[0] S. BERNARDI ABBATIS APOLOGIA AD GUILLELMUM SANCTI-THEODERICI ABBATEM. PRAEFATIUNCULA. Quod me huiusmodi operam dare iubes, per quod tollendum sit scandalum de regno Dei, libenter accipio: sed quomodo id uelis fieri, necdum satis elucet mihi. Nam illam tuam dulcissimam epistolam dulciter legens, ac dulcius relegens (saepius quippe repetita placebat) intellexi quidem te uelle, ut illis qui de nobis tanquam detractoribus Cluniacensis Ordinis, conqueruntur, satisfaciam: quatenus uidelicet sciatur non esse uerum, quod male hucusque de nobis putarunt, uel putari uoluerunt. At si post hanc satisfactionem rursus uictus eorum ac uestitus superfluitatem, et caetera quae subiungis, quemadmodum iniungis, carpere uoluero; et mihi uidebor contradicere, et quomodo sine scandalo facere queam, non uideo. Nisi forte, et Ordinem quidem laudabilem, et Ordinis reprehensores reprehensibiles dicam, et nihilominus tamen ipsius superflua reprenendam. Si hoc modo uis, aut forte aliter magis expedire uides, manda apertius; et ut ualeam quod uis, eo modo quo uis, ora instantius. Scito tamen non modico me huiusmodi scriptitationibus feriri detrimento: quia multum hinc mihi deuotionis subtrahitur, dum studium orationis intermittitur, praesertim cum nec usus suppetat dictandi, nec otium. [1] CAPUT I. Profitetur se suosque ab obtrectatione religiosi Ordinis prorsus alienos. Venerabili patri GUILLELMO, frater BERNARDUS, fratrum qui in Clara-Valle sunt, inutilis seruus, salutem in Domino. 1. Usque modo si qua me scriptitare iussistis, aut inuitus, aut nullatenus acquieui: non quia negligerem quod iubebar, sed ne praesumerem quod nesciebam. Nunc uero noua urgente causa, pristina fugatur uerecundia, et uel perite uel imperite dolori meo satisfacere cogor, fiduciam dante ipsa necessitate. Quomodo namque silenter audire possum uestram huiuscemodi de nobis querimoniam, qua scilicet miserrimi hominum, in pannis et semicinctiis, de cauernis, ut ait ille, dicimur iudicare mundum; quodque inter caetera intolerabilius est, etiam gloriosissimo Ordini uestro derogare, sanctis qui in eo laudabiliter uiuunt, impudenter detrahere, et de umbra nostrae ignobilitatis, mundi luminaribus insultare? Itane sub uestimentis ouium, non quidem lupi rapaces, sed pulices mordaces, imo tineae demolientes; bonorum uitam, quia palam non audemus, in occulto corrodimus; nec saltem clamorem inuectionis, sed susurrium detractionis emittimus? Si hoc ita est, utquid sine causa mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oues occisionis? Si ita, inquam, pharisaica iactantia caeteros homines, et (quod superbius est) nobis meliores despicimus, quid nobis prodest tanta in nostro uictu parcitas et asperitas, in uestitu notabilis illa uilitas ac diuersitas, in opere manuum quotidiana desudatio, in ieiuniis et uigiliis iugis exercitatio, totius denique uitae nostrae singularis quaedam atque austerio conuersatior? nisi forte omnia opera nostra facimus, ut uideamur ab hominibus, Sed dicit Christus: Amen dico uobis, receperunt mercedem suam. Nonne si in hac uita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus? An uero non in hac uita tantum in Christo speramus, si de Christi seruitio temporalem tantum gloriam quaerimus? 2. Miser ergo homuncio qui tanto labore et industria studeo non esse, uel potius uideri sicut caeteri hominum; minus tamen accepturus, imo grauius cruciandus, quam quilibet hominum. Siccine ergo non inueniebatur nobis uia, ut ita dicam, utcunque tolerabilior ad infernum? Si ita necesse erat, ut illo descenderemus; cur saltem illam, qua multi incedunt, uiam scilicet latam, quae ducit ad mortem, non elegimus, quatenus uel de gaudio, et non de luctu, ad luctum transiremus? O quam felicius est illis, quorum non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum, qui in labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellantur! qui etsi peccatores, ac pro gaudiis temporalibus, perpetuis cruciatibus addicti, saltem abundantes in saeculo obtinuerunt diuitias. Vae portantibus crucem, non sicut Saluator suam, sed sicut ille Cyrenaeus, alienam. Vae Citharoedis citharizantibus, non ut illi de Apocalypsi, in citharis suis, sed uere, ut hypocritae in alicnis. Vae semel, et uae iterum pauperibus superbis. Vae, inquam, semel, et uae iterum, portantibus crucem Christi, et non sequentibus Christum: qui nimirum cuius passionibus participant, humilitatem sectari negligunt. 3. Duplici quippe contritione conteruntur qui huiusmodi sunt, quando et hic pro temporali gloria temporaliter se affligunt, et in futuro pro interna superbia ad aeterna supplicia pertrahuntur. Laborant cum Christo, sed cum Christo non regnant: sequuntur Christum in paupertate sua, sed in gloria non consequuntur: de torrente in uia bibunt, sed non exaltabunt caput in patria: lugent nunc, sed tunc non consolabuntur. Et merito: quid enim facit superbia sub pannis humilitatis Iesu? nunquid non habet quo se palliet humana malitia, nisi unde inuoluta est infantia Saluatoris? Et quomodo intra praesepium Domini simulatrix arrogantia se coarctat, ac pro uagitibus innocentiae, malum inibi detractionis immurmurat? Annon illi superbissimi de Psalmo, quorum prodiit ex adipe iniquitas eorum, multo tutius operti sunt iniquitate et impietate sua, quam nos latemus sub sanctitate aliena? Quis enim magis impius, an profitens impietatem, an mentiens sanctitatem? Nonne is qui etiam mendacium addens, geminat impietatem? Et quid dicam? Vereor ne forte et ego suspectus habear, non quidem uobis, pater, non uobis, cui utique notum me noui, quantum in hac caligine homo homini innotescero potest; et specialiter de hac re scio uos non ignorare quid sentiam. Sed propter illos, qui me nec ita ut uos cognouerunt, nec sicut uobis hinc loqui soleo, loquentem audierunt, scribo uobis (quod et frequenter audistis), ut quoniam ego per singulos ire, et singulis satisfacere nequeo, ex me habeatis, unde quod de me certissime scitis; eis pro me uerissime persuadeatis. Neque enim timeo omnium oculis scribere, quidquid de hac re uobis in aure locutus sum. [2] CAPUT II. Purgat se S. Bernardus, et Ordinem Cluniacensium commendat 4. Quis unquam me aduersus Ordinem illum uel coram audiuit disputantem, uel clam susurrantem? Quem unquam de Ordine illo nisi cum gaudio uidi, nisi cum honore suscepi, nisi cum