam, fortitudinem, iustitiam et temperantiam in tertio constituimus gradu; quia per eas maxime instruuntur mores, et bene uiuendi magisterium docetur. Sed ex his prudentia agnitione ueri delectat. Iustitia dilectionem Dei et proximi seruat. Fortitudo metum mortis contemnit. Temperantia affectionem carnis temperat. Prima etenim intelligit: secunda bene uiuit: tertia appetitum cohibet: quarta modum imponit. Tres illae superiores quod honestum est operantur: haec autem quarta decorum agit illud, quod ex radice honestatis proficiscitur. Siquidem prudentia est agnitio uerae fidei, et scientia Scripturarum, in qua intueri oportet illud trimodum genus intelligentiae, quorum primum est historicum: secundum allegoricum: tertium superior ille intellectus, quem dicunt anagogen. Iustitia uero est Deum timere, religionem uenerari, honorem ferre parentibus, patriam diligere; cunctis prodesse, nocere nulli, fraternae charitatis uinculum tenere, pericula aliena suscipere, opem ferre miseris, bonis uicissitudinem rependere, aequitatem in iudiciis conseruare. Fortitudo autem est animi magnitudo, contemptus honorum uel diuitiarum. Haec aduersis aut patienter cedit, aut resistit fortiter. Nullis illecebris edomatur, malis et aduersis non frangitur, non eleuatur secundis; inuicta ad labores, fortis ad pericula: pecuniam negligit, auaritiam fugit, contra uniuersa pericula animum praeparat, molestiis nullis cedit, gloriae cauet appetitum. Sed inter has temperantia semper ampiectenda est. Est enim modus uitae in omni uerbo uel opere. Haec autem sobrietatis et uerecundiae comes est, quae alio nomine uocatur modestia. Humilitatis regulam custodit, tranquillitatem animi seruat, continentiam et castitatem diligit, fouet decus et honestatem, restringit ratione appetitum: iram contemnit, nec rependit contumeliam. 23. His tu plagis coeli includere, homo Dei. His tu armis, bellator Christi, accingere, protegere, et ornare. Iste currus igneus te fortem militem gestabit consummato cursu ad coeli palatium, ut assistas Regi tuo, cui certasti bonum certamen, fidem seruasti. Bene rege hanc quadrigam uirtutum, et sede in ea firmus, ut isto uehiculo uehi altius, et introduci ualeas ad tricameratam domum in summo montis uertice collocatam. Hanc enim dico firmam fidem, spem inconcussam, perfectam charitatem, quae omnem seruilem foras mittit timorem, ubi uia mandatorum Dei dilatato corde curritur. Hinc anima iusti sedes sapientiae facta, plano moderatoque incessu portat Deum sessorem suum. Huic autem uiuere Christus est, et mori lucrum. Vir discretus et contemplator transit quotidie, uisionemque mirabilem cernit; trahitur a Deo, et ardenti desiderio currit post eum. Si autem istum montem excelsum, hancque pulchram domum inhabitaueris; poteris et tu saepissime intueri terram illam promissionis, terram lacte et melle manantem, ubi uerus Israel moratur, et ueritatis pabulo in aeternum pascitur. 24. Sed dicis tu mihi: Quare fidem in primo loco non posuisti, quae est in christiana anima fundamentum omnium uirtutum? Facerem utique, nisi fides cresceret. Nisi autem fides cresceret, Apostoli Domino minime dixissent: Adauge in nobis fidem. Continua enim operatione uirtutum, assidua meditatione Scripturarum sanctarum fides eruditur, et erudiendo illuminatur, et illuminando augetur, et augendo perficitur, et perficiendo stabilitur; ita ut nullo turbine haereseos uel persecutionum a statu suae rectitudinis moueatur. Igitur priusquam homo per fidem cognoscat Creatorem suum, ignorantia mater omnium uitiorum eius possidet animam. Ergo ignorantia nox est: fides uero dies. Sicut dies crescit per horas; sic fides augetur per illuminationem diuinae gratiae, et per documenta matris Ecclesiae. Primum itaque sincera radix sanctae fidei in terra humani cordis plantatur: cui inseritur ramusculus ille sanctae arboris, id est, timor Domini, qui dicitur initium sapientiae. Cum hoc incipit, et cum isto ascendit usque ad plenitudinem luminis. Cumque fides plene adulta fuerit, uelut quaedam magna arbor diuersa in se habens poma, ex quibus reficitur anima plena Deo; tunc adhaeret ei timor ille