[2,0] LIBER SECUNDUS. [2,1] CAPUT PRIMUM. 1. Memor promissi mei, quo ecce iam aliquamdiu teneor apud te, uir optime, papa Eugeni, uolo absoluere me uel sero. Puderet dilationis, si mihi conscius forem incuriae, aut contemptus. Non ita est: sed incidimus, ut ipse nosti, in tempus graue, quod et ipsi pene uiuendi usui uidebatur indicere cessationem, nedum studiis; cum scilicet Dominus prouocatus peccatis nostris, ante tempus quodammodo uisus sit iudicasse orbem terrae, in aequitate quidem, sed misericordiae suae oblitus. Non pepercit populo suo, non suo nomini. Nonne dicunt in gentibus, Ubi est Deus eorum? Nec mirum. Ecclesiae filii, et qui christiano censentur nomine, prostrati sunt in deserto, aut interfecti gladio, aut fame consumpti. Effusa est contentio super principes, et Dominus errare fecit eos in inuio, et non in uia. Contritio et infelicitas in uiis eorum; pauor, et moeror, et confusio in penetralibus regum ipsorum. Quam confusi pedes annuntiantium pacem, annuntiantium bona ! Diximus, Pax, et non est pax: promisimus bona, et ecce turbatio. Quasi uero temeritate in opere isto, aut leuitate usi simus. Cucurrimus plane in eo, non quasi in incertum, sed iubente te, imo per te Deo. Quare ergo ieiunauimus, et non aspexit? humiliauimus animas nostras, et nesciuit? Nam in his omnibus non est auersus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. Quam patienter interim adhuc audit uoces sacrilegas, et Aegyptios blasphemantes, quia callide eduxit eos, ut occideret in deserto? Et quidem iudicia Domini uera; quis nesciat? At iudicium hoc abyssus tanta, ut uidear mihi non immerito pronuntiare beatum, qui non fuerit scandalizatus in eo. 2 Et quomodo tamen humana temeritas audet reprehendere, quod minime comprehendere ualet? Recordemur supernorum iudiciorum, quae a saeculo sunt, si forte sit consolatio. Nam quidam ita dixit: Memor fui iudicio rum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum. Rem dico ignotam nemini, et nunc nemini notam. Nempe sic se habent mortalium corda: quod scimus cum necesse non est, in necessitate nescimus. Moyses educturus populumde terra Aegypti, meliorem illis pollicitus est terram. Nam quando ipsum aliter sequeretur populus, solam sapiens terram? Eduxit; eductos tamen in terram, quam promiserat, non introduxit. Nec est quod ducis temeritati imputari queat tristis et inopinatus euentus. Omnia faciebat Domino imperante, Domino cooperante, et opus confirmante sequentibus signis. Sed populus ille, inquis, durae ceruicis fuit, semper contentiose agens contra Dominum, et Moysen seruum eius. Bene, illi increduli et rebelles; hi autem quod? Ipsos interroga. Quid me dicere opus est, quod fatentur ipsi? Dico ego unum. Quid poterant proficere, qui semper reuertebantur, cum ambularent? Quando et isti per totam uiam non redierunt corde in Aegyptum? Quod si illi ceciderunt et perierunt propter iniquitatem suam, miramur istos eadem facientes, eadem passos? Sed nunquid illorum casus aduersus promissa Dei? Ergo nec istorum. Neque enim aliquando promissiones Dei iustitiae Dei praeiudicant. Et audi aliud. 3. Peccauit Beniamin: accinguntur reliquae tribus ad ultionem, nec sine nutu Dei. Designauit denique ipse ducem praeliaturis. Itaque praeliantur, freti et manu ualidiori, et causa potiori, et, quod his maius est, fauore diuino. At quam terribilis Deus in consiliis super filios hominum! Terga dedere sceleratis ultores sceleris, et paucioribus plures. Sed recurrunt ad Dominum. Et Dominus ad eos: Ascendite, inquit. Ascendunt denuo, denuoque fusi et confusi sunt. Ita Deo primum quidem fauente, secundo et iubente, iusti iustum certamen ineunt, et succumbunt. Sed quo inferiores certamine, eo fide superiores inuenti sunt. Quid putas de me facerent isti, si meo hortatu iterato ascenderent, iterato succumberent? quando me audirent monentem tertio repetere iter, repetere opus, in quo semel iam, et secundo frustrati forent? Et tamen Israelitae unam et alteram non reputantes frustrationem, tertio parent, et superant. Sed dicunt forsitan isti: Unde scimus quod a Domino sermo egressus sit? Quae signa tu facis, ut credamus tibi? Non est quod ad ista ipse respondeam: parcendum uerecundiae meae. Responde tu pro me et pro te ipso, secundum ea quae audisti, et uidisti; aut certe secundum quod tibi inspirauerit Deus. Sed forte miraris me prosequi ista, qui aliud