[5,0] LIBER QUINTUS. [5,1] CAPUT PRIMUM. 1. Libri superiores, etsi de consideratione inscribantur, plurimum tamen habent actionis admistum dum res aliquas non considerandas tantum, sed agendas docent uel monent. At qui in manibus modo est, sola in consideratione uersabitur. Quae enim supra sunt (id quidem instat) actu non indigent, sed inspectu. Non est quod in eis actites, quae uno modo semper sunt, et in aeternum; porro aliqua et ab aeterno. Et hoc uelim solerter aduertas, uir sagacissime Eugeni, quia toties peregrinatur consideratio tua, quoties ab illis rebus ad ista deflectitur inferiora et uisibilia, siue intuenda ad notitiam, siue appetenda ad usum, siue pro officio disponenda uel actitanda. Si tamen ita uersatur in his, ut per haec illa requirat, haud procul exsulat. Sic considerare, repatriare est. Sublimior iste praesentium ac dignior usus rerum, cum iuxta sapientiam Pauli, inuisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Sane hac scala ciues non egent, sed exsules. Quod uidit ipse huius sententiae auctor, qui cum diceret inuisibilia per uisibilia conspici, signanter posuit, a creatura mundi. Et uere quid opus scalis tenenti iam solium? Creatura coeli illa est, praesto habens per quod potius ista intueatur. Videt Verbum, et in Verbo facta per Verbum. Nec opus habet ex his quae facta sunt, Factoris notitiam mendicare. Neque enim ut uel ipsa nouerit, ad ipsa descendit, quae ibi illa uidet, ubi longe melius sunt quam in se ipsis. Unde nec medium requirit ad ea corporis sensum: sensus ipsa sibi, se ipsa sentiens. Optimum uidendi genus, si nullius egueris, ad omne quod libuerit, te contentus. Alioquin iuuari aliunde, obnoxium fieri est minusque a perfecto istud, et minus liberum. 2. Quid, quod et inferioribus eges? nonne praeposterum hoc et indignum? Plane superiorum quaedam iniuria est, inferiorum operam desiderare: a qua iniuria nemo hominum perfecte uindicabitur, nisi cum quisque euaserit in libertatem filiorum Dei. Nempe erunt hi omnes docibiles Dei, et nulla interueniente creatura, solo beati Deo. Repatriasse erit hoc, exisse de patria corporum in regionem spirituum. Ipsa est Deus noster, maximus spiritus, maxima mansio spirituum beatorum: et ne quid hic sibi usurpet sensus seu imaginatio, ueritas est, sapientia est, uirtus, aeternitas, summum bonum. Unde interim absumus: et ubi sumus, uallis est lacrymarum, in qua sensualitas regnat, et consideratio exsulat: in qua libere quidem et potestatiue se exserit sensus corporeus, sed intricatus caligat oculus spiritualis. Quid igitur mirum, si ope indigenae aduena indiget? Et felix secundum tempus uiator, qui ciuium beneficium, sine quo transire non potest, in obsequium conuertere potuit, utens, non fruens; urgens, non petens; exactor, non supplex. [5,2] CAPUT II. 3. Magnus ille, qui usum sensuum, quasdam ueluti ciuium opes, expendere satagit, dispensando in suam et multorum salutem. Nec ille minor qui hunc sibi gradum ad illa inuisibilia philosophando constituit: nisi quod hoc dulcius, illud utilius; hoc felicius, illud fortius esse constat. At omnium maximus, qui spreto ipso usu rerum et sensuum, quantum quidem humanae fragilitati fas est, non ascensoriis gradibus, sed inopinatis excessibus, auolare interdum contemplando ad illa sublimia consueuit. Ad hoc ultimum genus illos pertinere reor excessus Pauli. Excessus, non ascensus: nam raptum potius fuisse, quam ascendisse ipse se perhibet. Inde est quod dicebat: Siue mente excedimus, Deo. Porro haec tria ita contingunt, cum consideratio, etsi in loco peregrinationis suae, uirtutis studio, et adiutorio gratiae facta superior, sensualitatem aut premit ne insolescat, aut cogit ne euagetur, aut fugit ne inquinet. In primo potentior, in secundo liberior, in tertio purior. Puritatis siquidem et alacritatis pariter alis fit ille uolatus. 4. Vis tibi has considerationis species propriis distingui nominibus? Dicamus, si placet, primam dispensatiuam, secundam aestimatiuam, tertiam speculatiuam. Horum nominum rationes definitiones declarabunt. Dispensatiua est consideratio sensibus sensibilibusque rebus ordinate et socialiter utens ad promerendum Deum. Aestimatiua est consideratio prudenter ac diligenter quaeque scrutans et ponderans ad uestigandum Deum. Speculatiua est consideratio se in se colligens, et, quantum diuinitus adiuuatur, rebus humanis eximens ad contemplandum Deum. Puto uigilanter aduertis aliarum hanc esse fructum: caeteras, si non referantur ad istam, quod dicuntur uideri posse, sed non esse. Et prior quidem absque intuitu huius multa serit, et nihil metit: sequens uero nisi ad istam se dirigat, uadit, sed non euadit. Ergo quod prima aptat, secunda odorat, tertia gustat. Ad quem tamen gustum perducunt et caeterae, etsi tardius: nisi quod prima laboriosius, secunda quietius peruenitur. [5,3] CAPUT III. 5. Dixisti, inquis, satis qua ascendatur: etiam quo ascendendum, dicere habes. Falleris, si id speras: ineffabile est. Tu me existimas loqui quod oculus non uidit, nec auris audiuit, et in cor hominis non ascendit? Nobis, inquit, reuelauit Deus per Spiritum suum. Ergo quae supra sunt non uidebo docentur, sed spiritu reuelantur. Verum quod sermo non explicat, consideratio quaerat, oratio expetat, mereatur uita, puritas assequatur. Sane eorum admonitus quae supra sunt, non te existimes mitti a me suspicere solem, lunam, stellas, non ipsum firmamentum, non aquas quae super coelos sunt. Ista siquidem omnia, etsi supra loco, pretio infra sunt, et dignitate naturae: sunt enim corpora. Tui portio spiritus est, quo superius quidpiam frustra quaeris, quod non sit spiritus. Porro spiritus est Deus, sunt et Angeli sancti, et hi supra te. Sed Deus natura, Angeli gratia superiores sunt. Unum siquidem tui et Angeli optimum, ratio est: Deus uero non sui aliquid optimum habet, unum optimum totus. Is, et qui cum eo sunt beati spiritus, tribus modis, ueluti uiis totidem, nostra sunt consideratione uestigandi, opinione, fide, intellectu. Quorum intellectus rationi innititur, fides auctoritati, opinio sola ueri similitudine se tuetur. Habent illa duo certam ueritatem: sed fides clausam et inuolutam, intelligentia nudam et manifestam: caeterum opinio certi nihil habens, uerum per uerisimilia quaerit potius, quam apprehendit. 