[11,0] EPISTOLA XI. AD GUIGONEM PRIOREM, ET CAETEROS CARTUSIAE MAIORIS RELIGIOSOS. De uerae et sincerae charitatis lege, signis, effectis, gradibus, perfectione Patriae reseruata, multa pie disserit. Inter patres reuerendissimis, et inter amicos charissimis, GUIGONI priori Cartusiensi, caeterisque sanctis qui cum eo sunt, frater BERNARDUS de Clara-Valle, salutem aeternam. [11,1] 1. Sanctitatis uestrae litteras tam laetus accepi, quam auidus et olim desideraueram. Legi eas, et quas uoluebam in ore litteras, scintillas sentiebam in pectore: quibus et concaluit cor meum intra me, tanquam ex illo igne, quem Dominus misit in terram. O quantus in illis meditationibus exardescit ignis, e quibus huiusmodi euolant scintillae! Vestra illa succensa et succendens salutatio sic mihi, ut uerum fatear, accepta fuit, et est, quasi non ab homine, sed certissime ab illo qui mandat 0108D salutes Iacob, descendere uideretur. Non me sane arbitror salutatum in uia, non in transitu, non ueluti ex occasione, ut assolet, consuetudinis; sed plane ex uisceribus, ut sentio, charitatis prodiit haec tam grata et inopinata benedictio. Benedicti uos a Domino, qui me in benedictionibus dulcedinis tantae praeuenire curastis, ut daretur puero uestro, uobis primum scribentibus, fiducia rescribendi, scribere quidem ad uos iam pridem gestienti, sed non praesumenti. Verebar nimirum sanctam, quam in Domino habetis, importunis scriptitationibus infestare quietem, iuge illud uestrum sacrumque silentium a saeculo, susurrium cum Deo, uel ad modicum interrumpere, nostraque ingerere auribus secretis penitus occupatis supernisque eulogiis. Timebam omnino molestus fieri uel Moysi in monte, uel Eliae in deserto, aut certe excubanti in templo Samueli, si diuinis intentissimos confabulationibus aliquatenus auocare tentassem. Clamat Samuel, Loquere, Domine, quia audit seruus tuus: et ego me audiri praesumerem? Timebam, inquam, ne si et Dauid elonganti se et fugienti, manentique in solitudine, importunus insisterem, indignans excusaret et diceret: Sine me, non audio te modo; audiam potius quod dulcius ausculto. Audiam quid loquatur in me Dominus Deus; quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui conuertuntur ad cor. Aut certe illud: Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei. Quid enim? egone tam temerarius essem, ut inter sponsi brachia suauiter quiescentem auderem suscitare dilectam, quousque uellet ipsa? Putarem illico auditurum me ab illa: Noli mihi molestus esse: Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia. [11,2] 2. Verum quod non audeo ego, audet charitas, et cum omni fiducia pulsat ad ostium amici, nequaquam putans pati se debere repulsam, quae amicitiarum matrem se nouit; nec ueretur uestrum, etsi gratissimum, paulisper inquietare otium, propter suum negotium. Ipsa profecto, ipsa cum uult, facit uos excedere Deo; ipsa et cum uoluit, fecit sobrios nobis: adeo ut minime duceretis indignum, non modo sustinere loquentem, sed tacentem insuper benigne prouocare. Amplector benignitatem, dignationem admiror, laudo et ueneror puritatem, qua de nostris profectibus, quos putatis, tanta in Domino exsultatione gloriamini. Glorior et ego plurimum tanto testimonio, et seruorum Dei tam grata, quam gratuita admodum familiaritate delector. Haec iam gloria mea, hoc gaudium meum, hae deliciae cordis mei, quod non frustra leuarim oculos meos in montes, unde quippe iam non mediocre uenit auxilium mihi. Hi iam nobis stillarunt montes dulcedinem; et adhuc spero quia stillabunt, quousque ualles nostrae abundabunt frumento. Festiuus enim erit mihi