castus et sanctus aeternae charitatis, qui permanet in saeculum saeculi. Haec est enim fides illa quae per dilectionem operatur, ut homo noua creatura efficiatur: fides prudentissima et inuictissima, quae inter uerba altercationis, in tempore persecutionis et in die necessitatis superari non potest. Quapropter fides firma, et charitas plena, fideles comites, et insepabiles sorores, cuncta in se genera uirtutum continentes, uirum perfectum efficiunt, quantum possibile est eum perfici in hac uita plena miseriis et erroribus. Iste illud Apostoli in ueritate dicere potest: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Certus sum enim quod neque mors, neque uita, neque angeli, neque principatus, neque potestates, neque uirtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque profundum, neque altitudo, neque alia creatura poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Iesu Domino, nostro. [8] CAPUT VIII. 25. Haec est autem disciplina bonae uitae, et recta series uirtutum. Ista est uia regalis, praecedentium Patrum trita pedibus. Ambula in ea, o grex adolescentium, et noli declinare ab ea neque ad dexteram, neque ad sinistram. Ille quidem ad sinistram declinat, qui se apertis uitiis implicat. Ille uero ad dexteram declinat, qui uitia sub specie uirtutum latentia summopere non deuitat. Per haec enim multi decipiuntur, et ignorant se esse deceptos. Itaque dupliciter rea est anima, si et bonum non facit unde spiritualiter uiuat, si et hoc ipsam lateat. Superbus uult se credi constantem; prodigus liberalem; auarus diligentem; temerarius fortem; inhumanus parcum; gulosus humanum. Impudentia constantiae sibi nomen adscribit. Procacitas appellationem libertatis ostendit. Eloquentiam uerbositas fingit, et curiositatis malum sub studii spiritualis colore delitescit. Nam interdum sub praetextu iustitiae crudelitas agitur, et putatur esse uirtus quod nimirum uitium est: sicut remissa segnities mansuetudo esse creditur; et quod agit torpens negligentia, putatur agere indulgentia pietatis. Item timor sub specie obedientiae occultatur, et dicitur uirtus humilitatis, quod tamen uitium est timoris. Porro uitium inquietudinis uirtutem se uult uocari sollicitudinis; et praecipitationis facilitas, feruor boni studii creditur; et bene agendi tarditas, consilii mora esse uidetur: cum tamen ista sit uirtus; illa uitium. Haec etsi humano possunt discerni iudicio, tamen sine dono Dei, quantum mihi uidetur, nec uirtutes possunt haberi, uel appeti; nec earum similitudines, quae sunt uitia uirtutes imitantia, declinari. 26. Sed sciendum est quod quaedam summae uirtutes sunt, quaedam uero mediae. Summae uirtutes sunt spes, fides, charitas. Nam a quibus habentur, utique ueraciter habentur. Doctrina, ieiunium, castitas, scientia, et caetera his similia, mediae uirtutes sunt; quia et ad utilitatem, et ad perniciem possunt haberi. Non potest esse ueritas cum mendacio, pudor cum petulantia, fides cum perfidia, castitas cum luxuria. Aduersus impetus uitiorum contrariis uirtutibus est pugnandum. Contra luxuriam adhibeatur cordis munditia: contra odium, dilectio: contra iracundiam patientia: contra timorem, fiduciae uirtus: contra torporem, feruor boni studii. Opponatur tristitiae gaudium; acediae, fortitudo; auaritiae, largitas; superbia, humilitas. [9] CAPUT IX. 27. Principalium septem uitiorum regina et mater est superbia: quae omnium deterior tanto in imo iacet, quanto in altum se erigit. Septem principalia pariunt de se multa uitia, quae ita sibimet quadam cognatione iunguntur, ut ex altero alterum oriatur. Superbia sicut est origo omnium criminum; ita ruina cunctarum uirtutum. Ipsa est in peccato prima: in conflictu postrema. De superbia nascitur arrogantia; quae tam in factis, quam in dictis cauenda est. Vae ei qui sibi magis, quam Deo placere studet. Per cenodoxiam maxime subiicit sibi 386 diabolus monachum, quia per eam ab humilitatis culmine deiicitur. Summa itaque uirtus monachi humilitas: summum uitium eius superbia est. Superbiendo, contendendo, dimicande, murmurando, detrahendo, susurrando, negligendo, contemnendo, et proprias