6. Omnino in his cauenda confusio, ne aut incertum opinionis fides figat, aut quod firmum fixumque est fidei, opinio reuocet in quaestionem. Et hoc sciendum, quia opinio, si habet assertionem, temeraria est: fides, si habet haesitationem, infirma est: item intellectus, si signata fidei tentet irrumpere, reputatur effractor, scrutator maiestatis. Multi suam opinionem intellectum putauerunt, et errauerunt. Et quidem opinio potest putari intellectus; intellectus opinio non potest. Unde hoc accidit? Profecto quia haec falli potest, ille non potest: aut si falli potuit, intellectus non fuit, sed opinio. Verus nempe intellectus certam habet non modo ueritatem, sed notitiam ueritatis. Possumus singula haec ita definire, Fides est uoluntaria quaedam et certa praelibatio necdum propalatae ueritatis. Intellectus est rei cuiuscunque inuisibilis certa et manifesta notitia. Opinio est quasi pro uero habere aliquid, quod falsum esse nescias. Ergo, ut dixi, fides ambiguum non habet; aut si habet, fides non est, sed opinio. Quid igitur distat ab intellectu? Nempe quod etsi non habet incertum non magis quam intellectus, habet tamen inuoluerum, quod non intellectus. Denique quod intellexisti, non est de eo quod ultra quaeras: aut si est, non intellexisti. Nil autem malumus scire, quam quae fide iam scimus. Nil supererit ad beatitudinem, cum quae iam certa sunt nobis fide, erunt aeque et nuda. [5,4] CAPUT IV. 7. His ita expeditis, age iam dirigatur consideratio in eam quae sursum est Ierusalem mater nostra, ac totis tribus memoratis uiis caute et uigilanter uestigemus inuestigabilia: quatenus tamen licet, uel magis quatenus nobis donabitur. Et primo quidem ciues spiritus esse illic potentes, gloriosos, beatos, distinctos in personas, dispositos in dignitates, ab initio stantes in ordine suo, perfectos in genere suo, corpore aethereos, immortalitate perpetuos, impassibiles non creatos, sed factos, id est gratia, non natura; mente puros, affectu, benignos, religione pios, castimonia integros, unanimitate indiuiduos, pace securos, a Deo conditos, diuinis laudibus et obsequiis deditos. Haec omnia legendo comperimus, fide tenemus. Quanquam de corporibus horum non modo unde sint, sed an aliquatenus sint, haeret sententia aliquorum. Unde si quis inter opinabilia magis id ponendum censuerit, non contendo. Porro intellectu praeditos, non fide, non opinione, sed intellectu capimus; quia non possunt huius expertes, et Dei simul participes esse. Sunt et nomina quaedam nota nobis similiter ex auditu, per quae harum beatitudinum, etiam quae non liquido mortalium percepit auditus, officia, merita, gradus, ordines, utcumque a nobis coniici et dicerni queunt. Sed enim quod ex auditu non est, iam non ex fide; nam fides ex auditu. Itaque opinando ista dixerimus. Ad quid enim coelestium nomina innotuerunt, si ne opinari quidem salua fide aliquid licet de rebus, quarum nomina sunt? Angeli, Archangeli, Virtutes, Potestates, Principatus, Dominationes, Throni, Cherubin, et Seraphin, haec nomina. Quae significata eorum? Nullane inter illos spiritus qui simpliciter Angeli, et eos qui Archangeli nuncupantur, distantia? 8. Quid ergo sibi uult gradualis distinctio haec? Putemus Angelos dici (nisi ut conuenientius aliquid considerasti) qui singuli singulis hominibus dati creduntur; missi in ministerium, secundum Pauli doctrinam, propter eos qui haereditatem capiunt salutis : de quibus Saluator, Angeli eorum semper uident faciem Patris. Putemus his praeesse Archangelos, qui conscii mysteriorum diuinorum, nonnisi ob praecipuas et maximas causas mittuntur. E quibus magnus ille archangelus Gabriel missus legitur ad Mariam, ob causam utique, qua maior esse non potuit. Putemus esse super istos Virtutes esse, quorum nutu uel opere signa et prodigia in elementis, siue ex elementis facta apparent ad commonitionem mortalium. Inde est fortassis, quod cum in Euangeliis legas: Erunt signa in sole et luna et stellis, paulo post habes, Nam uirtutes coelorum mouebuntur; hi nimirum spiritus, per quos signa fiunt. Putemus Potestates superiores istis, quarum uirtute potestas tenebrarum comprimitur, et coercetur malignitas aeris huius, ne quantum uult noceat; ne malignari, nisi ut prosit, possit. Putemus Principatus his quoque praelatos, quorum moderamine et sapientia omnis in terris principatus constituitur, regitur, limitatur transfertur, mutilatur, mutatur. Putemus Dominationes adeo cunctis supereminere praefatis ordinibus, ut respectu horum caeteri uideantur omnes administratorii spiritus, et ad istos, tanquam ad dominos, referri regimina Principatuum, tutamina Potestatum, operationes Virtutum, reuelationes Archangelorum, curam et prouidentiam Angelorum. Putemus Thronos alto etiam ab his euolasse recessu, qui ex eo quod sedent, Throni dicuntur; et ex eo sedent, quod sedit in eis Deus. Neque enim sedere in eis qui non sederent posset. Quaeris quid illam sentiam sessionem? Summam tranquillitatem, placidissimam serenitatem, pacem quae exsuperat omnem intellectum. Talis est qui sedet in Thronis Dominus sabaoth, iudicans omnia cum tranquillitate, placidissimus, serenissimus, pacatissimus. Et tales sibi constituit Thronos, simillimos sibi. Putemus Cherubin ex ipso sapientiae fonte, ore Altissimi haurientes, et refundentes fluenta scientiae uniuersis ciuibus suis. Et uide ne is sit, quem propheta loquebatur, fluminis impetus laetificans ciuitatem Dei. Putemus Seraphin, spiritus totos diuino igne succensos, succendere uniuersa, ut singuli ciues singulae sint lucernae ardentes et lucentes; ardentes charitate, lucentes cognitione. 