proposueram. Facio non oblitus propositi, sed quod a proposito non iudicem aliena. Nempe de consideratione, ut memini, sermo mihi ad tuam Dignationem. Et sane magna ista res, et egens consideratione non minima. Quod si res magnas a magnis considerari oportet, cui aeque, ut tibi, id studii competit, qui parem super terram non habes? Sed tu secundum sapientiam et potestatem datam tibi desuper, facies de hoc. Non est meae humilitatis dictare tibi sic uel sic fieri quidquam. Sufficit intimasse oportere aliquid fieri, unde et Ecclesia consoletur, et obstruatur os loquentium iniqua. Haec pauca uice apologiae dicta sint, ut ipsa qualiacumque habeat conscientia tua ex me, unde habeat me excusatum, et te pariter, etsi non apud eos qui facta ex euentibus aestimant, certe apud te ipsum. Perfecta et absoluta cuique excusatio, testimonium conscientiae suae. Mihi pro minimo est ut ab illis iudicer, qui dicunt bonum malum, et malum bonum, ponentes lucem tenebras, et tenebras lucem. Etsi necesse sit unum fieri e duobus, malo in nos murmur hominum, quam in Deum esse. Bonum mihi, si dignetur me uti pro clypeo. Libens excipio in me detrahentium linguas maledicas, et uenenata spicula blasphemorum, ut non ad ipsum perueniant. Non recuso inglorius fieri, ut non irruatur in Dei gloriam. Quis mihi det gloriari in uoce illa: Quoniam propter te sustinui opprobrium, operuit confusio faciem meam? Gloria mihi est, consortem fieri Christi, cuius illa uox est: Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Nunc iam recurrat stilus ad suam materiam, et in ea quae proposueramus, suo tramite gradiatur oratio. [2,2] CAPUT II. 5. Et primo quidem ipsam considerationem quid dicam, considera. Non enim idem per omnia quod contemplationem intelligi uolo; quod haec ad rerum certitudinem, illa ad inquisitionem magis se habeat. Iuxta quem sensum potest contemplatio quidem definiri, uerus certusque intuitus animi de quacunque re, siue apprehensio ueri non dubia. Consideratio autem, intensa ad inuestigandum cogitatio, uel intentio animi uestigantis uerum. Quanquam solebant ambae pro inuicem indifferenter usurpari. [2,3] CAPUT III. 6. Iam quod ad considerationis attinet fructum, quatuor, ut occurrunt, tibi consideranda reor: te, quae sub te, quae circa te, quae supra te sunt. A te tua consideratio inchoet, ne frustra extendaris in alia, te neglecto. Quid tibi prodest si uniuersum mundum lucreris, te unum perdens? Etsi sapiens sis, deest tibi ad sapientiam, si tibi non fueris. Quantum uero? Ut quidem senserim ego, totum. Noueris licet omnia mysteria, noueris lata terrae, alta coeli, profunda maris; si te nescieris, eris similis aedificanti sine fundamento, ruinam, non structuram faciens. Quidquid exstruxeris extra te, erit instar congesti pulueris, uentis obnoxium. Non ergo sapiens, qui sibi non est. Sapiens sibi sapiens erit: et bibet de fonte putei sui primus ipse. A te proinde incipiat tua consideratio; non solum autem, sed et in te finiatur. Quocunque euagetur, ad te reuocaueris eam cum salutis fructu. Tu primus tibi, tu ultimus. Sume exemplum de summo omnium Patre, Verbum suum et emittente, et retinente. Verbum tuum, consideratio tua: quae si procedit, non recedat. Sic progrediatur, ut non egrediatur; sic exeat, ut non deserat. In acquisitione salutis nemo tibi germanior unico matris tuae. Contra salutem propriam cogites nihil. Minus dixi, Contra: Praeter, dixisse debueram. Quidquid se considerationi offerat, quod non quoquo modo ad tuam ipsius salutem pertineat, respuendum. [2,4] CAPUT IV. 7. Et haec tui consideratio in tria quaedam diuiditur, si consideres quid, quis, et qualis sis. Quid in natura, quis in persona, qualis in moribus. Quid, uerbi gratia, homo. Quis, Papa, uel summus Pontifex. Qualis, benignus, mansuetus, uel quidquid tale. Quanquam primum illud, philosophicum sit magis quam apostolicum uestigare; attamen est in definitione hominis, quem dicunt animal rationale, mortale: quod diligentius intueri si libet, licet. Non est quod tuae in eo aut professioni obuiet, aut dignitati: est uero quod saluti afferre queat. Nam consideranti duo haec simul, rationale, mortaleque; is tibi exinde occurrit fructus, ut et mortale, quod in te est rationale humiliet; et rursum rationale, mortale confortet: quod neutrum neglectui erit homini circumspecto. Si qua adhuc praesens consideranda requirit locus, tractabuntur