dies ille ducendus, et memoriale sempiternum, in quo uirum illum uidere ac suscipere merui, per quem factum est ut in cordibus uestris ego reciperer. Et quidem iam ante receperatis, ut apparet in litteris uestris: sed nunc arctius, ut comperi, et familiarius, cum ille uobis retulit de me quaedam, quae etsi non probauerit, putauit tamen, Fidelis quippe et religiosus, absit ut aliter loqueretur, quam credidit. En reuera in me experior quod ait Saluator: Qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. Mercedem quippe iusti dixerim, quod iustus reputor, non ob aliud, nisi quod iustum recepi. Nam si qua superaddita sunt, ea iustus non tam ex ueritate rei, quam ex puritate sui locutus est. Audistis, credidistis, exsultastis, scripsistis, et me non parum laetificastis, non solum quod aliquem locum gratiae, et locum non mediocrem, apud uestram merui sanctitatem, sed et quod nobis uestrorum non parua ex parte puritas animorum innotuit. Paucis pro certo aperuistis, cuius spiritus estis. [11,3] 3. Gaudeo proinde mihi, gaudeo et uobis; meae utilitati, et uestrae sinceritati. Illa siquidem uera et sincera est charitas, et omnino de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta iudicanda procedere, qua proximi bonum aeque ut nostrum diligimus. Nam qui magis, aut certe solum diligit suum, conuincitur non caste diligere bonum, quod utique propter se diligit, non propter ipsum. Et hic talis non potest obedire prophetae, qui ait: Confitemini Domino, quoniam bonus. Confitetur quidem quia fortasse bonus est sibi, non autem quoniam bonus est in se. Quapropter nouerit in se dirigi illud ab eodem propheta opprobrium: Confitebitur tibi cum benefeceris ei. Est qui confitetur Domino, quoniam potens est; et est qui confitetur, quoniam sibi bonus est: et item qui confitetur, quoniam simpliciter bonus est. Primus seruus est, et timet sibi; secundus mercenarius, et cupit sibi; tertius filius, et defert patri. Itaque et qui timet, et qui cupit, uterque pro se agunt: sola quae in filio est charitas, non quaerit quae sua sunt. Quam ob rem puto de illa dictum, Lex Domini immaculata, conuertens animas; quod sola uidelicet sit, quae ab amore sui et mundi auertere possit animum, et in Deum dirigere. Nec timor quippe, nec amor priuatus conuertit animam. Mutant interdum uultum uel actum, affectum nunquam. Facit quidem etiam seruus nonnunquam opus Dei: sed quia non sponte, in sua adhuc duritia permanere conuincitur. Facit et mercenarius; sed quia non gratis, propria trahi cupiditate cognoscitur. Porro ubi proprietas, ibi singularitas; ubi autem singularitas, ibi angulus; ubi uero angulus, ibi sine dubio sordes siue rubigo. Sit itaque seruo sua lex timor ipse, quo constringitur; sit mercenario sua cupiditas, qua et ipse arctatur, quando ab ipsa tentatur abstractus et illectus. Sed harum nulla aut sine macula est, aut animas conuertere potest. Charitas uero conuertit animas, quas facit et uoluntarias. [11,4] 4. Porro in eo eam dixerim immaculatam, quod nil sibi de suo retinere consueuit. Cui nempe de proprio nihil est, totum profecto quod habet, Dei est: quod autem Dei est, immundum esse non potest. Lex ergo Domini immaculata, charitas est, quae non quod sibi utile est quaerit, sed quod multis. Lex autem Domini dicitur, siue quod ipse ex ea uiuat, siue quod eam nullus nisi eius dono possideat. Nec absurdum uideatur quod dixi etiam Deum uiuere ex lege, cum non alia dixerim quam charitate. Quid uero in summa et beata illa Trinitate summam et ineffabilem illam conseruat unitatem, nisi charitas? Lex est ergo, et lex Domini charitas, quae