9. O Eugeni, quam bonum est nos hic esse! quam fore melius, si quando tamen toti sequamur quo ex parte praecessimus! Praecedimus animo, et ne ipso quidem toto, sed parte modica nimis. Affectus iacent mole corporea praegrauati et luto haerentibus desideriis, sola interim arida et tenuis consideratio praeuolat. Et tamen ex tantillo quod iam datur, libet exclamare: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae. Quid si totam se colligat anima, et reductis affectibus, e cunctis locis, quibus captiui tenentur, timendo quae non oportet, amando quae non decet, dolendo uane, gaudendo uanius, cum his ineat tota libertate uolatum, pulset impetu spiritus, et in pinguedine gratiae illabatur? Nonne cum coeperit circuire lucidas mansiones, et sinum illum etiam Abrahae curiosius perscrutari, et sub altari, quodcumque illud est, martyrum reuisere animas, in prima stola secundam patientissime exspectantes, multo magis tunc instabit loquens cum propheta: Unam petii a Domino: hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus uitae meae, ut uideam uoluntatem Domini, ac uisitem templum eius? Quidni ibi uideatur cor Dei? quidni ibi probetur quae sit uoluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta? Bona in se, placens in effectibus, beneplacens fruentibus, perfecta perfectis, et nihil ultra quaerentibus. Patent uiscera misericordiae, patent cogitationes pacis, diuitiae salutis, mysteria bonae uoluntatis; benignitatis arcana, quae clausa mortalibus, etiam ipsis electis suspecta sunt. Id quidem salubriter, ne desinant timere, dum necdum digne amare idonei inueniuntur. 10. Cernere est in his qui Seraphin appellantur, quomodo amet qui unde amet non habet, sed est et qui nihil horum quae fecerit odit: quos saluandos fecit, quomodo foueat, quomodo prouehat, quomodo amplexetur, quomodo delicta electae iuuentutis , et paleas ignorantiarum eius ignis ille consumens, ipsam purgatissimam et suo amore dignissimam reddat. Cernere est in Cherubin, qui plenitudo scientiae dicuntur, Deum scientiarum dominum esse, qui solus solam nesciat ignorantiam, qui totus sit lux, et tenebrae in eo non sint ullae; totus sit oculus, et qui minime aliquando fallitur, quia minime clauditur; qui extra se non quaerat lumen, cui admoueatur ut uideat, ipse qui uidet, ipse unde uidet. Cernere est in Thronis, quam non suspectus omni innocentiae iudex sedeat in his, qui circumuenire nolit, circumueniri non possit; quippe sic amans, et sic uidens. Nec uacat sessio: tranquillitatis insigne est. De uultu tali iudicium meum prodeat opto, cui insit amor, error absit, absit et perturbatio. Cernere est in Dominationibus, quantae sit Dominus maiestatis, cuius nutu imperium constat, et imperio uniuersitas atque aeternitas termini sunt. Cernere est in Principatibus principium ex quo omnia; et quomodo a cardine ostium, sic ab ipso regi uniuersitatem. Cernere est in Potestatibus, quam potestatiue idem princeps quos regit, protegit, contrarias potestates arcens et propulsans. Cernere est in Virtutibus unam ubique aequaliter praesto esse uirtutem, per quam omnia, uiuificam, efficacem, inuisibilem, immobilemque, omnia tamen mouentem utiliter, tenentem fortiter: quae cum in minus usitata effecta apud mortales eruperit, miracula siue prodigia uocant. Cernere postremo et mirari est in Angelis et Archangelis ueritatem atque experientiam uocis illius, Quoniam ipsi cura est de nobis; qui talium nos et tantorum non desinit iucundare uisitationibus, instruere reuelationibus, suggestionibus commonere, sedulitate solatiari. [5,5] CAPUT V. 11. Haec omnia contulit illis spiritibus ipse qui condidit illos, unus atque idem summus Spiritus, diuidens singulis prout uoluit. Haec operatur in illis, haec dedit operari et illis, sed aliter. Ardent Seraphin, sed igne Dei, uel potius igne Deo. Quod praecipuum est in eis, amant, sed non quantum Deus, nec quomodo. Lucent Cherubin, et scientia eminent, sed participio ueritatis; ac per hoc non ut Veritas, nec quantum. Sedent Throni, sed insidentis beneficio. Iudicant et ipsi cum tranquillitate, sed non ad mensuram modumue pacis pacantis, pacis quae exsuperat omnem sensum. Dominantur Dominationes, sed sub Domino dominantur, seruiunt pariter. Quid hoc ad summum, sempiternum, singulareque dominium? Praesunt Principatus et regunt: sed reguntur et ipsi, ita ut regere iam non norint, si regi desierint. Praecellit in Potestatibus fortitudo: sed qui debent quod fortes sunt, et aliter est fortis, et plus; nec tam fortis quam ipsa fortitudo est. Virtutes pro suo ministerio et potentatu satagunt excitare corda torpentia hominum innouatione signorum: uirtus uero in eis manens, ipsa facit opera. Faciunt et illae, sed in comparatione eius non faciunt. Denique tantum interest, ut quasi singulariter propheta dicat ad eum, Tu es Deus qui facis mirabilia: et idem de eo, Qui facit mirabilia magna solus. Adsunt Angeli et Archangeli: sed ille germanior nobis, qui non modo adest, sed inest. 12. Quod si dicas posse inesse et angelum, non inficior. Memini scriptum: Et angelus qui loquebatur in me. Atqui differentia et in hoc. Inest angelus suggerens bona, non ingerens: inest hortans ad bonum, non bonum creans. Deus sic inest ut afficiat, ut infundat, uel potius ut infundatur et participetur, ita ut unum perinde cum nostro spiritum esse dicere quis non timuerit, etsi non unam personam, unamue substantiam. Habes enim: Qui adhaeret Deo, unus spiritus est. Angelus ergo cum anima, Deus in anima. Ille ut contubernalis animae inest, Deus ut uita. Itaque sicut anima uidet in oculis, audit in auribus, odorat in naribus, in faucibus gustat, tangit in toto reliquo corpore: sic Deus diuersa in diuersis spiritibus operatur; uerbi gratia, in aliis amantem se exhibens, in aliis agnoscentem, in aliis alia facientem, sicut unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem. Quis est iste tam communis in uocibus, tam longe in rebus? quomodo quem nostris loquimur uerbis, in sua reconditus maiestate, nostros penitus et aspectus effugit, et affectus? Audi ipsum quid loquatur hominibus. Sicut exaltantur coeli a terra, sic exaltatae sunt uiae meae a uiis uestris, et cogitationes meae a cogitationibus uestris. Dicimur