infra, et forte utilius ex partium collatione. [2,5] CAPUT V. 8. Nunc quis sis, et de quo sis factus, aduertendum. Quanquam quod dixi, de quo, id mihi praetereundum putem, tuae potius relinquendum agnitioni. Illud dico indignum tibi, citra perfectum agere de tanta assumpta perfectione. Quidni erubescas minimus inueniri in magnis, qui te recordaris magnum in minimis exstitisse? Non es oblitus primae professionis: non excidit menti quae subducta est manui, sed ne affectui quidem. Ipsam ad singula tua imperia, iudicia, instituta, habere prae oculis non erit inutile. Haec te consideratio facit honoris contemptorem in honore ipso. Atque id magnum. Non recedat a pectore: clypeus est tibi uel a sagitta illa, Homo cum in honore esset, non intellexit. Loquere ergo tibi: Abiectus eram in domo Dei mei. Quale est hoc, de paupere et abiecto leuari super gentes et regna? Quis ego, aut quae domus patris mei, ut sedeam excelsis sublimior? Sane qui dixit mihi: Amice, ascende superius, amicum fore fidit. Si minus inueniar, non expedit quidem. Qui eleuauit, et deiicere potest. Sera querela: Quoniam eleuans allisisti me. Non est quod blandiatur celsitudo, ubi sollicitudo maior. Illa discrimen intendit, haec amicum probat. Huic accingamur, si nolumus tandem cum rubore nouissimum locum tenere. [2,6] CAPUT VI. 9. Factum superiorem dissimulare nequimus; sed enim ad quid omnimodis attendendum. Non enim ad dominandum opinor. Nam et propheta, cum similiter leuaretur, audiuit: Ut euellas et destruas, et disperdas et dissipes, et aedifices et plantes. Quid horum fastum sonat? Rusticani magis sudoris schemate quodam labor spiritualis expressus est. Et nos igitur, ut multum sentiamus de nobis, impositum senserimus ministerium, non dominium datum. Non sum ego maior propheta; et si forte par potestate, sed meritorum non est comparatio. Haec loquere tibi, et doce te ipsum, qui alios doces. Puta te uelut unum aliquem ex prophetis. An non satis ad te? Et nimium. Sed gratia Dei es id quod es. Quid? Esto quod propheta: nunquid plus quam propheta? Si sapis, eris contentus mensura quam tibi mensus est Deus. Nam quod amplius est, a malo est. Disce exemplo prophetico praesidere non tam ad imperitandum, quam ad factitandum quod tempus requirit. Disce sarculo tibi opus esse, non sceptro, ut opus facias prophetae. Et quidem ille non regnaturus ascendit, sed exstirpaturus. Putasne et tu inuenias aliquid elaborandum in agro Domini tui? Et plurimum. Non plane totum quiuere emundare. Prophetae: aliquid filiis suis Apostolis quod agerent reliquerunt; aliquid ipsi parentes tui tibi. Sed nec tu ad omne sufficies. Aliquid profecto tuo relicturus es successori, et ille aliis, et alii aliis usque in finem. Circa undecimam denique horam operarii otii arguuntur, et mittuntur in uineam. Antecessores tui Apostoli audierunt, quia messis quidem multa, operarii uero pauci. Paternam tibi uindicato haereditatem. Nam si filius, et haeres. Ut probes haeredem, euigila ad curam; et non otio torpeas, ne et tibi dicatur: Quid hic stas tota die otiosus? 10. Multo minus inueniri oportet aut deliciis resolutum, aut resupinum pompis. Nihil horum tibi tabulae testatoris assignant. Sed quid? Si illarum tenore contentus sis, curam potius haereditabis et operam, quam gloriam et diuitias. Blanditur cathedra? Specula est. Inde denique superintendis, sonans tibi episcopi nomine non dominium, sed officium. Quidni loceris in eminenti, unde prospectes omnia qui speculator super omnia constitueris? Enim uero prospectus iste procinctum parit, non otium. Quo modo libet gloriari, ubi otiari non licet? Nec locus est otio, ubi sedula urget sollicitudo omnium Ecclesiarum. Nam quid tibi aliud dimisit sanctus Apostolus? Quod habeo, inquit, hoc tibi do. Quid illud? Unum scio: non est aurum neque argentum, cum ipse dicat: Argentum et aurum non est mihi. Si habere contingat, utere non pro libitu, sed pro tempore. Sic eris utens illis, quasi non utens. Ipsa quidem, quod ad animi bonum spectat, nec bona sunt, nec mala: usus tamen horum bonus, abusio mala, sollicitudo peior, quaestus turpior. Esto, ut alia quacunque ratione haec tibi uindices: sed non apostolico iure. Nec enim tibi ille dare quod non habuit potuit. Quod habuit, hoc dedit, sollicitudinem, ut dixi, super Ecclesias. Nunquid dominationem? Audi ipsum. Non dominantes, ait, in clero, sed forma facti gregis. Et ne dictum sola humilitate putes, non etiam ueritate, uox Domini est in Euangelio: Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici uocantur: et infert: Vos autem non sic. Planum est: Apostolis interdicitur dominatus. 