[47,0] XLVII. DE SUPPLICATIONIBUS. [47,1] Suscipiuntur complura negotia et inuenta mala, et petitiones priuatae bonum corrumpunt publicum. Suscipiuntur etiam complura negotia in se bona, sed animo bono. Intelligo non solum corrupto sed etiam callido, absque ulla perficiendi negotii intentione. Non desunt qui petitiones in manus suas recipiunt et operam auide pollicentur, quibus tamen ut cum effectu procedant curae non est. Verum si animaduertant rem aliorum conatu successuram, ipsi quoque gratiam aucupabuntur, aut certe mercedes aliquam secundariam captabunt, aut denique supplicantis spes dum negotium uertitur in usum proprium conuertent. Alii petitiones amplectuntur eo solum animo ut negotiis aliorum quae simul tractantur impedimenta iniiciant uel ut aliquid obiter deferant et informent, cuius alias praetextum idoneum parare non potuerint, de petitione ipsa, cum sibi hoc modo consulerint, nihil solliciti, uel generaliter ut per aliorum negotia negotiis suis pontem sternant. Imo et alii tam male fide agunt ut petitiones suscipiant consilio deliberato eas destituendi, quo competitori aut aduersario gratificentur. [47,2] Certe si quis rem rite perpendat, comitatur omnem petitionem ius quoddam, uel aequitatis, si sit petitio iustitiae, uel meriti, si sit petitio gratiae. Si quem moueat inclinatio propria ut parti iniquiori faueat in caussa iudiciali utatur potius auctoritate sua ut rem componat quam ut obtineat. Si quem moueat inclinatio propria ut fauore suo minus merentem impertiat in caussa gratiae, abstineat saltem ab omni calumnia et maledicentia in melius merentem. Petitiones quas ipse non satis intelligis amico alicui fido et sagaci demanda qui referat an eiumodi sint quas saluo honore promouere possis. Verum prudenti et anxio iudicio amicus ille deligendus, alias quidlibet tibi imponet. Supplicantes his temporibus adeo mora et procrastinationibus cruciantur ut ueracitas et candor, uel in negotiorum primitus recusando uel in successum eius qualemqualem animo simplici referendo, uel in gratiam non ultra quam par est captando. Res facta sit non solum laudabilis, uerumetiam gratiosa. In petitionibus gratiae prima petitionis oblatio nullius debet esse momenti. Eo usque supplicantis fides in re illa patefacienda ualeri possit ut si notitia eius aliunde quam per eum haberi non potuissit, hoc fraudi non sit, sed potius remuneretur. Valorem eius quod petitur ignorare imperitia quaedam est, non secus ac aequitatem eiusdem oscitanter praeteruehi malam arguit conscientiam. Petitiones sedulo occultare non modicum prodest ad obtinendum. Spes enim iactare competitorum licet alios deterrere possit, alios tamen acuet et excitabit. Verum temporum opportunitates ante omnia in petitionibus ualent. Temporum inquam, non tantum respectu eorum in quorum potestate positum est petitiones uel reiicere uel concedere, uerumetiam respectu eorum a quibus iuste metuendum ne se illis opponant. [47,3] In delectu eius cui petitionis tuae curam demandes, respicias magis aptitudinem quam amplitudinem, atque eum potius adhibe qui paucioribus negotiis se immiscet quam qui omnia amplectitur. Denegatae petitionis iteratio concessioni ipsi quandoque aequipollet, modo quis se nec animo deiectum nec male affectum ostendat. "Iniquum petas ut aequam feras" regula non male, ubi quis gratia floreat. Alias enim consultius foret gradibus quibusdam ad id quod petis ascendere, et aliquid saltem impetrare. Qui enim in principio supplicantis erga se studium admittere non dubitasset, is in fine et studium supplicantis et beneficium prius collatum simul amittere non sustinebit. Nihil tam leue uidetur quam uiros praepotentes de literis suis interpellare, cum tamen, si literae illae in caussis minus honestis et iustis uolitent, tantum de existimatione scribentis deperat. Non inuenitur in rebuspublicis perniciosius hominum genus quam generales isti petitionum concinnatores. Etenim pestes plane sunt et lues negotiorum publicorum.