amare, et Deus: dicimur nosse, et Deus: et multa in hunc modum. Sed Deus amat ut charitas, nouit ut ueritas, sedet ut aequitas, dominatur ut maiestas, regit ut principium, tuetur ut salus, operatur ut uirtus, reuelat ut lux, assistit ut pietas. Quae omnia faciunt et Angeli, facimus et nos: sed longe inferiori modo, non utique bono quod sumus, sed quod participamus. [5,6] CAPUT VI. 13. Nunc iam transi spiritus istos, si forte cum sponsa dicere possis et tu: Paululum cum pertransissem eos, inueni quem diligit anima mea. Quis est? Non sane occurrit melius, quam Qui est. Hoc ipse de se uoluit responderi, hoc docuit, dicente Moyse ad populum, ipso quidem iniungente: Qui est, misit me ad uos. Merito quidem. Nil competentius aeternitati, quae Deus est. Si bonum, si magnum, si beatum, si sapientem, uel quidquid tale de Deo dixeris; in hoc uerbo instauratur, quod est, Est. Nempe hoc est et esse, quod haec omnia esse. Si et centum talia addas, non recessisti ab esse. Si ea dixeris, nihil addidisti: si non dixeris, nihil minuisti. Iam si uidisti hoc tam singulare, tam summum esse; nonne in comparatione huius quidquid hoc non est, iudicas potius non esse, quam esse? Quid item Deus? Sine quo nihil est. Tam nihil esse sine ipso, quam nec ipse sine se potest. Ipse sibi, ipse omnibus est. Ac per hoc quodammodo ipse solus est, qui suum ipsius est, et omnium esse Quid est Deus? Principium: et hoc ipse de se responsum dedit. Multa in rebus dicuntur principia, sed respectu posteriorum. Alioquin si ad aliquid praecedens respicias, ipsum potius principium dabis. Quamobrem si quaeras uerum simplexque principium, inuenias oportet quod principium non habuerit. Ex quo uniuersum coepit, ipsum profecto minime coepit. Nam si coepit, aliunde coeperit necesse est. A se enim coepit nihil. Nisi forte quis putauerit, quod non erat, dare sibi potuisse, ut esse inciperet; aut fuisse aliquid, antequam esset. Quod utrumque quia ratio non consentit, constat nihil sibimet extitisse principium. Quod uero aliud principium habuit, primum non fuit. Verum ergo principium nequaquam coepit, sed totum ab ipso coepit. 14. Quid est Deus? Cui saecula nec accesserunt, nec decesserunt; nec coaeterna tamen. Quid est Deus? Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. Ex quo omnia, creabiliter, non seminabiliter. Per quem omnia, ne alium auctorem atque alium opificem arbitreris. In quo omnia, non quasi in loco, sed quasi in uirtute. Ex quo omnia, tanquam uno principio, auctore omnium. Per quem omnia, ne alterum inducatur principium artifex. In quo omnia, ne tertium inducatur, locus. Ex quo omnia, non de quo, quia non est materia Deus: efficiens causa est, non materialis. Frustra philosophi materiam quaerunt: non eguit materia Deus. Non enim officinam quaesiuit, non artificem. Ipse per se omnia fecit. Unde? De nihilo: nam si ex aliquo fecit, illud non fecit, ac per hoc nec omnia. Absit ut de sua incorrupta incorruptibilique substantia tam multa fecerit; etsi bona, corruptibilia tamen. Quaeris si in ipso omnia, ipse ubi? Nihil minus inuenio. Quis capiat locus? Quaeris ubi non sit? Nec hoc quidem dixerim. Quis sine Deo locus? Incomprehensibilis est Deus: sed non parum apprehendisti, si hoc tibi de eo compertum est, quod nusquam sit, qui non clauditur loco; et nusquam non sit, qui non excluditur loco. Suo autem illo sublimi atque incomprehensibili modo, sicut omnia in ipso, sic ipse in omnibus est. Denique sicut ait euangelista, in mundo erat. Alias uero, ubi erat antequam mundus fieret, ibi est. Non est quod quaeras ultra ubi erat; praeter ipsum nihil erat. Ergo in se ipso erat. [5,7] CAPUT VII. 15. Quid est Deus? Quo nihil melius cogitari potest. Si approbas, non oportet assentiaris esse aliquid, quo Deus sit, et quod Deus non sit. Hoc enim sine dubio melius. Quomodo non melius Deo, si Deus non est, quod dat Deo ut sit? At melius illam diuinitatem, qua dicunt Deum esse, non aliud quam Deum esse fatemur. Non est ergo in Deo nisi Deus. Quid? inquiunt: negas Deum habere diuinitatem? Non, sed quod habet, hoc est. Negas diuinitate Deum esse? Non, sed non alia, quam quae ipse est. Aut si tu aliam inuenisti, adiuuet me Trinitas Deus, aduersus illam tota me contumacia erigo. Quaternitas orbem disterminat, non signat deitatem. Deus Trinitas est, Deus trium singula personarum. Si quartam diuinitatem adiicere placet; interim ego hanc, quae Deus non est, persuasi mihi minime adorandam. Puto quod et tu. Nempe Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli seruies. Gloriosa uero diuinitas, quae sibi honorem non audeat arrogare diuinum. At melius quartum hoc omnino respuimus, quam sine honore recipimus. Multa dicuntur esse in Deo, et quidem sane catholiceque, sed multa unum. Alioquin si diuersa putemus, non quaternitatem habemus, sed centenitatem. Verbi causa, dicimus magnum, bonum, iustum, et innumera talia: sed nisi omnia unum in Deo, et cum Deo consideres, habebis multiplicem Deum. 16. Mihi uero non deest quot cogitem melius eiusmodi Deo tuo. Quaeris quid? Mera simplicitas. Vero iudicio, natura simplex multiplici antefertur. Scio quod ad haec respondere solent. Non multa, inquiunt, sed unam tantum diuinitatem, quae omnia illa sunt, Deo ut sit conferre asserimus. Asseritis ergo, etsi non multiplicem, duplicem Deum; et non ad merum simplex peruenistis, neque ad id, quo melius cogitari non potest. Tam non est simplex, quod uel uni fuerit obnoxium formae, quam nec uirgo uel uni cognita uiro. Securus loquor, ne is quidem qui uel duplex est, erit meus. Habeo enim meliorem. Esto quod hunc numeroso et multiplici anteponam: sed plane prae simplici sperno. Meus Deus ipse catholice est. Tam non habet hoc et illud, quam non haec et illa. Est qui est, non quae est. Purus, simplex, integer, perfectus, constans sibi, nihil de temporibus, nihil de locis, nihil de rebus trahens in se, nihil ex se deponens in eis; non habens quod ad numerum diuidat, non quae colligat ad unum. Unum quippe est, sed non unitum. Non partibus constat, ut corpus; non