reuerentia allocutus, nisi cum humilitate adhortatus sum? Dixi, et dico: Modus quidem uitae est sanctus, honestus, castitate decorus, discretione praecipuus, a patribus institutus, a Spiritu sancto praeordinatus, animabus saluandis non mediocriter idoneus. Egone uel damno, uel despicio, quem sic praedico? Memini me aliquando in aliquibus eiusdem Ordinis monasteriis hospitio susceptum fuisse: reddat Dominus seruis suis humanitatem, quam infirmanti mihi ultra etiam quam necesse fuit, exhibuerunt; et honorem, quo me plus quoque quam dignus fui, dignati sunt. Ipsorum me commmendaui orationibus, interfui collationibus: saepe et de Scripturis, et salute animarum habui sermonem cum multis, et publice in capitulis, et priuatim in cameris. Quem unquam uel clam, uel palam aut ab illo Ordine dissuadere, aut ad nostrum ut ueniret persuadere tentaui? An non potius multos cupientes uenire repressi, uenientes et pulsantes repuli? Annon fratrem Nicolaum ad Sanctum-Nicolaum, et uobis duos de uestris, uobis teste, remisi? Sed et duobus quibusdam eiusdem Ordinis abbatibus, quorum ne nomina prodam, ipsi eos optime nostis, et nihilominus quam amica mihi familiaritate iungantur, scitis: numquid non tamen ad alium Ordinem (quod et uos non latuit) migrare desiderantibus, iamiamque deliberantibus, nostrum eis dissuasorium consilium obuiauit, ac ne suas desererent cathedras effecit? Cur igitur Ordinem damnare putor, uel dicor, cui amices meos deseruire suadeo, cui suos ad nos uenientes monachos reddo, de quo et mihi orationes tam sollicite requiro, tam deuote suscipio. [3] CAPUT III. Varietatem religiosorum Ordinum nondeoere prae iudicare uinculo charitatis. 5. An forte quia iuxta alium Ordinem conuersari uideor, propterea suspectus hinc habeor? Sed eadem ratione et uos nostro derogatis, quicunque aliter uiuitis. Ergo et continentes, et coniuges inuicem se damnare putentur, quod suis quique legibus in Ecclesia conuersentur. Monachi quoque ac regulares clerici sibi inuicem derogare dicantur, quia propriis ab inuicem obseruantiis separantur. Sed et Noe, et Danielem, et Iob in uno se regno pati non posse suspicemur, ad quod utique non eos uno tramite iustitiae cognouimus peruenisse. Mariam denique et Martham necesse sit aut utramque, aut alteram Saluatori displicere, cui nimirum tam dissimili studio deuotionis contendunt ambae placere. Et hac ratione in tota Ecclesia (quae utique tam pluribus, tamque dissimilibus uariatur ordinibus, utpote regina quae in Psalmo legitur circumamicta uarietatibus ), nulla pax, nulla prorsus concordia esse putabitur. Quae etenim secura quies, quis tutus in ea status inuenietur, si unus quilibet homo unum quemlibet Ordinem eligens, alios aliter uiuentes aut ipse aspernetur, aut se ab ipsis sperni suspicetur, praesertim cum tenere impossibile sit uel unum hominem omnes Ordines, uel unum Ordinem omnes homines? Non sum tam hebes, ut non agnoscam tunicam Ioseph, non illius qui liberauit Aegyptum, sed qui saluauit mundum, et hoc non a fame corporis, sed a morte simul animae et corporis. Notissima quippe est, quia polymita, id est pulcherrima uarietate distincta; sed et sanguine apparet intincta, non quidem haedi, qui peccatum significat, sed agui, qui designat innocentiam, hoc est suo ipsius, non alieno. Ipse est profecto Agnus mansuetissimus, qui coram non quidem tondente, sed occidente se obmutuit; qui peccatum non fecit, sed abstulit peccata mundi. Miserunt autem qui dicerent ad Iacob. Hanc inuenimus; uide utrum tunica filii tui sit, an non. Vide et tu, Domine, utrum haec sit tunica dilecti Filii tui. Recognosce, omnipotens Pater, eam quam fecisti Christo filio tuo polymitam, dando quidem quosdam apostolos, quosdam autem prophetas, alios uero euangelistas, alios pastores et doctores, et caetera quae in eius ornatu mirifico decenter apposuisti, ad consummationem utique sanctorum, occurrentium in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Dignare etiam, Deus, pretiosissimi purpuram sanguinis quo aspersa est, recognoscere, et in purpura praeclarum insigne ac gloriosissimum indicium obedientiae. Quare ergo, inquit, rubrum est uestimentum tuum? Torculur, ait, calcaui solus, et de gentibus non est uir mecum. 6. Itaque quandoquidem factus est obediens Patri usque ad torcular crucis, quod utique solus calcauit: solum quippe brachium suum auxiliatum est ei, iuxta illud in alio loco, Singulariter sum ego, donec transeam. Iam ergo exalta eum, Deus, et da ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum. Ascendat in altum, captiuam ducat captiuitatem, donet dona hominibus. Quae dona? Relinquat uidelicet sponsae suae Ecclesiae pignus haereditatis, ipsam tunicam suam: tunicam scilicet polymitam, eamdemque inconsutilem, et desuper contextam per totum; sed polymitam ob multorum Ordinum, qui in ea sunt, multimodam distinctionem: inconsutilem uero propter indissolubilis charitatis indiuiduam unitatem. Quis me, inquit, separabit a charitate Christi? Audi quomodo polymitam: Diuisiones, ait, gratiarum sunt, idem autem Spiritus; et diuisiones operationum sunt, idem uero Dominus. Deinde diuersis enomeratis charismatibus, tanquam uariis tunicae coloribus, quibus constet eam esse polymitam, ut ostendat etiam esse inconsutilem, et desuper contextam per totum, adiungit: Haec autem operatur unus atque idem Spiritus, diuidens singulis prout uult. Charitas quippe diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Non ergo diuidatur, sed totam et integram haereditario iure sortiatur Ecclesia, quia et de illa scriptum est: Astitit regina a dextris tuis in uestitu deaurato, circumdata uarietate. Itaque diuersi diuersa accipientes dona, alius quidem sic, alius uero sic; siue Cluniacenses, siue Cistercienses, siue clerici regulares, siue etiam laici fideles, omnis denique Ordo, omnis lingua, omnis sexus, omnis aetas, omnis conditio, in omni loco, per omne tempus, a primo homine usque ad nouissimum. Nam et propter hoc talaris dicta est, quod ad finem usque pertingat, dicente propheta, Non est qui se abscondat a calore eius: nimirum congruens ei cui et facta est, qui, perhibente uidelicet alia Scriptura, et ipse attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suauiter. [4] CAPUT IV. Se caeteros omnes Ordines charitate, unum professione tenere. 