XLIII. DE AEDIFICIIS. 1. Aedes extruuntur ut in iis habitemus, non ut eas spectemus. Pulchritudini igitur praeponatur usus, nisi forte utrunque obtineri possit. Relinquamus fabricas aedium speciosas quae admirationem incutiunt palatiis poetarum incantatis, qui eas extruunt sumptu parvo. Qui domum elegantem aedificat, sed in situ mali, carceri seipsum mandat. Situm autem malum intelligo non tantum ubi aer insalubris, sed etiam ubi aer inaequalis est, quales sunt aedes quae extruuntur quidem in colliculo paululum elevato sed cincto undique more theatri collibus altioribus, ubi ardor solis constringitur, venti autem veluti in canalibus variis aestibus reciprocantur. Adeo ut in huiusmodi situ subito sentias diversitatem non minorem caloris et frigoris quam si in locis diveris habitares. Neque malum situm facit aeris solummodo conditio prava, verum etiam viarum et adituum incommoditas, fora rerum venalium indiga, et (si Momum consulas) vicini mali. De compluribus aliis non loquor, qualia sunt aquarum absentia; sylvarum defectus, quae et focum et umbram praebeant; sterilitas soli, aut quod ex variis glebarum generibus minime commistum sit; prospectus coarctatus; defectus terrae planae et aequabilis; locorum defectus in propinquo, qui venationibus, aucupiis, cursibus equorum idonei sint; mare nimis in vicino aut nimis in remoto; commoditas nulla fluviorum navigabilium, aut etiam incommoditas ipsorum ob inundationes; situs remotior ab urbibus magnis, quod negotiis obest, aut etiam propinquor, quod victui necessaria absorbet et omnia cara reddit; locus ubi quis latifundia ampla possideat, aut acquirere possit, et locus contra ubi pennas extendere nequeat. Quae singula minime eo animo enumeramus acsi domus aliqua his incommodis omnibus vacare possit, verum ut tot ex illis evitemus quod evitare concedatur. Atque rursus, si quis domos plures aedificet, ita rem disponat ut quae in una desint commoditates adsint in altera. Responsum Luculli Pompeio bellulum erat, qui cum in palatio Luculli immensas et luminosas porticus et cameras conspexisset, sic infit: Optime proculdubio hic habitatur aestate, sed quomodo hyemem toleras? Cui Lucullus, Quid, numnam me putas avium prudentiam non assequi, quarum nonnullae hyeme ingruente sedes mutant? 2. Transeundum iam a situ domus ad domum ipsam. Imitabimur Ciceronem, qui libros conscripsit de Oratore et librum unicum qui inscribitur Orator, quorum priores praecepta artis tradunt, posterior perfectionem. Discribemus igitur palatium regium atque eiusdem modulum quendam conficiemus. Prorsus enim mirabilis res est tam vastas hodie existere moles in Europa, quales sunt Vaticanum et Escuriale et nonnullae aliae in quibus tamen cameram aliquam vere magnificam vix reperies. 3. Primum igitur statuo palatium perfectum neutiquam esse nisi duas habeat portiones diversas, portionem convivii, ut loquitur liber Hesteri, et portionem mansionis sive familiae, alteram ad pompas, magnificentias, et celebritates, alteram ad habititations usum. Intelligo portiones istas duas extrui debere non ut latera domus, sed ut frontis ipsius partes, easque exterius uniformas esse, licet interius longe diversas. Coniungi autum volumus portiones istas per turrim sublimem et splendidam in medio frontis. Atque, quoad portionem convivii, unicam tantum illic cameram poni velim, eamque supra gradus quinquaginta pedes ad minus altam, et subter eam cameram autem alteram similis longitudinis et latitudinis, quae apparatum et instuctionem ad festa, ludos, et eiusmodi magnificentias, actores etiam dum se ornent et parent commode recipiat. Alteram portionem, mansionis scilicet, dividi velim praecipue in aulam et sacellum, utramque amplam et pulchram. Eas vero per universam portionis longitudinem extendi nolim, sed relinqui in exitu coenacula duo, hymeale et aestivale. Atque subter haec omnia (excepto sacello) cellas amplas subterraneas collocari volo, quae culinis privatis, promptuariis, panariis et similibus inserviant. Quantum ad turrim, eam elevari volo usque ad duo tabulata, utrunque quindecim pedes altum, super duas alas frontis, coopertam plumbo aequabili, atque statuis per fulcra laterum in summitate decoratam. Eandem turrim in cubicula diversa distingui volo. Gradus autem turris apertos esse, et in se revertentes, et per senos subinde divisos utrinque statuis ligneis, inauratis vel saltem aenei coloris, cinctos cum statione spatiosa et lata in vertice. Verum cavendum ne locus ubi famuli comedant sit ad imum graduum vel prope: si enim fit, ciborum nidor ascendet tanquam in tubo quodam. Et de fronte aedificii hactenus. Tantum intelligo gradus primos ascensus ad viginti pedes sustolli debere, altitudinem scilicet tabulati inferioris. 