affectibus distat, ut anima: non formis substat, ut omne quod factum est; sed neque formae, ut istis uisum est. Magna laus uidelicet Deo, ut se ab informitate uindicet, forma una esse contentum. Hoc est dicere, caetera pluribus, Deum nonnisi uni debere quod est. Quid? Cuius beneficio sunt quae sunt, ipse pro suo esse alteri beneficio inclinabit? Laus ista, ut uulgo dicitur, blasphemiam ualet. An non pluris est nullo indigere quam uno? Habe reuerentiam Deo, ut quod pluris est, illi tribuas. Si cor tuum usque huc ascendere potuit, Deum tuum infra quomodo collocabis? Ipse sibi forma, ipse sibi essentia est. In hoc interim gradu suspicio illum: et si alter potior appareret, illum potius darem. Nunquid uerendum, ne cogitatio transuolet illum? Quantumcunque in altum proficiat, ultra est. Infra quod homo cogitare possit, altissimum quaerere, ridiculum est; statuere, impium. Ultra, non citra quaerendus est. 17. Ascende adhuc, si potes, ad cor altius, et exaltabitur Deus. Non est formatus Deus: forma est. Non est affectus Deus: affectio est. Non est compositus Deus: merum simplex est. Et ut liquido noueris, quid simplex dicam: idem quod unum. Tam simplex Deus, quam unus est. Est autem unus, et quo modo aliud nihil. Si dici possit, unissimus est. Unus est sol, quod non sit alter: una luna, quod aeque altera non sit. Atque id quidem Deus, sed plus. Quid plus? Unus est etiam sibi. Et hoc uis tibi declarari? Idem est semper, et uno modo, Non sic unus sol, non sic una luna. Clamat uterque non esse unum sibi; ille motibus, illa et defectibus suis. Deus autem non modo unus sibi: et in se unus est. Nihil in se nisi se habet. Non ex tempore alterationem habet, non in substantia alteritatem hinc de eo Boetius: «Hoc uere unum, in quo nullus est numerus, nullum in eo aliud praeter id quod est: Neque enim subiectum fieri potest: forma enim est.» Compara huic uni omne quod unum dici potest; et unum non erit. Trinitas est tamen Deus. Quid ergo? Destruimus quod dictum est de unitate, quia inducimus trinitatem? Non; sed statuimus unitatem. Dicimus Patrem, dicimus Filium, dicimus Spiritum sanctum; non tamen tres Deos, sed unum. Quid sibi uult iste (ut sic loquar) absque numero numerus? Si tria, quomodo non numerus? si unum, ubi numerus? Sed habeo, inquis, quid numerem, et quid non numerem. Substantia una est: personae tres sunt. Quid mirum? quid uel obscurum in hoc? Nihil, si personae seorsum a substantia cogitentur. Nunc uero cum tres illae personae illa substantia sint, et illa una substantia tres illae personae; quis numerum neget? Nam uere tres sunt. Quis numeret tamen? Nam uere unum sunt. Aut si tu facile explicatu id putas, dicendo tres, dicito quid numerasti? Naturas? Una est. Essentias? Una est. Substantias? Una est. Deitates? Una est. Non haec, sed personas numero, inquis. Quae non sint illa una natura, illa una essentia, illa una substantia, illa una diuinitas? Catholicus es: minime hoc dabis. [5,8] CAPUT VIII. 18. Personarum proprietates non aliud quam personas; ipsasque non aliud quam unum Deum, unam diuinam substantiam, unam diuinam naturam, unam diuinam et summam maiestatem, fides catholica confitetur. Numera ergo, si potes, aut sine substantia personas, quae ipsa sunt: aut sine personis proprietates, quae ipsae sunt. Aut si diuidere quis conetur uel personas a substantia, uel proprietates a personis, nescio quomodo Trinitatis se profiteri cultorem possit, qui in tantam rerum numerositatem excesserit. Dicamus itaque tres, sed non ad praeiudicium Unitatis: dicamus unum, sed non ad confusionem Trinitatis. Neque enim nomina uacua sunt, nec absque significantia cassae uoces. Quaerit quis quomodo illud quod catholicum esse dicimus, possit esse? Sufficiat ei tenere sic esse. Atque hoc non rationi perspicuum, nec tamen opinioni ambiguum, sed fidei persuasum. Sacramentum hoc magnum est, et quidem uenerandum, non scrutandum. Quomodo pluralitas in unitate, et hac unitate, aut ipsa in pluralitate? Scrutari hoc temeritas est, credere pietas est; nosse uita, et uita aeterna est. Unde si operae pretium censes, o Eugeni, percurrat nunc consideratio multa Una, quo eminentia huius singularis Unius fiat euidentior. Est unitas, quae collectiua potest dici, cum, uerbi causa, multi lapides faciunt aceruum unum. Est et unitas constitutiua, cum multa membra unum corpus, uel multae partes unumquodcumque totum constituunt. Est et coniugatiua, qua fit ut duo iam non duo sint, sed una caro. Et est natiua, qua anima et caro unus nascitur homo. Est unitas potestatiua, qua homo uirtutis non instabilis, non dissimilis, sed unus sibimet semper nititur inueniri. Est consentanea, cum per charitatem multorum hominum est cor unum, et anima una. Est et uotiua, cum anima uotis omnibus adhaerens Deo, unus spiritus est. Et est dignatiua unitas, qua limus noster a Dei Verbo in unam assumptus est personam. 19. Verum haec omnia quid ad illud summum, atque, ut ita dicam, unice Unum, ubi unitatem consubstantialitas facit? Huic Uni quoduis illorum si assimiles, erit quoquo modo unum: si compares, nullo. Igitur inter omnia quae recte unum dicuntur, arcem tenet Unitas Trinitatis, qua tres personae una subtantia sunt. Secundo loco illa praecellit, qua e conuerso tres substantiae una in Christo persona sunt. Porro haec et quaecumque alia dici una possunt, summae illius unitatis imitatione, non comparatione, Una appellari uera sobriaque probat consideratio. Nec abducimur ab hac unitatis professione assertione Trium: cum in hac Trinitate non recipiamus multiplicitatem, sicut nec solitudinem in unitate. Quamobrem cum dico Unum, non me Trinitatis turbat numerus, qui essentiam non multiplicat, non uariat, nec partitur. Rursum cum dico Tria, non me arguit intuitus unitatis, quae illa quaecumque tria, seu illos tres, nec in confusionem cogit, nec in singularitatem redigit. [5,9] CAPUT IX. 20. Idem me sentire fateor et de illa unitate cui secundum ab ista inter caetera Una honorem dedi. Dico in Christo Verbum, animam, et carnem, sine confusione