7. Omnes ergo concurramus pariter in unam tunicam, et ex omnibus constet una. Ex omnibus, inquam, una. Nam etsi ex pluribus et diuersis, una est tamen columba mea, formosa mea, perfecta mea. Alioquin nec ego solus, nec tu sine me, nec ille sine utroque: sed simul omnes sumus illa una, si tamen solliciti sumus seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. Non, inquam, tantum Ordo noster, aut solus uester, ad illam pertinet unam, sed noster simul et uester: nisi forte (quod absit!) inuicem inuidentes, inuicem prouocantes, inuicem mordeamus, et ab inuicem consumamur ; et sic non possit nos Apostolus uni illi uiro, cui despondit, uirginem castam exhibere Christo. Verumtamen illa una dicit in Canticis, Ordinauit in me charitatem: ut etsi una in charitate, diuisa tamen sit ordinatione. Quid ergo? Cisterciensis sum: damno igitur Cluniacenses? Absit! sed diligo, sed praedico, sed magnifico. Cur ergo, inquis, Ordinem illum non tenes, si sic laudas? Audi. Propter hoc quod Apostolus ait: Unusquisque in ea uocatione, in qua uocatus est, permaneat. Quod si quaeris, cur et a principio non elegerim, si talem sciebam? respondeo: Propter id quod rursus ait Apostolus: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Non quod scilicet Ordo sanctus et iustus non sit: sed quia ego carnalis eram, uenumdatus sub peccato; et talem animae meae languorem sentiebam, cui fortior esset potio necessaria. Et diuersis morbis diuersa conueniunt medicamenta, et fortioribus fortiora. Fac duos homines febribus anxiari, quartanis unum, alterum tertianis. Commendet autem qui quartanis laborat, tertiano aquam, pyra, et frigida quaeque sumenda: cum tamen ab his ipse abstineat, uinumque et caetera calida, utpote sibi congruentia, sumat. Quis, rogo, hinc eum recte reprehendat? Si diceret ille, Cur tu aquam non bibis, quam ita laudas? annon recte responderet: Et tibi eam fideliter tribuo, et mihi salubriter subtraho? 8. Denique requiratur a me etiam, cur cum omnes Ordines laudem, omnes non teneo! Laudo enim omnes et diligo, ubicunque pie et iuste uiuitur in Ecclesia. Unum opere teneo, caeteros charitate. Faciet autem charitas (fidenter loquor) ut ne illorum quidem fructu frauder, quorum instituta non sequor. Plus aliquid dicam. Tu tibi caute age. Potest namque fieri quia frustra tu laboraueris: ut autem ego frustra diligam bonum quod operaris, fieri omnino non potest. O quanta fiducia charitatis! Alius operatur non amans, et alius amat nihil operans. Ille quidem suum opus perdit, illius uero charitas nunquam excidit. Et quid mirum, si in hoc exsilio, peregrinante adhuc Ecclesia, quaedam huiuscemodi sit pluralis, ut ita dixerim, unitas, unaque pluralitas: cum in illa quoque patria, quando iam ipsa regnabit, nihilominus forte talis aliqua dispar quodammodo aequalitas futura sit? Inde etenim scriptum est: In domo Patris mei mansiones multae sunt. Sicut itaque illic multae mansiones in una domo; ita hic multi ordines sunt in Ecclesia una: et quomodo hic diuisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus; ita ibi distinctiones quidem gloriarum, sed una domus. Porro unitas tam hic quam ibi, consistit in una charitate; diuersitas autem hic quidem in ordinum uel operationum multifaria diuisione: illic uero in quadam meritorum notissima, sed et ordinatissima distinctione. Intelligens denique Ecclesia hanc suam quodammodo discordem concordiam, concordemue discordiam: Deduxit me, inquit, super semitas iustitiae propter nomen suum. Ponens quippe semitas pluraliter, et iustitiae singulariter; nec diuersitatem praetermisit operationum, nec unitatem operantium. Praeuidens quoque et illam in coelestibus discretam unitatem futuram, deuotissime laeta decantat: Plateae tuae, Ierusalem, sternentur auro mundo, et per omnes uicos tuos Alleluia cantabitur. Audiens enim plateas et uicos, coronas et glorias diuersas intellige. In auro, quo uno metallo illa ciuitas ornata describitur. et in uno Alleluia, quod cantandum perhibetur, dissimilium specierum similem pulchritudinem, et multarum mentium unam deuotionem attende. 9. Non igitur una tantum semita inceditur, quia nec una est mansio quo tenditur. Viderit autem quisque quacumque incedat, ne pro diuersitate semitarum ab una iustitia recedat: quoniam ad quamlibet mansionem sua quisque semita peruenerit, ab una domo Patris exsors non erit. Verumtamen ut stella ab stella differt in claritate; sic erit, ait, et resurrectio mortuorum. Nam etsi fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris eorum: alii tamen aliis amplius, pro diuersitate meritorum. Quae sane merita sciendum non sic in hoc saeculo, ut in illo, facile ab homine posse discerni: quippe cum hic tantum opera uideantur, illic etiam corda nihil impediat intueri. Siquidem radiante ubique Sole iustitiae, tunc manifesta erunt abscondita cordium; et sicut non est nunc qui se abscondat a calore eius, ita tunc non erit qui se occultet a splendore ipsius. Et de operibus quidem saepe incerta, et ob hoc periculosa sententia fertur, cum multoties minus iustitiae habeant, qui magis operantur. [5] CAPUT V. Religiosos aliorum Ordinum aemulos et obtrectatores acri stylo aggreditur. 10. Unde nunc mihi conueniendi sunt quidam de Ordine nostro, qui contra illam sententiam, Nolite ante tempus iudicare, quoadusque ueniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium; aliis Ordinibus derogare dicuntur, et suam iustitiam solam uolentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti: quos profecto (si qui tamen huiuscemodi sunt) nec nostri, nec cuiuspiam esse Ordinis uerius dixerim; quippe qui etsi ordinate uiuentes, superbe tamen loquentes, ciues se faciunt Babylonis, id est confusionis; imo filios tenebrarum, ipsiusque gehennae, ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. Vobis ergo, inquam, fratres, qui etiam post auditam illam Domini de Pharisaeo et Publicano parabolam, de uestra iustitia praesumentes, caeteros aspernamini, dicitis (ut dicitur) solos uos hominum esse iustos, aut omnibus sanctiores; solos uos monachorum regulariter uiuere, caeteros uero Regulae potius existere transgressores. 