[280,0] EPISTOLA CCLXXX. AD DOMINUM PAPAM EUGENIUM PRO ANTISSIODORENSI NEGOTIO. [280,1] 1. Bene facitis, frequenti et benigno exauditu tempus breue, quo hic sum, solando taedentem, pusillanimem erigendo. Facitis, etsi non quod mereor ipse, certe quod uos decet. Non quod ad usum propriae uoluntatis tanta abuti benignitate delecter; paratus, teste conscientia, tam aequo accipere animo quod negare, quam quod praestare placuerit. Volo mihi geri morem, sicut et omnis homo; sed non quod iustitiae obuiet, quod ueritati praeiudicet, quod uestrae denique displiceat uoluntati. Hoc pro eo, ne me suspicemini aut non aduertere beneficium, aut ingratum esse. Nunc quod res postulat, audiat Sanctitas uestra. Cum in me itur, leuis iactura est, et quae leuari facili queat resarcitu. Ego plagis conscientiae meae nullum iudico accommodatius medicamentum probris et contumeliis. Non est proinde quod pro me mouear, homuncio omni opprobrio dignus et despectione. At si usque in christum Domini malignatio forte peruenerit, nutat, fateor, patientia, et omnis pene cedit mansuetudo. Numquid petiui a domino meo ordinari per me Ecclesias, disponi episcopatus, creari episcopos! Aptum uidelicet instrumentum, formica plaustrum trahens. Voluistis hominem promoueri; digne sane, ni fallor: in quem nimirum quid dicant, non inueniunt, ne hi quidem qui contra uolunt. [280,2] 2. Innotuit quibus oportuit mysterium bonae uoluntatis. Et mysterium quidem publicatum est, fructu uero usque adhuc et utilitate fraudamur. Quaeritis qui fecit hoc! Homo pacis uestrae, in quo sperabatis. Homo, cui odio religio, cui oneri sapientia, cui terrori iustitia est: qui domini sui non est ueritus secretum prodere, euacuare decretum. Nec mirum qui se talem aperire non est confusus: qui dum proprio concedit liuori, etiam uestrae reuerentiae non pepercit. Confusus sum ego: sed quae cura? Non recuso confusionem, quam mihi obedientiae zelus inuexit. A me quidem non transiit calix iste: sed per me plane usque ad uos pertransiit. In suggillatione, ne dicam deprauatione datae sententiae, cui clarum non sit auctorem tangi potius, quam denuntiatorem? Cuius non potuit infamari persona, debuitne infirmari promotio? Unum est e duobus: aut stabit sermo, quem a uobis egressum testati sumus; aut nos mendaces reputabimur, sicut iam reputamur. Sed melius uestroque dignius apostolatu, non gloriabitur in malitia qui potens fuit in iniquitate. [280,3] 3. Obeditum tamen mandato ex parte est, et parte maiori. Tribus commissum erat; uno contemnente, duobus consentientibus, quid restat, nisi ut uox uestra suppleat quod minus est? Et quidem tute hoc. Non est quod timeatis a scandalo illorum de quibus Dominus dicit: Sinite illos; caeci sunt, et duces caecorum. Quod reliquum est, laetabitur populus, laetabitur sanior pars cleri, etiam ipse laetabitur rex; laetabitur denique omnis Ecclesia sanctorum. Multa bona opera ostendistis saeculo nostro ex gratia quae data est uobis: at nullum, ut arbitror, quod magis pro gloria uestra faciat, quam si sic feceritis. Testimonium perhibeo eis, quod multos de religione nominauerint, non religione delectati, sed impotentia, qui non possint malignitatem eorum coercere, qui ui uim repellere non sufficiant: ut quorum sanctitatem non amant, non sit quod timeant potestatem. Comes Niuernensis uias patris non ambulat: aduersatur tum huic, tum omni bono. Incubat terris bonisque Ecclesiarum, sicut leo paratus ad praedam. Paratus est recipere etiam Saracenum, aut quempiam ex Iudaeis, ut isto careat, quod solus sibi uideatur, qui malitiae et calliditati eius resistere et norit, et possit. Inde est quod nonnullis clericorum minis et manifestis grauaminibus, ut nobis ipsi confessi sunt, silentium imposuit, ne pars aduersa de multitudine glorietur. [280,4] 4. Et, ut breuiter quod sentio exprimam, si iudicatur operae pretium in illo episcopatu monasteria pauperari, ecclesias conculcari, religioni illudi, ipsam episcopalem sedem, cuius praecipue facultatibus et possessionibus inhiat, in seruitutem redigi: Regniacensis regnare nullatenus permittatur. Ubi est etiam nunc spiritus ille, quem habuistis in negotio Eboracensi? Non sentiet illum, qui simile opus tentauerit? Ecce is, sicut accepimus, in spiritu illius uenit, qui curiam aduersum uos concitauit; si licuerit, moliturus idipsum. De negotio domini Lundensis reducimus uobis ad memoriam. Causa dilationis sublata de medio, non est nisi ut fiat quod faciendum erat. Et hoc addiderim: habere bonum, iustum, et bonae famae cancellarium, apostolicae dignitatis non modica pars est, apostolicae administrationis non paruum adminiculum est, apostolicae conscientiae non mediocris custodia est. Semper quidem notabilis constitutio perniciosa: at post longam deliberationem, etiam turpis.