11. I ergo tu, et tibi usurpare aude aut dominans apostolatum, aut apostolicus dominatum. Plane ab alterutro prohiberis. Si utrumque simul habere uoles, perdes utrumque. Alioquin non te exceptum illorum numero putes, de quibus queritur Deus sic: Ipsi regnauerunt, et non ex me; principes exstiterunt, et ego non cognoui. Iam si regnare sine Deo iuuat, habes gloriam, sed non apud Deum. At si interdictum tenemus, audiamus edictum. Qui maior est uestrum, fiat sicut iunior; et qui praecessor est, sicut qui ministrat. Forma apostolica haec est: dominatio interdicitur, indicitur ministratio, quae et commendatur ipsius exemplo Legislatoris, qui secutus adiungit: Ego autem in medio uestrum sum, tanquam qui ministrat. Quis se iam titulo hoc inglorium putet, quo se prior Dominus gloriae praesigniuit? Merito Paulus gloriatur in eo, dicens: Ministri Christi sunt, et ego. Et addit: Ut minus sapiens dico, plus ego. In laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. O praeclarum ministerium! Quo non id gloriosius principatu? Si gloriari oportet, forma tibi sanctorum praefigitur, Apostolorum proponitur gloria. Paruane tibi illa uidetur? Quis mihi tribuat similem fieri in gloria sanctorum? Clamat propheta: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum. Clamat Apostolus: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi! 12. Hoc glorieris opto semper optimo genere gloriae, quod Apostoli, quod Prophetae delegere sibi, transmisere tibi. Agnosce haereditatem tuam in Christi cruce, in laboribus plurimis. Felix qui dicere potuit: Plus omnibus laboraui. Gloria est, sed nil in ea inane, nil molle, nil resupinum. Si labor terret, merces inuitet. Unusquisque enim secundum suum laborem mercedem accipiet. Et si ille plus omnibus laborauit, non tamen totum elaborauit, et adhuc locus est. Exi in agrum Domini tui, et considera diligenter, quantis hodieque de ueteri maledicto siluescat spinis ac tribulis. Exi, inquam, in mundum: ager est enim mundus, isque creditus tibi. Exi in illum, non tanquam dominus, sed tanquam uillicus, uidere et procurare unde exigendus es rationem. Exi, dixerim, quibusdam tuae passibus intentae sollicitudinis, et sollicitae intentionis. Neque enim ipsi qui iussi sunt ire in orbem uniuersum, orbem circumierunt praesentia corporis, sed mentis prouidentia. Et tu leua oculos quosdam considerationis tuae, et uide regiones, si non sunt magis siccae ad ignem, quam albae ad messem. Quam multae, quas putaueras fruges, diligenter inspectae, uepres potius apparebunt? Imo ne uepres quidem: annosae et ueternosae arbores sunt, sed non profecto fructiferae; nisi forte glandium aut siliquarum, quas porci manducant. Quousque occupant terram? Nonne, si exis et cernis ista, pudebit otiosam iacere securim; pudebit sine causa falcem apostolicam accepisse? 13. In hunc quondam agrum Isaac patriarcha exierat, cum primum Rebecca occurrit ei: et, ut Scriptura habet, Exierat ad meditandum. Ille ad meditandum, tu ad exstirpandum egrediaris necesse est. Tibi iam praecessisse meditatio debet: tempus faciendi prae manibus. Si nunc haesitare incipias, id quidem sero. Ante, iuxta consilium Saluatoris, sedisse debueras, ante aestimasse opus, metiri uires, ponderasse sapientiam, merita comparasse, sumptus computasse uirtutum. Age ergo, puta tempus putationis adesse, si tamen meditationis praeiuit. Si cor mouisti, mouenda iam lingua, mouenda est et manus. Accingere gladio tuo, gladio spiritus, quod est uerbum Dei. Glorifica manum et brachium dextrum in faciendo uindictam in nationibus, increpationes in populis, in alligando reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis. Si haec facis, honorificas ministerium tuum, et ministerium te. Non mediocris iste principatus. Exturbare est hoc malas bestias a terminis tuis, quo greges tui securi in pascua educantur. Domabis lupos, sed ouibus non dominaberis. Pascendas utique, non premendas sucepsisti. Si bene considerasti quis sis, haec te oportere facere non ignoras. Porro scienti et non facienti, peccatum est tibi. Non es oblitus ubi legeris: Seruus sciens uoluntatem domini sui, et non faciens