11. Primo quid ad uos de alienis seruis? Suo domino stant, aut cadunt. Quis uos constituit iudices super eos? Deinde si ita, ut dicitur, de Ordine uestro praesumitis; qualis ordo est, ut antequam de suo quisque trabem eiiciat, in fratrum oculis tam curiose festucas perquirat? Qui in Regula gloriamini, cur contra Regulam detrahitis? cur contra Euangelium, ante tempus, et contra Apostolum, alienos seruos iudicatis? An Regula non concordat Euangelio uel Apostolo? alioquin Regula iam non est regula, quia non recta. Audite, et discite ordinem, qui contra ordinem aliis Ordinibus derogatis. Hypocrita, inquit, eiice primum trabem de oculo tuo, et sic uidebis eiicere festucam de oculo fratris tui. Quaeris quam trabem? annon grandis et grossa trabes est superbia, qua te putans esse aliquid, cum nihil sis, insanissime tibi tanquam sanus exsultas, et aliis uanissime, trabem portans, de festucis insultas? Gratias, inquis, ego tibi, Deus, quia non sum sicut caeteri hominum, iniusti, raptores, adulteri: sequere ergo, et dic, Detractores. Neque enim minima est haec festuca inter caeteras. Quare cum tam diligenter alias enumeres, istam taces? Si pro nulla uel minima habes, audi Apostolum: Neque maledici, ait, regnum Dei possidebunt. Audi et Deum in Psalmo comminantem: Arguam te, inquit, et statuam contra faciem tuam. Quod quia detractori loquatur, certum est ex praecedentibus. Et quidem iuste ad se retorquendus, et se compellendus est intueri, qui auertens faciem suam a se, aliena potius mala, quam sua solet curiosius perscrutari. [6] CAPUT VI. Arguit temere iudicantes, et calumniantes modum uiuendi Cluniacensium. 12. At, inquiunt, quomodo Regulam tenent, qui pelliciis induuntur; sani carnibus, seu carnium pinguedine uescuntur; tria uel quatuor pulmentaria una die quod Regula prohibet admittunt; opus manuum, quod iubet, non faciunt: multa denique pro libitu suo uel mutant, uel augent, uel minuunt? Recte. Non possunt haec negari. Sed attendite in regulam Dei, cui utique non dissonat institutio sancti Benedicti. Regnum Dei, inquit, intra uos est, hoc est, non exterius in uestimentis aut alimentis corporis, sed in uirtutibus interioris hominis. Unde Apostolus, Regnum Dei non est esca et potus, sed iustitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto: et rursus, Regnum Dei non est in sermone, sed in uirtute. De corporalibus itaque obseruantiis fratribus calumniam struitis; et quae maiora sunt regulae, spiritualia scilicet instituta, relinquitis, camelumque glutientes, culicem liquatis? Magna abusio! Maxima cura est, ut corpus regulariter induatur, et contra regulam suis uestibus anima nuda deseritur. Cum tanto studio et tunica, et cuculla corpori procurentur, quatenus cui deerunt, monachus non putetur: cur similiter spiritui pietas et humilitas, quae profecto spiritualia indumenta sunt, non prouidentur? Tunicati et elati abhorremus pellicias! tanquam non melior sit pellibus inuoluta humilitas, quam tunicata superbia: praesertim cum et Deus tunicas pelliceas primis hominibus fecerit; et Ioannes in eremo zona pellicea lumbos accinxerit; et ipse tunicarum institutor in solitudine, non tunicis, sed pellibus sese induerit. Repleti deinde uentrem faba, mentem superbia, cibis damnamus saginatos! quasi non melius sit exiguo sagimine ad usum uesci, quam uentoso legumine usque ad ructum exsaturari: praecipue cum et Esau non de carne, sed de lente sit reprehensus; et de ligno Adam, non de carne damnatus; et Ionathas ex gustu mellis, non carnis, morti adiudicatus: econtra uero Elias innoxie carnem comederit; Abraham gratissime carnibus Angelos pauerit, et de ipsis sua fieri sacrificia Deus praeceperit. Sed et satius est modico uino uti propter infirmitatem, quam multa aqua ingurgitari per auiditatem: quia et Paulus Timotheo modico utendum uino consuluit; et Dominus ipse bibit, ita ut uini potator appellatus sit; Apostolis quoque bibendum dedit; insuper et ex eo Sacramenta sui sanguinis condidit: cum econtrario aquam ad nuptias bibi non passus sit, et ad aquas contradictionis populi murmur terribiliter castigauerit; Dauid quoque aquam, quam desiderauerat, potare timuerit; uirique illi Gedeonis, qui prae auiditate toto corpore prostrato de flumine biberunt, digni ad praelium ire non fuerint, Iam uero de labore manuum quid gloriamini, cum et Martha laborans increpata, et Maria quiescens laudata sit; et Paulus aperte dicat: Labor corporis ad modicum ualet, pietas autem ad omnia? Optimus labor, de quo propheta dicebat: Laboraui in gemitu meo: et de quo alibi, Memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum. Ac ne corporale intelligas exercitium, Et defecit, inquit, spiritus meus. Ubi autem non corpus, sed spiritus fatigatur, spiritualis procul dubio labor intelligitur. [7] CAPUT VII. Spiritualis exercitatio fructuosior corporali. 13. Quid ergo, inquis? Siccine illa spiritualia persuades, ut etiam haec, quae ex Regula habemus, corporalia damnes? Nequaquam: sed illa oportet agere, et ista non omittere. Alioquin cum aut ista omitti necesse est, aut illa; ista potius omittenda sunt, quam illa. Quanto enim spiritus corpore melior est, tanto spiritualis quam corporalis exercitatio fructuosior. Tu ergo cum de horum obseruatione elatus, aliis eadem non obseruantibus derogas, nonne te magis transgressorem Regulae indicas, cuius licet minima quaedam tenens, meliora deuitas, de quibus Paulus: Aemulamini, ait, charismata meliora? Detrahendo quippe fratribus, in quo temetipsum extollis, perdis humilitatem; in quo alios deprimis, charitatem: quae sunt procul dubio charismata meliora. Tu tuum corpus multis et nimiis laboribus atteris, ac regularibus asperitatibus mortificas membra tua quae sunt super terram. Bene facis. Sed quid si ille quem similiter non laborantem diiudicas, modicum quidem habeat de hac, quae ad modicum est utilis, corporali uidelicet exercitatione; amplius autem quam tu de illa, quae ad omnia ualet, id est pietate? Quis, quaeso, uestrum Regulam melius tenet? Annon melius qui melior? Quis uero melior, humilior an fatigatior? Annon is qui a Domino didicit mitis esse et humilis corde, qui et cum Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab eo? 14. Quod si Regulam ab omnibus qui eam professi sunt, sic ad litteram tenendam censes, ut nullam omnino dispensationem admitti patiaris, audacter dico, nec tu eam, nec ille tenetis. Nam etsi ille quantum quidem pertinet ad obseruationes corporeas, in pluribus offendit, impossible est tamen te quoque uel in uno non transgredi. Scis autem quia in uno offendit, omnium est reus. Sin uero concedas aliqua