Trinitatem in unitate quodammodo cohibet, et colligat in uinculo pacis. Nemo tamen me existimet charitatem hic accipere qualitatem, uel aliquod accidens; alioquin in Deo dicerem (quod absit) esse aliquid quod Deus non est; sed substantiam illam diuinam: quod utique nec nouum nec insolitum est, dicente Ioanne, Deus charitas est. Dicitur ergo recte charitas et Deus, et Dei donum. Itaque Charitas dat charitatem, substantiua accidentalem. Ubi dantem significat, nomen est substantiae; ubi donum, qualitatis. Haec est lex aeterna, creatrix et gubernatrix uniuersitatis. Siquidem in pondere, et mensura, et numero per eam facta sunt uniuersa: et nihil sine lege relinquitur, cum ipsa quoque lex omnium sine lege non sit; non tamen alia quam se ipsa, qua et se ipsam etsi non creauit, regit tamen. [11,5] 5. Caeterum seruus et mercenarius habent legem non a Domino, sed quam ipsi sibi fecerunt, ille Deum non amando, iste plus aliud amando. Habent, inquam, legem non Domini, sed suam, illi tamen quae Domini est subiectam. Et quidem suam sibi quisque legem facere potuerunt; non tamen eam incommutabili aeternae legis ordini subducere potuerunt. Tunc autem dixerim quemque sibi suam fecisse legem, quando communi et aeternae legi propriam praetulit uoluntatem, peruerse utique uolens suum imitari Creatorem: ut sicut ipse sibi lex, suique iuris est, ita is quoque se ipsum regeret, et legem sibi suam faceret uoluntatem: graue utique et importabile iugum super omnes filios Adam, heu! inclinans et incuruans ceruices nostras, adeo ut uita nostra inferno appropinquauerit. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? quo utique sic premor, ut nisi quia Dominus adiuuit me, paulo minus habitasset in inferno anima mea. Sub hoc onere grauatus gemebat qui dicebat: Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi grauis? Ubi dixit, Factus sum mihimetipsi grauis, ostendit quod lex ipse sibi esset, nec alius hoc quam ipse sibi fecisset. Quod autem Deo loquens praemisit, Posuisti me contrarium tibi; Dei se tamen non effugisse legem indicauit. Hoc quippe ad aeternam iustamque legem Dei pertinuit, ut qui a Deo noluit suauiter regi, poenaliter a se ipso regeretur; quique sponte iugum suaue et onus leue charitatis abiecit, propriae uoluntatis onus importabile pateretur inuitus. [11,6] 6. Miro itaque modo aeterna lex fugitiuum suum, et posuit sibi contrarium, et retinuit subiectum: dum uidelicet nec iustitiae pro meritis legem euasit, nec tamen cum Deo in sua luce, in sua requie, in sua gloria remansit; subiectus potestati, et submotus felicitati. Domine Deus meus, cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam, ut abiecta graui sarcina propriae uoluntatis, sub leui onere charitatis respirem, nec iam seruili timore coercear, nec mercenaria cupiditate illiciar, sed agar spiritu tuo, spiritu libertatis, quo aguntur filii tui: qui testimonium reddat spiritui meo, quod et ego sim unus ex filiis, dum eadem mihi lex fuerit quae et tibi; et sicut tu es, ita et ipse sim in hoc mundo? Hi siquidem qui hoc faciunt, quod ait Apostolus, Nemini quidquam debeatis, nisi ut inuicem diligatis, procul dubio sicut Deus est, et ipsi sunt in hoc mundo; nec serui aut mercenarii sunt, sed filii. Itaque nec filii sunt sine lege, nisi forte aliquis aliter sentiat propter hoc quod scriptum est: Iustis non est lex posita. Sed sciendum quod alia est lex promulgata a spiritu seruitutis in timore, alia a spiritu libertatis data in suauitate. Nec sub illa coguntur esse filii, nec sine ista patiuntur. Vis audire quia iustis non est lex posita? Non accepistis, inquit, spiritum