digna], plagis uapulabit multis. Sic Prophetae, sic Apostoli factitabant. Fortes fuere in bello, non molles in sericis. Si filius es Apostolorum et Prophetarum, et tu fac similiter. Vindica tibi nobile genus similibus moribus; quod non aliunde nobile, quam morum ingenuitate, et fidei fortitudine fit. Per hanc uicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones. Hoc chirographum paternae tuae haereditatis, quod tibi euoluimus, ubi inspicias portionem quae te contingit. Induere fortitudinem, et haereditasti. Posside fidem, posside pietatem, posside sapientiam, sed sapientiam sanctorum (ipsa est timor Domini), et habes quod tuum est. Habes sine defraudatione integrum paternum fundum. Pretiosissimus fundus uirtus est. Bonus fundus humilitas in quo omne aedificium spirituale constructum crescit in templum sanctum in Domino. Per hanc nonnulli possedere etiam portas inimicorum. Quae enim uirtutum aeque potest daemonum omnem debellare superbiam, tyrannidem hominum? Caeterum cum omni indifferenter personae haec sit quaedam turris fortitudinis a facie inimici; nescio quo pacto tamen uis eius maior in maioribus, et in clarioribus clarior comprobatur. Nulla splendidior gemma, in omni praecipue ornatu summi Pontificis. Quo enim celsior caeteris, eo humilitate apparet illustrior et se ipso. [2,7] CAPUT VII. 15. Arguar forsitan, quod non satis primis explicitis partibus, in secundas nescio quomodo stilus excurrerit, describere inchoans qualem te oporteat esse, cum necdum, quis sis, plenius expressisset. Credo erubescens in summo positum apice uideri hominem nudum, festinauit induere insignibus suis. Absque his nempe eo deformior, quo illustrior pares. Nunquid potest abscondi ciuitatis supra montem positae desolatio, aut latere fumus lucernae exstinctae super candelabrum? Simia in tecto, rex fatuus in solio sedens. Et nunc audi canticum meum, et quidem minus suaue, sed salutare. Monstruosa res gradus summus, et animus infimus: sedes prima, et uita ima; lingua magniloqua, et manus otiosa; sermo multus, et fructus nullus; uultus grauis, et actus leuis; ingens auctoritas, et nutans stabilitas. Admoui speculum: foedus se in eo uultus agnoscat: tu tuum gaude dissimilem inueniri. Inspice tamen et tu, ne forte, etsi sit unde merito placeas tibi, etiam in quo debeas displicere, non desit. Volo glorieris testimonio conscientiae tuae, sed non minus ut eodem ipso humilieris. Rara uox, Nihil mihi conscius sum. Cautior in bonis ambulas, si et mala non lateant. Quamobrem, ut dixi, noueris te, ut inter angustias quae non desunt, fruaris conscientiae bono; magis autem ut scias quid desit tibi. Nam cui non desit? Omnia illi desunt, qui nihil sibi desse putat. Quid si summus Pontifex sis? Numquid quia summus Pontifex, ideo summus? Infimum noris esse, si summum putas. Quis summus? Cui addi non possit. Grauiter erras, si te illum existimes. Absit. Non tu de illis es qui dignitates uirtutes putant. Tibi ante experta uirtus, quam dignitas fuit. Augustis relinquito illam sententiam, aliisque, qui diuinis coli honoribus non timuerunt: uerbi gratia. Nabuchodonosor, Alexandro, Antiocho, Herodi. Tu uero considera non consummatione summum te dici, sed comparatione. Nec me putes comparationem dicere meritorum, sed ministeriorum. Sic te existimet homo, ut ministrum Christi, et (quod absque praeiudicio sanctitatis cuiuspiam dixerim) summum plane inter ministros. Alias niti te ad summam uelim, non putare summum, aut uelle putari antequam sis. Nam quomodo proficis, si iam sufficis tibi? Non sit proinde tibi aut pigrum uestigare quid desit, aut fateri quod desit uerecundum. Loquere et tu uoce antecessoris tui, Non quod iam acceperim, aut iam perfectus sim: et rursum, Ego me non arbitror comprehendisse. Haec scientia sanctorum: haec longe ab illa quae inflat. Hanc qui apponit, apponit et dolorem: sed dolorem hunc nemo unquam sapiens subterfugit. Est quippe medicinalis dolor, per quem stupor ille lethalis animi duri et poenitentis extunditur. Et ideo sapiens, qui dicere potuit: Et dolor meus in conspectu meo semper. Nunc iam repetendae reliquiae, si quae sunt, loci illius, a quo paulo ante diuertimus. [2,8] CAPUT VIII. 15. Age, indagemus adhuc diligentius qui sis, quam geras uidelicet pro tempore personam in Ecclesia Dei. Quis es? Sacerdos magnus, summus Pontifex. Tu princeps episcoporum, tu haeres Apostolorum, tu