posse mutari dispensatorie, procul dubio et tu illam tenes, et ille, quanquam dissimiliter: nam tu quidem districtius, at ille fortasse discretius. Neque hoc dico, quia haec exteriora negligenda sint; aut qui se in illis non exercuerit, mox ideo spiritualis efficiatur: cum potius spiritualia (quanquam meliora) nisi per ista, aut uix, aut nullatenus uel acquirantur, uel obtineantur, sicut scriptum est, Non prius quod spirituale, sed quod animale; deinde quod spirituale. Sicut nec Iacob, nisi prius cognita Lia, desideratos Rachelis amplexus meruit obtinere. Unde rursus in psalmo, Sumite psalmum, et date tympanum: quod est dicere, Sumite spiritualia, sed prius date corporalia. Optimus autem ille, qui discrete et congrue et haec operatur, et illa. 15. Iam uero epistola, ut epistola remaneat, finienda erat, quandoquidem et nostros (de quibus, pater, conquestus estis, quod Ordini uestro detraherent) satis, quantum potui, stylo corripui; et me quoque ab huiusmodi falsa suspicione purgaui, ut debui. Sed quoniam dum nostris minime parco, nonnullis de uestris nimium, in quibus non decet, uideor assentire; pauca quae et uobis displicere cognoui, et omnibus bonis uitanda esse non dubito, necessarium 0908B reor subiungere: quae quidem etsi fieri uidentur in Ordine, absit tamen ut sint de Ordine! Nullus quippe ordo quidpiam recipit inordinatum: quod uero inordinatum est, ordo non est. Unde non aduersum Ordinem, sed pro Ordine disputare putandus ero, si non Ordinem in hominibus, sed hominum uitia reprehendo. Et quidem diligentibus Ordinem in hac re molestum me fore non timeo: quinimo gratum procul dubio accepturi sunt, si persequimur quod et ipsi oderunt. Si quibus uero displicuerit, ipsi se manifestant, quia Ordinem non diligunt, cuius utique corruptionem, id est uitia, damnari nolunt. Ipsis itaque illud Gregorianum respondeo: «Melius est ut scandalum oriatur, quam ueritas relinquatur.» [8] CAPUT VIII. Cluniacensium uitia, uirtutum nomine palliata, perstringit. 16. Dicitur, et ueraciter creditur, sanctos patres illam uitam instituisse; et ut in ea plures saluarentur, usque ad infirmos Regulae temperasse rigorem, non Regulam destruxisse. Absit autem ut credam, tantas eos, quantas uideo in plerisque monasteriis, uanitates ac superfluitates praecepisse, uel concessisse. Miror etenim unde inter monachos tanta intemperantia in comessationibus et potationibus, in uestimentis et lectisterniis, et equitaturis, et construendis aedificiis inolescere potuit: quatenus ubi haec studiosius, uoluptuosius, atque effusius fiunt, ibi ordo melius teneri dicatur, ibi maior putetur religio. Ecce enim parcitas putatur auaritia, sobrietas austeritas creditur, silentium tristitia reputatur. Econtra remissio discretio dicitur; effusio, liberalitas; loquacitas, affabilitas; cachinnatio, iucunditas; mollities uestimentorum et equorum fastus, honestas; lectorum superfluus cultus, munditia. Cumque haec alterutrum impendimus, charitas appellatur. Ista charitas destruit charitatem, haec discretio discretionem confundit. Talis misericordia crudelitate plena est, qua uidelicet ita corpori seruitur, ut anima iuguletur. Quae etenim charitas est, carnem diligere, et spiritum negligere? quaeue discretio totum dare corpori, et animae nihil? qualis uero misericordia, ancillam reficere, et dominam interficere? Nemo pro huiusmodi misericordia speret se consequi misericordiam, quae misericordibus promittitur in Euangelio, Veritatis ore dicentis, Beati misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur: sed certissime potius poenam exspectet, quam tali, ut ita dicam, impio misericordi sanctus Iob magis prophetizando, quam affectando imprecatur, Non sit, inquiens, in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum. Dignae plane retributionis causam mox subinfert satis idoneam, dicens: Pauit enim sterilem, et quae non parit, et uiduae non benefecit. 17. Inordinata profecto atque irrationabilis misericordia est, sterilis et infructuosae carnis (quae iuxta Domini uerbum non prodest quidquam, et secundum Apostolum regnum Dei non possidebit) adimplendis inuigilare desideriis, et de animae cura Sapientis saluberrimum non curare consilium, admonentis atque dicentis: Miserere animae tuae placens Deo. Bona misericordia, misereri animae tuae; nec potest non mereri misericordiam, qua fit ut placeas Deo. Alias autem non est misericordia, sicut iam dixi, sed crudelitas; non est charitas, sed iniquitas; non discretio, sed confusio, sterilem quae non parit pascere, id est, inutilis carnis concupiscentiis inseruire; et uiduae nil boni facere, animae uidelicet excolendis uirtutibus nullam operam dare. Quae utique, licet Sponso interim sit uiduata coelesti, sensus tamen de Spiritu sancto concipere et parere non desinit immortales; qui uidelicet incorruptibilis coelestisque haereditatis ualeant esse capaces, sed si pium habeant studiosumque cultorem. 18. Sub hac tamen abusione iam fere ubique sic pro ordine tenentur, fere iam ita ab omnibus sine querela atque irreprehensibiliter obseruantur; quanquam dissimiliter. Nonnulli quippe his omnibus tanquam non utentes utuntur; et ideo aut cum nulla offensa, aut cum minima. Aliquanti quippe haec agunt ex simplicitate, aliquanti ex charitate, aliquanti ex necessitate. Quidam namque simpliciter ista tenent, quoniam sic eis praecipitur; parati aliter agere, si aliter praeciperetur. Quidam autem ne discorditer uiuant ab eis cum quibus habitant; sectantes in his, non suam libidinem, sed aliorum pacem. Alii uero, quia resistere non ualent multitudini contradicentium, qui haec utique tanquam pro Ordine libera uoce defendunt; et quoties isti aliqua, prout ratio dictat, restringere uel mutare incipiunt illi, mox tota eis auctoritate resistunt. [9] CAPUT IX. Eorumdem intemperantiam comparat cum antiquorum monachorum parcimonia. 