PRAEFATIO. 1. Scripsi anno superiore " De aeterna felicitate" sanctorum, ut ipse me iam senem et morti propinquum, serio excitarem ad rem tantam toto animo concupiscendam, et gratiam Dei sollicite et assidue implorandam. Dum autem apud me hoc praesenti anno, in solito meo recessu cogitarem, quid facto opus esset, ut ueram uiam ad uitam aeternam inuenirem, illud psalmistae in mentem uenit :"Quis mihi dabit pennas sicut columbae et uolabo et requiescam"? Animaduerti autem, non ob solam uelocitatem, columbam potius, quam aliam uolucrem a propheta esse nominatam : scimus enim non deesse aues, quae columbae uolatum superent uel adaequent. ltaque cogitaui columbam esse animal simplex, purum, foecundum, sine felle, et, quod ei proprium est, assidue gemens atque his de causis non dictum esse, quis dabit mïhi pennas sicut hirundinis, aut accipitris uel aquilae ; sed, sicut columbae : tunc enim nobis proderit uolatus contemplationis ad ueram requiem obtinendam, si simplices fuerimus, sine malitia, et puri a sceleribus, et foecundi operum bonorum sine felle odii peccatoribus irascemur, ac errata subditorum nostrorum cum beneuolentia castigabimus ; et, quod est potissimum, assiduo gemitu, exclusis nugis et iocis, risu et cantu profano, atque aliis carnalibus oblectationibus, et temporalibus gaudiis, per hanc lacrimarum uallem iter faciemus. 2. Propositum igitur mihi est, in praesenti uacatione, orando et meditando scrutari, .quid liber Dei de salutifero gemitu nos admoneat et quae sit materia gemitus columbini et denique quem fructum gemitus iste pariat. Quamuis autem tristis et odiosa disputatio de gemitu et lacrimis futura esse uideatur, tamen tristitia haec tam ingenti gaudio compensabitur, ut felix tristitia dici possit. Nam, ut apostolus loquitur "triistitia secundum deum salutem operatur : seculi autem tristitia mortem operatur. 3. Sed antequam lacrimarum necessitatem, materiam et fructum explicare incipiam, necesse erit breuiter aperire, de quibus lacrimis loqui nobis propositum sit. Sunt enim tria genera lacrimarum, cum aliae sint naturales, et neque per se bonae, neque per se malae; aliae malae et perniciosae; aliae bonae et salutares. Lacrimae naturales illae sunt, quas communes mundi aerumnae producunt, iactura diuitiarum, mors carorum, morbi uarii, iniuriae acceptae et alia id genus. Lacrimae perniciosae sunt, quas exprimunt uiti, astutia, astutia, hypocrisis,simulatio : alïquando diabolus ipse, qui arte quadam efficiebat, ut monachi quidam, quo magis comederent et biberent, eo largius in precibus lacrimas funderent. Istas igitur lacrimas omnes,tum naturales, tum diabolicas, hoc loco praeterire intendimus. Solae restant lacrimae salutares, quae a spiritu sancto, tanquam a fonte, procedunt, dicente Aposlolo in epistola ad Romanos, "Ipse spiritus postulat pro nobis, gemitibus inenarrabilibus". Dicitur enim spiritus postulare, quia facit nos postulare et quidem gemitibus, non naturalibus, non ordinariis sed quos lingua humana exprimere non potest. Ista est pluuia uoluntaria quam Deus segregauit haereditati suae : nam lacrimae humanae non tam pluuiae quam aquis lacuum et paludum comparari debent. Pluuiae enim de caelo descendunt, et campos et hortos foecundant, quod lacus, et paludes facere non possunt. 4. Sunt autem duo genera piarum lacrimarum : aliae enim sunt signa odii, aliae dilectionis, aliae doloris, aliae gaudii. Lacrimae contritionis sunt signa odii erga peccatum : lacrimae desiderii uidendi Deum, sunt signa amoris et priores sunt etiam signa doloris, posteriores signa dilectionis. Atque haec est causa cur tanti fiant â Deo, quia testantur odium erga peccatum, et amorem erga Deum: alioqui lacrimae quid sunt, nisi modica aqua ex capite defluens, quae tanquam excrementum eiicitur per canales oculorum? ld quod sanctus Basilius ostendit in oratione de gratiarum actione, ubi ex arte medicinae declarat originem lacrimarum. Haec duo lacrimarum genera, sunt illa duo irrigua, insfrius, et superius, quae postulauit Axa in libro losue, de qua figura pulchre disputat sanctus Gregonus in libro 3 Dialogorum, et in epistola ad Theotistam. Hinc nonnulli lacrimas salutares comparant cum diluuio Noë, quod totum suit a Deo, sed partim e fontibus abyssi diruptis, partim a pluuiis de caelo manantibus productum. Siquidem lacrimae significantes odium et dolorem, a fontibus abyssi scaturiunt; lacrimae amoris, et laetitiae de caelo descendunt: omnes tamen â Deo manant. 5. Quamuis autem lacrimae istae dona sint Dei, non ideo tamen expectare debemus, ut nobis dormientibus, et nihil agentibus dentur. Nam etiam sapientia unum est, et praecipuum inter septem dona spiritus sancti, et tamen S. Iacobus dicit: "Si quis ex uobis indiget sapientia, postulet eam a Deo, qui dat omnibus affluenter". Sed postulanda sunt dona ista optima, et perfecta, sicut oportet: ideo adiungit idem apostolus, "Postulet autem in fide nihil haesitans" et infra, "Non habetis, propterea quod non postulatis; petitis et non accipitis, eo quod male petatis". Itaque petendum est donum lacrimarum magna cum fiducia, et cum non minore desiderio, iuxta admonitionem S. Gregorii libro 3 dialogorum: "A Creatore nostro" (inquit) "cum magno desiderio querenda est lacrimarum gratia". Atque hae sunt lacrimae, de quibus solis, Domino adiuuante, in praesenti opusculo scribere nunc aggredimur.