essentiarum unam esse personam, et item absque praeiudicio personalis unitatatis in sua numerositate manere. Nec negauerim hanc ad illud quoque genus unitatis pertinere, qua anima, et caro unus est homo. Decuit quippe familiarius similiusque cum hominis conuenire constitutione, quod pro homine constitutum est sacramentum. Decuit et cum summa, quae in Deo est et Deus est, unitate congruere, ut quomodo ibi tres personae una essentia; ita hic conuenientissima quadam contrarietate tres essentiae sint una persona. Videsne pulchre inter utramque unitatem hanc collocari; in eo utique qui constitutus est mediator Dei hominisque homo Christus Iesus? Pulcherrima, inquam, conuenientia, ut salutare sacramentum congrua quadam similitudine ambobus respondeat, et saluanti uidelicet et saluato. Ita haec unitas duarum consistens media unitatum, alteri succumbere, alteri praeeminere cognoscitur; quantum superiore inferior, tantum inferiore superior. 21. Tantam denique, tamque expressam unionis uim in se praefert ea persona, in qua Deus et homo unus est Christus; ut si duo illa de se inuicem praedices, non erraueris, Deum uidelicet hominem, et hominem Deum uere catholiceque pronuntians. Non autem similiter uel carnem de anima, uel animam de carne, nisi absurdissime, praedicas, etsi similiter anima et caro unus sit homo. Nec mirum, si non aeque potis anima sit sua illa uitali, etsi non parum ualida, intentione connectere, atque suis affectibus astringere sibi carnem, ut sibi diuinitas hominem illum, qui praedestinatus est filius Dei in uirtute, Longa catena et fortis ad stringendum, diuina praedestinatio: ab aeterno est enim. Quid longius aeternitate? Quid diuinitate potentius? Inde est quod nec morte incidente ullatenus intercidi haec unitas potuit, etsi carne et anima ab inuicem separatis. Et fortassis hoc sensit ille, qui se indignum professus est soluere corrigiam calceamenti huius. [5,10] CAPUT X. 22. Sed et illa tria sata de Euangelio, mista et fermentata in panem unum, si quis ad haec tria dixerit pertinere, non incongrue id mihi facere uidebitur. Quam bene ea mulier fermentauit, ut nec diuisione quidem facta carnis et animae, a carne uel anima Verbum diuideretur! Mansit et in separatione inseparabilis unitas. Nec enim quae ex parte contigit separatio, potuit unitati praescribere, permanenti in totis tribus. Siue coniunctis, siue disiunctis duobus, nihilominus perseuerauit in tribus unitas personalis. Aeque unus Christus unaque persona, Verbum, anima, et caro, etiam mortuo homine perdurauit. In utero Virginis, ut sentio ego, commistio haec et fermentatio facta est: et ipsa mulier quae miscuit, et fermentauit. Nam fermentum non immerito fortasse dixerim fidem Mariae. Plane beata, quae credidit, quoniam perfecta sunt in ea, quae dicta sunt ei a Domino. Perfecta autem non essent, si quominus iuxta uerbum Domini esset fermentatum totum, et perpetuo fermentatum, seruans nobis tam in morte, quam in uita pariter unum atque integrum mediatorem Dei ei hominum cum sua deitate, hominem Christum Iesum. 23. Aduertere est in hoc admirabili sacramento iuxta numerum satorum, mirae et decentissimae distinctionis gradus, nouum, antiquum, aeternum. Nouum, animam, quae de nihilo tunc creata creditur, cum infusa: antiquum, carnem, quae a primo usque hominum, id est ex Adam, traducta cognoscitur: aeternum, uerbum, quod ab aeterno Patre coaeternum illi genitum indubitata ueritate asseritur. Et in his triplex, si diligenter aduertas, diuinae potentiae genus, quod factum sit de nihilo aliquid, de uetusto nouum, aeternum beatumque de damnato et mortuo. Quid hoc ad nostram salutem? Multum per omnem modum. Primum quidem, quod peccato redacti in nihilum, per hoc quodammodo iterato creati sumus, ut simus initium aliquod creaturae eius. Deinde quod ex uetusta seruitute in libertatem filiorum Dei translati, in nouitate spiritus ambulantes. Postremo, quod de potestate tenebrarum uocati ad regnum claritatis aeternae, in quo iam et consedere nos fecit in Christo. Alieni sint a nobis, qui Christi a nobis carnem alienare conantur, nouam creatam in Virgine, et non de Virgine sumptam, impie asserentes. Pulchre propheticus spiritus longe ante occurrit huic sententiae, imo blasphemiae impiorum: Egredietur, inquiens, uirga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet. Dixisse poterat, Et flos de uirga; sed maluit, de radice: ut unde uirgam, inde florem duxisse originem demonstraret. Inde igitur sumpta caro, unde orta Virgo: nec noua in Virgine, quae prodiit ex radice. [5,11] CAPUT XI. Continuatio considerationis de Deo. 24. Forte substomacharis, si adhuc pergimus quaerere, quid est Deus? tum quia toties iam quaesitum est, tum quia diffidis inuentum iri. Dico tibi, Pater Eugeni, solus est Deus, qui frustra nunquam quaeri potest, nec cum inueniri non potest. Doceat te de hoc experimentum tuum; aut si non, experto credito, non mihi sed sancto, qui ait: Bonus est, Domine, sperantibus in te, animae quaerenti te. Quid ergo est Deus? Quod ad uniuersum spectat, finis? quod ad electionem, salus: quod ad se, ipse nouit. Quid est Deus? Voluntas omnipotens, beneuolentissima uirtus, lumen aeternum, incommutabilis ratio, summa beatitudo, creans mentes ad se participandum, uiuificans ad sentiendum afficiens ad appetendum, dilatans ad capiendum, iustificans ad promerendum, accendens ad zelum, fecundans ad fructum, dirigens ad aequitatem, formans ad beneuolentiam, moderans ad sapientiam, roborans ad uirtutem, uisitans ad consolationem, illuminans ad cognitionem, perpetuans ad immortalitatem, implens ad felicitatem, circumdans ad securitatem. [5,12] CAPUT XII. 25. Quid est Deus? Non minus poena peruersorum, quam humilium gloria. Est enim rationabilis quaedam aequitatis directio inconuertibilis atque indeclinabilis, quippe attingens ubique: cui illisa omnis prauitas conturbetur necesse est. Quidni in hanc omne tumidum, uel distortum impingat, et conquassetur? Vae uniuerso, quod obuium forte offenderit cedere nescia rectitudo: nam et