[20,0] XX. DE CONSILIO. [20,1] Summa quae intercedit inter homines fides, et illa consilium impertiendi. Etenim in alio quouis fidei genere partes tantum uitae aliis commendamus, terras, bona, liberos, existimationis, et alia negotia particularia. Verum iis quos nobis consiliarios adhibemus omnia mandamus. Quanto magis, qui partes consiliariorum praestant, ad omnem integritatem et sinceritatem astringuntur. Principes uel prudentissimi nullo modo in diminutionem auctoritatis accipiant si consilio uirorum selectorum utantur. Quin et Deus ipse consilio non uacat, sed inter nomina magna filii sui benedicti ponit ut consiliarius uocetur. Salomonis certe pronunciatum tale: in consilio stabilitas. Res humanae proculdubio aut primam aut secundam agitationem subibunt: si minus consultationum argumentis iactentur, certe fluctibus fortunae iactabuntur. Plenaeque euadent inconstantiae et mutationum, modo texendae, modo retexendae, instar uacillationum hominis ebrii. Sane filius Salomonis uim consilii expertus est, quemadmodum pater eius necessitatem et usum uidit. Etenim regnum Deo dilectum primo laceratum et fractum est consilio prauo. Cui quidem consilio inustae sunt, ut nobis sint documento, notae illae duae per quas consilia praua in perpetuum dignoscantur: una, quod fuerit consilium iuuenile quoad personas, altera quod fuerit uiolentum quoad subiectum. [20,2] Sapientia ueterum in parabola adumbrauit tam unionem et insolubilem coniunctionem consilii cum regibus, quam prudentem et politicum usum eiusdem per reges adhibendum. Alterum in eo, quod Iouem narrant Metim (quae uox consilium significat) in uxorem duxisse, in quo innuunt consilium imperio sponsae loco esse. Alterum in eo quod sequitur, quod huiusmodi commentum est. Tradunt, postquam Metis nupta fuisset Ioui, eam grauidam ex illo factam; Iouem autem non sustinuisse donec pararet, sed eam deuorasse; unde ipsum quoque grauidum factum, et Palladem armatam ex capite suo edidisse. Quae fabula portentosa arcanum imperii inuoluit. Hoc nimirum, ad quem modum reges erga consilium suum sanctius se gerere debeant: primum ut res deliberandas illis committant, quod est ueluti prima conceptio; secundo cum elaboratae et efformatae fuerint, ueluti in utero consilii sui, atque maturuerunt et partui uicinae sint, tum demum non permittant amplius consilio suo ut decretum perficiant, acsi res ex eorum auctoritate penderet, sed negotium ad se retrahant et palam omnibus faciant decreta et ordinationes ultimas (quae, quoniam cum prudentia et potestate exeunt, assimilantur Palladi armatae) a seipsis emanare, neque solum ab auctoritate sua, uerum etiam (quo magis existimationem suam euehant) ab ingenio et auctoritate propria peruenire. [20,3] Dicamus iam de incommodis consilii, et de ipsorum remediis. Incommoda quae se produnt in consilio utendo et adhibendo sunt tria. Primo quod haec res negotio minus reddat secreta. Secundo, quod derogare uideatur de auctoritate principum, acsi minus ex se penderent. Tertio, quod subsit periculum a consiliis infidelibus, quae tendant potius in commodium consulentis quam principis ipsius. Ad quae mala euitanda, doctrina quorundam ex Italis, et practica apud Gallos, temporibus quorundam regum introduxit consilia interiora quae uulgo uocantur cabinetti, remedium sane morbo deterius. [20,4] Quantum ad occultationem consiliorum, non tenentur principes omnia cum omnibus consiliariis communicare, sed tam personas quam negotia cum delectu excerpere possunt. Neque necesse est principi qui deliberat quid sit agendum simul detegere quid in animo habeat statuere. Verum caueant principes ne propalationis negotiorum suorum ipsi in causa sint. Quatenus uero ad consilia quos diximus cabinettos, in illos diuerbium illud competit, plenus rimarum sum. Futilis quispiam qui gloriae sibi duxerit arcana nosse et retegere plus nocebit quam complures qui bene norunt officii sui esse eadem reticere. Verum est interuenire negotia quaedam eius generis quae occultationem summam requirunt, qualis non facile ultra notitiam unius aut duorum praeter ipsum regem excedet. Neque improspere cedere solent istiusmodi consilia. Nam praeterquam quod secreta sint, procedunt plerunque constanter et uno quasi spiritu reguntur absque contentione. Sed tum demum hoc recte cedet, si rex prudens sit et proprio Marte ualidus, et simul consiliarii illi sunt sagaces, atque omnia finibus quos sibi proponit rex fidi, id quod contigit Henrico Septimo Angliae regi, qui arcana sua maioris momenti duobus tantummodo consiliariis impertiebatur, Mortono et Foxo. [20,5] Quantum ad auctoritatem minuendam, fabula remedium monstrat. Imo maiestas regum exaltatur potius quam deprimitur cum in cathedra consilii sedeant. Neque unquam inuenire est principem auctoritate