[288,0] EPISTOLA CCLXXXVIII. AD ANDREAM AVUNCULUM SUUM, MILITEM TEMPLI. [288,1] 1. Litterae tuae, quas nouissime transmisisti, inuenerunt me in lectulo decumbentem. Accepi eas obuiis manibus; libenter legi, libenter relegi, sed libentius te uidissem. Legi in illis desiderium tuum uidendi me, legi et metum tuum pro periculo terrae, quam Dominus sua praesentia honorauit; periculo ciuitatis, quam suo sanguine dedicauit. Vae principibus nostris. In terra Domini nihil boni fecerunt: in suis, ad quas uelociter redierunt, incredibilem exercent malitiam, et non compatiuntur super contritione Ioseph. Potentes sunt ut faciant mala, bonum autem facere nequeunt. Confidimus autem quia non repellet Dominus plebem suam, et haereditatem suam non derelinquet. Porro dextera Domini faciet uirtutem, et brachium suum auxiliabitur ei: ut cognoscant omnes quia bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus. Bene facis formicae te comparans. Quid enim aliud quam formicae quique terrigenae et filii hominum sumus, rebus inutilibus atque inanibus insudantes? Quae autem abundantia homini de uniuerso labore suo, quo ipse laborat sub sole? Ergo ascendamus super solem, et conuersatio nostra in coelis sit, iam mente praecedentes, quo sumus et corpore secuturi. Ibi, mi Andrea, ibi fructus laboris tui; ibi retributio tua. Sub sole militas, sed sedenti super solem. Hic militantes, inde donatiua exspectemus. Merces militiae nostrae non de terra, non de deorsum est: procul et ab ultimis finibus pretium eius. Sub sole penuria est: super solem abundantia est. Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinus nostros. [288,2] 2. Desideras me uidere; et de meo, ut scribis, arbitrio desiderii tui pendet effectus. Nam mandatum super hoc meum te indicas exspectare. Et quid dicam tibi? Et cupio ut uenias, et timeo ne uenias. Ita inter uelle et nolle positus, coarctor e duobus; et quid eligam, ignoro. Unum, ne uidelicet tuo satisfaciam desiderio, et meo pariter: an credam magis celebri de te opinioni, qua terrae ita pernecessarius praedicaris, ut de tua absentia non mediocris illi desolatio imminere credatur. Itaque quod mandare non audeo, opto tamen ut te uideam antequam moriar. Tu melius id uidere et cognoscere potes, si quo modo sine damno, et sine scandalo illius gentis uenire possis. Et fieri posset quod aduentus tuus omnino non esset inutilis. Forte fauente Deo non deessent qui te sequerentur reuertentem ad subueniendum Ecclesiae Dei, quoniam omnibus notus es et dilectus. Potest facere Deus ut et tu cum sancto patriarcha Iacob loquaris: In baculo meo transiui Iordanem istum, et ecce cum tribus turmis regredior. Unum dico: si uenturus es, ne tardaueris, ne forte uenias, et non me inuenias. Ego enim iam delibor, nec puto me longum facere super terram. Quis mihi tribuat tua, in uoluntate Domini, amabili et dulci praesentia uel paululum refrigerari, priusquam abeam? Reginae scripsi , sicut uoluisti, et gaudeo de bono testimonio quod ei perhibes. Magistrum et fratres uestros omnes de Templo, nec non et eos de Hospitali, per te in Domino salutamus. Inclusos quoque et sanctos omnes, ad quos opportune loqui poteris, per te in Domino salutantes, eorum nos orationibus commendamus. Esto pro me ad eos. Girardum nostrum, qui in domo nostra aliquando conuersatus est, et nunc, ut audiuimus, episcopus factus est, et ipsum affectu magno deuotissime salutamus.