primatu Abel, gubernatu Noe, patriarchatu Abraham, ordine Melchisedech, dignitate Aaron, auctoritate Moyses, iudicatu Samuel, potestate Petrus, unctione Christus. Tu es cui claues traditae, cui oues creditae sunt. Sunt quidem et alii coeli ianitores, et gregum pastores: sed tu tanto gloriosius, quanto et differentius utrumque prae caeteris nomen haereditasti. Habent illi sibi assignatos greges, singuli singulos: tibi uniuersi crediti, uni unus. Nec modo ouium, sed et pastorum tu unus omnium pastor. Unde id probem quaeris? Ex uerbo Domini. Cui enim, non dico episcoporum, sed etiam Apostolorum sic absolute et indiscrete totae commissae sunt oues? Si me amas, Petre, pasce oues meas. Quas? illius uel illius populos ciuitatis, aut regionis, aut certi regni? Oues meas, inquit. Cui non planum, non designasse aliquas, sed assignasse omnes? Nihil excipitur, ubi distinguitur nihil. Et forte praesentes caeteri condiscipuli erant, cum committens uni, unitatem omnibus commendaret in uno grege et uno pastore, secundum illud: Una est columba mea, formosa mea, perfecta mea. Ubi unitas, ibi perfectio. Reliqui numeri perfectionem non habent, sed diuisionem, recedentes ab unitate. Inde est quod alii singuli singulas sortiti sunt plebes, scientes sacramentum. Denique Iacobus, qui uidebatur columna Ecclesiae, una contentus est Hierosolyma, Petro uniuersitatem cedens. Pulchre uero ibi positus est suscitare semen defuncti fratris, ubi occisus est ille: nam dictus est frater Domini. Porro cedente Domini fratre, quis se alter ingerat Petri praerogatiuae? 16. Ergo, iuxta canones tuos, alii in partem sollicitudinis, tu in plenitudinem potestatis uocatus es. Aliorum potestas certis arctatur limitibus: tua extenditur et in ipsos, qui potestatem super alios acceperunt. Nonne, si causa exstiterit, tu episcopo coelum claudere, tu ipsum ab episcopatu deponere etiam et tradere satanae potes? Stat ergo inconcussum priuilegium tuum tibi tam in datis clauibus, quam in ouibus commendatis. Accipe aliud, quod nihilominus praerogatiuam confirmat tibi. Discipuli nauigabant, et Dominus apparebat in littore; quodque iucundius erat, in corpore rediuiuo. Sciens Petrus quia Dominus est, in mare se misit, et sic uenit ad ipsum, aliis nauigio peruenientibus. Quid istud? Nempe signum singularis pontificii Petri, per quod non nauem unam, ut caeteri quique suam, sed saeculum ipsum susceperit gubernandum. Mare enim saeculum est; naues, Ecclesiae. Inde est quod altera uice instar Domini gradiens super aquas, unicum se Christi uicarium designauit, qui non uni populo, sed cunctis praeesse deberet: siquidem aquae multae, populi multi. Ita cum quisque caeterorum habeat suam, tibi una commissa est grandissima nauis; facta ex omnibus ipsa uniuersalis Ecclesia, toto orbe diffusa. [2,9] CAPUT IX. 17. En quis es. Sed noli obliuisci etiam quid? Nam et ego non sum oblitus, id me promisisse repetiturum in opportunitate. Quam opportune cum eo qui es, etiam quod ante eras, consideras! Quid dico, eras? Et nunc es. Quid desinas intueri, quod non desisti esse? Una sane consideratio est, quid fueris, et quid sis: nam quis sis factus, altera. Non oportet ut ista extundat illam in scrutinio tui. Es enim, ut dixi, adhuc quod eras: et non minus hoc es, quam quod factus es post, forte et magis. Denique illud natus es, mutuatus hoc, non in hoc mutatus. Non reiectum illud, sed istud adiectum. Tractemus utrumque simul: nam, ut praefatum me memini, collatae ex inuicem ambae res utiliores fient. Dixi supra consideranti quid sis, naturam occurrere, qua es homo: nam homo natus es. Porro percunctanti quis, personae respondebitur nomen, quod es episcopus: quod quidem factus, non natus es. Quid tibi horum uidetur ad purum esse tui, et ad te principalius pertinere? quod factus, an quod natus? Nonne quod natus? Hoc ergo consulo consideres maxime, quod maxime es, hominem uidelicet, quod et natus es. 18. Nec modo quid natus, sed et qualis natus, oportet attendas, si non uis tuae considerationis fructu et utilitate fraudari. Tolle proinde nunc haereditaria haec perizomata ab initio maledicta. Dirumpe uelamen foliorum celantium ignominiam, non plagam curantium. Dele fucum fugacis honoris huius, et male coloratae nitorem gloriae, ut nude nudum consideres, quia nudus egressus es de utero matris tuae. Nunquid infulatus? numquid micans gemmis, aut floridus