sua imminutum per consilium suum, nisi forte ubi obtigerit potentia nimio in uno aliquo consiliario, aut nimis arcta combinatio inter diuersos. Quae duo mala cito deprehenduntur et sanantur. [20,6] Quantum ad postremum incommodum, consiliarios nimirum in consilio dando suae rei prospecturos, non domini, minime dubium est scripturam illam non inueniet fidem super terram intelligi debere de natura temporum, minime de personis singulis. Reperiuntur siquidem uiri fideles, sinceri, candidi, et ueraces, minime uafri aut inuoluti. Asciscant sibi principes, ante omnia, ingenia talia. Praeterea consiliarii raro ita inter se uniuntur, quin alius super alium excubias agat. Adeo ut, si quis consilia det factiosa aut ad priuatos fines collimantia, celeriter hoc ad aures principis deueniet. Remedium autem praestantissimum fuerit si reges dent operam ut consiliarios suos pernoscant, queamadmodum illi ut principem. Principis est uirtus maxime nosse suos. [20,7] Contra uero consiliarios non decet nimios esse rimatores in personam principis sui. Vera enim consiliarii constitutio haec, ut peritior sit in negotiis principis quam in moribus eius. Sic enim uerisimile fiet sum consilium potius recta directurum quam se principi accommodaturum quo complaceat. Principibus etiam hoc magno usui esse possit, si opiniones et uota consiliorum suorum et diuisim et coniunctim recipiant. Etenim opinio in secreto prolata liberior multo est, sed illa quae coram aliis grauior. Nam in priuato quisque propriis affectibus plus inseruit, in consortio aliorum affictibus magis obnoxius est. Itaque neutrum omittendum. Atque ab inferioribus, ut libertati consulatur, a grandioribus in consortio ut modestius sententiam ferant. Nil prodest si principes de rebus deliberent, nisi diligenter quoque deliberent de personis. Etenim res omnes tanquam imagines mortuae, uita autem actionis in delectu personarum potissimum consistit. Neque sufficit de personis deliberare secundum genera, uelut in idaea quadam aut descriptione mathematica, qualis uidelicet character et conditio personae esse debeat. Etenim errores maximi interueniunt, et iudicii libra maxime uersatur in delectu indiuiduorum. Illud quoque memoria tenendum, optimi consiliarii mortui. Libri ueritati non parcunt, cum consiliarii forte in adulationem lapsuri sint. Utile itaque fuerit libros multum reuoluere, praesertim eorum auctorum qui et ipsi gubernacula rerum tractarunt. [20,8] Consilia hac aetate in locis plurimis nihil aliud fere sunt quam congressus et colloquia familiaria, ubi res potius sermonibus iactentur quam debitis argumentis trutinentur. Atque plerunque praecipitanter nimis ad decretum uel actum consilii properatur. Satius esset si in maioris momenti negotiis res uno die deliberanda proponeretur, altero tracteretur: in nocte consilium. Id certe praestitum est in tractatu unionis inter delegatos Angliae et Scotiae, qui conuentus regulariter et optime ordine processit. Ad petitiones autam priuatas dies aliquos praefigi probo. Nam et supplicantibus tempora certa indicant quibus commodius se applicent, et solenniores conuentus exonerant ut possint hoc agere. In delectu deputatorum, qui negotia ad consilium informandum praeparent, praestat eos eligere qui aequi sunt et in neutram partem propendeant, quam aequitatem quandam creare introducendo aliquos qui utrique parti sedulo faueant. Probo etiam delegationes, non tantum temporaneas aut e re nata, sed etiam continuatas et perpetuas. Exempli gratia, quae curent separatim commercia, aerarium bellum, gratias, grauamina, prouincias particulares. Sane ubi in usu sunt consilia subordinata diuersa, atque unicum tantum superius consilium (ut fit in Hispania), nihil aliud fere sunt eiusmodi consilia quam deputationes (quales diximus) perpetuae, nisi quod maiore auctoritate polleant. Si casus postulet, si informetur consilium ab hominibus alicuius muneris aut professionis particularis (ueluti iurisperitis, nauticis, excusoribus nummorum, mercatoribus, artificibus, et similibus), audiantur illi primo coram delegatis, et postea, prout occasio postulat, coram consilio. Neque permittantur uenire cateruatim aut more tribunitio se gerere. Hoc enim foret clamoribus consilium fatigare, non informationem, ut decet, exhibere. Mensa oblonga et rursus quadrata siue sedes ad parietes camerae consilii uideri possunt formalia tantum, sed sunt profecto realia. Nam ad mensam oblongam pauci qui prioribus locis sedent res quasi soli transigunt. Verum in aliis qua diximius figuris maior usus consiliariorum qui inferius sedent. Rex cum praesidet ipse in consilio caueat ne sententiam suam citius quam par est declaret. Hoc si fecerit, consiliarii se ad nutum eius applicabunt, et loco consilii liberi canticum ei occinent, placebo.