uoluntates faciendo, infinitas monachi qui nunc sunt, culpas incurrunt. Hinc est quod ex horum magna multitudine, qui saeculum deserunt, rari ualde inueniuntur, qui mortificatis uitiis ascendere contendant ad perfectionem uirtutum. Haec autem significant illa sexcenta millia armatorum, qui de terra Aegypti educti sunt: duo autem solummodo homines, id est Iosue et Caleb, ex illis omnibus terram promissionis ingressi sunt: regredi autem uolentes in Aegyptum, prostrati in deserto diuersis generibus mortium interierunt. Per Aegyptum intellige mundum: per Pharaonem, diabolum, qui est rex super omnes filios superbiae: per mare Rubrum, ablutionem peccatorum omnium: per Aegyptios in eo mortuos, ipsa peccata, quae sunt exercitus Pharaonis. Tu quidem iam Aegyptum deseruisti, Pharaonem fugisti, et lotus a sorde tua, submersis curribus canticum laetitiae Domino cecinisti. Tandem ingressus solitudinem ad montem Sinai peruenisti, ubi data sunt tibi praecepta uitae, et instituta coelestis disciplinae: quae coram Deo et sanctis eius te pollicitus es obseruare. Quamuis omnia feceris, noli tamen esse securus. Multa habentur pericula in ipsa, qua incedis, eremo. Ibi certe igniti sunt serpentes, qui percutiunt et interimunt murmuratores. Ibi lepra, quae inficit et deturpat detractores et susurrones. Ibi saeuus gladius, qui deuorat fabricatores idoli et cultores; illos uidelicet monachos, qui sectantur auaritiam, quae idolorum est seruitus. Hanc dicit Apostolus radicem omnium malorum. Scito tamen quia non nisi tepidissimos monachos hoc impugnat uitium. Tu caue ne praeter uictum et uestitum aliud aliquid habeas, aut uelis habere. Detestare superbiam: fuge contentionem. Rectores monasterii dilige ut parentes; time ut dominos: crede esse salutare quod iniungunt. 28. Sed haec custodire non poteris, nisi prius te stultum facias ut sis sapiens: nihil scilicet discernens, nihil diiudicans ex his quae tibi fuerint imperata: sed cum omni simplicitate ac fide semper obedientiam exhibens; illud tantummodo sanctum, illud utile, illud sapiens iudicans, quod tibi uel lex Dei, uel senioris examen indixerit. Terreat te illorum exemplum, qui aduersus Moysen rebellauerunt: quorum alios coelestis flamma combussit, alios autem infernus uiuentes suscepit. Deficiet mihi tempus, si uelim omnia per ordinem pandere. 29. Illud tibi inculcandum uideo, quia dum uiuimus, inter laqueos currimus. Nusquam tuta pax, proh dolor! nusquam tuta quies; ubique bella, undique hostes. Pharao enim cum suis Aegyptiis retinet exeuntem: clades autem plurimae in medio itinere, quae impediunt nimis euntem: in extrema uero parte ante te hostes diri et fortes, qui resistere cupiunt, ne terram promissionis pessis intrare, id est Amalech, Seon, Og, Moab, filii Ammon, et latrunculi montis Seir. Si autem forte his superatis, per multos labores optimam ingressus fueris terram, uidebis quod in ipsa etiam non ualebis esse securus. Enimuero remanent Allophyli, et aliae in tuo circuitu reseruantur gentes, in quibus te Deus experiatur, utrum diligas eum, utque semper manum eius respicias, ne forte cum comederis et saturatus fueris, obliuiscaris eum. [10] CAPUT X. 30. Igitur per septem gentes, quae ex illa terra expulsae sunt, intellige septem capitalia uitia, quorum duo carnalia sunt, scilicet gastrimargia et fornicatio, reliqua spiritualia, quae in membris suis taliter distinguuntur. Gulae concupiscentia in quinque modos diuiditur. Primo, si ante tempus cibos quis appetat. Secundo, si lautiores escas quaerat. Tertio, si diligentius quosque communes cibos quis procuret. Quarto, si uiles escas nimium quis sumat. Quinto, si quisque ex desiderio quodcunque sumat. Fornicatio, trimodo genere. Primum, dum per uoluptatis luxuriam commixtio expletur. Alterum, dum sola attrectatione luxus carnis per immunditiam prouocatur. Tertium, dum intentione turpium cogitationum nocturna quisque illusione polluitur. Est et quartum genus iuxta Scripturam, scilicet idololatria et auaritia. Sed et omnis immunda pollutio, fornicatio dicitur. Philargyria in gemina membra distinguitur, puta in concupiscentiam rei augendae, et in