seruitutis iterum in timore. Vis audire quod tamen sine lege charitatis non sint? sed accepistis, ait, spiritum adoptionis filiorum. Denique audi iustum utrumque de se fatentem, et quod non sit sub lege, nec tamen sit sine lege. Factus sum, inquit, his qui sub lege erant, quasi sub lege essem, cum ipse non essem sub lege; his qui sine lege erant, tanquam sine lege essem, cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi. Unde apte non dicitur: Iusti non habent legem; aut, Iusti sunt sine lege: sed Iustis non est lex posita; hoc est, non tanquam inuitis imposita, sed uoluntariis eo liberaliter data, quo suauiter inspirata. Unde et pulchre Dominus: Tollite, ait, iugum meum super uos. Ac si diceret: Non impono inuitis, sed uos tollite si uultis. Alioquin non requiem, sed laborem inuenietis animabus uestris. [11,7] 7. Bona itaque lex charitas et suauis, quae non solum leuiter suauiterque portatur, sed etiam seruorum et mercenariorum leges portabiles ac leues reddit, quas utique non destruit, sed facit ut impleantur, dicente Domino: Non ueni legem soluere, sed adimplere. Illam temperat, istam ordinat, utramque leuigat. Nunquam erit charitas sine timore, sed casto; nunquam sine cupiditate, sed ordinata. Implet ergo charitas legem serui, cum infundit deuotionem; implet et mercenarii, cum ordinat cupiditatem. Porro timori permixta deuotio ipsum non annullat, sed castificat. Poena tantum tollitur, sine qua esse non potuit dum fuit seruilis; et timor manet in saeculum saeculi castus et filialis. Nam quod legitur, Perfecta charitas foras mittit timorem, poena intelligenda est, quae seruili, ut diximus, nunquam deest timori, illo scilicet genere locutionis, quo saepe causa ponitur pro effectu. Deinde cupiditas tunc recte a superueniente charitate ordinatur, cum mala quidem penitus respuuntur, bonis uero meliora praeferuntur, nec bona nisi propter meliora appetuntur. Quod cum plene per Dei gratiam assecutum fuerit, diligetur corpus, et uniuersa corporis bona tantum propter animam, anima propter Deum, Deus autem propter se ipsum. [11,8] 8. Verumtamen quia carnales sumus, et de carnis concupiscentia nascimur, necesse est cupiditas uel amor noster a carne incipiat: quae si recto ordine dirigitur, quibusdam suis gradibus duce gratia proficiens, spiritu tandem consummabitur: quia non prius quod spirituale, sed quod animale, deinde quod spirituale; et prius necesse est portemus imaginem terrestris, deinde coelestis. In primis ergo diligit se ipsum homo propter se. Caro quippe est, et nil sapere ualet praeter se. Cumque se uidet per se non posse subsistere, Deum sibi quasi necessarium incipit per fidem inquirere et diligere. Diligit itaque in secundo gradu Deum, sed propter se, non propter ipsum. At uero cum ipsum coeperit occasione propriae necessitatis colere et frequentare cogitando, legendo, orando, obediendo, quadam huiuscemodi familiaritate paulatim sensimque Deus innotescit, consequenter et dulcescit; et sic gustato quam suauis est Dominus, transit ad tertium gradum, ut diligat Deum, non iam propter se, sed propter ipsum. Sane in hoc gradu statur, et nescio si a quoquam hominum quartus in hac uita perfecte apprehenditur, ut se scilicet homo diligat tantum propter Deum. Asserant hoc si qui experti sunt: mihi, fateor, impossibile uidetur. Erit autem procul dubio cum introductus fuerit seruus bonus et fidelis in gaudium Domini sui, et inebriatus ab ubertate domus Dei. Quasi enim ebrius, miro quodam modo oblitus sui, et a se penitus uelut deficiens, totus perget in Deum, et deinceps adhaerens ei unus spiritus erit. [11,9] 