fortitudo est. Quid iniquis uoluntatibus tam contrarium et aduersum, quam semper conari, impingere semper, et frustra? Vae oppositis uoluntatibus, solam suae profecto auersionis referentibus poenam. Quid tam poenale, quam semper uelle quod nunquam erit? Quid tam damnatum, quam uoluntas addicta huic necessitati uolendi nolendique, ut ad utrumlibet iam, sicut non nisi peruerse, ita non nisi misere moueatur? In aeternum non obtinebit quod uult; et quod non uult in aeternum nihilominus sustinebit. Digne omnino, ut quid ad nihil afficitur unquam quod deceat, ad nil unquam quod libeat, euadat. Quis hoc facit? Rectus Dominus Deus noster, qui et cum peruerso peruertitur. Nunquam recto prauoque conueniet. Haec enim sibi inuicem aduersantur, etsi non inuicem laedant. Laesio alterius est: absit ut Dei. Durum tibi est, inquit, contra stimulum calcitrare; hoc est, non stimulo durum, sed calcitranti. Et est turpium poena Deus: lux est enim. Et quid tam inuisum obscenis flagitiosisque mentibus? Profecto omnis qui male agit, odit lucem. Sed dico: nunquid non poterunt declinare? Minime omnino. Lucet ubique, etsi non omnibus. Denique in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehendunt. Videt tenebras Lux, cui hoc est uidere, quod lucere: sed non uicissim a tenebris ipsa uidetur, quia tenebrae eam non comprehendunt. Et uidentur ergo, ut confundantur: et non uident, ne consolentur. Nec modo a luce: et in luce uidentur. A quo, uel quibus? Ab omni uidente, ut pro multitudine intuentium sit confusio multa. At nullus de tanta numerositate spectantium molestior oculus suo cuiusque. Non est aspectus, siue in coelo, siue in terra, quem tenebrosa conscientia suffugere magis uelit, minus possit. Non latent tenebrae uel se ipsas. Se uident quae aliud non uident. Opera tenebrarum sequuntur illas, nec est quo se abscondant ab illis, ne in tenebris quidem. Hic est uermis qui non moritur, memoria praeteritorum. Semel iniectus, uel potius innatus per peccatum, haesit firmiter, nequaquam deinceps auellendus. Nec cessat rodere conscientiam, eaque pastus, esca utique inconsumptibili, perpetuat uitam. Horreo uermem mordacem, et mortem uiuacem. Horreo incidere in manus mortis uiuentis, et uitae morientis. 26. Haec secunda mors, quae nunquam per occidit, sed semper occidit. Quis det illis semel mori, ut non moriantur in aeternum? Qui dicunt montibus, Cadite super nos; et collibus, Operite nos, qui nisi mortem mortis beneficio aut finire, aut euadere uolunt? Denique inuocabunt mortem, ait, et non ueniet. Intuere id clarius. Constat immortalem animam esse, nec aliquando absque sua memoria uiuere, ne non animam aliquando esse contingat. Itaque durante anima, durat et memoria. Sed qualis? Foeda flagitiis, horrida facinoribus, uanitate tumida, contemptu hispida et neglecta. Quae priora, transierunt, et non transierunt. Transierunt a manu, sed non a mente. Quod factum est, factum non esse non potest. Proinde etsi facere in tempore fuit, sed fecisse in sempiternum manet. Non transit cum tempore, quod tempora transit. In aeternum ergo necesse est cruciet, quod perperam te egisse in aeternum memineris. Experiri erit hoc ueritatem uocis illius: Arguam te, et statuam contra faciem tuam. Dominus locutus est, cui omne aduersum et sibi aduersari necesse est, ut sit sera querela: O custos hominum, quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimet ipsi grauis? Ita est, o Eugeni. Non potest Deo esse contrarium quid, et sibimet cohaerere, sed qui arguetur a Deo, arguetur et a se ipso. Non est sane iam tunc quod aut ueritatem dissimulet ratio, aut rationis intuitum anima declinet, membris auulsa corporeis, et in sese collecta. Quo enim id ualeat, sopitis conclusisque in morte sensibus, per quos utique curiosius exire, et a se ire solebat in eam, quae praeterit, mundi istius figuram? Vides turpibus nihil deesse ad confusionem, cum producentur spectaculum fieri Deo, Angelis, hominibus, sibi ipsis? O quam male mali omnes locati sunt, utique oppositi torrenti huic directae aequitatis, et huic lumini propalatae ueritatis expositi. Nonne hoc est perpetuo tundi, perpetuoque confundi? Duplici contritione, ait ille, contere eos, Domine Deus noster. [5,13] CAPUT XIII. 27. Quid est Deus? Longitudo, latitudo, sublimitas, et profundum. Quid, inquis? tenemus te quaternitatis, quam abominatus es, professorem. Minime. Abominatus sum, et abominor. Visus sum protulisse plura, sed unum est. Unus Deus signatus est pro captu nostro, non pro suo statu. Diuisus est hic, non ille. Voces diuersae, semitae multae: sed unum per eas significatur, unus quaeritur. Non diuisiones substantiae in quaternario isto expressae sunt; non dimensiones, quales in corporibus intuemur; non distinctio personalis, qualem in Trinitate adoramus; non numerus proprietatum, qualem personis ipsis inesse fatemur, etsi non aliud a personis. Alioquin hoc singulum horum in Deo, quod quatuor simul; hoc quatuor ipsa, quod singulum est. Nobis autem, quia non possumus cum Deo simplicitate contendere, dum contendimus apprehendere unum, occurrit ueluti quadruplicatum. Facit hoc speculum et aenigma, per quod solum interim uideri datur. Cum autem uidebimus facie ad faciem, uidebimus sicuti est. Nec enim iam tunc fragilis acies mentis nostrae, quantumlibet uehementer intendens, aliquatenus resiliet, dissilietue 457 in suam pluralitatem. Colliget sese magis, adunabit, conformabitque unitati illius, uel potius unitati illi, ut una uni facies respondeat faciei. Nempe similes ei erimus, quia uidebimus eum sicuti est. Beata uisio! ad quam merito suspirabat, qui ait: Exquisiuit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram. Et quia adhuc in quaerendo res est, interim ascendamus quadrigam istam, utpote infirmi et imbecilles, indigentes tali uehiculo, si forte uel sic apprehendemus, in quo apprehensi sumus, id est, huius ipsius uehiculi rationem. Nam hoc monitum habemus ab ipso auriga et primo currus huius exhibitore, ut studeamus comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit longitudo, latitudo, sublimitas, et profundum. Comprehendere dixit, non, Cognoscere: ut non curiositate contenti scientiae, tota cura fructui inhiemus. Non in cognitione est fructus, sed in comprehensione. Alioquin scienti bonum, et non facienti, ut ait quidam, peccatum est ei: et ipse Paulus alio loco, Sic currite, inquit, ut comprehendatis. Quid sit comprehendere, inferius declarabo. 