4. Ultra frontem aedificii aream spatiosam designo cuius latera tria sint ipsa aedium fronte haud paulum humiliora, atque in quatuor angulis eiusdem areae turres extruantur, altitudinem laterum praedictorum nonnihil superantes, ad gradus quibus in superiora ascendatur capiendos. Quae turres non recipiantur in planum aedificii sed extra promineant. Area autem integra lapidibus latis quadranguli minime substernatur, nam huiusmodi pavimenta calorem molestum aestate et similiter frigus aspersum hyeme immittunt. Sed habeat ambulacra ex eiusmodi lapidibus per latera tantum aedificii quae gramine vestiantur, detonso quidem, sed non nimis prope terram. Latus universum area ex parte convivii occupent spatiosae et speciosae porticus. In quibus singulis porticibus sint in laquearibus tres aut quinque sphaerae concavae (cupulas vocant) pulchrae in longitudine positae ad aequalem distantiam. Sint quoque fenestra ex vitro colorato ubi pingantur columnae, imagines omnigenae, flores, et similia. At latus ex parte familiae simul cum latere tertio regione frontis complectantur cameras praesentiales et alias usus ac decoris ordinarii. atque rursus cubicula. Sintque tria illa latera ita extructa ut exhibeant aedificium duplex, non translucenda, sed ex altera tantum parte fenestrata ut tam matutinis quam vespertinis temporibus praesto sint camerae in quibus sol non intret. At commodentur etiam eo modo ut habeantur ibi cubicula et cameras tam aestivales ad refrigerium quam hyemales frigus arcendum. Invenies non raro aedes pulchras, sed tamen ita vitro et fenestris repletas ut vix locum suppeditent ubi te recipias aut ad solem aut ad frigus evitandum. Quantum ad fenestras prominentes sive arctas, eas probo tanquam res commodas (urbibus sane fenestrae ad planum aedificii et minime proturbantes magis conveniunt propter uniformitatem structurae plateas versus). Sunt enim receptus colloquiis opportuni, atque insuper tam ventum quam solem commovent. Quod enim alias per total cameram pertransisset vix ultra fenestram penetrabit. Rarae tamen sint huiusmodi fenestrae arcuatae, non ultra quatuor, duae scilicet ex utroque latere areae. 5. Ultra hanc quam diximus aream, sit alia interior partis et amplitudinis et altudinis horto per exterius circumcincta, interius autem ambulacris pulchris, arcuatis usque ad primum tabulatum circundata. Pars autem exterior solarii inferioris versus hortum, quatenus ad duo latera, convertatur in specum sive cavernam (grottam moderni vocant) ad umbram et aestivationem, apertam aut fenestratam tantum ex parte horti. Sit autem caverna illa solo aequa, non omnino depressa, et eleganti pavimento strata ad terrae vapores excludendos. Erigatur autem in medio istius areae fons splendidus aut opus aliquod ex statuis magnificum, pavimentum autem simile sit areae illi antedictae. Huius areae aedificia ex utroque destinentur cameris et conclavibus secretioribus, latus autem transversum porticibus etiam secretioribus. Curandum vero ut alique, tam ex cameris et conclavibus quam ex porticibus designetur ad usum infirmorum, si forte princeps aut quis e grandoribus aegrotaverit. Habeant autem portiones singulae aegris destinatae (ut moderni loquuntur) antecameram, cameram ad cubile, et recameram. Haec autem quae diximus supra secundum solarium collocentur. At latus transversum solarii inferioris versus hortum convertatur in porticum speciosam, patentem, et columnis fultam. Rursus, supra solarium tertium ex omnibus tribus lateribus statuantur porticus elegantes, columnares, et aperate ad prospectum et refrigerium horti excipiendum. Verum ad angulos duos lateris transversi in solario secundo accommodentur et ornentur duo splendida et delicata conclavia (cabinettos moderni vocant) pavimento nitente, aulaeis sumptuosis instructa, vitro crystallino fenestrata, cum cupola elegante in medio. Sint autem conclavia illa rebus curiosis omnigenis et spectatu dignis referta. In supremis quoque porticibus (si fieri posset) optarem collocari iuxta parietes in locis diversis fonticulos quosdam aquam emittentes, qui per secretos tubos iterum transeant. Interior autem pars in solario superiore versus aream formetur in porticus et ambulacra bene munita et obducta ad usum convalescentium. Atque hactenus de aulaeo palati ipsus. Nam de belneis et piscinis non loquor, Superest tamen ut antequam ad frontem aedium pervenias collocentur areae tres, area viridis, gramine vestita cum pariete in circuitu, et iuxta parietem arboribus ordine positis, sata area altera eiusdem amplitudinis sed in pariete cuius sint turriculae extructae aut simile quod eiusmodi elegantiae. Area item tertia quae cum fronte ipsa aedium quadrangulum constituate, quam aedificio certe aliquo circumdatam nolo, neque rursus nudis parietibus cinctam, sed ambulacris supra columnas, non arcus, erectis. In summitate vero plumbo vel lapide quadrato coopertis et ad latera elegantibus statuis parvis aenei coloris munitis clausum. Quatenus vero ad aedificia omnia quae usibus familiaribus inserviunt summoveantur illa ad aliquam distantiam a palatio ipso, ita tamen ut interponantur porticus humiliores et obtectae intra quas ad palatium transire possis.