metum carendae. Est et tertium genus pestis huius, quando monachus ex ipsis necessariis, sine quibus uiuere non potest, plus desiderat habere quam necesse sit: aut ea uolumus in monasteriis possidere, quae si essemus in saeculo, minime habere ualeremus. Irae genera tria sunt. Unum, quod ardet extrinsecus: aliud, quod in uerba sine operis effectu prorumpit: tertium, quod non ut illud feruens ad horam digeritur, sed per dies et tempora reseruatur. Ex illo quippe calor et indignatio, ex isto nascitur odium; quae omnia aequali sunt a nobis horrore damnanda. Tristitiae uitium in tres diuiditur partes, quarum prima temperata est et rationabilis, de delictorum poenitudine ueniens. Altera, perturbata et irrationabilis, de anxietate metus, seu de desperatione peccatorum exoriens. Tertia, de iracundia, uel de illato damno, ac desiderio praepedito procedens. Acediae genera duo sunt. Unum, quod ad opus Dei pigritare monachum ac dormitare compellit. Aliud, quod uagari huc illucque facit, ac fugere cohortatur de fratrum, cum quibus uiuit, societate. 31. Haec scilicet sex uitia quadam inter se cognatione sunt coniuncta, ita ut prioris exuberantia, sequentis efficiatur exordium. Ex primo enim secundum, ex secundo tertium: et sic de caeteris. Et ideo e contra simili modo atque eadem ratione pugnandum est, quia primo deuicto, aliud facilius deuincitur. Et ista uitia, licet inuicem sibi sint connexa ea quam diximus ratione; specialius tamen in tres copulas diuidenda sunt. Gastrimargiae fornicatio, auaritiae ira, tristitiae acedia peculiari consortio foederantur. Sed his superatis maior tibi restat pugna, et ea tanto grauior, quanto ista amplius fuerint deuicta. Arripiendum namque tibi est totis uiribus iuge certamen contra crudelissimam et triformem bestiam, id est superbiam, inanem gloriam, et inuidiam, cuius in uno corpore tria capita, et in ipsis capitibus dentes ferrei comminuentes omnia. O quam multos uiros haec immanissima bestia momordit et deiecit, atque sub pedibus suis conculcauit! Circumda itaque tibi fortem armaturam, ut possis stare contra tantam nequitiam. Indue te lorica charitatis, accinge te gladio spiritus, quod est uerbum Dei: sume scutum fidei, pone galeam salutis et spei in capite tuo, sint pedes tui calceati in praeparationem euangelii pacis, ut nullus in te pateat locus insidiis potentis aduersarii. Caput superbiae sicut caput uiperae, furor eius ut furor draconis, et flatus eius lethifer, ut insanabilis flatus reguli. Illud enim praestantius caeteris, tres uenenatas ex uipereo ore ad feriendum educit linguas. Prima eos percutit, qui per transgressionis culpam contemptui habent diuina praecepta. Secunda illos, qui ex conseruatione mandatorum extolluntur in elationem uirtutum. Tertia eos, qui per contumaciam mentis subdi dedignantur maiorum imperiis. Quidam autem pro carnalibus, quidam pro spiritualibus superbiunt, et est una superbia sub diuerso colore. 32. Cenodoxiae alterum caput, multiforme prodigium, et multiplex malum, diras uoces et rugitus terribiles ex turgidis faucibus quadripartito modo altius afflat. Nam sunt qui habent dona, et donantem ignorant. Et sunt qui se dicunt pro suis praecedentibus meritis dona accepisse, non pro gratia largientis. Item quidam sunt qui quod non habent, habere se per tumorem existimant. Sunt et alii qui contemnendo caeteros, putant se habere aliquid singulariter. Sed ista elatio caeteris perniciosior est, de singularitate iactantiae ueniens. Haec autem dira lues, quamuis se ad alta erigat, et impleat clamoribus aures; non tamen ei iuxta quam habet 388 extollentiam est uis et potentia. Ipsa quoque inuidia duplices euomit flammas. Hoc namque caput tertium, modo illum urit qui meliori inuidet in id quod ipse non est; modo illum afficit, qui quemlibet consimilem dolet sibi esse aequalem. Ut haec tria discernere ualeas, ista do tibi indicia. Superbia enim rubet, cenodoxia albet, inuidia pallet. Furor igneus in superbis ex indignatione, candor in hypocritis ex simulatione, pallor in inuidis ex nimio dolore. His ita digestis, rectius septem criminalia uitia denotantur quam dinumerantur, ut mihi uidetur: quia sicut princeps septem uitiorum diabolus nos eorum subdit potestatibus; ita Christus Deus noster, Spiritu septiformis gratiae plenus, a dominatu ipsorum eruit, et sibi subditos facit. 