XLIX. DE FACTIONIBUS. 1. Plurimi opinionem minime sanam foverunt, hanc nimirum, principi in status sui administratione, et viro magno in actionum suarum directionem, ad factiones quae invaluerunt praecipue respiciendum, atque hanc principalem prudentiae partem esse, cum contra facultas haec prudentiae quam maxime vigeat vel in disponendis rebus quae ad omnes sine discrimine pertinent, et in quibus homines diversarum factionum coeunt, vel in palpandis, conciliandis, et tractandis singulis. Neque tamen assero factionum debitam considerationem esse negligendam. Humilioris fortunae viri qui in ambitu sint alicui parti adhaerere debent. Verum potentioribus et iampridem honorem adeptis consultius est aequos se praestare in neutram partem propendendo. Quin et et in ambientibus ita caute adhaerere ut videatur quis alteri ex partibus addictus, et tamen parti adversae minime odiosus, viam quandam sternit ad honores per medium factionum. Factio inferior et debilior in coniunctione plerunque firmior et constantior. Et non raro observari poterit paucos qui obstinati et pertinaces sint factionem numerosiorem sed tamen moderatam in fine defatigare et depellere. Factionum altera postquam extincta fuerit, illa quae manet in factiones novas disrumpitur. Veluti factio Luculli et optimatum ad tempus aliquod se in satis magno vigore contra factionem Pompeii et Caesaris sustinuit, verum postquam auctoritas senatus et optimatum deprimebatur, factio ipsius Caesaris et Pompeii in partes propediem scissa est. Similiter factio Antonii et Octaviani Caesaris contra Brutum et Cassium ad tempus aliquod duravit, sed deletis copiis Bruti et Cassii, Antonius et Octavianus cum partibus suis paulo post dissilierunt. Exempla haec (dices) ad factiones bellicosis spectant, sed etiam in factionibus privatis tenet. Itaque in factionibus qui secundas antea tenebant, factione seipsa saepius primas tenent. Contra tamen, haud raro potestate omni excidunt. Complures enim in oppositione tantum valent, qua cessante actutum deveniunt inutiles. Observatu dignum, quod saepe evenit, plurimos nimirum postquam voti compiti sint et in dignitate quam ambierunt collocati, continuo se applicare contrariae factioni, existimantes forsitan se de alterius factionis affectu et studiis iamdudum certos esse, itaque ad amicos novos conciliandos se comparare. Proditor in factionibus plerunque rem obtinet. Postquam enim res diutius tanquam an aequilibro rem suspensae haesissent, tum demum unius alicuius in partes transitio victoriam refert, in eumque gratiae omnes cumulatae. Indifferens illa inter partes processio neutri inclinando non semper ab animo moderato procedit, se a consilio callido, quandoquidem proximus sibi quisquis sit, atque ex utraque factione utilitatem demetere speret. Certe in Italia in suspicionem incurrit Papa, de quo vox illa in vulgus volitat, padre commune. Tum etiam in signum trahitur Papam illum omnia ad familiae suae amplitudinem referre in animo habere. Regibus imprimis cavendum est ne factioni alicui subditorum suorum se ex professo adiungant. Ligae enim confoederationis intra statum quempiam monarchiis semper exitiales. Si quidem obligationem introducunt obligatione ipsa imperii validiorem, atque regem constituunt tanquam unum ex nobis, id quod cernere erat in Liga Franciae, cum factiones manu forti et palam concertant, signum est imperii in regibus labascentis, multumque praeiudicat ipsorum et auctoritati et negotiis. Motus factionum sub regibus similes esse debent motibus (ut astronomi loquuntur) orbium inferiorum, qui suos habent motus proprios, sed interim conversione primi mobilis cum obsequio circumferuntur.