9. Arbitror hoc prophetam sensisse cum diceret: Introibo in potentias Domini; Domine, memorabor iustitiae tuae solius. Sciebat profecto cum introiret in spirituales potentias Domini, exutum se iri uniuersis infirmitatibus carnis, ut iam nil de carne haberet cogitare, sed totus in spiritu memoraretur iustitiae Dei solius. Tunc pro certo singula Christi membra dicere poterunt de se, quod Paulus aiebat de capite: Etsi cognouimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non nouimus. Nemo ibi se cognoscit secundum carnem, quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Non quod carnis substantia illic futura non sit; sed quod carnalis omnis necessitudo sit defutura, carnisque amor amore spiritus absorbendus, et infirmae quae nunc sunt humanae affectiones in diuinas quasdam potentias habeant commutari. Tunc sagena charitatis, quae nunc tracta per hoc mare magnum et spatiosum, ex omni genere piscium congregare non desinit, cum perducta ad littus fuerit, malos foras mittens, bonos solummundo retinebit. Siquidem in hac uita ex omni genere piscium, intra sinum suae latitudinis, charitatis rete concludit: ubi se pro tempore omnibus conformans, omniumque in se siue prospera, siue aduersa traiiciens, suaque quodammodo faciens, non solum gaudere cum gaudentibus, sed etiam flere cum flentibus consueuit. Sed cum peruenerit ad littus, uelut malos pisces omne quod triste patitur, foras mittens, sola quae placere et iucunda esse poterunt, retinebit. Nunquid enim tunc, uerbi gratia, Paulus aut infirmabitur cum infirmis, aut uretur pro scandalizatis, ubi scandala et infirmitas procul erunt? aut certe lugebit eos qui ante non egerunt poenitentiam, ubi certum est, sic neminem sane fore qui poeniteat, quomodo qui peccet non erit? Absit autem ut uel eos qui ignibus aeternis cum diabolo et angelis eius deputandi sunt, plangat et defleat in illa ciuitate, quam fluminis impetus laetificat, cuius diligit Dominus portas super omnia tabernacula Iacob; quod uidelicet in tabernaculis etsi quandoque gaudetur de uictoria, laboratur tamen in pugna, et plerumque periclitatur de uita: in illa autem patria nulla prorsus admittitur aduersitas siue tristitia, quemadmodum de illa canitur: Sicut laetantium omnium habitatio in te; et rursum: Laetitia sempiterna erit eis. Denique quomodo misericordiae recordabitur, ubi memorabitur iustitiae Dei solius? Proinde ubi iam non erit miseriae locus, aut misericordiae tempus, nullus profecto esse poterit miserationis affectus. [11,10] 10. Longum quidem adhuc texere sermonem insatiabili colloquendi ad uos desiderio pulsor, fratres mei charissimi et desideratissimi; sed tria sunt quae finem indicunt. Primum quidem, quod maxime uereor ne fiam onerosus uobis: secundum, quia pudet loquacitatis: tertium, quod domesticis urgeor curis. In fine precor, miseremini mei; et si exsultastis in bonis de me tantum auditis, certis, quaeso, compatimini malis. Vidit fortassis qui uobis ea narrauit, aliqua parua, et de paruis grandia aestimauit; uestra autem sinceritas facile credidit quod libenter audiuit. Gratulor quidem de charitate, quae omnia credit; sed confundor pro ueritate, quae omnia nouit. Volo uos mihi credere de me magis quam alteri, qui tantum uidet in facie. Nemo quippe scit quae sunt in homine, nisi spiritus hominis qui in eo est. Dico uobis ego qui de me loquor non ex coniectura, sed ex sententia: Non sum talis qualis putor uel dicor. Quod quidem tam securus fateor, quam certus experior: ita ut nil malim uestris orationibus specialiter obtinere, quam ut talis fiam, qualem litterae uestrae praedicant.