33. Sed scire te oportet, quia ista uitia diuersos ortus et dissimiles deficientias habent. Gula enim et fornicatio, quia nonnisi per corpus expleri possunt, carnalia sunt: et ideo corporali indigent afflictione, simulque remotioribus locis, ut uelocius curari queant. Auaritia et ira, licet non sint unius naturae: nam prior extra naturam est, sequens autem originalis uidetur, quia homo irascibile animal est: simili tamen oriuntur modo; siquidem commotionis causas intrinsecus concipiunt. Tristitia et acedia nulla extrinsecus accedente prouocatione generari solent. Superbia, cenodoxia, atque inuidia, sine corporali ministerio consummantur. Ad haec curanda quae spiritualia dicuntur, multum prosunt humana consortia, maxime si inter bonos prudentesque uiros uiuas, qui illa semper redarguant [11] CAPUT XI. 34. Sed inter haec sciendum est, quod in quibusdam uentris ingluuies, in quibusdam fornicatio principalem obtinet locum. In aliis superbia, in aliis cenodoxia arcem tenet. In quibusdam ira, in quibusdam auaritia, seu tristitia, aut aliquid corum sibi tyrannidem uindicat. Et ideo oportet unumquemque nostrum secundum qualitatem belli, quo principaliter infestatur, pugnam arripere: ita ut alium necesse sit aduersus uitium quod tertium ponitur, primum exercere conflictum; alium, contra quartum seu quintum: et ita prout uitia in nobis obtinent principatum, utque impugnationis exigitur modus, nos quoque oportet ordinem instruere praeliorum. Et sic contra illud unum fortiter pugnemus, ut alia a quibus minus impugnamur, non negligamus. Atque ita totis uiribus laboremus, ut non de nostris laboribus, sed de Dei auxilio confidamus. Hoc enim modo ad puritatem cordis, et ad plenitudinem uirtutum ualebimus Christo adiuuante peruenire. 35. Illud etiam non minus te scire uolo, quia uariae in omnibus sunt morum conspersiones. Unde alia uitia tranquillis et lenibus moribus, alia duris et asperis uicina sunt. Saepe autem quod istis placet, illis displicet. Diabolus enim dum decipere quemquam quaerit, prius naturam uniuscuiusque intendit; et inde se applicat, unde hominem aptum ad peccatum inspexerit. Ex ea quippe parte hominem diabolus tentat, qua eum per excrescentem humorem facile ad uitia inclinari conspicit; ut secundum humoris conspersionem, adhibeat tentationem. Nullus ergo culpam non aestimet quam ex conspersione propria sustinet; sed, quantum ualet, contra id quod tolerat pugnet. Nam si conspersioni cedit, tentationi uel uitio nequaquam resistit. Igitur constantes et duri mores semper contra superbiam, iram et crudelitatem pariter repugnent. Iucundi autem et lenes contra inanem gloriam, hypocrisim et falsam pietatem praecipue certare non cessent. Istud namque hominum genus laudis amore facilius capitur. Nemini uolunt displicere, omnes aequanimiter portare uidentur; decipiunt et decipiuntur: et quanto hominibus placent, tanto fiunt Deo odibiles, sicut scriptum est: Astuti et simulatores prouocant iram Dei. Boni enim uiri timentes Deum, id ipsum quod esse meruerunt, uideri refugiunt. Sane laus humana bonos cruciat, malos laetificat. 36. Dupliciter autem damnantur hypocritae, siue pro occulta iniquitate, siue pro aperta simulatione. Nam non semper latent hypocritae. Omne sincerum permanet. Nam quae simulata sunt, diuturna esse non possunt. Hypocritae foris candidi, intus sordidi. Amator uanae gloriae unde possit laudari agere non quiescit. Nonnulli falsa opinione arrogantiae se perfectos esse existimant, dum non sunt: qui obortis tentationibus innotescunt. Tanto quis fit ueritati uicinior, quanto se longius esse ab ea fuerit arbitratus. Est humilitas formidinis et ignorantiae, quae non est laude digna. Hypocrita uerba sanctorum habet, uitam non habet: cui semper iactantia oculos, quibus Deus uideri potest, claudit. 