sericis, aut coronatus pennis, aut suffarcinatus metallis? Si cuncta haec, ueluti nubes quasdam matutinas, uelociter transeuntes et cito pertransituras, dissipes et exsuffles a facie considerationis tuae, occurret tibi homo nudus, et pauper, et miser, et miserabilis; homo dolens quod homo sit, erubescens quod nudus sit, plorans quod natus sit, murmurans quod sit; homo natus ad laborem, non ad honorem; homo natus de muliere, et ob hoc cum reatu; breui uiuens tempore, ideoque cum metu; repletus multis miseriis, et propterea cum fletu. Et uere multis, quia corporis et animae simul. Quid enim calamitate uacat nascenti in peccato, fragili corpore, et mente sterili? Vere ergo repletus, cui infirmitas corporis, et fatuitas cordis cumulatur traduce sordis, mortis addictione. Salubris copula, ut cogitans te summum Pontificem, attendas pariter uilissimum cinerem non fuisse, sed esse. Imitetur cogitatio naturam; imitetur et, quod dignius est, Auctorem naturae, summa imaque consocians. Nonne natura in persona hominis uili limo uitae spiraculum colligauit? Nonne Auctor naturae in sui persona Verbum limumque contemperauit? Ita tibi sume formam tam de nostrae concretione originis, quam de sacramento redemptionis: ut altus sedens, non alta sapiens sis, sed humilia de te sentiens, humilibusque consentiens. [2,10] CAPUT X. 19. Proinde si consideras quantus es, cogita etiam qualis et maxime. Haec te sane consideratio tenet in te; nec a te auolare sinit, non ambulare in magnis, neque in mirabilibus super te. In te consistito. Non infra deiici, non attolli supra, non euadere in longius, non extendi in latius. Tene medium, si non uis perdere modum. Locus medius tutus est. Medium sedes modi, et modus uirtus. Omnem extra modum mansionem, sapiens exsilium reputat. Propterea non est illi habitare in longo, quod ultra modum sit: sed ne in lato quidem quod extra sit: porro nec in alto uel imo, quod alterum supra, alterum infra sit. Denique et longitudo exterminium habere solet, et dilatatio scissuram, et altitudo ruinam, et profundum absorptionem. Dico haec planius, ne me putes ea loqui quae Apostolus comprehendere hortatur cum omnibus sanctis, longitudinem, latitudinem, sublimitatem, et profundum : quod alterius erit et disputationis, et temporis. Nunc autem longum dico, cum sibi homo longiorem promittit uitam; latum, cum in superfluas animus distenditur curas; altum, cum de se plus praesumit; profundum, cum se plus deiicit. Qui ergo longa sibi metitur tempora, nonne uere ingreditur iter exterminii, transiens uitae terminos productiori sollicitudine? Inde est, quod homines in praesenti a sese exsules per obliuionem, in alia per inanem sollicitudinem migrant saecula, non profutura, imo nec futura. Similiter animus distentus in multa, multis laceretur curis necesse est. Nempe immoderata extensio extenuationem, et extenuatio nimia scissionem facit. Iam uero alta praesumptio, quid nisi ruinosa praecipitatio est? Legisti namque, Ante ruinam exaltatur cor. Quid e regione nimiae pusillanimitatis deiectio, nisi desperata quaedam absorptio est? In hanc fortis non deiicietur. Prudens longioris uitae non abducetur incerto. Modestus moderabitur curas, temperabit a superfluis, non deerit necessariis. Porro iustus altiora se non praesumet, sed loquetur cum iusto: Si iustus fuero, non leuabo caput. [2,11] CAPUT XI. 20. Tu ergo in hac consideratione tui caute ambules, et tota aequitate uerseris, ut nec plus uero tibi tribuas, nec plus iusto parcas. Porro plus uero tribuis, non modo arrogando tibi quod non habes bonum, sed et quod habes adscribendo. Vigilanter discerne, qualis ex te, et qualis sis dono Dei; et non sit in spiritu tuo dolus. Erit autem, nisi fideliter partiens, tua tibi, et quae sunt Dei, Deo sine fraude resignes. Ex te mala, bona a Domino esse, persuasum tibi non ambigo. Sane inter considerandum qualis sis, etiam qualis fueris ad memoriam reuocandum. Conferenda posteriora prioribus. Profecerisne in uirtute, in sapientia, in intellectu, in suauitate morum; an ab his forte (quod absit!) defeceris. Patientior sis, an impatientior solito, iracundior leniorne, insolentior an humilior, affabilior an austerior, exorabilior an difficilior, pusillior animo an magnanimior, serius magis an plusculum dissolutus, timoratior an forte fidentior quam oportet. Quam latus tibi patet campus in hoc genere