28. Quid igitur est Deus? Longitudo, inquam. Quid ipsa? Aeternitas. Haec tam longa, ut non habeat terminum, non magis loci, quam temporis. Est et latitudo. Et ipsa quid? Charitas. Quibus et ista terminis angustetur in Deo, qui nihil odit eorum quae fecerit? Denique solem suum oriri facit super bonos et malos, pluit super iustos et iniustos. Ergo et inimicos concludit sinus ille. Nec hoc quoque contentus, euadit in infinitum. Omnem non modo affectionem, sed et cognitionem excedit, adiiciente Apostolo et dicente: Scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi. Quid plus dicam? Aeterna est. Nisi quod hoc plus forsitan est, quia aeternitas est. Vides tantam esse latitudinem, quantam et longitudinem? Utinam sic uideas non tantam esse, sed ipsam: id esse unam quod alteram; non minus unam quam duas, nec plus duas quam unam. Deus aeternitas, Deus charitas est: longitudo sine protensione, latitudo sine distensione. In utroque pariter locales quidem excedit temporalesque angustias, sed libertate naturae, non enormitate substantiae. Tali modo immensus est qui omnia fecit in mensura; et quamuis immensus, hic tamen modus et ipsius immensitatis. 29. Quid item Deus? Sublimitas et profundum. In altero supra omnia, in altero infra omnia. Liquet in deitate nusquam claudicare aequalitatem, stare eam undique firmiter, constare immobiliter sibi. Sublime, potentiam; profundum, sapientiam eius considera. Ex aequo et ista respondent sibi, dum et sublimitas inattingibilis, et profunditas aeque inscrutabilis cognoscatur, Paulo admirante et exclamante: O altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et inuestigabiles uiae illius! Libet et nos exclamare cum Paulo, horum utcumque intuentes in Deo, et cum Deo simplicissimam unitatem: O sapientia potens, attingens ubique fortiter! o potentia sapiens, disponens omnia suauiter! Res una, effectus multiplex, operationesque diuersae. Et illa una res est longitudo propter aeternitatem, latitudo propter charitatem, sublimitas propter maiestatem, profunditas propter sapientiam. [5,14] CAPUT XIV. 30. Nouimus haec. Num ideo et arbitramur nos comprehendisse? Non ea disputatio comprehendit, sed sanctitas: si quo modo tamen comprehendi potest quod incomprehensibile est. At nisi posset, non dixisset Apostolus: Ut comprehendamus cum omnibus sanctis. Sancti igitur comprehendunt. Quaeris quomodo? Si sanctus es, comprehendisti, et nosti: si non; esto, et tuo experimento scies. Sanctum facit affectio sancta, et ipsa gemina: timor Domini sanctus, et sanctus amor. His perfecte affecta anima, ueluti quibusdam duobus brachiis suis comprehendit, amplectitur, stringit tenet, et ait: Tenui eum, nec dimittam. Et timor quidem sublimi et profundo, amor lato et longo respondet. Quid tam timendum quam potestas, cui non potes resistere; quam sapientia, cui abscondi non potes? Poterat minus timeri Deus, alterutro carens. Nunc autem perfecte oportet timeas illum, cui nec oculus deest omnia uidens, nec manus potens omnia. Quid item tam amabile, quam amor ipse, quo amas, et quo amaris? Amabiliorem tamen iuncta aeternitas facit: quae dum non excidit, foras mittit suspicionem. Ama igitur perseueranter et longanimiter, et habes longitudinem: dilata amorem tuum usque ad inimicos, et latitudinem tenes. Esto etiam in omni sollicitudine timoratus, et sublime profundumque apprehendisti. 31. Aut si mauis quatuor aeque tuis, diuinis quatuor respondere; facis hoc, si stupes, si paues, si ferues, si sustines. Stupenda plane sublimitas maiestatis: pauenda abyssus iudiciorum. Feruorem exigit charitas, aeternitas perseuerantiam sustinendi. Quis stupet, nisi qui contemplatur gloriam Dei? Quis pauet, nisi qui scrutatur profundum sapientiae? Quis feruet, nisi qui meditatur charitatem Dei? Quis sustinet et perseuerat in amore, nisi qui aemulatur aeternitatem charitatis? Nempe aeternitatis quamdam imaginem perseuerantia praefert. Denique sola est cui aeternitas redditur, uel potius quae aeternitati hominem reddit, dicente Domino: Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. 32. Et nunc aduerte in quatuor istis contemplationis species quatuor. Prima et maxima contemplatio est admiratio maiestatis. Haec requirit cor purgatum, ut a uitiis liberum, atque exoneratum peccatis, facile ad superna leuet: interdum quoque uel per aliquas morulas stupore et ecstasi suspensum teneat admirantem. Secunda autem necessaria est huic; est enim intuens iudicia Dei. Quo sane pauido aspectu, dum uehementius concutit intuentem, fugat uitia, fundat uirtutes, initiat ad sapientiam, humilitatem seruat. Virtutum siquidem bonum quoddam ac stabile fundamentum, humilitas. Nempe si nutet illa, uirtutum aggregatio nonnisi ruina est. Tertia contemplatio occupatur, uel potius otiatur circa memoriam beneficiorum; et ne dimittat ingratum, sollicitat memorantem ad amorem benefactoris. De talibus dicit propheta loquens ad Dominum: Memoriam abundantiae suauitatis suae eructabunt. Quarta quae retro sunt obliuiscens, in sola requiescit exspectatione promissorum: quae cum sit meditatio aeternitatis (siquidem quae promittuntur, aeterna sunt), longanimitatem alit, et perseuerantiae dat uigorem. Puto iam facile est quatuor nostra haec, quatuor illis Apostoli assignare, dum longitudinem comprehendit meditatio promissorum, latitudinem recordatio beneficiorum, sublimitatem contemplatio maiestatis, profundum inspectio iudiciorum. Quaerendus adhuc fuerat, qui nec satis adhuc inuentus est, nec quaeri nimis potest: at orando forte quam disputando dignius quaeritur, et inuenitur facilius. Proinde is sit finis libri, sed non finis quaerendi.