19. Quis in principio, cum Ordo coepit monasticus, ad tantam crederet monachos inertiam deuenire? O quantum distamus ab his qui in diebus Antonii exstitere monachi! Siquidem illi cum se inuicem per tempus ex charitate reuiserent, tanta ab inuicem auiditate panem animarum percipiebant, ut corporis cibum penitus obliti, diem plerumque totum ieiunis uentribus, sed non mentibus transigerent. Et hic erat rectus ordo, quando digniori parti prius inseruiebatur: haec summa discretio, cum amplius sumebat quae maior erat: haec denique uera charitas, ubi animae, quarum charitate Christus mortuus est, tanta sollicitudine refocillabantur. Nobis autem conuenientibus in unum, ut uerbis Apostoli utar, iam non est dominicam coenam manducare. Panem quippe coelestem nemo est qui requirat, nemo qui tribuat. Nihil de Scripturis, nihi! de salute agitur animarum; sed nugae, et risus, et uerba proferuntur in uentum. Inter prandendum quantum fauces dapibus, tantum aures pascuntur rumoribus: quibus totus intentus, modum nescias in edendo. 20. Interim autem fercula ferculis apponuntur: et pro solis carnibus, a quibus abstinetur, grandia piscium corpora duplicantur. Cumque prioribus fueris satiatus, si secundos attigeris, uideberis tibi necdum gustasse priores. Tanta quippe accuratione et arte coquorum cuncta apparantur, quatenus quatuor aut quinque ferculis deuoratis, prima non impediant nouissima, nec satietas minuat appetitum. Palatum quippe, dum nouellis seducitur condimentis, paulatim dissuescere cognita, et ad succos extraneos, ueluti adhuc ieiunum, auide renouatur in desideria. Venter quidem, dum nescit, operatur, sed uarietas tollit fastidium. Quia enim puras, ut eas natura creauit, epulas fastidimus, dum aliae aliis multifarie permiscentur, et spretis naturalibus, quos Deus indidit rebus, quibusdam adulterinis gula prouocatur saporibus; transitur nimirum meta necessitatis, sed necdum delectatio superatur. Quis enim dicere sufficit, quot modis (ut caetera taceam) sola oua uersantur et uexantur, quanto studio euertuntur, subuertuntur, liquantur, durantur, diminuuntur; et nunc quidem frixa, nunc assa, nunc farsa, nunc mistim, nunc singillatim apponuntur? Utquid autem haec omnia, nisi ut soli fastidio consulatur? Ipsa deinde qualitas rerum talis deforis apparere curatur, ut non minus aspectus, quam gustus delectetur: et cum iam stomachus crebris ructibus repletum se indicet, necdum tamen curiositas satiatur. Sed dum oculi coloribus, palatum saporibus illiciuntur, infelix stomachus, cui nec colores lucent, nec sapores demulcent, dum omnia suscipere cogitur, oppressus magis obruitur quam reficitur. 21. Iam uero de aquae potu quid dicam, quando ne ullo quidem pacto uinum aquatum admittitur? Omnes nimirum, ex quo monachi sumus, infirmos stomachos habemus, et tam necessarium Apostoli de utendo uino consilium merito non negligimus, modico tamen, quod ille praemisit, nescio cur praetermisso. Et utinam uel solo, cum etiam purum est, contenti essemus! Pudet dicere, sed magis pudeat actitari; et, si pudet audiri, non pudeat emendari. Videas uno in prandio ter, uel quater, semiplenum calicem reportari: quatenus diuersis uinis magis odoratis, quam potatis, nec tam haustis quam attactis, sagaci probatione et celeri cognitione unum tandem e pluribus, quod fortius sit, eligatur. Quale est autem illud, quod nonnulla monasteria ex more obseruare dicuntur, in magnis uidelicet festis uina delibuta melle, pigmentorum respersa pulueribus, in conuentu bibere? Nunquid et hoc fieri dicemus propter infirmitatem stomachi? Ego uero ad nihil aliud ualere uideo, nisi ut uel amplius bibatur, uel delectabilius. Sed cum uenae fuerint uino ingurgitatae, toto in capite palpitantes, sic surgenti a mensa quid aliud libet, nisi dormire? Si autem ad uigilias surgere indigestum cogis, non cantum, sed planctum potius extorquebis. 22. Cum uero ad lectum deuenero, requisitus incommodum plango, non crapulae peccatum, sed quod manducare non queo. Ridiculum uero (si tamen uerum est) quod relatum est mihi a pluribus, qui hoc se pro certo scire dicebant, reticendum esse non arbitror. Aiunt enim incolumes ac ualidos iuuenes conuentum solere deserere, in domo se infirmorum, qui non sunt infirmi, collocare; carnium esu (qui uix aegrotis duntaxat, et omnino debilibus ex Regulae discretione pro uirium reparatione conceditur ) non quidem corporis infirmantis ruinas reficere pro incommodo, sed carnis luxuriantis curam perficere in desiderio. Rogo, quae est haec securitas, inter frendentium undique hostium fulgurantes hastas et circumuolantia spicula, tauquam finito iam bello et triumphato aduersario, proiicere arma, et aut prandiis incubare longioribus, aut nudum molli uolutari in lectulo? Quid hoc ignauiae est, o boni milites? Sociis in sanguine et caede uersantibus, uos aut cibos diligitis delicatos, aut somnos capitis matutinos? Aliis, inquam, nocte et die cura peruigili festinantibus redimere tempus, quoniam dies mali sunt; uos econtrario et longas noctes dormitando consumitis, et dies fabulando ducitis otiosos? An dicitis, Pax, et non est pax? cur uel non uerecundamini ad exprobrationem apostolicae indignationis? Nondum enim, ait, restitistis usque ad sanguinem. Imo iam ad eiusdem terribilis ualde comminationis tonitruum cur non expergiscimini? Cum dixerint, inquit, Pax et securitas; tunc repentinus eis superueniet interitus, sicut dolor in utero habentis, et non effugient. Delicata nimis medicina est, prius alligari quam uulnerari, membrum non percussum plangere, et necdum suscepto ictu admouere manum, fouere unguento ubi non dolet, emplastrum adhibere ubi caesura non est. 23. Ad discernendum deinde inter sanos et male habentes, baculos in manibus portare iubentur aegrotantes, plane necessarios: ut quam pallor in uultu, maciesque non indicat, baculus sustentans mentiatur inualetudinem. Ridendas, an lugendas dixerim huiusmodi ineptias? Sic Macarius uixit? sic Basilius docuit? sic Antonius instituit? sic patres in Aegypto conuersati sunt? sic denique sancti Odo, Maiolus, Odilo, Hugo, quos se sui utique Ordinis principes et praeceptores habere gloriantur, aut tenuerunt, aut teneri censuerunt? Sed hi omnes, si sancti, imo quia sancti fuerunt, a sancto Apostolo non dissenserunt, qui nimirum ita loquitur: Habentes uictum ei uestitum, his contenti sumus. Nobis autem est pro uictu satietas, nec uestitum appetimus, sed ornatum. [10] CAPUT X. Vestium ornatum luxumque in eisdem persequitur. 