considerandi! Memoro ego pauca, ueluti quaedam seminaria proferens; non tamen ipse serens, sed dans semen serenti. Oportet innotescat tibi zelus tuus, clementia tua, discretio quoque moderatrix earumdem uirtutum, qualis uidelicet in donandis iniuriis, qualis sis in ulciscendis, quam in utroque prouidus modi, loci, temporis obseruator. Prorsus consideranda tria haec in usu uirtutum harum; ne non sint uirtutes, si praeter haec reperiantur: nempe eiusmodi, non natura uirtutes, sed usus facit. Nam ex se indifferentes esse noscuntur. Tuum est, aut abutendo et confundendo facere uitia; aut bene ordinateque utendo, uirtutes. Solent discretionis oculo caligante alterutrum sibi praeripere loca, terminos occupare. Porro caliginis duae sunt causae, ira et mollior affectus. Is iudicii censuram eneruat, illa praecipitat. Quomodo ab altero non periclitetur, aut pietas clementiae, aut zeli rectitudo? Turbatus prae ira oculus clementer nil intuetur; suffusus fluxa quadam et muliebri mollitie animi rectum non uidet. Non eris innocens, si aut punias eum cui forte parcendum esset, aut parcas ei qui fuerat puniendus. [2,12] CAPUT XII. 21. In tribulationibus quoque qualem te inueneris nolo dissimules. Si constantem in tuis, condolentem in alienis gaude. Recti cordis hoc; e regione peruersissimi, si cum in propriis deprehendaris fortasse impatiens, minime tamen in alienis compatiens sentiaris. Quid in prosperis? nihilne est quod considerationem sollicitet? Est utique si diligenter attendas, quam rarus semper exstiterit, qui non uel modice in prosperitate animum relaxauerit a sui custodia et disciplina. Quando haec incautis non fuit ad disciplinam, quod ignis ad ceram, quod solis radius ad niuem uel glaciem? Sapiens Dauid, sapientior Salomon fuit: sed blandientibus nimis secundis rebus alter ex parte, alter ex toto desipuit. Magnus qui incidens in aduersa, non excidit uel parum a sapientia: nec minor cui praesens felicitas si arrisit, non irrisit. Quanquam facilius inueneris qui sapientiam retinuerunt, contraria sibi fortuna, quam qui propitia non perdiderunt. Praeferendus ille et magnus est, cui inter prospera saltem risus indecentior, aut sermo insolentior, aut immoderatior cura uestis uel corporis non irrepsit. [2,13] CAPUT XIII. 22. Etsi recte Sapiens hortatur sapientiam scribi in otio, cauendum et in otio otium est. Fugienda proinde otiositas, mater nugarum, nouerca uirtutum. Inter saeculares nugae, nugae sunt; in ore sacerdotis, blasphemiae. Interdum tamen si incidant ferendae fortassis; referendae nunquam. Magis interueniendum caute et prudenter nugacitati. Prorumpendum sane in serium quid, quod non modo utiliter, sed libenter audiant et supersedeant otiosis. Consecrasti os tuum Euangelio: talibus iam aperire illicitum, assuescere sacrilegium est. Labia sacerdotis, ait, custodiunt scientiam et legem requirunt de ore eius: non nugas profecto uel fabulas. Verbum scurrile quod faceti urbaniue nomine colorant, non sufficit peregrinari ab ore: procul et ab aure relegandum. Foede ad cachinnos moueris, foedius moues. Porro detrahere, aut detrahentem audire, quid horum damnabilius sit, non facile dixerim. [2,14] CAPUT XIV. 23. De auaritia non est quod tuum fatigem intuitum, cum pecuniam tanquam paleam dicaris habere. Non prorsus, non est quod pro illa timeatur a iudiciis tuis. Sed est quod non minus saepe, nec noxie minus insidiari iudicantibus solet: de quo maxime, quid in tua lateat conscientia, latere te nolim. Quid illud sit quaeris? Acceptio personarum. Non parui te reum peccati existimes, si facies peccatorum sumis et non potius causas diiudicas meritorum. Est item uitium, cuius si te immunem sentis, inter omnes quos noui ex his qui cathedras ascenderunt, sedebis me iudice solitarius: quia ueraciter singulariterque leuasti te supra te, iuxta prophetam. Facilitas credulitatis haec est, cuius callidissimae uulpeculae magnorum neminem comperi satis cauisse uersutias. Inde eis ipsis pro nihilo irae multae, inde innocentium frequens addictio, inde praeiudicia in absentes. Gratulor autem tibi: nec enim assentationis apud te uereor incurrere notam: gratulor, inquam, praesidere te usque adhuc absque horum omnium querela multa: an et sine culpa, tu uideris. Nunc ad ea quae sub te sunt, consideratio intendenda. At alterius principii hoc: siquidem tuis occupationibus sermo breuior competentior est.