ROBERT BELLARMIN (1542 - 1621), DE ASCENSIONE MENTIS IN DEUM PER SCALAS RERUM CREATARUM. PRAEFATIO. De necessitate quaerendi Deum per scalas rerum creatarum. Inscriptio huius operis. Scriptura diuina frequenter nos admonet, ut sollicite quaeramus Deum; quamuis enim Deus non longe sit ab unoquoque nostrum, cum in ipso uiuamus, moueamur et simus, ut Apostolus loquitur : nos tamen longe sumus a Deo et nisi assidue disponamus ascensiones in corde, et scalas nobis erigamus in coelum, et magno labore Deum quaeramus, cum filio prodigo in regione longinqua procul a patria et Patre pascimus porcos. Ac ut breuiter explicemus quomodo inter se ista cohaereant, ut Deus non longe sit a nobis, et nos tamen longissime absimus ab illo, dicimus: Deum non longe a nobis abesse, quoniam ille nos assidue uidet, cuius oculis omnia sunt praesentia; idem quoque de nobis assidue cogitat, qui illi cura est de nobis, et ipse idem nos assidue tangit, quia portat omnia uerbo uirtutis suae. Nos autem longissime absumus a Deo, quia Deum non uidemus, nec uidere possumus, cum lucem habitet inaccessibilem, sed nec sufficientes sumus cogitare aliquid de Deo ex nobis, tanquam ex nobis ; multo minus illum affectu pio tangere illique inhaerere ualemus, nisi nos suscipiat et ad se trahat dextera eius. Ideo enim Dauid cum dixisset: Adhaesit anima mea post te, continuo adiunxit: me suscepit dextera tua. Nec solum longe absumus a Deo, quia neque illum uidere possumus, neque facile de illo cogitamus, neque illi per affectum inhaeremus; sed etiam quia occupati temporalibus bonis, quae nos undique circumstant et obruunt, facillime Deum obliuiscimur, et corde arido uix nomen Dei in Psalmis et sacris precibus per linguam sonamus. Haec igitur causa est, cur Spiritus Sanctus in sacris litteris, ut modo dicebamus, tam saepe nos hortetur, ut quaeramus Deum: Quaerite Deum, et uiuet anima uestra ; et: Quaerite faciem eius semper ; et: Bonus Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum ; et: Quaerite Dominum, dum inueniri potest ; et: In simplicitate cordis quaerite illum ; et: Cum quaesieris Dominum, inuenies eum, si tamen toto corde quaesieris. Porro sollicitudo haec Deum quaerendi, quamuis omnibus fidelibus communis esse debeat, tamen magis proprie ad praelatos ecclesiarum pertinet; quod sancti Patres Augustinus, Gregorius et Bernardus, praeter caeteros, testantur. Ii siquidem disertis uerbis scribunt, non posse praelatum sibi et aliis prodesse, nisi in meditationem rerum diuinarum et propriae mentis refectionem diligenter incumbat. S. Augustinus in libris de ciuitate Dei: Otium sanctum, inquit, quaerit charitas ueritatis; negotium iustum suscipit necessitas charitatis; sed nec sic omnimodo ueritatis delectatio deserenda est, ne subtrahatur ista suauitas et opprimat illa necessitas. Et idem S. Augustinus in confessionibus de se ipso loquens et de frequenti sua meditatione Dei ex creaturis: Saepe, inquit, istud facio. Hoc me delectat, et ab omnibus actionibus necessitatis, quantum relaxari possum, ad istam uoluptatem refugio. S. Gregorius in libro de cura pastorali ait: Sit rector singulis compassione proximus, prae cunctis contemplatione suspensus: ut et per pietatis uiscera in se infirmitatem caeterorum transferat, et per speculationis talitudinem semetipsum quoque inuisibilia appetendo transcendat ; et addit eodem in loco S. Gregorius exemplum Moysis et Christi. Moyses enim frequenter tabernaculum intrabat et exibat: intrabat uidelicet, ut arcana Dei consideraret, exibat, ut proximorum infirmitates portaret; et Christus ipse per dies concionando et miracula patrando proximorum saluti uacabat, sed noctes insomnes orando et contemplando ducebat. Erat enim, inquit S. Lucas, pernoctans in oratione Dei. Denique alia multa his similia in capite ultimo eiusdem libri legi possunt. Porro S. Bernardus, ut Eugenium papam, suum quondam discipulum, serio admoneret, ut non totum se actioni daret, sed quotidie certo tempore se colligeret ac santo otio et coelesti pabulo frueretur, scripsit libros quinque de consideratione: in quibus non solum exhortatur illum ad assiduam meditationem rerum coelestium, sed etiam rationem et modum meditandi, et meditando ascendendi, et ascendendo transformandi se in Deum per intellectum et affectum perspicue tradit. Neque admittit excusationem, quam ille obtendere poterat, et quam multi hoc tempore obtendunt: nimias uidelicet occupationes, quae pontificale officium comitantur, non relinquere tantum otii, ut meditationi rerum diuinarum praelatus uacare possit; certe enim nemo tenetur externis negotiis ita totum se tradere, ut non relinquat sibi tempus corpus reficiendi cibo et potu et captandae per somnum quietis. Et si corpus hanc refectionem et quietem iuste petit, quanto magis spiritus cibum et somnum suum iure optimo petet? Neque enim sine hac refectione recte fungi officio suo in tanta mole maximorum negotiorum ullo modo potest. Porro cibus animae oratio est, et somnus contemplatio, per quam disponuntur ascensiones in corde, ut uideatur Deus Deorum in Sion, quomodo in ualle lacrymarum uideri potest. Scala uero ascensionis in Deum nulla uidetur nobis mortalibus patere posse, quam per opera Dei; qui enim singulari Dei dono per aliam uiam in paradisum admissi audierunt arcana Dei, quae non licet homini loqui, ii non ascendisse, sed rapti fuisse dicendi sunt, quod de se B. Paulus aperte confitetur, cum ait: Raptus sum in paradisum, et audiui arcana uerba, quae non licet homini loqui. Posse hominem per opera Dei, id est, per creaturas ascendere ad notitiam et amorem Creatoris, docet liber Sapientiae et Apostolus ad Romanos, et ratio ipsa satis confirmat, cum ex effectis causa efficiens, et ex imagine exemplar cognosci possit, et dubium esse nequeat, res omnes creatas esse opera Dei; et hominem atque angelum non solum opera, sed etiam imagines Dei esse, Scriptura Sancta nos doceat. Ego igitur his rationibus excitatus, in aliquantula requie a publicis negotiis mihi concessa, et sancti Bonauenturae exemplo admonitus, qui in simili recessu scripsit Itinerarum mentis in Deum, tentaui scalam ex creaturarum consideratione conficere, per quam utcumque ad Deum possit ascendi; eam uero quindecim gradibus distinxi ad similitudinem quindecim graduum quibus ascendebatur ad templum Salomonis, et quindecim Psalmorum, qui graduales dicuntur.