24. Quaeritur ad induendum, non quod utilius, sed quod subtilius inueniatur: non quod repellat frigus, sed quod superbire compellat: non denique iuxta Regulam, «quod uilius comparari potest», sed quod uenustius, imo uanius ostentari. Heu me miserum qualemcunque monachum! cur adhuc uiuo uidere ad id deuenisse Ordinem nostrum, Ordinem scilicet qui primus fuit in Ecclesia, imo a quo coepit Ecclesia; quo nullus in terra similior angelicis ordinibus, nullus uicinior ei quae in coelis est Ierusalem mater nostra, siue ob decorem castitatis, siue propter charitatis ardorem; cuius Apostoli institutores, cuius hi, quos Paulus tam saepe sanctos appellat, inchoatores exstiterunt? Et quidem inter illos cum nihil quod suum esset quispiam retinuisset, diuidebatur, ut scriptum est, singulis, prout cuique opus erat: non igitur quod quisque pueriliter gestire poterat. Sane ubi tantum quod opus erat accipiebatur, ibi nihil procul dubio otiosum admittebatur: quanto magis nihil curiosum? quanto magis nihil superbum? Quod, inquit, opus erat; hoc est quantum ad indumenta, quod et nuditatem tegeret, et frigus repelleret. Putasne ibi cuiquam galabrunum aut isembrunum quaerebatur ad induendum; cuiquam ducentorum solidorum mula parabatur ad equitandum? Putasne, inquam, cuiuspiam ibi lectulum opertorium cattinum, aut discolor barricanus operiebat, ubi singulis diuidebatur tantum, prout cuique opus erat? Non illic arbitror ualde curatum fuisse de pretio, de colore, de cultu uestimentorum, ubi tam indefessum inerat studium in concordia morum, animorum cohaerentia, profectuque uirtutum. Multitudinis, inquit, credentium erat cor unum, et anima una. 25. Ubi nunc illud unanimitatis exercitium? Fusi sumus exterius, et de regno Dei quod intra nos est, relictis ueris ac perennibus bonis, foris quaerimus uanam consolationem de uanitatibus et insaniis falsis: ac iam religionis antiquae non solum uirtutem amisimus, sed nec speciem retinemus. Ecce enim ipse habitus noster (quod et dolens dico), qui humilitatis esse solebat insigne, a monachis temporis nostri in signum gestatur superbiae. Vix iam in nostris prouinciis inuenimus, quo uestiri dignemur. Miles et monachus ex eodem panno partiuntur sibi cucullam et chlamydem. Quiuis de saeculo, quantumlibet honoratus, etiamsi rex, etiamsi imperator ille fuerit, non tamen nostra horrebit indumenta, si suo sibi modo praeparata fuerint et aptata. 26. Caeterum in habitu, inquis, non est religio, sed in corde. Bene. At tu quando cucullam empturus lustras urbes, fora circuis, percurris nundinas, domos scrutaris negotiatorum, cunctam euertis singulorum supellectilem, ingentes explicas cumulos pannorum, attrectas digitis, admoues oculis, solis apponis radio; quidquid grossum, quidquid pallidum occurrerit, respuis; si quid autem sui puritate ac nitore placuerit, illud mox quantolibet pretio satagis tibi retinere: rogo te, ex corde facis haec, an simpliciter? Cum denique contra Regulam, non quod uilius occurrerit, sed studiosissime quaeris, quod quia rarius inuenitur, pretiosius emitur; ignorans facis haec, an ex industria? Ex cordis thesauro sine dubio procedit, quidquid foris apparet uitiorum. Vanum cor uanitatis notam ingerit corpori; et exterior superfluitas interior is uanitatis indicium est. Mollia indumenta animi mollitiem indicant. Non tanto curaretur corporis cultus, nisi prius neglecta fuisset mens inculta uirtutibus. [11] CAPUT XI. De causa cur superiores subditorum uitia non corrigant. Luxum et splendidum praelatorum apparatum perstringit. 27. Miror autem, cum Regula dicat, ad magistrum respicere quidquid a discipulis delinquitur; et Dominus per prophetam sanguinem in peccato morientium de manu pastorum requirendum esse minetur, quomodo abbates nostri patiantur fieri talia; nisi forte (si audeam dicere) nemo fidenter reprehendit, in quo se esse irreprehensibilem non confidit. Siquidem humanitatis est omnium, in quo sibi quisque indulget, aliis non uehementer irasci. Dicam, dicam; praesumtuosus dicar, sed uerum dicam. Quomodo lux mundi obtenebrata est? quomodo sal terrae infatuatum est? Quorum nobis uita, uia uitae debuit esse, dum exemplum in suis actibus ostendunt superbiae, caeci facti sunt duces caecorum. Quod enim (ut caetera taceam) specimen humilitatis est, cum tanta pompa et equitatu incedere, tantis hominum crinitorum stipari obsequiis; quatenus duobus episcopis unius abbatis multitudo sufficiat? Mentior, si non uidi abbatem sexaginta equos, et eo amplius in suo ducere comitatu. Dicas, si uideas eos transeuntes, non patres esse monasteriorum, sed dominos castellorum; non rectores animarum, sed principes prouinciarum. Tum deinde gestari iubentur mappulae, scyphi, bacini, candelabra, et manticae suffarcinatae, non stramentis, sed ornamentis lectulorum. Vix denique quatuor leucis a sua quispiam domo recedit, nisi cum tota supellectili sua, tanquam sit uel iturus ad exercitum, uel transiturus per desertum, ubi non ualeant inueniri necessaria. Annon posset eodem uasculo et aqua manibus uergi, et uinum bibi? Annon posset ardens lucere lucerna, nisi in tuo quod portas candelabro, et hoc aureo, uel argenteo? Annon posset dormiri, nisi super uarium stratum, aut sub peregrino coopertorio? Annon unus aliquis minister posset et iumentum ligare, et ad mensam seruire, et lectulum praeparare? Nunc ergo tantae multitudini garsionum ac iumentorum, cur, uel ad solatium mali, nobiscum non ferimus necessaria, quatenus hospites non grauemus? [12] CAPUT XII. Luxum et abusum in templis et oratoriis exstruendis, ornandis, pingendis, arguit. 28. Sed haec parua sunt: ueniam ad maiora, sed ideo uisa minora, quia usitatiora. Omitto oratoriorum immensas altitudines, immoderatas longitudines, superuacuas latitudines, sumptuosas depolitiones, curiosas depictiones: quae dum orantium in se retorquent aspectum, impediunt et affectum, et mihi quodammodo repraesentant antiquum ritum Iudaeorum. Sed esto, fiant haec ad honorem Dei. Illud autem interrogo monachus monachos, quod in gentilibus gentilis arguebat: "Dicite (ait ille), pontifices, in sancto quid facit aurum"? Ego autem dico: Dicite, pauperes: non enim attendo uersum, sed sensum; dicite, inquam, pauperes, si tamen pauperes, in sancto quid facit aurum? Et quidem alia causa est episcoporum, alia monachorum. Scimus namque, quod illi sapientibus et insipientibus debitores cum sint, carnalis populi deuotionem, quia spiritualibus non possunt, corporalibus excitant ornamentis. Nos uero qui iam de populo exiuimus; qui mundi quaeque pretiosa ac speciosa pro Christo reliquimus; qui omnia pulchre lucentia, canore mulcentia, suaue olentia, dulce sapientia, tactu placentia, cuncta denique oblectamenta corporea arbitrati sumus ut stercora, ut Christum lucrifaciamus: quorum, quaeso, in his deuotionem excitare intendimus? Quem, inquam, ex his fructum requirimus? stultorum admirationem, an simplicium oblationem? An quoniam commisti sumus inter gentes, forte didicimus opera eorum, et seruimus adhuc sculptibilibus eorum? 