37. Superbis et libidinosis plus dominatur diabolus. Transacta libido semper sui relinquit poenitudinem. Nunquam satiatur, et exstincta reaccenditur. Vae illi qui tunc habuit terminum luxuriae, quando uitae! Vinum contra potantem facit; quia postquam surrexerit, neque pes, neque manus suum officium tenent, et omnis eius exhilaratio uertitur in ruinam. Vir superbus nec decorabitur, nec uoluntatem suam perducet ad finem. Semper enim conscientia serui Dei humilis debet esse et tristis: scilicet ut per humilitatem non superbiat, et per utilem moerorem cor ad lasciuiam non dissoluat. Dei seruum sine intermissione legere, orare, et operari oportet, ne forte mentem otio deditam uitia sibi praeoccupent. Mens Deo dicata sic caueat minora uitia, ut maiora; quia a minimis incipiunt, qui in maxima proruunt. Satis delicate se palpat, qui uult sine labore magno studioque continuo uel uitia superare, uel uirtutes acquirere. Anima autem mole carnis pressa sicut difficile ad uirtutes surgit, ita facile in uitia cadit; quia ista in imo sunt, illae uero in summa arce consistunt. 38. Denique nonnulli, quia non pro Dei amore saeculo renuntiant, laborare non curant. Utinam quod mundum relinquimus, uoluntatis sit, non necessitatis. Qui enim non rigida intentione monachi professionem sectantur, quanto superni amoris propositum dissolute appetunt, tanto procliuius ad mundi amorem denuo reducuntur: ex quibus alii corporis uoluptatem, alii honorem requirunt. Sed qui ad hoc conuersationem sanctitatis praetendit, ut aliis quandoque praeesse desideret; iste non discipulus Christi, sed prauitatis sectator existit. Ferre enim crucem, et non mori, hypocritarum est. Ille autem qui se pro Deo duritiae tradit monachorum, assiduus debet esse in orationibus, lacrymas suas Deo, non hominibus offerre; ieiunia in aurigae modum pro lassitudine et uiribus corporis temperare. [12] CAPUT XII. 39. Quapropter non pigeat te, bone frater, quantum potes actibus sanctis insistere; ut laboris tui fructus quandoque possis recipere. Hoc solum attende quod monachus factus es; et ideo ea age quae monachi sunt. Inter eos cum quibus uiuis sectare meliores. In omni gradu et ordine optimis permista sunt pessima. Animosos senes et pertinaces, quos uides in his abundare periculosis temporibus, noli imitari. Mores uitamque illorum fuge, ne tibi sint in laqueum et ruinam. O quam multos senes et iudices Israel turpiter uitam suam negligentes rex Babylonis in terra captiuitatis et confusionis possidet; et quam multi iuuenes spiritui feruentes, Domino seruientes, uim faciunt coelo, totisque uiribus sibi diripiunt illud! Utinam talium praeconia iuuenum nostri imitarentur senes, ut annosa redderet senecta, quod tenera fert sponte adolescentia! Si tu uis proficere, non respicias quid mali faciant alii, sed quid boni ipse facere debeas. Nonne cernis negotiatores et milites multa sustinere pericula, ut ad incertos honores et perituras diuitias perueniant? Isti quippe seruant cum animae discrimine, quae cum pluribus tribulationibus inueniunt. 40. Quid ergo tibi, dic, rogo, faciendum est, qui uenditis omnibus pretiosam quaeris margaritam, et emptum habes agrum, ubi thesaurus latet, quem fur auferre non potest? Necesse est tibi omnes insidias praecauere sollicite, ne si ruinam passus fueris, pro gloria habeas ignominiam. Quamuis sis in tuto, noli esse securus. Frequenter in media tranquillitate, uitiorum syrtibus incauti et desides obruuntur. Quanta, proh dolor! animantia nutrit huius saeculi desertum, quae negligentes monachos duris morsibus depascunt! et quoniam credo te posse plus proficere oratione, quam ista nostra exhortatione, addam et formulam orandi: ut legendo et orando, esurienti animae duplicem tribus refectionem; et quod desideras, apud Deum facilius ualeas obtinere. Nimio enim coactus desiderio, quod de salute tua habeo, istud supra uires meas assumpsi negotium, ut uinculis uerborum meorum ad instructionem tuam Patrum sententias colligerem. Haec tu meditare, haec in tabulis cordis tui scribe. Et ut scias per quam uiam incedere debeas, et ut perficere possis opere, quod discis lectione: clama ad Deum, sine quo nihil boni agitur; clama, precor, clamore magno in toto corde tuo, et flebilis supplexque tu ora.