[21,0] XXI. DE MORA. Fortuna foro rerum uoenalium similis est, ubi saepe (si paululum expectare poteris) minuetur pretium. Rursus, aliquando Sibyllae licitationibus assimilatur, quae primo plenas offert merces, mox partes aliquas consumens integrum tamen pretium postulat. Nam occasio (ut in trito habetur carmine) occipitium nobis obuertit caluum, postquam capillorum in fronte copiam non arripientibus, uel saltem utris ansam praebet primo accipiendam, dein uentrem, qua difficilius comprehenditur. Nusquam certe maior apparet sapientia quam in tempestiuis negotiorum auspiciis principiisque eligendis. Non iam leuia sunt pericula, si leuia uideantur, et plura pericula fefellerunt quam uim intulerunt. Quinimo satius est quibusdam periculis quasi media uia occurrere quam eorum motus et appropinquationem perpetuo inquirere et obseruare. Qui enim nimium inuigilat, interdum dormitat. E contrario, umbrarum longitudine decipi (ut quidam olim, quando luna horizonti proxima hostium terga irradiabat) atque ita ante tempus tela emittere, aut pericula praemature obuiando accersere, alterum est extremum. Nam opportunitatis maturitas uel immaturitas est (ut antea diximus) ad amussim examinanda. Ac, ut plurimum, expedit omnium magnorum negotiorum principia Argo cum centum oculis suis, exitus uero Briareo cum centum manibus suis committere, primum scilicet inuigilare, postea accelerare. Etenim Orci galea, quae politicum uere reddidit inuisibilem, est consiliorum occultatio et expeditionum celeritas. Cum enim ad executionem uentum sit, nulla occultatio celeritati est aequiparanda, modo globuli e tormento emissi, qui tam uelociter pertransit ut ipsam oculorum aciem anteuertat.