28. Et ut aperte loquar, an hoc totum facit auaritia, quae est idolorum seruitus, et non requirimus fructum, sed datum? Si quaeris, quomodo? Miro, inquam, modo. Tali quadam arte spargitur aes, ut multiplicetur. Expenditur ut augeatur, et effusio copiam parit. Ipso quippe uisu sumptuosarum, sed mirandarum uanitatum, accenduntur homines magis ad offerendum quam ad orandum. Sic opes opibus hauriuntur, sic pecunia pecuniam trahit: quia nescio quo pacto, ubi amplius diuitiarum cernitur, ibi offertur libentius. Auro tectis reliquiis saginantur oculi, et loculi aperiuntur. Ostenditur pulcherrima forma sancti uel sanctae alicuius, et eo creditur sanctior, quo coloratior. Currunt homines ad osculandum, inuitantur ad donandum; et magis mirantur pulchra, quam uenerantur sacra. Ponuntur dehinc in ecclesia gemmatae, non coronae, sed rotae, circumseptae lampadibus, sed non minus fulgentes insertis lapidibus. Cernimus et pro candelabris arbores quasdam erectas, multo aeris pondere, miro artificis opere fabricatas, nec magis coruscantes superpositis lucernis quam suis gemmis. Quid, putas, in his omnibus quaeritur? poenitentium compunctio, an intuentium admiratio? O uanitas uanitatum, sed non uanior quam insanior! Fulget ecclesia in parietibus, et in pauperibus eget. Suos lapides induit auro, et suos filios nudos deserit. De sumptibus egenorum seruitur oculis diuitum. Inueniunt curiosi quo delectentur, et non inueniunt miseri quo sustententur. Utquid saltem sanctorum imagines non reueremur, quibus utique ipsum, quod pedibus conculcatur, scatet pauimentum? Saepe spuitur in ore angeli, saepe alicuius sanctorum facies calcibus tunditur transeuntium. Et si non sacris his imaginibus, cur uel non parcitur pulchris coloribus? Cur decoras quod mox foedandum est? cur depingis quod necesse est conculcari? Quid ibi ualent uenustae formae, ubi puluere maculantur assiduo? Denique quid haec ad pauperes, ad monachos, ad spirituales uiros? Nisi forte et hic aduersus memoratum iam poetae uersiculum propheticus ille respondeatur: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae. Assentio: patiamur et haec fieri in ecclesia: quia etsi noxia sunt uanis et auaris, non tamen simplicibus et deuotis. 29. Caeterum in claustris coram legentibus fratribus quid facit illa ridicula monstruositas, mira quaedam deformis formositas, ac formosa deformitas? Quid ibi immundae simiae? quid feri leones? quid monstruosi centauri? quid semihomines? quid maculosae tigrides? quid milites pugnantes? quid uenatores tubicinantes? Videas sub uno capite multa corpora, et rursus in uno corpore capita multa. Cernitur hinc in quadrupede cauda serpentis, illinc in pisce caput quadrupedis. Ibi bestia praefert equum, capram trahens retro dimidiam; hic cornutum animal equum gestat posterius. Tam multa denique, tamque mira diuersarum formarum ubique uarietas apparet, ut magis legere libeat in marmoribus quam in codicibus, totumque diem occupare singula ista mirando, quam in lege Dei meditando. Proh Deo! si non pudet ineptiarum, cur uel non piget expensarum? [13] CAPUT XIII. Modos et media mutuae charitatis et pacis fouendae summatim colligit, denique transfugas instabilitatis notat. 30. Multa quidem et alia suggerebat addenda larga materia; sed auellit me et propria satis anxia occupatio, et tua, frater Ogeri, nimis festina discessio, qui uidelicet nec morari diutius acquiescis, nec abire tamen uis absque recenti opusculo. Facio itaque quod uis, et te dimitto, et sermonem breuio: praesertim quia utiliora sunt pauca in pace, quam multa cum scandalo! Et utinam haec pauca scripserim sine scandalo. Enimuero uitia carpens, scio me offendere uitiosos. Potest tamen fieri, uolente Deo, aliquibus quos me timeo exasperasse, potius placiturum esse, sed si desinant esse uitiosi: si uidelicet, et districtiores desinant esse detractores, et remissiores amputent superfluitates; si sic quisque bonum teneat quod tenet, ut alium aliud tenentem non iudicet; si qui accepit iam esse bonus, non inuideat melioribus; et qui sibi uidetur agere melius, bonum non spernat alterius: si qui districtius uiuere possunt, eos qui non possunt nec aspernentur, nec aemulentur; et qui non possunt, eos qui possunt sic mirentur, ut temere non imitentur. Sicut enim non licet his, qui maius aliquid forte uouerunt, ad id quod minus est descendere, ne apostatentur: sic non omnibus expedit de bonis minoribus ad maiora transire, ne praecipitentur. 31. Scio quippe nonnullos de aliis et congregationibus, et institutionibus, ad nostrum Ordinem peruolasse, pulsasse, intrasse: qui hoc quidem agendo, et suis scandala reliquerunt, et nobis nihilominus attulerunt, dum quantum illos sua temeraria discessione, tantum nos turbarunt sua misera conuersatione. Et quoniam superbe spreuerunt quod tenebant, et temere praesumpserunt quod non ualebant; digno Deus exitu eorum tandem patefecit ignauiam: quia et impudenter deseruerunt quod imprudenter arripuerant, et turpiter redierunt ad id quod leuiter deseruerant. Cum enim claustra nostra suis potius Ordinis impatientia, quam desiderio nostri expetierint; ostendunt quod sunt, dum a uobis ad nos, a nobis ad uos instabili leuitate peruolantes, et nobis, et uobis, et omnibus bonis scandalum faciunt. Quanquam ergo nonnullos eorum nouerimus, qui et fortiter Deo auctore coeperunt, et ipso protectore fortius perseuerant; securius est tamen ut perseueremus in bono quod coepimus, quam quod incipiamus ubi non perseueremus; et hoc pariter omnes studeamus, quo secundum Apostoli consilium omnia nostra in charitate fiant. Haec est nostra de nostro, et de uestro Ordine sententia; haec nostris et uestris, haec non de uobis, sed uobis me solere dicere, nullus melius mihi testis erit quam uos, et si quis me nouit sicut uos. Quae in uestris laudabilia sunt, laudo et praedico: si quae reprehendenda sunt, ut emendentur, uobis et aliis amicis meis suadere soleo. Hoc non est detractio, sed attractio. Quod ut nobis a uobis semper fiat, omnino precor et supplico. Valete.